Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

140 TRACTATUS DE EUCHARISTIA

s. Iustinus in Apolog. l. n. 65. et A. Cyprianus Epist. 22. ail Caecilium scripserant ; adeo ut Vere affirmarit s. Augustinus de aquariis : Aquam o serunt in poculo sacramenti, non illud quod omnis Ecclesia. 289. Inepte prorsus haereticorum more, qui ex privato sensu Scripturam interpretantur, ad errorem suum cohOnestandum asserebant aquarii illud Christi Jo. 7, 37. Si quis sitit , veniat ad me et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, sumina de ventre sua fluent aquae vivae; inepte, inquam, siquidem ibid. Evangelista subdit: Hoc autem di-zit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. 290. Nec melius protestantes in subsidium suum asserebant decretum Innocentii VIII. tribuentis Nooegis facultatem sacrificium osserendi sine calice. Subdiutium enim est decretum istud a Dominico Viterbiensi, et Franc. Maidente obtrusum, qui propterea capitis damnati sunt.

aqua miscenda est rino in calice offerendo 29 l. De side est ex cau. 9. Sess. 22. conc. Tridentini: Si

quia diaeerit . . . aquam non miscendum esse vino in calice offerendo, eo quod sit contra Christi institutionem ς anath. sit. 292. Impetit autem directe antiquiores protestautes, qui ejusmodi admixtionem humanis figmentis accensebant ac saltem liberam propugnabant; recentiores enim inter quos Κuinoel, nobis jam dant hunc usum a Christo provenire. Εam porro admixtionem non adstruimus ut necessariam necessitate sacramenti, ita ut sine ea invalida Sit consecratio , contrarium enim docet CatechismuS BOmauuS P. 2. e. 4. n. 12. neque de praecepto divino , de quo non constat, Sed de Praecepto ecclesiastico proxeniente ab exemplo Christi et traditione apostolica , quam jugiter Ecclesia servavit. 293. Etenim hujus traditionis testes sunt i ' patres antiquissimi, uti s. Irenaeus qui lib. 4. Cont. haeres. e. 33.

u. 2. memorat temperamentum calicis , nec non S. I linus

142쪽

PART. II. CAP. III. DE MATERIA FORMA ETC. 141

in cit. Apolog. I. et s. Cyprianus, qui Epist. 63. Quando in calice, inquit, viso aqua miscetur , Christo populus adunatur ; eadem habet s. Cyrillus Hierosolym. aliique passim apud Bellarii num lih. 4. c. 10. Testes 2' sunt vetustissimae liturgiae ss. Iacobi, Marci, Basilii , Cyrilli, aliaeque orientales omnes apud Benaudotium , qui de hac mixtione

disserens ait: quam omnes ecclesiasticae orientalium testes praescribunt , perinde ac occidentales apud Le-Brun, MuratOrium , Mabillonium et Assemanum juniorem. 3' Τestes sunt concilia Carthaginiense III. Bracarense, Τrullanum, ac Wο mali ense apud Bellarminum. 294. Hujus ritus tres a conc. Tridentino Ses8. 22. c. 7.

assignantur rationes his Verbis : Monet 3. Unodus, praeceptum esse ab Melesia sacerdotibus, ut assuram vino in calice offerendo miscerent e tum quod Christus Dominus ita fecisse credatur ; tum etiam quia a latere ejus aqua simul mum sanguine Givit, quod sacramentam hac mistione recolitur; et,

cum aquae in Apocalypsι b. Ioannis populi dicantur , ipsius populi fidelis cum capite Christo uno repraesensatur. 295. Quae a protestantibus olim adversus hunc usum

objiciebantur adeo frigida sunt, ut vix commemorari digna sint; quod nempe ex Scripturis non constet Christum aquam ino permiscuisse; nam, ut Vidimus , nunc jam nobis id concedunt, et praeterea de hoc constare potest ex traditione ; sic etiam quod addebant per aquam et sanguinem juxta patres duo praecipua significari sacramenta, baptismum et Eucharistiam , refellitur ex eo quod altera significatio per alteram non excludatur ; tum cum addunt 8S Olicam esse aquarum significationem ς nec enim hoc negatur , Sed mγ-stica non desinit esse ratio a Τridentinis allata. Quod demum adjiciebatur ex conc. Aurelianensi can. 4. quasi praescripserit ut nullus praesumat vinum aqua mistum offerre , exploratum nunc est corruptam fuisse ejusmodi lectionem, genuinam autem hanc esse : Nullus in Oblatione sacri ealicis, nisi quod eae fructu vineae speratur et HOC AQUA NIXTUM, offerre pravumat.

143쪽

TRACTATUS DE EUCRARISTIA

PROPOSITIO IV.

Solus Sacerdos conjiciens est immediatus et proprius o ferens et minister sacriscit Eucharistici; siteles autem αdstantes nonnisi mediati et improprie dicti Q erentes et celebrantes sunt

296. Certa ac proxima fidei est propositio, uti ex dicendis patebit. Sermo heic vero non est de osserente primario, qui est solus Christus, Sed de secundario. Impetit ero propositio neotericos illos qui autumant sideles immediatos ac proprie dictos offerentes ac sacrificantes esse adem ratione qua est sacerdos, quia essentia sacrificii ex ipsorum sententia unice reponenda est in consummatione. Consecratio enim juxta eorundem doctrinam se habet tantum uti conditio, et hanc solam tribuunt sacerdoti. Ceterum cum communio seu participatio victimae aeque competat populo ac Sacerdoti , inseruiit utriuSque esse sacriscium o ferre eadem promus ratione. Doctrina vero catholica est fideles non esse nisi Osserentes secundarios et mediatOS, qu tenus l' communi nomine saeerdos offert; 2' quatenus Spiritu conjunguntur sacerdoti osserenti; 3' quatenus oblationibus et eleemosynis eoncurrunt ad Sacrificium offerendum. 297. Iam vero adversariorum doctrina dubiis aut salsiqnititur principiis, et contraria est concilio Tridentino. Duo enim principia sunt quibus adstruunt neoterici doctrinam suam ; ac l' quod essentia sacrificii in sola communione tota eonsistat; porro haec sententia ad minus dubia est, cum ea nonnisi paucorum Sit, qui insuper docent essentiam tu consecratione etiam agnoscendum esse. 2' uterum principium est, quod communio ex parte populi spectet ad ementiam sacrifieii; hoc autem falsum est, imo et erroneum , ut patet ex iis quae superius constituimus adversus Iutheranos et Pistorienses. Contrariam insuper eandem d ctrinam esse concilio Tridentino facile ostenditur. Nam Tridentinum sess. 22. cap. 2. Una est hostia, inquit, idem nunc offerens Christus Iesus 3acerdotum ministerio e in hyp

144쪽

PART. II. CAP. III. DE ULTERIA FORMA ETC. 143

thesi autem adversariorum debuisset dicere: FHelium a stantium et sacerdotum ministerio. Hinc Ecclesia catholica nullos alios unquam agnovit offerentes proprie dictos praeter sacerdotes conficientes juxta doctrinam Apostoli Hebr. 5. quod Omnis Pontifex seu sacerdos a Deo constituatur ut

erat dona et sacriscia pro peccatis. DIFFICULTATES

298. Obj. I 'Liturgiae exhibent oblationem sacrificii communem populo et sacerdoti: o erimus, dicitur in liturgia Romana ... Sacriscium quod tibi offerimua, vel quod tibi offerunt, aliaque ejusmodi. 2' Patres interdum memorant sacerdotium latet ut Hieronymus; ordinem sacerdotalem justorum, ut Irenaeus. 3' Nec desunt monumenta ecclesiastica in quibus perhibentur Iaici sacrificasse, seu Obtulisse cum Sacerdote

ut de Saturnino legitur , de Simeone Stylita, aliisque non

299. Besp. Ad i , D. Liturgiae exhibent oblationem

communem sacerdoti et populo sed diVersa ratione, C. eadem ratione N. Scilicet sacerdotis proprium est Osferre Per actionem suam, populi autem triplici ex causa quam paulo ante commemoravimus. Adeoque fideles cum jungantur spiritu cum sacerdote, cum concurrant suis oblationibus , cum eorum nomine sacerdos uti minister publicus ολ ferat, ideo et ipsi suo modo offerre dicuntur; sacrificium dicitur tum sacerdotis tum populi, non autem quatenus ipsi quidpiam praestent ad actionem sacerdotalem. Atque ita explanantur quae ex Liturgiis opponunt adversarii. 300. Ad 2 , D. Patres memorant sacerdotalem justorum ordinem, aut sacerdotium laici in sensu mrstico et late sumpto, C. in proprio ac rigorOSO sensu N. 301. Ad 3 , D. Exhibent monumenta ecclesiastica Iai- eos interdum offerentes cum sacerdote, id est, mediante sacerdote cui offerenti assistebant, C. Per Simultaneum concursum ad actionem ipsam N. Nam non alium Sensum patiuntur quae de Saturnino, Simeone, aliisque leguntur.

145쪽

TRACTATUS DE EUCHARISTIA

retulis sacrificii applicatio pro aliquibus permnis a Sacerdote feri potest, qua si ut verialis fructus iis, pro quibus appliculur, ceteris paribua proveniat 30 2. Fidei proxima et haec propositio est, ac impetits nodum Pistoriensem, quae prop. 30. quamvis admittat specialem in Missa fieri posse aliquorum commemorationem , ita tamen admittit, ut, applicare fruetus sacri ii cui vult, non sit in arbitrio sacerdotis, idque tanquam errorem maynOpere laedentem jura Dei damnat; adeoque uti falsam traducit opinionem in populum invectam, quod illi, qui eleemosynam subministranι sacerdoti sub conditione, quod celebret unam Missam, specialem fructum eae ea percipiant. Haec Porro Propositio damnatur a Pio VI. in Constit. Auctorem fidei, ut falsa, temeraria, perniciosa, EcclESiae injuriosa, inducens in errorem alias dammatum in Micles D. 303. Jam vero doctrina svnodi adversatur Ecclesiae catholicae doctrinae et praxi totius antiquitatis innixae Scripturarum auctoritati. Etenim cone. Τridentilimn gem. 23. cap. l. de Reform. haec habet: Cum praecepto divino mandatum sit omnibus, quibus animaris eum commina rat, Oves Suias agnoscere, pro his sacriscium offerre: ex quo inseri Benedictus XIV. in Encyclica CUM SEMPER, Eos, quibuS animarum cura demandata est, non modo sacriscium offerre, sed illius etiam fructum medium pro populo gibi commisso applieare debere, nee illum pro aliis applicare posse. Supponit ergo Ecclesia posse sacerdotem specialem fructum pro aliquibus applicare sacrificii quod offert. 304. Specialem insuper dari hunc fructum provenientem ex Missa quae pro aliquibus applicatur, patet ex errore in Wiclesso damnato a conc. Constantiensi: Speciales orationes applicatae uni personae per praelatos vel religiosos non plus prosunt eisdem quam stenerale3. Quamvis porro Wiclessus nonnisi de speciali orationis applicatione expresSam

146쪽

mentionem suciat, ex paritate tamen materiae idem dici

debet de Missa, cujus applicatio, uti ostendit Drouveni

lib. 5. q. T. c. a. ad genus Orationis pertinet. 305. Inniti porro ejusmodi Ecclesiae doctrinam et pra-xim Scripturarum auctoritati, constat ex eo quod legitur in V. Τ. de applicatione sacrificiorum leviticorum, quae pro singularibus personis et negotiis Offerebantur. 306. fitquc exinde tactum est ut a remotissima antiquitate sacrificium Eucharisticum oblatum fuerit pro pem Sonis singulis ; cujus usus meminit Tertullianus in lib. Deeriortat. castitatis c. li. et alibi; Cyprianus dum in D. ad elerum et plebem Furnitan . prohibuit ne sacrificium offerretur pro anima defuncti Victoris, nec non Eusebius in Vita Constantini lib. 4. c. 2 l. , S. AuguStiuus, qui lib. 9. Confess. resert oblatum sacriscium pretii nostri pro A. MO-nica, atque POSSidius pro QOdem sancto in ejus biographia lactum id esse refert. Plura item exempla harum Missarum, praeter liturgiographos Benaudotium, Assemanum et Mabillonium collegit Thomassinus De Benesciis P. l. lib. 2. c. 75. quae sec. XI et VII. passim Osserebantur pro singularibus personis aut negotiis. Bes proinde haec est exploratissima in Ecclesia, adeo ut ex hac praxi s. I homas in Suni. q. 7 l. ar. 13. eos refellerit, qui autumabant perinde esse Missam pro uno aut pro pluribus offerre.

DIFFICULTATEA

307. Obj. l' Sacrificium Missae infiniti est valoris, aeque igitur prodest siVe pro uno sive pro pluribus offeratur;

2' pro omnibus semper sive vivis sive deiunctis in qualibet Missa orat sacerdos. 3' Si tribuatur proinde eleemosyna ad sacrum faciendum, meritum ejusdem eleemosynae obtinebitur; 4' nisi potius praestet eleemosJnas ejusmodi abolere ad tot scandala praecavenda, quae inde Proxeniunt. 5' Poterit proinde sacerdos specialem alicujus in Missa commemorationem sacere, non autem Missam applicare, quod esset laedere jura Dei. Ergo.

147쪽

308. Besp. Ad i , D. In se Seu ratione Sui, C. quoad essectus IV. Nam neque sacrificium crucis infinitum fuit quoad effectum. Christus enim noluit ut prodesset diabolo et angelis ejus. Si igitur quoad effectum sacrificium Missae sinitum est; patet illud, ceteris paribus, magis prodesse illi pro quo Osfertur seu applicatur quam ceteris. Sane

Ecclesia consuevit plures MiSSas pro uno eodemque defuncto Osferre. 309. Ad 2 , D. Spectato fructu stenerali, C. fructu medio, ut Vocant, N. Fructus generalis ille est qui provenit universae Ecclesiae cujus nomine Sacerdos ut minister publicus sacrificium offert; fructus specialis Seu specialissimus est qui provenit ipsi sacerdoti offerenti. Fructus inter hos medius ille est, qui a Voluntate sacerdotis pendet, ut illum applicet cui libuerit. Cum igitur de Missae applicatione disseritur, de hoc fructu medio sermo est, qui sine aliorum fructuum detrimento in bonum cedit illius sive vivisive desuncti pro quo speciali ratione sacrificium Osfertur.3l0. Ad 3 , D. Praeter fructum medium proVenientem ex Missae applicatione, C. solum F. 3ll. Ad 4 , D. Si scandala et abusus intrinseci seu inhaerentes essent ipsi eleemosynae, C. Si corrigi possunt ac dispesci N. Iamvero numquam non ad vigilarunt summi Pontifices, si quando irrepserunt nonnulli abusus, ut tollerentur. Plura ad hoc decreta data sunt. Aliunde qui ser-xit altari, vivendi de altari jus habet. 312. Λd 5 , Vel F. Vel D. Si a Deo ipso sacerdos facultatem non haberet fructum medium sacriscii, de quo loquimur. alicui applicandi, C. si habeat N. Sane numquid laederet jura principis minister ille, qui facultate ab eo

accepta, favorem aliquem dispensaret Hac porro facullate instruetum a Deo esse sacerdotem in sacrificio offerendo , patet ex constanti Ecclesiae praxi, quae jugiter consuexit , uti ostendimus, de aliquibus in particulari non solum commemorationem sacere, sed praeterea pro ipsis sacrificium osseri P.

148쪽

DE IDIOMATE, VOCE AC CEREMONIIS, QUIBUS MISSA CELEBRANDA RAT3l3. Vindicanda supersunt quae circa aptam Missae celebrationem , adeoque eidem extrinseca, suerunt ab Ecclesia constituta. Siquidem Ecclesiam novatores incusant, tum quod sive ignota lingua, sive submissa voce MiSSam celebrare consueverit, tum quod illam ludicris ac theatralibus ceremoniis stipaverit. Synodus Pistoriensis Sub specioso praetextu collapsam disciplinam instaurandi illorum in Ecclesiam conviciis haud parum favit. Contra hos igitur omnes sit:

Me licet nee expedit lingua tantum vulgari Missam celebrare

3l4. Certa est haec propositio, atque ex ea parte, quae assicit Ecclesiae potestatem aliquid circa discipIinam constituendi, est de fide; conc. enim Τrideutinum gem. 22.can. l . decernit: Si quis diserit . . . . lingua tantum vul- stari Missam celebrari debere; anath. sit. Clemens Vero XI.

in Const. Unigenitus proscripsit propositioncm 86. Quesnelli:

Eripere simplici populo hoc solatium jungendi vocem suam voci totius Ecclesiae, est usus contrarius praaei apostolicae et i tentioni Dei; ac a Pio VI. in Const. Auctorem Mei, proseripta est Propositio synodi , qua cupere se Ostendit, ut in Sae tollerentur, per quas eae parte indueta est oblivio principiorum ad liturgiae ordinem spectantium, revocando illam ad majorem rituum 3implicitatem, eam vulgari lingua eaeponendo

et alta voce proferendo prop. 33ὶ.3 i5. Tria vero sunt, quibus ostendimus nec licere nec expedire Missam lingua vulgari celebrare, ac l' non licere constat ex Ecclesiae legibus quibus id vetitum est, quasque attulimus tum ex Tridentino, tum ex constitutionibus Pontificiis; 2' non expedire constat praeterea ex antiqua et

149쪽

a 48 ubique recepta Ecclesiae praxi; si quidem in Ecclesiis Occidentalibus usus perpetuus viguit, ut nonnisi latina lingua

celebraretur; in Ecclesiis autem Orientalibus adhuc celebretur vel lingua graeca antiqua , Vel antiqua Syriaca, coptica, armenaetc.; quam is, uti ostendit Benaudotius, omnes linguae istae a pluribus seculis Vulgares esse desierint, nec quispiam reclama it praeter novatores adversus hunc usum, a quo proinde recedere nemini las est. 3' Demum id ipsum evincitur ex incommodis ac periculis quae exinde orirentur, ac i' quia detrimentum pateretur unitas illa quae exurgit ex nexu communicationis, quo Ecclesiae

pastores in divinis rebus sociari debent; 2' ex jugi mutabilitate linguarum vulgarium, dum veteres jamdiu firmiter constitutae sunt; 3' ex contemptu in quem Venirent mera, si serent antiquata lingua vulgari, nisi identidem magno dispendio et periculo novae semper adornarentur Versi nes, uti patet ex versionibus biblicis haereticorum in quas ipsi errores suos obtruserunt et obtrudunt; 4' ex eo quod vix ulla lingua vulgaris sit communis omnibus villis et pagis ubi incolae propria eaque corruptissima dialecto utuntur et deberent proinde tot versiones fieri liturgiae quot sunt ejusmodi dialecti, quae et ipsae mutabiles sunt, quod factu fortasse impossibile est. 3l6. Λd haec, deser vescente priori aestu, attendentes protestantes, atque experientia edocti, a proposito haud parum recedere visi sunt. Sane Oxonienses conquesti de Re- formatione Sunt, quod Oh utilitates imaginarias derelicta fuerit idea cultus uniti, vi cujus identitas temporum et Iiu-guae apud diversas nationes consereata suerat.

DIFFICULTATES

3l7. Obj. l' Ilaec disciplina adversatur Λpostolo seribenti l . Cor. 14,'l3. seqq. Oui loquitur linqua, oret ut intsrpretetur. Nam , si orem lingua peregrinal spiritus

meus Orat, mens autem mea sine fructu est Si ben

diseris spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet: Amen

150쪽

super tuam benedictionem ' Quoniam quid dicas, nescit. Nam tu quidem gratias agis: Sed alter non aediscatur. P Neglectis igitur vorsionibus Missae vernaculis, negligitur utilitas ac devotio fidestium circa Missae sacrificium. 3' Romani proinde Pontifices Adrianus II., Joannes VIII., Innocentius IV. Illyricis indulserunt, ut lingua vernacula in sacris uterentur, prout Paulus V. id ipsum concessit Sinensibus. Quomodo vero haec componi possunt cum Τridentino decreto cum quo adducti Pontisices aperte pugnant 3 Ergo. 318. Resp. Ad i , N. Siquidem nihil commune habet , quod hic objicitur ex Apostolo cum celebratione Sacri in lingua vulgari. Loquitur enim s. Paulus de dono linguarum , quo qui instructi erant, lingua reipsa ignota ac peregrina sermones Promebant quos nemo ii telligeret, et magna exinde in coetu fidelium oriebatur pediturbatio et confusio. Iam Vero lingua in qua Missa celebratur non ita ignota populo dici potest, ut nemo eam intelligat. Ex praescripto praeterea Tridentini explanare debent pastores quae in Missa peraguntur. Non desunt magna quantitate libri in quibus haec ipsa vulgari lingua ex-Ponuntur, adeo ut, vel ipso Leibnitato teste, nihil hac in parte desiderari possit. 319. Ad 2', N. Ut patet ex modo dictis; nec ulla ratione pietas seu devotio ac utilitas populi negligitur cum tot mediis abunde illi provisum sit ac provideatur.320. Ad 3 ', D. Ita poscentibus peculiaribus rerum alumetis, C. 8ecus N. Nam eum agatur de re disciplinari adeoque Ecclesiae obnoxia potestati, optime sese gesSerunt Romani Pontifices, dum justis de causis indulserunt fieri quod generatim fieri non expedit. Nulla proinde intervenit pugna inter id quod permiserunt Rom. Pontifices in casibus particularibus, et id quod ne generatim fieret constituit

Τridentinum. Praesertim cum multum interponatur discrimen inter eos penes quos primum religio christiana propagatur, et illos penes quos haec a pluribus seculis oh tinet ac lingua liturgica jam firmata est.

SEARCH

MENU NAVIGATION