Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

TRACTATUA DE EUCHARISTIA

nudum symbolum m. Intendit enim hic probare g. Doctor adversus Adimantum manichaeum vere potuisse in Vet. Testamento vocari sanguinem animantium animam , quamvis reipsa non sit nisi ejusdem signum. Hoc porro declarat exemplo Eucharistiae cujus gignum externum Voratur corpus Christi. 80. ΙΙ. Inst. Facundus Hermianensis in Op. Pro defensione trium Capitulorum lib. s. c. 5. negat, quod sacrame tum corporis et favuinis Christi, quod est in pane et poculo consecrato , Sit proprie corpus ejus, et sanguis, quamvis ita

vocentur. Ergo. 81. Resp. D. Prout sacramentum est inadaequale sumptum , c. prout 8umitur adaequale N. Mus mens patet exscopo quem sibi praefixit hic scriptor defendendi, seu trahendi in honum sensum , quod scripserat Τheodorus Mo-Psuestenus, nestorianae haereseos praeformator, in Capitulo a cone. V. damnato, quod scilicet recte scribere potuerit Christum adoptionem filii suscepisse et eum circumcisua est, et eum baptizatus est , quia sacramentum adoptionis suscepit, quod potest vocari adoptio, quemadmodum sacramentum Eucharistiae dicitur corpus Christi, etsi prout sacramentum est, proprie Christi corpus non sit, sed ejus externum tantum signum. Ex quo patet imo supponere Facundum vere Christi corpus et sanguinem latere in sacramento.

Ostendi nequit dogma de reali Christi pra sentia in Eucharistia rectae rationi adversari

82. Duplici via posset enunciatae propositionis veritas ostendi , directa ac indirecta. Di recta qua juxta diversa philosophorum placita evincitur quomodo componi possitm3sterii veritas eum eo quod philosophia docet circa

naturam corporum. Verum haec methodus longa est , nec omnibus satisfacit, eo quod tum systema peripateticum , tum Cartesianum, BoSch0Vichianum Seu punctorum

82쪽

PABT. I. CAP. I. DE REALI CHRISTI PB ESENT A ETC. 8i

simplicium, aliaque ejusmodi quac adduci solent aliis non probentur, ideo hac praetermissa, malumus via indirecta

expeditiore rem consecre

mysteria , superat rationis nostrae captum ; fieri igitur nequit ut demonstrari possit eam repugnare, ac reciso P tioni opponi. Cum praeterea contradictio consilatat in intrinseca notarum seu terminorum repugnantia , non potest haec adstrui nisi apprime uterque terminus cogno8catur , ut ex utriusque collatione et comparatione possit judicium institui, et assirmari sive convenientia eorum Sive repugnantia ; jam vero adversarii verisimilius neutrum terminum apprime callent, scilicet uaturam corporum , et statum corporis gloriosi et sacramentalis, posteriorem vero hunc

sine dubio ignorant. Nequeuut igitur judicare de repugnantia corporis Christi in Eucharistia , seu in statu corporis gloriosi et sacramentalis ; prout non posset caecus natus, qui nullam coloris ideam habet, judicare et affirmare, quod repugnet circulus rubet coloris. Reipsa huc colliduntur omnia adversariorum argumenta, uti ex dissicultatum solutione patebit.

DIFFICULTATES

84. I. O . Dogma de reali praesentia repugnat in se. Nam i ' implicat integrum corpus humanum sub tenui hostiola ejusve fragmento contineri, quodcumque demum philosophicum admittatur systema. 2' Implicat praeterea, ut idem corpus uno eodemque tempore simul .in pluribus Iocis realiter a se distinctis inveniatur; 3' esset enim unum et multiplex , esset divisum a se ipso , magnum et Par-

85. Resp. N. A. Ad i prob. D. Existens in statu naturali, C. in statu Sacramentuli N. Quomodo enim Ostendent increduli et sacramentarii non posse humanum corpuS gloriosum in statu sacramentali sub tenui hostiola aut ejus

Vol. IV. G

83쪽

82 TRACTATUS DE EUCHARISTIA

fragmento delitescere , si nesciunt in quo hic status consistat 3 Et sic nullo indigemus philosophico systemate ad hoc

componendum.

86. Λd 2 , I . Naturaliter , Tr. supernaturaliter ac per miraculum iv. Implicaret, si simul esset et non eSset, minime vero ut idem sit hic et alibi, ut tu casu nostro. Alii id exponunt per multiplicationem , quatenus Servata identitate physica, multiplicaretur solum individuatio, ut vocant, ac numerus ; alii exponunt per multilocalionem , quatenus in corpore concipitur non solum identitas physica, verum etiam identitas individuationis ac numeri , ita ut unum idemque corpus diversos ac multiplices sumat respectus ad corpora circumstantia pro multiplicitate panis ac vini consecrati per quae immediatam Operationem exercet; hoc vero divina omnipotentia seri potest. Exemplo illustratur corporis quod dat Ostensionem sui in duobus, tribus, centum , mille speculis adstantibus. 87. Λd 3 , Neg. Omnes ejusmodi sequelas. Siquidem S luna saeramentum esset multiplex ; Solum item sacramentum divisum esset a se ipso , quatenus particulae quae BO-mae consecratae raservantur , divisae sunt ab illis , quae servantur Lutetiae ; SOlum Sacramentum , Seu Signum exterius erit majus ac minus, et ita porro ; Christi autem eo pus seinper idem ubique est in se ipso. 88. ΙΙ. Obj. Admissa reali Christi praesentia in Eucharistia, actum est de certitudine phJSica ; Siquidem 1' sensus nostri, etiam peracta consecratione , nobis non renunciant nisi panem et xinum. 2' Adeoque de nulla re amplius certi esse 9OSSemus. 3' EO Vel magis quod Eucharistia eosdem in nobis essectus producat ac panis ac Vinum , cum nos nutriat atque inebriet , si in magna quantitate sumatur.

4' Quaeri praeterea posset quid sit quod tangimus , quod

idemus , quod gustamus ; aut enim corpus Christi est, et tunc Christi corpus esset album , rotundum, palpabile etc. imo corrumperetur ; aut est aliquid ab co diversum cui corpus Christi subest, ct deberemus admittere accidentia

84쪽

PART. I. CAP. I. DE REALI CHRISTI PRAESENTIA ETC. Ra

absoluta peripateticorum quae non minus a physica, quam a sana philosophia rejiciuntur. Ergo. 89. Resp. F. A. Ad i' proh . D. Id est siguram , sive

speciem aut apparentiam panis et Vini , c. naturam seu substantiam panis ac vini N. Nam sensuum ossicium non versatur nisi circa Objectorum apparentiam, non autem circa eorumdem naturam aut Substantiam. Iam vero in Eucharistia sensus nobis renunciant apparentiam pani8 ac Vini, quae

reipsa habetur , adeoque rite funguntur officio suo, licet substantia non respondeat ejusmodi apparentiae. 90. Ad 2', N. Τum quia, ut vidimus, sensus nos reipsa non fallunt; tum quia necesse non est ut semper substantia respondeat apparentiae, ut patet in petrificatione in qua licet nulla supersit ligni particula, referuntur tamen omnia ligni lineamenta et figura; tum quia denique divina auctoritas commonefacit nos substantiam panis non respondere in casu hoc peculiari illius apparentiae. Exceptio autem si mat regulam in contrario. 91. Ad 3 , D. Ita Deo essiiciente ad exercendam fidem nostram, C. per Se N. Hoc ipso enim, quod Christi compus in Eucharistia sit incorruptibile nequit nos nutrire ;neque nos nutrit aut inebriat substantia panis ac vini, quae in ea non sunt. Deus itaque extraordinaria ratione supplet, aut novae substantiae reproductione , ut aliquibus placet, aut alio modo sibi cognito. Deus enim ad exercitium fidei

nostrae constituit, ut panis ac Finum consecratum easdem subeant Vices , quas subirent Si consecrata non essent ;proinde cum hostia , idem de vino dic, consecrata ad eum per enerit statum in quo cessaret substantia meri panis , cemat esse corpus Christi praesens , et illi iidem in nobis producuntur effectus, divina Virtute , quos produceret panis si consecratus non fuisset.

92. Ad 4 , Resp. Esse illud ipsum quod erat in pane ac Vino antequam consecrarentur , assectiones scilicet

objectivas, quae antea producebantur a Substantia panis et vini, postea producuntur sola Dei virtute. Hinc non in-

85쪽

TRACTATUS DE EUCHAB ISTI

ligemus accidentibus absolutis peripateticorum. Has pO ro assectiones producit Deus tum a parte rei , uti a parto rei producebantur a pane et vino non consecratis , tum in sensibus nostris veluti essectus , sicut eosdem essectus in nobis panis et vinum non consecrata producebant, sub quo respectu assectiones illae objectivae sunt in nobis subjecti ae , uti essectus a causa. Atque sic praevenimus difficultatem quam solent peripateticismi Sectatores urgere , quod

eum hostiae asservantur in tabernaculo non retineant rationem sacramenti, eo quod nemo sit in quem illas assectiones producant; siquidem Deus generali lege constituit ut semper objective corpus Christi per hostias affectiones illas emittat, licet tunc defectu intuentium, tangentium ac degustantium, non fiant nobis subjectivae , eadem ratione ac panis in arca reconditus semper suas objectivas emittit assectiones, etsi nemo sit qui uctu illum videat, aut degustet. 93. III. Obj. Ex ejusmodi dogmate plurima incommoda , imo et absurda dimanant; ac i' Christi corpus profanationibus subjici; 2' panem converti in Deum; 3' falsum fore celebre axioma : totum est majus sua parte; nam

Christi manus quae erat pars tenuisset corpus quod esset totum; 4' rejectis quatuor testibus nos uni debere testis dere , scilicet auditui; 5' immo certitudini physicae praeferre certitudinem moralem ex qua sola nobis constare potest realis Christi praesentia in Eucharistia. Ergo. 94. Resp. N.A. Ad i' prob. D. Sacramentum, C. Christi corpus N. Hoc enim , utpote gloriosum , non magis attingitur in profanationibus , quam ipsa divinitas. Homines proinde sacrilegi tibi nocent, non autem Christi corpori in se. 95. Ad 2', N. Nam hoc tantum docet sides catholica, quod panis convertatur in Christi corpus, cui per concomitantiam conjuncta divinitas est una cum Bnima. 96. Ad 3 , D. Si Christus gessisset in manu corpus suum in Statu naturali existens, C. si non gessit nisi in statu sacramentali R. En qua saeilitate se expediant catholici a

86쪽

PART. I. CAP. I. DE BELLI CHRISTI PRAESENTIA ETc. As

disfievitate insolubili proposita a Bou8Seau tanquam nova , quamque XII. ad minus ante seculis sibi proposuerat ac solverat s. AuguStinus Enarr. l. in m. 33. et alibi. 97. Ad 4 , D. Si reipsa quatuor illi testeS , nempe sensus, contrarii essent quinto testi, seu sensui, Tr. vel C. si contrarii non sunt N. Iam vero quatuor illi sestes, nemposensus, solam apparentiam , ut debent, renunciant, quae profecto adest panis et vini; quintus autem testis, scilicet auditus certus sit de substantia seu natura corporis latentis, quae non est Objectum illorum sensuum. Exinde intelligitur quomodo Christo testanti quod porrigebat esse corpus suum apostoli sidere potuerint, seu credere , quidquid dicat Ti- Iolaonus; nec enim apostoli erant protestantes aut increduli.

98. Ad 5 , N. Ut patet ex dictis ; certitudo enim physica non adversatur certitudini morali. Si quid efficeret ejusmodi argumentum neque apostoli Potuissent, neque nos possemus credere Christi Incarnationi seu ejus divinae personae carnem indutae, cum Sensus non perciperent nisi humanitatem solam. Tales sunt nugae protestantium et incredulorum , adeoque et rationalistarum.

CAPUT II.

DE MODO QUO CHRISTUS FIT PRAESENS IN EUCHARISTIA SEU DE TRANSSUBSTANTIATIONE

99. Transsubstantiatio, Seu conversio totius substantiae panis in corpus , et totius substantiae vini in sanguinem Christi Domini est alterum doctrinae catholicae caput, quod impugnant lutherani confitentes realem Christi praesentiam , ut ei substituant veΙ impanationem , Vel companationem, Vel consub3tantiationem. Contra quos haereticos Τridentinum gess. l3. hunc canonem, qui est 2., emisit: Si

quis diserit, in sacramento Eucharistiae remanere substantiam sanis et vini una cum corpore et Satauine D. N. I. C., nestaveritque mirabilem illam et singularem coriversionem totius5utitantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in εan-

87쪽

86 TRACTATUS DE EUCHARISTI

Puinem , manentibus dumtaoeat speciebus panis et vini, quam quidem conversionem catholica Ecclesia aptissime transsubstantiationem appellat; anath. sit.

100. Ex hoc autem canone sequitur 1' articulum de transsubstantiatione dogma esse distinctum a dogmate de reali Christi maesentia et cessatione omnis sub8tantiae Panis ac vini; merito igitur Pius VI. in Constit. Auctorem s- dei propositionem 29. s3 nodi Pistoriensis quae secus statuerat proscripsit veluti perniciosam eaepositioni veritatis catholicae circa disma transsubstantiationis, ac faventem haereticis.l0l. Sequitur 2' in hoc dogmate inesse rationem, ut ait Bellarininus De Euch. lib. 3. c. 13. n. l. existentiae Christi et cessationis panis et vini in EuchariStia, adeoque rursum, omissionem vocis transsubstantiationis synodi Pistoriensis jure notatam a Pio VI. suisse veluti earn, qua notitia subtraλitur

tum articuli ad silem pertinentis, tum etiam vocis ab Ecclesia consecratae ad illius tuendam professionem ad ersua haereses.l02. Sequitur 3' solam transsubstantiationem ad fidem Spectare, non autem modos Varios a theologis excogitatos ad eam exponendam, aut conditiones ad veram conversionem constituendam. Nobis prae ceteris arridet sententia VasqueZ, qui in 2. p. S. Th. tom. 3. disp. l8 l. c. 2. Seqq. censet transsubstantiationem in suo conceptu sol mali consistere in relatione sextrinseca et solius rationis in ordinis inter substantiam, quae desinit, et eam, in quam desinere dicitur vi verborum Christi. Hinc transsubstantiatio nil aliud addit reali Christi praesentiae, nisi cessationem panis in Ordine ad realem Christi praesentiam, quo verba Christi sint vera. Desinit autum substantia panis per destructionem. Ab hoc conceptu quoad rem non dissentit ea quam tradit

Bellarininus I. c. ca9. 18.103. Sequitur 4' dogma transsubstantiationis esse veluti

sequelam dogmatis de reali Christi praesentia; nec posse proinde adstrui nisi priori constituis. Heic proinde directe impetimus lutheranos admittentes realem Christi prae-

Sentiam, ac solum indirecte SacrumentariOS.

88쪽

PART. I. CAP. II. DE MODO QUO CHRISTUS ET .

PROPOSITIO

Tota substantia panis ac vini in Eucharistia per consecrationem convertitur in Substantiam corporis et sanguinis

Christilol. De side propositio est ex allegato Tridentino cauone. Sic porro evincitur ejus veritas adversus Iutheranos ex Scripturis: Haec verba Christi: me est corpus meum vult telligunt adversarii de pane in Christi corpus mutato, vel de pane non mutato; Si de pane mutato ea intelligunt, jam nobiscum sentiunt; Si vero de pane non mutato, jam salsa esset eorum significatio, nam panis non est corpus Christi. l05. Luculentissimo praeterea eadem veritas patet ex universa traditione, ut latetur vel ipse Leibui ius in suo Systemate theologico, dum patres docuerunt panem mutari in corpus Christi, vinum in sanguinem. Sane patres docenti' panem et vinum verbis Christi in corpus et sanguinem converti, ut Cyrillus Alex. scribens in se. ad colosyrium: eonvertens ea Oblata j in veritatem propria e carnis; Eusebius Emissenus id illustrans exemplo creationis, nec non S. Gr gorius M. aliique apud Bellarminuui lib. 3. c. 20. Alii 2' arufirmant panem mutari, transmutari, co-mutari, ut S. GregoriuS NyM., JO. Chrysostomus, JO. Damascenus ibid. Alii

3' tradunt panem transire, transformari, seri, tramelementari in Christi corpus, uti Augustinus, Remigius Rhemen-SiS, IO. Damascenus, Theophylactus ibid. Nobis satis hic sit asserre verba s. Crrilii Hieros. ex Calech. uagogicu 4.

n. 2. Aquam olim in vinum, quod Sanguini assne est, in Cana Galileae transmutavit: Et eum parum dignum Mistimabimus . cui credamus quum vinum in Sanguinem transmutavit 8 Eadem habet A. Ambrosius in lib. De mysteriis e. s. n. 50. Recolantur alia documenta superius allata cum ageremus de reali

Christi praesentia.

89쪽

TRICTATUS DE EUCRARISTI

l06. De eadem traditione constat ex liturgiis Ecclesiarum omnium in universo mundo ab aetate apostolica usque ad nos. Vidimus enim ad unam omnes in eo convenire ut invocetur Spiritus Sanctus, ut Omnipotenti virtute sua ObIa- la dona convσrtat, transmutet, faciat mrpus et sanguinem D. N. I. C. : ne quae attulimus iterum ingeramus, placet hic verba describere canonis Aethiopici, quae ita se habent: Transmuta hune panem, ut suis e pus tuum purum, et quod mixtum est in hoc calice , Samuis tuus pretiosus. Fatente porro Ludulla in suis lexicis vox aethiopica signisi eat veram mutationem de una in aliam rem. Consulatur Beuaudotius. DIFFICULTATEsl07. I. Obj. l' Eadem ratione qua dixit Christus: Hoc est corpus meum , seripsit Ioan . t , I 4. Verbum euro suetum est, quin tamen inferri possit Verbum conversum esse in earnem. 2' Imo eadem ratione de se Christus Io. s. dixit: Ego sum panis quin se mutaverit in panem. 3' De ferro proinde candente, ac de dolio vinum continente recte dicitur: hic eSt tynis . . . hoc est vinum etiamsi nulla intercesserit mutatio. 4' Quapropter Paulus i. Cor. 10, 16. scribit: Panis quem frangimus nonne participatio gr. communicatio j mm ris Christi est ' Ergo et panem vocat Eucharistiam, et communicationem dicit corporis Christi, quod de ipso puro cο pore Christi inepte diceretur. Ergo. 108. Besp. Ad i , et 2 , Neg. paritatem. illae enim sunt propositiones speculativae, haec autem , Iutheranis fatentibus, propositio est practica, quae proinde salsa esset,

109. Ad 3 , Eadem esto responsio; accedit quod usus communis loquendi illum sensum postulet, ut continens pro

contento significetur, secus ac contingat in casu nostro, cum nuspiam receptum sit, ut panis in Se corpus humanum contineat.110. Ad 4'', D. Rationu specierum, C. naturae N. Hinc

90쪽

sensus verborum Apostoli hic est: quod sub specie panis distribuimus, nonne communicatio Corporis Christi, seu Domini est 3 Sicque evanescit dissicultas.lli. II. Ohj. i' S. Io. Chr3sostomus in D. ad Caesarium de pane saneti calo scribit: liberatus est quidem ab appellatione panis, dignus autem hubilus Dominici corporis appellatione, etiamsi natura panis in ipso permansit. Sic etiam Theodoretus in Dial. 2. Inconfusus appollinaristae objicienti exemplum Eucharistiae in qua panis conversus est in Chri-Sti corpus, ut evinceret humanitatem absorptam a divinitate in Christo, respondet: Retibus, quae ipse texuisti, captus es. Neque enim symbola mystica post Sancti alionem recedunt a sua natura. Manent enim in priori substantia, et s-stum, et forma; et videri, tangique possunt sicut prius ; et in Dialost. l. Deus in hoc sacramento visibilia symbola, inquit,

Corporis et Sanguinis appellatione honoravit, non naturam quidem mutans, sed naturae stratiam adjiciens. Demum Gelasius in lib. De duabus naturis: Sacramenta, Scribit, quae Sumimus, corporis et Sanguinis Christi divinia res est . . . . et tamen esse non desinit substantia vel natura panis et vini. Porro

his clariora pro dogmate Iutherano desiderari non possunt.

2' Patres, praesertim vero Iustinus, consueverunt unionem panis et vini cum corpore et sanguine Domini comparare eum unione duarum naturarum in mysterio Incarnationis. 3' Dogma igitur non secus ac barbara Vox trans- substantiationis nova sunt, inducta scilicet primum in conc. Lateranensi IV. Ergo. li 2. Besp. Ad i , D. Et adducti auctores nomine naturae ac substantiae species sensiles significant, C. naturam

ac substantiam presse sumptam Ν. Hoc patet l' ex eo quod ipsi constanter loquantur de symbolis; 2' quod admittant his ipsis in locis conversionem quam Theodoretus vocant ροταβολεν panis ac vini; 3' quod non exegerint vocabula ad metaph V- sicas notiones, uti observat vel ipse Lethniuius in Op. citSane lutheraui Magdeburgenses in centuria G. c. l0. sibi Theο- doretum adversari latentur, nec nisi periculose legi. Distola

SEARCH

MENU NAVIGATION