Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

TRACTATUS DE EUCHARISTI

inquit, ad aliare opportate. Peccata, etsi gunt quotidiana, vel non sint mortifera. ibi. Sane eum hoc sacramentum ad modum ci hi et alimenti institutum sit, evidens est non posse nisi Viventes reficere, prout domum vel ipsi protestantes agnoScere visi sunt.

l92. Et haec ad ersus haereticos. Quoad catholicos circa frequentiam communionis dispositionesque ad eam nec Marias, nonnulli in extreme oppositas sententias dilapsi sunt. Alii enim per desectum, alii per excessum a Vero abluserunt. Siquidem aliqui toti occupati in utilitate ex hujus perceptione Sacramenti proveniente visi sunt oblivisci dispositionum quae ad eam requiruntur; hinc damnata est ab Innocentio XI. propositio: Frequens confessis et mmmunio, etiam in his, qui stentiliter visunt, est nota praedestinationis. Aliqui ex adverso unice intenti in extollenda hujus sacramenti sanctitate tales inculcant ad illud suscipiendum dispositiones, quae vix inter homines reperiri PO Sunt; exinde pariter ab Alexandro VIII. duae nimis rigidae Propositiones proscriptae sunt; quarum altera ita se habet : Sacrilesti sunt judicandi, qui jus ad communionem percipiendam pratetendunt, antequam condignam de delictis suis poenitentiam egerint; altera vero: Similiter arcendi sunt a sacra communione, quibus nondum inest amor Dei purissimus

et omnis vitationis expers.

193. Duo heic rata habenda sunt: i' Optasse semper Ecclesiam, ut saepe fideles ad tam salutare convivium acrederent; 2' numquam illud subtraxisse iis qui animum a serrent a contagione peccati purgatum, quoad humana infirmitas patitur. Celerum quod attinet ad majorem minoremque frequentiam ex Innocentio M. in Decreto Cum ad aures, res tota in prudentia ministrorum poSita semper fuit.

DIFFICULTATES

lsi. Obj. Ecclesia ipsa in sua liturgia peccatorum remissionem esse praecipuum LuchariSliae esseclum sup-

112쪽

PART. I. CAP. IV. DE EUCHAMSTIAE NECESSITATE ETC. Ili

ponit; rogat enim : Haec no3 communis purget a crimine ... sit ablutio scelerum. Hine s. IO. ChrJSostomus Hom. 4. in Matth. n. s. me, inquit, remedio Isacramento omnis morbus eaetinguitur. S. Ambrosius Sem. 18. in Ps. ll8. n. 28. Accedite, scribit, et absolvimini quia remissio peccatorum est.

Quae doctrina verbis Christi innititur Matth. 26 , 28. me

est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis ebundetur in remissionem peccatomum; et Io. 6, 52. Panis quem ego dabo, eam mea est, pro mundi vita. Ergo.

195. Resp. N. A. Quae porro allata documenta sunt, aut de peccatorum venialium remissione sunt intelligenda aut si de peccatorum Iethalium accipiantur, non attingunt nisi Eucharistiam prout sacrificium est propitiatorium, quod remissionem affert peccatorum mediate, ut riunt, quatenus nobis gratias communicat ac dispositiones ad eorum remissionem in sacramento poenitentiae obtinendam, uti paulo post ostendemus; aut denique remissionem poenae temporalis peccatis quoad culpam remissis adhue debitae, prout

sacrificium est expiatorium. Quapropter, ne tantum sacramentum indigne, atque adeo in mortem et condemnationem sumatur, statuit atque declarat ipsa Sancta synodus Tridentina in illis, quos emacientia peregre mortalis stravat, quantum eumque etiam se contritos eaeistiment, habita evia confessoris necessario praemittendam rare confessionem sacramentalem. Si quis autem contrarium dicere, praedicare vel pertinaciter asserere, aut etiam publice disputando defendere praesumpserit, eo ipso eae mmunicatus mistat. Sess. 13. can. li. JHactenus de Eucharistia prout sacramentum eSt.

113쪽

I E EUCHARISTIA

PARS POSTERIOR

DE SACRIFICIO

l96. oacrificii vox proprio ac improprie sumi potest. Improprie seu latiori significatione ea usurpatur ad denotandum quemvis sive interiorem sive exteriorem religionis actum; quo sensu in Sacris litteris invenimus commemoratum sacrificium laudis, sacrificium spiritus contribulati, recensitas spirituales hostias etc. Proprio , Seu PreSSa Significatione, sacrificium definiri solet: Oblatio rei sensibilis soli

Deo facta per legitimum ministrum aci recognoscendum Supremum ejus in res Omnes dominatum, quiae ritu mystico con

secratur et immutatur; quibus postremis verbis discrimen constituitur inter simplicem Oblationem, quae nullam mutationem exigit, et sacrificium, quod rei quae offertur mutationem necemario expoScit, ex. gr. effuSionem Sanguiniis,

si res animata fuerit, vel partium divisionem, vel destructionem si fuerit inanimata. 197. Non tamen omnibus ejusmodi sacrificii definitio probatur, utpote quae in nonnullis abundare, in aliis deficere videatur. Sane , Hunt isti, in thurificatione Deo exhibita verifieatur illa desinitio, quin tamen ea, uti verum sacriscium habeatur. Adjiciunt difficile omnino esse reperire in sacrificio Missae immolationem seu immutationem rei, quae tamen discriminat sacrificium ab oblatione .l98. His perpensis, VasqueZ in 3. Par. 3 Thom. disp. 220. c. a. aliam subjecit desinitionem, quae tum difficultates illus declinaret, tum laciliorum redderet viam ad tuendam

114쪽

liaveritatem sacrificii Eucharistici adversus protestantes. Generatim primo observat rationem formalem sacrificii positam esse in significatione omnipotentiae Dei auctoris vitae et mortis; ex quo infert immolationem non esse de ratione formali sacrificii. Quapropter sic ipse illud desinit: Sa-eriscium est nota eaeistens in rs qua prostemur Deum auctorem vitae et mortis.199. Hoc praejacto fundamento, duplex ipse distinguit

sacrificium, scilicet absolutum et relativum Seu commemorativum. Λhsolutum illud dicitur, quod tale per se est sine ulla ad alterum relatione, uti maetatio pecudis, aut alterius rei consumptio; relativum seu commemorativum illud vocatur, quod tale tantum est ob relationem quam habet ad alterum cujus commemorationem Seu repraesentationem continet; ejusmodi est sacrificium Missae, quod resertur ad sacrificium crucis, cujus commemorationem imo et repraesentationem praesesert per panis ac Vini consecrationem, seu mysticam immolationem. 200. Iam vero, pergit ipse, in sacrificio absoluto realis quidem in materia immolatio seu immutatio necessario requiritur , non item in sacrificio relativo, et coni memorativo, in quo sufficit illa quac praecessit in absoluto quod exhibetur et commemoratur. Nam si ratio formalis sacrificii in Dota illa reali consistit, qua signisicamus Deum auctorem vitae et mortis, cumque haec reperiatur in sacrificio relativo et commemorativo, jam Sequitur ipsum Verum ac proprium sacriscium esse, quamvis nulla actualis habeatur immolatio realis aut immutatio, quae jam praecessit in sacrificio absoluto. Hinc in Missa, cum Christus per utriusque symboli dis,inctam consecrationem praesens sistatur in statu victimae oblatae in cruce, Verum habetur sacrificium absque nova immolatione et immutatione reali. Etenim per hanc victimae veluti immolatae praesentiam Deus ut auctor vitae et mortis

colitur, et per mysticam immolationem Christus illud idem exhibet sacrificium quod reali sanguinis effusione in cruco

115쪽

TRACTATUS DE EUCHARISTIA

ii 420 l. Haud sufficit huic sacrificio relativo constituendo, ut idem auctor scitu animadvertit, nudum signum rei oblatae, sed res ipsa requiritur, alioquin non haberetur veri sacrificii nisi umbra et imago. Adeoque in sacramentariorum hypothesi numquam veri sacrificii ratio reperiri pot-eSt , cum negent realem Christi praesentiam in Eucharistia. 202. Quamvis lateamur hanc unicam viam haud esse ad veritatem sacrificii nostri adstruendam, negari tamen nequit eam longe faciliorem reddere hujus articuli intelligentiam , ejusque propugnationem , ita ut vix habeant protestantes qui adhuc admittunt realem Christi praesentiam , quod opponant. Haec porro est ratio quam non pauci Tridentini patres adduxerunt in congregationibus praeparatoriis ad conciliandam in Eucharistia veritatem sacramenti et sacrificii, ut refert card. Palla vicini in Hist. cone. Trident.

203. Atque haec quoad notionem sacrificii; respectu ejus divisionis, multiplex est; ac i' ratione temporis, alia dicta sunt legis naturae, alia legis scriptae; 2' ratione materiae alia dicta sunt hostiae aut victimae; alia immolationes, alia libamina; 3' ratione modi quo Osserebantur, aut holocausta aut hostiae paciscue; aut hostiae pro peccato nuncupata Sunt; 4' ratione sinis, nonnulla vacata fuere latreutica ad protestandam erga Deum propriam dependentiam ac servitutem ; alia Eucharistica , quae in gratiarum actionem pro acceptis beneficiis osserebantur; alia impetratoria ad nova obtinenda beneficia; alia denique propitiatoria quae ad Deum Ossensum placandum peragebantur. Has omnes propriet tes et hos sines in se uno complectitur sacrificium novae legis de quo agere coepimus.

DE VERITATE SACRIFICII EUCHARISTICI EIUSQUE NATURA

204. Lutherus a Diabolo edoctus, ut ipse fatetur, Veritatem sacrificii Eucharistici negavit, imo et abominationis

116쪽

nomine insignivit; protestantium Seetae Omnes ne degeneres a tanto magistro iderentur aversionem a Missae sacrificio profitentur. Earum communem errorem anathemate perculit Τridentinum et catholicum dogma asseruit Sem. 22. his quatuor editis canonibus. Can. l. Si quis diserit, in Missa non offerri Deo verum et proprium sacriscium, aut quod offerre non sit aliud quam nobis Christum au manducandum dari; anathema sit. Can. 2. Si quis diserit illis verbiae me facite in meam commemorationem, Christum non instituisse Apostolos saeerdotes , aut non ordinaSSe , ut ipsi, aliique sa-eerdotes offerrent Corpua et Sanguinem suum; anath. Sit. Can. 3. Si quis dixerit, Missas sacriscium tantum rase laudis et or tiarum actionis, aut nudam commemorationem sacriscit in Crura peracti, non autem propitiatorium, vel soli prodesse sumenti, neque pro vivis et defunetis, pro peccatis, poenis, Satisfactionibus et aliis necessitatibus offerri debere; anath. sit. Can. 4.

Si quis diserit, blasphemiam irrogari sanctissimo Christi sacriscis in cruce peracto, per Minae mersolum, aut illi perhoe derogari; anath. sit. Atque haec doctrina est quam Pr pugnandam aggredimur.

In Missa o fertur Deo verum et proprium . sacriscium 205. De side est propositio ex allegato can. i. Cone.

Tridentini. Gus veritas tum ex Scripturis, tum ex traditione evincitur, atque ex ipsa theologica ratione. 206. Ac primo ex Scripturis: Christus in coena, Seu in Eucharistiae institutione verum ac proprium Deo obtulit sacrificium; atqui illud ipsum quod Christus fecit, jussit

fieri ab apostolis eorumque in sacerdotio successoribus, illis verbis, me facite in meam commemorationem. Ergo in Missa in qua sit quod Christus fecit verum ac proprium Deo Sacriscium offertur.

207. Major propositi argumenti sic ostenditur: juxta

117쪽

praemissa de ratione formali sacrificii, ad sacrificium commemorali viam seu relativum, cujusmodi est illud, quod a Christo in eoena oblatum est, et Osfertur in Missa, duo requiruntur et sussciunt, tum scilicet realis Christi praesentia in Eucharistia, tum repraesentatio mortis Christi per mysticam immolationem. Iam vero realem Christi praesentiam in Eucharistia in priore tractatus parte vindica imus; repraesentationem autem violentae Christi mortis in cruce haberi in distincta utriusque symboli, seu panis

ac vini consecratione, qua corpus verborum vi separatum a sanguine Christi constituitur, ultro nobis concedunt adversarii, imo contendunt. Ergo in coena, ac proinde in Missa Verum ac proprium sacrificium Oblatum est et offertur.

208. Hoc ipsum confirmatur ex ritu Agni paschalis quem Christus servavit eique novum pascha substituit in oblatione suimetipsius in institutione Eucharistiae, in qua praeterea figuram adimplevit sacrificii a Melchisedech oblati in pane et vino. Ad hanc oblationem quae renovatur in Eucharistiae celebratione alludens Apostolus i. Cor. 10,

18. seqq. scribit: Videte Israel secundum carnem, nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris . . . . Sed quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos S cios fieri daemoniorum; non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniori . Ubi apertam Apostolus

antithesin instituit inter mensam et mensam, seu altare et altare, inter participationem sacrificiorum, seu immolatorum daemonibus et participationem sacrificii Deo in nostris altaribus oblati; pro certo igitur assumit in Eucharistiae celehratione verum Deo sacrificium offerri super mensa et altari Deo dicato. 209. Demum, ceteris omissis, in Eucharistia Verum Deo osserri sacrificium ex celebri patet Malachiae oraculo c. l , t 0. Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus, et

munus non suscipiam de manu vestra. Ab Ortu enim solis usque ad Occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni

118쪽

loco sacriscatur et of ertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in stensibus, dicit Dominus eaeerei

tuum. Ubi tria cnunciantur 1' abrogatio sacrificiorum legalium, et 2' substitutio novi sacrificii sanctiorisque illis; 3' ejusdem per universum orbem oblatio; haec tria porro non concurrunt nisi in Eucharistia; aut igitur adimpletum non est vaticinium, aut Eucharistia est verum ac Droprium sacrificium. 2l0. In subsidium ejusdem veritatis venit secundo loco traditio eaque constans, publica, universalis. Hus testes sunt omnes liturgici libri Ecclesiae universae ; testes sunt Sectae omnes millo et amplius annos ab Ecclesia divisae antequam Lutherus a diabolo persuaderetur ad sacrificium hoc ab rogandum , quae constanter oblationem hujus sacrificii retinuerunt ; testes sunt patres ad unum omnes, qui locuti sunt de Eucharistia, memineruntque oblationis, Nictimae, hostiae, sacriscii etc.; testes sunt altaria Omnia ubique te rarum erecta vel in ipsis cryptis, caemeteriis, catacumbis; testes sunt nomina Saeerdotum et Pontiscum presbyteris et episcopis tributa; testes denique sunt luculentae confessiones hostium ipsorum Ecclesiae Romanae. 2ll. Inter hos eminet JO. Ernestus Grabius editor operum S. Irenaei; cum enim Sanctus hic lib. 4. Contra haeres. e. l7. docuisset Christum instituisse novam oblationem , atque hanc eandem esse quam Praenunciaverat Malachias,

hanc notam apposuit Grahius: Certum est s. Irenaeum aliosque patres quorum scripta habemus, tam eos, qui videruntv0Stolos, quam eos qui immediate ipsis succraserunt, Specta3se Eucharistiam velut sacriscium novae Legis, et obtulisse Deo Patri super altare panem et vinum, veluti dona Sacra OL -rentes anis come rationem; . . . . et post mnSecrationem velut

corpua et Sanssuinem mysticum hoc mysticum sacramentarius homo de suo addidit i . . . . Haec doctrina, non est doctrina unius Ecclesiae vel peculiaris doctoris, sed erat doctrinia et praais Ecclesiae universalis; Ecclesia enim aeceperat ab apostolis, Apostoli a Christo. Concludit vero adhortando suos

119쪽

ut contra errorem Lutheri et Calvini, restituant hoc sacrificium ad colendum Deum. Atque hoc reipsa nunc efficere adnituntur Oxonienses puseitae, Pluresque recenti res protestantes deceptum a diabolo suisse Lutherum palam profitentur. 2l2. Balio demum theologica id ipsum suadet. Siquidem sacrificium ritus ille est, quo Deum Supremum rerum Omnium dominum profitemur, adeoque actus est religionis totius praecipuus. Quemadmodum igitur nulla unquam religio extitit sine sacrificio , ita et religio christiana suum habeat necesse est; alioquin destitueretur actu omnium consensu ad Deum honorandum aptissimo. Iam vero in christiana religione praeter Eucharisticum nullum aliud unquam fuit aut est, dicendum ergo in ejus celebratione Verum Deo osserri sacrificium.

DIFFICULTATES

213. I. Obj. i' Ne verbum quidem occurrit in instilutione Eucharistiae quod insinuet oblatum a Christo es se sacrificium ; 2' Occurrunt e converso, quae illud excludunt, cujusmodi est institutio sacramenti et testamenti; siquidem sacramento et testamento aliquid nobis datur, eontra vero per sacrificium aliquod nos Deo damus ; item promissios de apprehenditur, sacrificium ex fide ossertur. Ergo. 214. Resp. Ad i , D. Ita tamen ut occurrat res, C. Verbum D. Bes, uti ostendimus, consistit in reali praeSentia ac in mystica separatione corporis a sanguine ordinata ad repraesentandam cruentam Christi necem, seu sacrificium absolutum ab eodem Christo oblatum in cruce. Cum vero haec necessario insint Eueharisticae institutioni, nullo alio indigemus. Ceterum nec in Christi morte ullum occurrit verbum ad denotandam oblationem sacrificii, quin tamen propterea illam negent protestantes.

215. Ad 2 , D. Sub uno eodemque respectu non possunt simul consistere ratio sacramenti ac testameuti cum

120쪽

PART. II. C, P. I. DE VERIT. SACRIF. EUCHARIST. ETC. Ill

sacrificii oblatione, C. sub diverso respectu F. Porro ratio sacrificii in ritu ipso consecrationis consistit, ratio vero sacramenti, et testamenti in rc jam oblata, prout rationem habebant sacramenti carnes jam mactatae in sacrimciis V. Testamenti. Idem dic de fide qua apprehendimus promissionem , ac de side qua Deo sacrificium offertur. Hinc per sacrificium Deo aliquid offerimus, per Sacramentum ac testamentum aliquid accipimus a Deo. Sicque omnia

apprime componuntur.

216. II. Obj. Apostolus in Epistola ad Hebraeos duo

constituit, quae cum doctrina catholica de sacrificio componi nullatenus possunt, unicum scilicet sacrificium a Christo in cruce Oblatum, ac unicum ejus sacerdotium ad cujusvis alterius exclusionem. Sane 1' Hebr. 9, 12. de Christo

ait: Per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa; v. 28. Christus semel oblatus est ad multorum eaehaurienda peccata; item ib. c. 10, 10. In qua voluntate Dei j sanetiscati sumus per oblationem corporis Iesu Christi semel; ac v. 14. Una oblatione comummavit in sempiternum 3ancti Mos. Cumque haec scripserit Paulus ad excludendam sacrificiorum multiplicem oblationem, concludit V. 18. Ubi autem horum speccatorum remissio; jam non est oblatio pro peccatis. 2' Alterum vero docet Apostolus dum cap. 7, 28. scribit: Alii quidem plures facti sumi sacerdotes , idcirco quod morte prohiberentur permanere. Hic autem , eo quod maneat in aeternum, Sempiternum habet sarem dotium . . . . qui non habet necessitatem quotidie, quema modum Sacerdotes .... hostias offerre. Hoc enim fecit semel

seipsum offerendo. Quod si Christus nullum habet in sacerdotio successorem in terris, nec alia adsunt in terra sacrificia, quae sacrificio illius succedere possint. Atqui catholici utrumque admittunt, sacerdotes scilicet et 8acrificia. Ergo adversantur Apostoli doctrinae. 2l7. Besp. D. A. quoad i. partem: Unicum Λpostolus constituit sacrificium ut causam meritoriam nostrae re demptionis, C. ut medium applicationis eorundem meritO-

SEARCH

MENU NAVIGATION