Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

00 TRACTATUA DE EUCHARISTIA

autem ad Caesarium, perinde ac opus De duabus naturis criticorum judicio subdititia sunt.113. 4d 2 , D. Comparatione inadaequata, C. adaequata N. Eo tendebat ejusmodi comparatio inter Eucharistiam et Incarnationem instituta, ut evinceretur adve Sus eutychianos synusistas minime fuisse absorptam a divinitate humanitatem, ut haeretici illi autumabant, cum non obstante panis vivique in Eucharistia conversione in Christi corpus et sanguinem, species integrae in sua natura perseverarent. Nisi malueris cum aliis respondere patrum scopum in illa urgenda similitudine, non fuisse nisi ostendere adversus apollinaristas Christum post resurrectionem aut ascensionem species exteriores humanitatis minime deposuisse ut illi sabulabantur. li4. 4d Iustinum vero speciatim quod attinet eo collineat ejus comparatio, ut ostendat eadem divini Verbi omnipotentia fieri ut panis in Christi carnem convertatur,ac ejusmodi caro essormata primum est in Virginis utero.

lib. Ad 3 , D. Nova eSt vox transsubStantiationis , quoad sonum, Tr. quoad rem voce Significatam N. Conc. LM teranense tantum sancivit hanc formulam a scholasticis adoptatam adversus Berengarium, prout semper ab Ecclesia laetum est, ut novas adscisceret voces ad veterem doctrinam adstruendam contra novos haereticos . Ceterum, aut madvertente Leibnitrio, recte Latini verterunt transsubstantiationem, quam Feteres vocaverant μεταστακειω ιν. Viderint

nunc lut horani, utrum ipsi eadem ratione cohonestare POS- Sint elegantem suam in anationem et invinationem.

li6. III. Obj. 1' Repugnat unam substantiam tu alteram converti, cum essentiae sint immutabiles ; 2' Corpus Christi corrodi a muribus, putrefieri, VermibuS Scatere. Ergo. ll7. Resp. Ad i', D. Per transitum de una in alteram, C. per cesSationem unius in Ordine ad positionem alterius, uti nos exposuimus formalem transsubstantiationis rationem. iv. Monstra igitur sibi singunt advorsarii quac

insectentur.

92쪽

PART. I. CAP. II. DE MODO QUO CHRISTUS ET . si

ll 8. Ad 2 , D. In se, C. in exteriori specie, Deo sic disponente ad exercendam fidem nostram, N. Iamdiu reposuimus nihil horum cadere in Christi corpus gloriosum, existens praeterea in statu sacrainentali , utpote erius is mutationis omnino incapax.

DE EO QUOD SUB QUALIBET SACRAMENTI SPECIE CONTINETUR DEQUE CATHOLICAE DOCTRINAE COROLLARIIS

il9. Fundamentalibus veritalibus, de reali Christi in Eucharistia praesentia ac transsubstantiatione constitutis ac vindicatis, superest ut reliquas inde promanantes Verit tes attingamus.120. Sacramentarii qui nuda symbola in Eucharistia reliquerunt, nobis litem intentant, eo quod teneamus Christum integrum sub unaquaque specie adesse, adeoque vi Verborum solum corpus praesens fieri ac per concomitantiam Sau- .guinem una cum anima et divinitate, et ita quoad alteram speciem. Lutherani obscure, et cunctanter de hoc articulo locuti sunt, ut Ham sibi sternerent ad accusandam Ecclesiam, quod sub unica specie hoc sacramentum sid libus distribuat. Contendunt praeterea Christum non emein Eucharistia nisi in usu seu in actu sumptionis, ut inserant

Eucharistiam non esse adorandam. AdVersus quos omnes errores sit:

In venerabili Sacramento Eucharistiae sub umquaque ve-cie et sub singulis cujusque speciei partibus, separatione facta, totus Christus contineturl 2 l. Propositio de fide est sess. 13. can. 3. a Tridei tino desinita: Si quis nestaverit in venerabili Meramento Eucharistiae sub unocluaque specie et sub singulis cujusque speciei partibus, separatione facta, totum Christum contineri;

anathema sit.

93쪽

122. Haec veritas corollarium est dogmatis vindicati de transsubstantiatione. Ex hoc enim panis convertitur in idum illud Christi corpus quod in caelis in statu glorioso ret; atqui gloriosum Christi corpus est inseparabile a sanguine, anima ac divinitate; et idem de vino dicatur, quod convertitur in illum sanguinem, qui a corpore, anima ac divinitate inseparabilis est; ergo totus Christus continetur sub qualibet specie. Hinc Christus Io. 6, 57. dixit: Qui

manducat me, et ipse vivet propter me; non manducatur autem Christus, nisi sub unica specie panis.123. His congruunt formulae quibus patres usi sunt, cum de hoc mysterio loquerentur : s. Ignatius in Epist est. ad Smyrnens. c. 7. affirmat in Eucharistia contineri carnem quam Pater suscitavit; s. Ephraem Syrus in Sem. de iis qui Filii Dei naturam serutantur testatur nos Aynum i tegrum comedere; s. Hieronymus Epist. 43. ω Pammach. , nos comedere seu accipere Christum; s. Cyrillus Hieros. ω- ωeh. mntagost. 4. nos effici Christiferos ; s. Augustinus Enarr. in Ps. 31, Christum in Eucharistia se ipsum propriis manibus gratane, et ita porro.

124. Diximus totum Christum sub singulis cujusque speciei partibus contineri, separatione facta, quia quamvis plures censeant Christum etiam ante Separationem reperiri totum in qualibet specierum parte; alii tamen refragantur, neque concilium quidpiam de hoc definire voluit.

DIFFICULTATES

125. Obj. 1' Christus sub panis symbolo dedit corpus suum, Sanguinem sub symbolo Vini, ergo nou totum se dedit sub quolibet symbolo; 2' nisi dicere absurde velis co Pus aut sanguinem esse Christum ; alioquin 3' dixisset:

t 26. Besp. Ad i , D. Directe ac vi verborum, C. Per concomitantiam N. filioquin cadaver exangue dedisset: sane dedit corpus quod gerebat: hoc autem erat vivum. Idem die de sanguine. Ideo vero sub distinctis sJmbolis corpus

94쪽

et sanguinem suum praebuit, quia voluit his cruentam etiam suam mortem significare, ac instituere Sacrificium, ut suo loco ostendemus.127. Ad 2 , D. Adeoque catholici id non dicunt, C. dicunt N. Responsio patet ex modo expositis.128. Ad 3 , D. Si praeterea noluisset Christus repraesentare mortem suam ac instituere Sacrificium, C. secus N.

Peracta consecratione, in admirabili Eucharistiae Saeramento est Corpus et Sanguis D. N. I. c., et non tantum in usu, dum sumitur, sed ante et po3t, Sis ut remaneat verum corpus Domini in hostia seu particulis consecratis, quae post communionem reServantur vel Supersunt129. De fide haec propositio est ex ean. 4. Sess. 13. Tridentini: Si quis diserit, peracta consecratione ete. Adstruitur autem adversus luthernnos contendentes Christum non esse in Eucharistia nisi tantum in usu, quamvis in hoc determinando mirifice inter se dissentiant. Exinde duo inserunt, ac i' adorandum Christum in Eucharistia non e se; 2' eam non esse asservandam nec deferendam ad i firmos. Quem posteriorem errorem his verbis Tridentinumean. T. proscripsit: Si quis diserit non licere sacram Eueharistiam in Sacrario reservari, sed statim post consecrati nem adstantibus necessario distribuendam; aut non licere, ut illa ad infrmos honorisce deferatur; anata. 3it. 130. Novum porro Iutheranorum commentum Verba ipsa Eucharisticae institutionis evertunt. Cum enim Christus verba protulit: Hoc est etc. me est etc. utpote efficacia

et praetica, illico quod significant operata sunt; ergo jam

erat Christi eorpus, aut sanguis sub utroque symbolo antequam sumerentur; Veraque erant, etiamsi apostoli sumere detractassent quod eis porrigebatur. lat. Evertit praeterea universa antiquitas, ex qua novimus i ' Eucharistiam delatam a diaconis suisse ad ab-

95쪽

s4 TRACTATUS DE EUCHARISTIA

sentes, testibus Iustino in apolost. l. n. 67. ac s. Irenaeo

apud Eusebium Hist. Mel. lib. 5. c. 24, et 2' suiSSe asservatam propter infirmos, ut liquet ex historia Serapionis ad quem graviter decumbentem delata est, prout resertΕuSeb. Op. et t. lib. s. c. 44., insuper 3' a Iaicis passim ad proprias aedes fuisse delatam, ut ea pro opportunitate

uterentur, ut constat ex Eusebio l. e. cap. 11. et ex s. Λmbrosio in orat. funeb. s. Satyri; 4' asservatam suisse intemplis in pastophorus, ciboriis, columbis, turriculis etc. 5' usum obtinuisse ab immemorabili in utraque Ecclesia Orientali et Occidentali Musae praesumtiscatorum; in Orientali quidem tota Quadragesima, in Occidentali in Parasceve, in qua Missa Eucharistia ossertur ac sumitur diebus praecedentibus confecta. Calvinus I tittit. lib. 4. c. t T. S. 39. admittit, sed pro ingenti qua praeditus erat humilitate scribit: Qui sis faeiunt, habent veteris Ecclesiae memplum. Faleor; verum in re tanta, nihil tutius est, quam veritatem sequi, quam scilicet demum Lutherus et cum eo ipso detexit. Videant protestantes quibus 8e ducibus commiserint. Interim LoibnitZius in suo Systemate theolog. mirifice suos refellit lutheranOS.

DIFFICULTATES

132. O . l' Christus jussit apostolos statim Eucharistiam sumere ne quidpiam de ea remaneret. 2' Secutus in hoc ritum Agni paschalis, qui totus absumi debebat. 3' Exempla de servata Eucharistia non officiunt, cum non Servaretur nisi ad usum juxta institutionem Christi. 4' Plura exempla praeterea suppetunt septem prioribus seculis quod statim absumeretur Eucharistia aut a jejunis clericis, aut ab

insantibus, ut reserunt praeter eoucilium Masticonense ΙΙ. an. 586. celebratum, Gregorius Turonensis De gloria martyr. lib. l. c. 10. Hesychius in Lerim lib. 2. c. 8. aliique. Ergo. l33. Besp. Ad i , D. Quin vetuerit Eucharistiam Servari utilitatis aut nccessitatis gratia, C. Secus Tr. Praec

Dium enim positivum id unum indicat quod praestandum

96쪽

PART. I. C P. III. DE EO QUOD SUB QUALIBET ET .

est ad praecepti normam, nec est universale ut praeceptum negativum. Illius proinde vis ex usu ac praxi dignosci debet, quae profecto nobis savet. t 34. Ad 2 , D. Sub aliquo respectu , C. sub omni respectu AL Alioquin servare illa omnia deberemus quae Christus gessit in coena legali quod nemo dicet; siquidem necesse haud est ut in omnibus siguratum figurae respondeat. Panes propositionis qui pariter figuram gerebant Euchari. stiae totam hebdomadam servabantur; ac manna ad plura

saecula in arca SerVatum eSt.

l35. Ad 3 , N. Hoc siquidem tantum evincit finem primarium Eucharistiae, ejusdem usum eme, quod non insciamur , non item vero Christum in Eucharistia tantum esse in usu cum sumitur. Accedit quod veteres interdum ad alium suem servaverint Eucharistiam, sive ad recuperandam x Ietudinem, ut refert Augustinus Oper. impers. l. 3. c. 162. sive ad se tutandos a periculis, ut testatur s. Ambrosius Op. cit., SiVe ad majorem liaeresum detestationem signi- scandam, ut Theodorus Rom. Pontifex, qui Christi sanguine uti atramento usus est ad damnationem Pyrrhi, sive in signum communionis Ecclesiarum, ut de Victore Rom. Pontifice constat. 136. Ad 4 , D. Ob peculiares causas in nonnullis particularibus Ecclesiis, Tr. universim N. Hae porro causae sunt i ' ne ingruente persecutione impiorum profanationi Eucharistia pateret; 2' ne ex diuturna asservatione vitium aliquod contraheret, teste eodem Hesychio nobis objecto. In Masticonensi autem concilio id unum statutum fuit, ne ultra quartam aut quintam seriam Eucharistia servaretur. A Caesaraugustano ac Τoletano conciliis cautum est ne traderetur Eucharistia in proprita domos deferenda, quia Priscillianistae ita se tegebant non communicando in Ecclesia, ac domi insuper eam profanabant.

97쪽

ssi TRACTATUS DE EUCHARISTIA

PROPOSITIO III

Christus in Eucharistia adorandus est cultu latriael 37. Et haec propositio de fide est a Τridentino sancita Can. 6. Si quis diserit, in saneto Eucharistiae sacramento, Christum unigenitum Dei Filium, non esse cultu latriae , etiam eaterno adorandum, . . . . neque in Fr enionibus, secundum laudabilem et universalem Ecclesiae sanctae r tum et consuetudinem, Solemniter circumgratandum, tri non publice, ut adoretur, populo proponendum, et ei ru adoratores esse idololatras: anath. git.

138. Christi autem adoratio in Eucharistia necessario nuit ex ejusdem in Sacramento permanentia Superiori propositione vindicata. Nam illum eundem Deum, inquit Tridentinum Sess. 13. cap. 5, praegentem in eo i Sacramento adesse credimus quem Pater aeternus introducens in Orbem terrarum dicit: et adorent eum Omnes Ingeli Dei, quem Masti procidentes adoraverunt, quem denique in Galilaea ab Apostolis adoratum fuisse Scriptura testatur.

139. Et sane in hoc convenit univcrsa antiquilas; juxta s. do. Chrysostomum Angeli Deum praesentem adorant in Myssae Sacrisicio min. 8. in Matth. et alibi ; Τheodoretus: Symbola mystica, inquit, et creduntur et adorantur Dial. 2.); s. Ambrosius in illud Ps. 98. Adorate scabellum pedum ejus scribit: Per scabellum terra intelligitur, per terram autem eam Christi, quam hodieque in mysteriis adoramus, et quam Apostoli in Domino Iesu adorarunt De Spir. Sancto lib. 3. c. ii. n. 78, 79. . Eadem fermo exscribit verba s. Augustinus , subdens: Nemo illam earnem manducat, nisi prius adoraveril arr. in Ps. 98. n. 8. l. 140. Et haec de adoratione, quam Clausen protestans vocavit consequentiam logicam dogmatis de reali Christi praesentia. Diisciplinam moderari, seu determinare modum quo haec adoratio adhibenda sit ad Ecclesiam spectat, quae Pro temporum, locorum ac personarum adjunctis e re eme

98쪽

PABT. I. C P. NI. DE EO QUOD SUB QUA Lin ΕΤ ETC. 97

judicaverit, constituit, prout scite animadvertit vel ipse Lethniuius Op. citat.

DIFFICULTATEA

14 l. 0bj. V Christus nullum dedit Eucharistiae adorandae praeceptum. 2' Patres Venerationem tantum commendant, non autem adorationem pr Se Sumptam. 3' Alioquin creaturae omnes in quibus Deus praesens substantialiter adest, forent adorandae. 4' Merito idololatriae arguuntur catholici ex eo capite, quod una cum Christo species adorent, juxta illud Tridentini sem. l3. c. b. affirmantis: Latriae eultum qui uni Deo debetur, huic Sanctissimo SACRAMENTO a sdelibus eaehiberi. 5' Saltem expOuuntur hac adoratione catholici idololatriae periculo, cum fieri possit, ut aliqua de causa, Lucharistia non sit rite consecta. Εrgo. 142. Resp. Λd. i , D. Expressum, C. tacitum N. Data Christi reali praesentia, adoratio ejus jam sequitur; oritur enim ex rei natura . .l43. Ad 2', N. Etenim s. Augustinus de ea adoratione loquitur, quae creaturis absque impietate deserri nequit; s. CFrillus de ea quae debetur supremo Resti; s. JO. Chrysostomus de ea quam Christo detulerunt Magi, quamque ei denegabat Paulus Samosatenus.144. Ad 3 , Neg. paritatem. Nec enim Deus est cum creaturis hJpostatice conjunctus, quemadmodum Verbi persona cum Christi humanitate conjuncta est. 145. Ad 4 , Neg. Siquidem species, ut communis jam fert philosophorum doctrina, non sunt nisi assectiones nobis subjectivae ab objecto productae in sensibus nostris. Concilium vero Τridentinum in objecto loco loquitur de sacramento adaequale sumpto seu de re signata, non Butem quatenus, ut Scholae loquuntur, formaliter signum aut

sacramentum eSt.

146. Ad 5 , D. Materialis, Tr. formalis N. Alioquiudeberemus vel ab ipsa Eucharistiae sumptione hoc obtentu

99쪽

98 TRACTATUR DE EUCHARISTIA

nos abstinere. Sane vel ipsi lutherant, Leibnitato teste , ad rationem in ipsa perceptione Eucharistiae eaehibent.

Neque Dei praeceptum, neque salutis moenita3 pωtulant, ut omnes et singuli Christi Meles utramque speciem Sanctissimi Eucharistiae sacramenti sumere debeantl47. De fide est, his verbis sem. 2 l. Can. a Tridentino desinita: Si quis diserit, eae Dei praecepto, vel necenitala salutis omnes et singulos Christi Ideles utramque speciem sanctissimi Eucharistiae sacramenti sumere debere; anathema sit.

148. Impetit propositio vulgo ealistinos nuncupatos,hussitas nempe, et qui eos Secuti sunt protestantes omneS, qui licet in sacramento vix umbram ac figuram agnoscant aut ritum mnemonicum, attamen surunt adversus Εeelesiam, eo quod, ut loquitur Calvinus, dimidiam coenae pamtem meliori populi Dei numero furata sit, vel eripuerit. Quippe edictum aeterni Dei est ut omnes bibant. I 49. Ast perperam : Si enim aut edictum aeterni Dei es-Set , aut necessitas salutis posceret ut omnes biberent , id Ecclesiam, quae ab apostolis hoc sacramentum aeeepit, minime latuisset. Atqui neutrum agnovit unquam Ecclesia. l50. Idque evincitur quatuor ineluctabilibus argumentis, quae numquam Solvent calixtini omnes. Primum desumitur ex communione infirmorum, ad quos Eucharistia sub unica semper specie panis delata est; ut constat ex historia senis Serapionis de qua paulo ante: ad eum enim sacerdos ex demandato episcopi Eucharistiam per puerum misit in solo pane consecrato, qui ad hunc snem SerVahatur; item ex historia f. Ambrosii ad quem, ut resertrius biographus Paulinus, A. Honoratus Vercellensis episcopus detulit Domini corpus, quod ubi Moepit ae glutivit emisit spiritum.15 l. filiorum praebet communio parVulorum, quibus,s. Cypriano iusto in lib. De Lapsis, EuchariStia non Po

100쪽

PART. I. C P. III. DE EO QUOI SUB QUALIBET ETC. 99

rigebatur nisi sub unica specie Vini; quem ritum adhuc servat Ecclesia Graeea et cum ea ecturae Ecclesiae Orientales, ut fidem faciunt Arcadius, Allatius et Goarius, Servavitque Ecclesia Latina quamdiu mos viguit praebendi Eueharistiam infantibus post baptismum, quibus digitus sanguine intinctus tradebatur sugendus, ut testatur Hugo Victorinus de Sacram. lib. l. c. 20.

152. Tertium suppeditat communio domestica fidelium; siquidem vigente persecutione, post SJnaxin unuSquisque domum sacrum edulium deferebat sub unica panis specie, ut eo pro opportunitate Vesceretur. Cujus consuetudinis testes locupletissimi sunt Tertullianus lib. 2. ad ruor . e. 5. Cyprianus Op. cit. et s. Zeno Veronensis lib. s. Prael. 14. c. 4. dum scribit: Omnibus peraeque unus panis cum ligno datur seu in capsula lignea. Eadem Occurrunt in actis Ss. Indis et Domnae apud Surium; in actis s. Eudoxiae apud Bollandum ad diem s Martii, et alibi passim. His adjici debet communio monachorum seu eremitarum in Solitudinibus degentium, qui secum deserebant Eucharistiam sub unico panis symbolo, testibus s. Basilio Ep. 93. Theodoro Studita, et biographo s. Lucae eremitae apud Combesistum.153. Quartum suppetit ex ipsa communione publica eaque duplici, sidelium scilicet ac sacerdotum. Constat enim ex s. Leone M. Sem. 4. de Ouadrages. manichaeos diu latuisse Romae quamvis in sacra 83noi unicum symbolum panis sumerent, vini symbolo relicto , a quo ipsi abhorrebant, ita ut necesse fuerit ad illos detegendos omnes indiscriminatim cogere ad sumendam Eucharistiam sub utroque symbolo; quod praeceptum sub Gelasio iterum eadem de musa renovatum est. Ergo liberum erat sidelibus alterutrum symbolum in publica communione Sumere, aliO- quin non diu adeo se manichaei contegere potuissent. Eadem libertas vigebat in Ecclesia Constantinopolitana, ut patet ex facto quod de pervicaci muliere macedoniana, resertSOZomenus Hist. Mel. lib. 7. c. 5. et ex eo Nicephorus

SEARCH

MENU NAVIGATION