Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

7o TRACTATUS DE EUCHA ISTIA.

40. Ad 4 , Neg. parit. Cum enim Muram jam simulacrum praeseserat, quaeritur Solum cujus ea Sit. 4 l. II. O . Debuerunt apostoli Christi verba intelligere in sensu figurato et improprio 1' quia noverant iu sensu litterati agi de re impossibili; 2' quia noverant vetitum a

lege esse sanguinem bibere, multo vero magis sanguinem humanum; 3' quia cum Christus locutus syriace sit, nec ullum in ea lingua Vocabulum reperiatur, quod vim habeat signiscandi, praeter verbum esse, Christo dicente: me esteorpus meum; rite debuerunt accipere verbum est perinde ac si dixisset signiscat. Ergo. 42. Resp. N. A. Ad i , prob. Neg. Nee enim apostoli erant aut protestantes, aut rationalistae, aut increduli, sed simplices ac rudes erant, qui non aliud impossibile esse

censebant quam aliquid esse impossibile Deo; jam emiserant prosessionem fidei in Christi divinitatem cum ipse Io. 6.

promittebat se eis daturum carnem suam ad mandueandum et sanguinem suum ad bibendum; assueti erant ejus miraculis. Supponunt praeterea adversarii se aut demonstrasse, aut demonstrare posse impossibilem esse realem Christi pra sentiam in Eucharistia, cum tamen id neque essecerint -- quam neque efficere pomini. 43. Ad 2', D. In propria specie, c. sub specie aliena,

ut in casu nostro, N. Lex enim Mosaica casum hunc contemplari non poterat, qui sine ingenti miraculo haberi nequit. 44. Ad 3 , Besp. i' My. suppositum, in linguiS nempe semiticis, praesertim ubi occurrit pronomen demonStrativum hoc, adhiberi verbum esse. Resp. 2' My. Docti enim philologi ostenderunt, exemplis in medium prolatiS, quadraginta quinque ad minus in lingua Syriaca verba reperiri in Sensu signi andi ac repraesentandi, adeo ut Horneus qui hanc difficultatem promoverat debuerit erubescere, ac incite saltem palinodiam canere, supprimendo in altera Operis sui editione quae huc referebantur. Resp. 3' Christum locutum esse in dialecto hierosolymitana, in qua Verba s yniscundi vim habentia plurima reperiuntur.

72쪽

PART. I. CAP. I. DE BEALI CHRISTI PRAESENTIA ET . Ti

45. ΙΙΙ. Obj. l' Christus do eo quod in manibus assumpsit , benedixit, fregit ac distribuit, dixit: hoe est corpus meum; atqui illud erat panis, qui non potest esse Christi corpus nisi per siguram et repraesentationem. 2' Quod confirmatur ex eo quod si pronomen hoc reserretur ad corpus Christi, ejus propositio foret tautologica, perinde ac

si dixisset corpus meum est corpus meum. 3' Hac de caum Christus Matili. 26, 29. etiam post consecratiouem quod erat in calice vocavit stenimen vitis; 4' prout Paulus i. Cor. 10, 16. alterum Symbolum , peracta consecratione, dixit panem. 5' Concludendum itaque est Eucharistiam non esse nisi ritum symbolico - mnemonico - praeticum passionis Christi. Ergo. 46. Resp. Ad i , D. De eo et c. conVertendo Per pro positionem practicam et efficacem in corpus Suum, C. non

convertendo R. Ad eum modum, quo si quis alteri dono daret librum diceret: hic liber est tuus, sumeret hic quidem librum suum in manibus, ac traderet, Sed i PSa Porrectione ac propositione practica cssiceret alterius. 4 T. Ad 2', My. Propositio enim tunc solum tautO- logica est, cum non Solum eadem res significatur, in Subjecto et praedicato, sed cum praeterea identitas verborum tam in subjecto quam in praedicato usurpatur, uti Si quis diceret: homo est homo, minime vero esset tautologica illa propositio qua aliquis diceret homo est animal rationale, et e converso , quamVis reipsa idem quoad rem sit homo et animal rationale. Imo ex omnibus dialecticis hoc requiritur

ut propositio sit vera; identitas scilicet rei in subjecto et praedicato. Multo minus tautologica diei potest propositio Christi, cum voce usus sit indeterminata Me, quae dete minatur et induit naturam praedicati, completa propοSitione. 48. Ad 3'', My. De altero siquidem poculo loquutus est Christus dum dixit: Non bibam amodo de hoc genimine vitis, uti constat ex A. Luca c. 22, 18.49. Ad 4 , D. Emphatice tamen dicendo panem hunc, C. Simpliciter vocat panem N. Accedit quod Scriptura consue-

73쪽

TRACTATUR DE EUCHARISTIA

verit rem jam immutatam vocare ex nomine quod ante mutationem obtinebat. Sic IO. 9 IT. Dicunt eryo eaeco jam videnti j ; et Exod. 7. 12. Devoravit virga Aaron i jam serpens in virgas jam versas j eorum; et alibi passim. 50. Ad 5 , Neg. Nimis enim sero venerunt rationali stae ac sacramentarii, ut nobis obtruderent suum ritum Symbolico-mnemonio practicum ad unice recolendam Christi passionem. In hoc detrahunt apertis Christi verbis, et sensui totius antiquitatis, ut mox ostendemus, nec redolent nisi propriam incredulitatem.

PROPOSITIO II.

Eadem verilas eae constanti et universa Melesia traditione evincitur

5 l. Sacramentarii ab initio lassi sunt sibi patres adversari; deinde ex nonnullis eorum obscuris essatis, reSumptis viribus, ausi sunt nobis patres objicere , uti Mornaeus Dii Plessis, Chamiorius, Albertinus et Claudius; donec penitus contriti deseruerunt prudenter hoc patrocinium, ut unice se ad Scripturarum arcem reciperent; quo tamen exitu, idimus. 52. Testes hujus universalis traditionis sunt patres omnes, omnes antiquae Illurgiae; imo vel sectae omnes antiquissimae, ac ethnici ipsi calumniis suis. 53. Ac l' Τestes sunt patres, ex quibus 8. Ignatius in Epist. ad Smyrnens. c. 7. Sic de haereticis phantasiastis scribens : Ab Eucharistia et oratione abstinent, eo quod non e fleantur Eucharistiam carnem esse Servatoris nostri Iesu Christi , quae pro peccatis nostris pa3sa est, quam Pater sua be-nsnitate suscitavit. Item s. Iustinus in apolost. i. n. 66. scribit Eucharistiam a fidelibus sumi non ut communem puriem neque vi communem potum, sed Incarnati illius Iesu et carnem et sanguinem esse edocti sumus. S. Irenaeus lib. IV.COnt. haereses, veritate corporis et sanguinis Domini in Eucharistia utitur tanquam medio ad veritatem demonstran-

74쪽

PART. I. CAP. I. DE BEALI CHRISTI PRAESENTIA ETC. 73

dam corporis christi in Incarnatione adversus gnosticos

phantasiastas , Scribens c. 18. n. 4. Quomodo e stabit eis, eum panem, in quo stratiae actae δunt, corpua esse Domini sui p et calicem sanguinis ejus 8 Eadem ratione marcionit perstringit Τertullianus lib. 4. Cont. Marcionem c. li., qui praeterea in lib. De resur. eamis c. 8. Caro, Scribit, compore et sanguine Christi vescitur, ut et anima de Deo sagianetur. Sic Origenes Romil. 8. in Mod. comparans Eucharistiam cum verbo Dei, subdit: Nostis, qui divinis mysteriis interesse consuevistis, quomodo eum accipitis Corpus Domini eum omni mutela et veneratione serviatis, ne eae eo parum quid decidat, ne consecrati muneris aliquid delabatur, reos enim vos creditis, si quid per Myligentiam decidat. S. Cyprianus in lib. De lapsis, ita scribit de indigne Euchari

tiam sumentibus : F'as infertur corpori ejus , et Sanguini; et plus modo in Dominum manibus atque ore delinquunt, quam

cum Dominum nestaverunt.

54. Et hos ex patrihus singillatim attulisse sufficiat, quoad reliquos insequentes, satis sit illorum doctrinam in summam colligere; haec autem est: l' excludendam esse ab hoc sacramento Auram; 2' Christum in hoc sacramento non fide tantum, sed reipsa nobiscum conjungi; 3' exinde ipsi commendant charitatem Christi , qui Oves suas proprispascit eruore; 4' rationem reddunt quare Christus sub specie panis se nobis dare voluerit, tum nempe ne nimio terrore percelleremur, tum ut nostra exerceretur fides; 5' docent in hoc mysterio divinae omnipotentiae opus inter enire; 6' profitentur per Veram conversionem panem mutari in corpus, et vinum in sanguinem Christi; idque illustrant exemplo creationis, et conversionis aquae in vinum in nuptiis Canae. 7' Adnituntur hoc creditu dissicile mysterium auctoritate et Omnipotentia divina persuadere; 8' tradunt in altari ολ serri ipsum eorpus quod fuit in cruce mactatum, et sanguinem illum, qui pro nobis effusus est; 9' conserunt Eucharistiam cum Incarnatione, eademque ratione do utriusque mysterii veritate disserunt; lo' illis epithetis hoc sa-

75쪽

TRACTATUS DE EUCHARISTIA

cramentum insigniunt, quae nonnisi in veritatem carnis Christi cadere possunt , dum vocant terribile, horrendum, adoramdum, panem vivum, incorruptibilem cibum ele.

Singulorum autem patrum testimonia, quae huc referuntur collecta invenies apud Bellarminum lib. 2. de Euehar. et in op. De perpetuitate sol. Iam vero quomodo ejusmodi doctrina componi potest cum hypothesi Sacramentariorum, quod Christus in Eucharistia non inveniatur nisi in signo tantum, figura, et virtute Nonnisi amens affirmare id poterit. 55. 2' Testes ejusdem traditionis sunt liturgiae omne8, quae nnte Sec. XVI. in universa Ecclesia publico cultui inservierunt. Tum Orientalium Ecclesiarum tum occidentalium liturgias collegerunt et vulgarunt eruditi viri Benaudotius, Martentus, Assemanus uterque Simon et Ioseph, card. Bona ac momasius, Mabillonius, Muratorius , Le Brunius. Jam Vero , uti omnes animaduerierunt, cunctae liturgiae conveniunt in invocatione Spiritus Sancti, ut oblata dona, P

nem scilicet et vinum, convertat omnipotenti virtute sua, commutet, transmutet in corpus natum ex Maria Virgine, in sanguinem qui essusus est pro redemptione nostra, imo faciat, vel sat corpus et sanguis D. N. I. C. adeoque Ecclesia omnis ab ortu ad occasum, a septentrione ad meridiem per sexdecim continentia secula unius Iabii circa hunc extitit articulum 1idei nostrae. 56. 3' Testes sunt sectae antiquae Omnes , gnoStici, marcosiani, valentiniani, marcionitae ; item ariani, nestoriani, eutychiani, Armeni, Syrtes acobitae, Graeci schismatici etc. qui circa hoc dogma convenere OmneS Rique S perstites conveniunt; argumento igitur est ineluctabili istorum consensus de side, quae in Ecclesia catholica Obtinebat, quando ipsi ab illa divisi sunt.

57. 4' Testes sunt ethnici ipsis calumniis quibus christianos impetebant, quod ipsi carne humana ac Sanguine Vescerentur in suis conventibus clancularitis, ut patet non solum ex Apologia I. Iustini, sed ex actis martyrum Lugdunensium in epistola ab Eusebio relata, ad Ecclesias Asiae.

76쪽

PART. I. CAP. I. DE REALI CHRISTI PRAESENTIA ETC. 75

58. Huc demum accedit argumentum invictum praescriptionis , ita ut nulla ab adversariis hujus universalis doctrinae origo rasignari possit praeter apostolicam. 59. Quae cum ita se habeant, jure merito concludimus ita dogma de reali Christi praesentia a traditione si mari , ut concuti nullo modo possit.

DIFFICULTATES

60. I. Obj. l' Patres apostolici nihil de reali Christi

praesentia scriptis suis ediderunt; 2' patres vero qui illos exceperunt ea habent, quae illam excludant, ut Ιrenaeus, qui lib. 4. Cont. haereses n. l8. scribit carnem --3ιram ali corpore et sanguine Christi; item Eucharistiam dua--a rebus eo latere, terrena, et caelesti, Scilicet pane , et

melesti gratia. 3' Origenes Tom. 4. in Matth. in cap. l6. voeat Christi corpus in Eucharistia typicum et symbolicum; inficiatur Eucharistiam ex se sanctum efficere comedentem, nec utilem esse nisi pro suscipientis fide. 4' Item lib. 8. nt. Celsum asserit oratione panem fieri quoddam corpus sanctum. 5' Hom. vero 32. in Dan. affirmat offfulam quam Christus Iudae porrexit ejusdem generis esse ac tam quam dedit apostolis dicens: Accipite, comedite etc. Denuim in Comm.

Super Matth. n. 85. negat panem illum visibilem quem tenebat in manibus et corpus suum dicebat Deus verbum , eme

corpus Christi. 6' Quae cum ita sint, recte iconomachi in eOnc. Constat opolitano vocarunt Eucharistiam imaginem virisci eorporis, quae pretiose et honorabiliter st. Ergo. 6 l. Resp. Ad i '', N. Siquidem s. Ιgnatius M. pater apostolicus haud poterat luculentius exhibere de reali Christi praesentia testimonium. Ceteris de eodem argumento

scribendi non se obtulit Occasio. 62. Ad 2', AL Dum vero Irenaeus scribit l. c. carnem ιOStram ali corpore et sanguine Christi veritatem nostram mirifice confirmat; utitur enim Eucharistia uti medio ad evincendam adversus gnosticos futuram eorporum nostrorum resurrectionem quam illi negabant, et rationem ad-

77쪽

ducit, quia caro haec nostra in Ordine ad resurrectionem alitur a vivifico corpore et sanguine Christi per Eucharistiae sumptionem. Huc pariter reseruntur alia verba, quibus dicit Eucharistiam duabus rebus constare terrena et caelesti, nempe humana natura hypostatice eum Verbo conjuncta, quia si fuisset tantum humana, tantum abest, ut potuerit incorruptibilitatem nostris communicare corporibus , ut potius esset illa ipsa corruptibilis, et sic conscii adversus eosdem haereticos aliam praeterea veritatem ab eisdem negatam , Verae nempe Incarnationis. 63. Ad 3 , D. Vocat Origenes in primo textu corpus Christi in Eucharistia typicum et symbolicum ratione 3acramenti Seu Specierum, C. ratione rei contentae N. 64. Sic inficiatur Eucharistiam ex se sanctum efficere, D. quatenus ad fructum ex ea capiendum non sufficit materialis susceptio sine dispositionibus praerequisitis, C. quatenus his accedentibus non habeat vim sanctificandi N. Quid enim aliud et nos docemus 365. Λd 4' , D. Si hic loqueretur Origenes de Eucharistia , C. Si de communi pane, qui ex christiano more, benedicebatur ante sumptionem, N. Id patet tum ex orationis Serie, tum ex consessione ipsiusmet Albertini. 66. Ad 5 , D. Λnalogice, C. reipsa N. Nempe Origenes hoc in loco id unice sibi vult, Christum ossulae quam

Judae porrexit quandam vim communicaSse, qua potuimet utilis esse Iudae si voluisset, quemadmodum utilis est, sed longe diversa ratione Eucharistia rite eam suscipientibus. 67. Dum vero in Objecto commentario negat Origenes panem visibilem esse corpus Verbi, loquitur de pane prout visibilis est, Seu respectu sacramenti et specierum, deinde desectit sermonem, ut solet, ad m3sticam et allegoricam expositionem, sed supposita prius cognita rei veritate; scribit enim ibid. Panis iste, quem Deus Verbum corpus suum

esse fatetur, verbum est nutritorium animarum . . . . et potus quem Verbum sanyuinem suum fatetur, vertrann eΛt potans et inebriam.

78쪽

PART. I. CAP. I. DE BEALI CHRISTI PRAESENTIA ET . 77

68. Ad 6 , D. Dixerunt iconomachi Eucharistiam esse imaginem plenam adeoque cultu latriae adorandam, C. v cuam prout sunt reliquae imagines quarum cultum ipsi respuebant N. Unicus hic sensus illorum haereticorum est, alioquin non ei decrevissent cultum latreuticum, attamen ob hanc etiam novitatem expressionis seu formulae graviter apulant a patribus Nicaenis.. 69. II. Obj. 1' Tertullianus ex Latinis lib. l. Contr. Marcion. c. 14. Acri hit Christum non reprobame panem, quo ipsum corpus Suum repra entat; quo vero sensu id efficiat, 2' exponit ibid. Tertullianus lib. 3. c. t s. scribens , Christum panem corpus suum appellasse, ut intelligeremus corporis sui Muram pani dedisse; et iterum lib. 4. e. 40. Acceptum panem et distributum discipulis, Corpus suum illum fecit, hoc est eorpus meum dicendo, id est syura corporis mei. 3' Sic etiam s. HieronJmus Comment. in cap. 26. Matth. scribit Christum repraesentasse corpus et Sanguinem suum. Ergo.

70. Besp. Λd i , D. Id est praesens es it , C. im ginem exhibet F. Τalis est vis hujus verbi repraesentandi apud Latinos, ac praesertim in Stilo Τertulliani, qui passim hoc sensu verbum hoc adhi hei ; salis nobis sit ex innumeris prope exemplis, quae collegit Pamelius in not. li 2. ad lib.

De Resurr. carnis, unum afferre ex lib. 4. coni. Marcion. e. 22.

ubi ait, quod Deus repraesentans eum i Christum in monte Thabor in , dixit: Hic est stius meus.7 l. Λd 2', D. Dedisse Muram reali eorpori suo, C. imaginem exhibuisse N. Scopus Τertulliani est in Objectis locis ex realitate corporis Christi in Eucharistia, quam admittebat Marcion, ostendere realitatem ejusdem corporis in Incarnatione quam ille rejiciebat; sic enim procedit argumentum Tertulliani: corpus phantasticum nequit recipere siguram; atqui Christi corpus in Eucharistia figuram recipit, nempe panis; ergo corpus Christi phantasticum non

est. Exinde novum exurgit pro veritate catholica ineluctabile argumentum.

79쪽

T 2. Ad 3 , Responsio patet ex dictis ad 1 eo vel magis quod s. Hieronymus velit ostendere figuris Vet. Testamentis ussectam esse Veritatem.

73. I. Inst. S. Augustinus realem Christi praesentiam in Eucharistia numquam agnovit. Etenim i ' passim Eucharistiam Vocat panem, Muram, signum corporis Christi.

2' Ep. 98. ad Bonifae. Scribit: Secundum quendam modum sacramentum corporis Christi corpus Christi est. 3' In Sem. ad

infantes, explicans quid sit Eucharistia , ait : corpus ergo Christi, si vis intelligere, Apostolum audi dicentem Melibus:

Vos estis corpus Christi et membra. Si eryo vos estis corpus Christi et membra, mysterium vestrum in mensa dominica p

situm est. 4' Exinde celebris illa regula quam tradit s. Doctor lib. 3. De doctrina christ. c. 16. ad Secernendum Sensum litteratum a sigurato : Si praeceptiva, inquit, locutio est, aut fastitium aut facinus vetans , aut utilitatem aut benescentiam jubens, non est Murata. Si autem flagitium aut facinus videtur jubere, aut utilitatem aut beneflcentiam vet re , Murata est. Nisi manducaveritis, inquit , carnem Filii hominis . . . facinus vel sagitium videtur jubere: Mura est ergo, praecipiems passioni Dominicae communicandum. 5' In Trael. 2o. in Ioan . agens de corporiis Christi manducatione dicebat :Ut quid paraa dentes et ventrem Z Crede et manducasti ; ut enim subdit Tmet. 26. Qui credit mandueat. 6' Demum in lib. coni. Adimantum c. 12. Non enim, scribit, Dominus dubitavit dicere e mc est corpus meum, cum signum daret corporis sui. Ergo.

74. Resp. N. A. Ad 1' prob. D. Vocat panem etc. ratione specierum. et quatenus est figura et signum plenum, C. ratione substantiae ac rei contentae N. Omnes enim ejusmodi locutiones typi, signi, Murae etc. quibus tum S. Augustinus , tum alii patres interdum utuntur , ad externas reseruntur Species , uti et nos vocamus symbolum, Sed ratione sacramenti, seu signi sensibilis latentis Christi corporis. 75. Λd 2 , D. Prout mera entum est i Dadaequale sumptum pro signo sensibili, ut dictum est , C. prout Sacra-

80쪽

PART. I. CAP. I. DE REALI CHRISTI PRAESENTIA ETC. 79

mentum est adaequale sumptum cum re contenta N. Id enim ferebat Augustini scopus dum probare constituit Bonifacio baptismum rite sacramentum sidet, imo et sdem vocari, cum eredere in infantii us sit baptiaari. Ceterum ut melius eluceat s. Augustini mens circa Sacramentum Eucharistiae adam quate sumptum, praeStat asserre , quae lib. 9. Confess. c. 13. de s. Monica scribit: nemoriam sui, inquit, ad altare tuum fleri desideravit, cui nullius diei praetermissione servierat, unde sciret dispensari victimam sanctam, qua deletum est chirographum quod erat contrarium nobis. Quaerimus porro ab

adversariis utrum chirographum istud fuerit deletum a figura et imagine Christi corporis, an Vero a corpore ipso pro nobis immolato Τ76. Ad 3 , D. Τransitum faciens a rei veritate ad mysticam ejusdem significationem, C. ad exclusionem rei veritatis R. Haec enim coinsueta fuit Λugustino , perinde ac Origeni agendi ratio, ut , Supposita rei Veritate , seu re litate Christi corporis in Eucharistia, utpote omnibus nota, transeant ad moralem aliquam seu mysticam significationem exponendam , hoc tamen interposito discrimine, quod Origenes eam trahat ad praedicationem Verbi Dei, Λugustinus vero ad commendandam charitatem ; ac ita se gessit

s. Augustinus in hoc sermone ad infantes seu neophytos. 77. Ad 4 , D. Ad exeludendum sensum capharnaiticum, C. sensum catholicum N. Nam aperte s. Doctor mentem suam exposuit in verbis a nobis adductis ex Tract. T7.

in Ioan . n. 5.

78. Ad 5', D. Loquens de fide, C. de Eucharistia N. Εnarrat enim in Objectis locis s. Augustinus Christi verba:

Hoc est opus Dei ut credatis in eum, quem misit ille nec non quae habentur V. 35. Ego sum panis vitae; qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet unquam rquae utique dicta sunt de fide in Christum pollicentem

Eucharistiam. 79. Ad 6 , D. Cum daret signum seu symbolum externum corporis sui in illo latentis , C. Purum Signum seu

SEARCH

MENU NAVIGATION