장음표시 사용
151쪽
Non omnia in Missa alta voce sunt recitanda 32 l. Gusdem certitudinis est haec propositio ac praecedens. Conc. Tridentinum sess. 22. cap. 5. haec habet: Cum natura hominum ea sit, ut non facile queat sine a miniculis eaeterioribus ad rerum divinarum meditationem attolli; propterea pia mater Ecclesia ritus quosdam, ut scilicet quaedam submina voce, alia vero elatiore, in Missa pronunciarentur, instituit. Deinde hunc ean. 9. edidit: Si quis diserit, Ecclesiae Romanae ritum , quo submina Toee pars
canonis et verba e Secrationis proferuntur, damnandum eSSe...;
anath. sit. Iure merito proinde propositionem qua sJnOdus Pistoriensis optare se dicit ut liturgia alta voce proferatur, Pius VI. damnavit uti temerariam, in Ecclesiam
eontumeliosam, faventem haereticorum in eam eonviciis.
322. Innititur autem decretum Tridentinum i ' exemplo Veteris Legis in qua, Deo ipso praecipiente, plura a sacerdotibus submissa voce, imo nec populo conspiciente recitabantur; 2' antiquae institutioni, cujus plura suppetunt documenta in liturgiis omnibus vetustissimis in quibus, uti ostendit Le Bruti Din. I 5. plura semper Submissa voce recitari a sacerdote praescribuntur; 3' majori venerationi quae per silentium promo etur tum in sacerdote tum in adstantibus, et quo fit ut attentius quae peraguntur meditari possint.
323. Obj. l' Incertum saltem est antiquas liturgias sa- vere Tridentini eoncilii decreto, cum Vox secrem, quae in illis ossenditur tantumdem valeat ac separatim, eum Sit a se- eerno, scilicet a catechumenis; 2' cum submissa voce Significet sine eantu, unde illae phrases proveniunt, quae in nonnullis rubricis leguntur: canere in silentio, cantus in silentio. 3' Sane olim populus post verba consecrationis con-
152쪽
sueverat respondere: Amen. 4' dustinianus constituerat, ne canon secreto recitaretur, cui Orientales Ecclesiae paruerunt. Ergo. 324. Resp. Ad l', N. Etsi enim daremus Secretae etymologiam a gecerno esse; ex usu tamen et Sensu Ecclesiae eertum est secretam vel secretum dici, quod submisso vocis sono recitahatur. Sic eam vocem interpretati sunt sec. IX. Amalarius, ac Rhemigius sec. X. exponentes canonem. Imo in Sacramentario us. Ecclesiac Turonensis orationes secret
325. Ad 2 , N. Ut enim ostendit Mabillonius in Du-quisitione de cursu Gallicano pluribus adductis exemplis ex antiquis auctoribus, Voces cantare, canere, cantuS Sumebantur in sensu recitandi, ita ut perinde sit dicere sine cantu, ac submissa voce. Hinc Bhemigius Antissiodorensis apud eundem auctorem scripsit: Idcirco venit consuetudo, ut tacite ipsa
Obsecratio atque consecratio a sacerdote cantetur, ne verba tam 3
cra vilescerent. Nullum igitur de horum verborum significatione dubium superesse potest. Qui praeterea contendunt, acone. Tridentino verba submissa voce pro sine cantu eXponenda esse, ii vere desipere dicendi sunt, quasi nempe Missae omnes aetate Tridentini cum cantu celebrarentur. 326. Ad 3', D. In nonnullis Ecclesiis particularibus Orientalibus , et quidem ad tempus, Tr. in Ecclesia univerSali, ac praesertim in Ecclesia Latina IV. Id, allatis in medium documentis, luculenter ostendit Le Brun in cit. Dissert. ubi evincit ritum illum quo populus respondebat Amen post consecrationem, in nonnullis tantum Ecclesiis Orientalibus viguisse usque ad IV. seculum, quo desiit, nec unquam obtinuisse in Ecclesia Latina. 327. Ad 4 , D. Adeoque contrariae consuetudo Viguerat , C. Secus N. Nam hoc ipso quod hic imperator constituit ut totus cano v alta voce recitaretur, conStat uSque ad id temporis nonnisi submissa voce ac Secreto recitari consuevisse. Accedit quod praeter paucos assentatores, nullos habuerit adstipulatores; hinc tum sub ipso imperatore tum
153쪽
potissimum post ejus obitum antiquus usus PeraeVeravit. prout adhuc in Ecclesia Graeca Perseverat.
Nihil est in uisme ceremoniis, quibus utitur FoeIesia cactolica, quod non sit sanctum et pium 328. De side est juxta can. 7. sess. 22. concilii Τrid. : Si quis dixerit, ceremonias, vestes et eaeterna Signa quibus in uissurum celebratione Ecclesia catholim utitur, irritabula impietatis esse magis, quam Offlcia pietatis; anath. sit. Impetit
autem propositio directe novatores antiquiores, siquidem recenti ores jam aliter Sentire coeperunt; ac indirecte synodum Pistoriensem quae de more protestantium ac jan- senistarum vestigiis insistens novitates suas et hic obtrusit. 329. Profitemur autem l ' nos haud agere de ceremoniis singillatim , quod alienum esset a scopo nostro; 2' nos loqui de ritibus qui in universa Romana Ecclesia recepti sunt. 330. Sic porro directe adversus novalores insurgimus; ceremoniae quibus Ecclesia catholica utitur in Missae celebratione ex traditione apostolica descendunt: majestas tanti sacrificii per eas commendatur; fidelium mentes ad rerum altissimarum, quae in hoc sacrificio talent, contemplationem excitant; nihil igitur in illis est quod non sit sanctum et pium. 33l. Iam vero ex apostolica traditione ac disciplina o remonias, quibus Ecclesia eatholica utitur, manare ex incunt liturgiae antiquae Omnes Orientales et Occidentales, quae adhuc supersunt. Siquidem liturgiographi, quos saepe recen-
Suimus, Ostendunt in praecipuis ritibus ac ceremoniis quoad substantiam plane convenire cum illis quae adhuc servantur. Has autem liturgias ea conlinere, quae xiva Oce ab apostolis tradita sunt, ostendimus eum ageremus De Sacramentis in venere cap. ult. idque nobis praestantiores dant
protestantes. Quod quidem confirmatur ex patribus antiquissimis Iustino, Tertulliano, Cypriano, Ambrosio, CZ
154쪽
rillo Hierosolym. Basilio, HieronyM Augustino, qui modo
unum, modo alterum ritum memorant.
332. Commendari autem his ceremoniis tanti sacrificii majestatem ostendunt illa omnia, quae Deus ipse ad legalia sacrificia rite osserenda praescripsit; si enim illa ad exteriorem cultum commendandum adeo conserebant, quare non conferent, quae Ecclesia Dei spiritu ducta instituit ad commendationem saerificii nostri quod longe illis pra stantius est 333. Fidelium denique mentes per externa haec pietatis signa attolli ad latentium in hoc sacrificio mysteriorum contemplationem ex ipsa humanae naturae indole ac natura patet, quae ita constituta est, ut illis mirabili prorsus ratione afficiatur. Multo vero magis id obtinetur per expositiones quas pii auctores harum ceremoniarum suppeditarunt. 334. Quod vero nunc attinet ad s3 nodum Pistoriensem, ejusdem insequentes propositiones censura notatae sunt a Pio VI. in Constit. Auetorem fidei, scilicet a l. Propositio synodi
mundians, conveniens esse pro divinorum officiorum ordine et antiqua consuetudine, tit in unoquoque templo unum tantum sit altare, sibique adeo placere morem illum restituere ; et 32. Item praescriptio vetans, ne super altaria sacrarum reliqui rum thecae, foresque apponantur.
335. Porro non semper in antiquitate nec ubique ser- atam esse disciplinam de unico altari in singulis templis innumera pene documenta ostendunt. satis heic sit commemorare Facella quae adhuc in catacumbis Romanis subsistunt , in quibus duo, tria, novem Fandoque altaria in eodem cubiculo reperiuntur; ut omittam Ecclesiam s. Sepulchri a Constantino extructam in qua tria erecta sunt altaria, Basilicam Ostiensem, aliasque non paucas in quibus plura recensebantur altaria; perperam igitur ad antiquitatem confugit synodus ad novitate . suas cohonestandas. 336. Consuetudinem pariter antiqvitus viguisse ut super altaribus collocarentur capsae et sanctorum reliquiae testis
155쪽
ost s. Gregorius Tuvantis in Historia Franeor. lib. s.
cap. 6. ubi resert se respondisse: Requiescant beatae reliquiae super altarium, donec mane procedamus ad Occursum earum; ac testis praeterea est Leo IV. qui Obiit an . 847. decrevitque: Super altare nihil ponatur, nisi eapsae cum reliquiis sanctorum, aut forte quatuor Evangelia, aut pyxis cumeorpore Domini. Apud Labbeum tom. 8. col. 34j. Eadem ferme leguntur in Synodica Batherii Verone is n. 6. 337. Flores naturales a vetustioribus seculis, imo et corollas ex illis affabre contextas super altare ad ejus Ornatum christiani apponere solebant; quod constat ex s. Augustino , Venantio Fortunato, aliisque bene multis, quorum testimonia collegit ac protulit card. Bona Rerum L iurgio. lib. l. cap. 25. S. 13. quibus plura alia adjecit Bob. Sala in adnotat. in hunc locum. 338. Temporis tractu fabrefacti naturalibus flores Surusecti sunt, isque usus deinceps retentus eSt. 339. Quae cum ita se habeant patet non antiquitatis amore , sed novitatis libidine pseudo-synodum permotam esse ad illos usus carpendos quos a pluribus seculis Ecclesia universa probavit, cujus est quae spectant ad disciplinam pro diversis temporum ac locorum adjunctis moderari.
340. I. Olla. 1' Nec Christus in Eucharistiae institutione ceremonias adhibuit; 2' neque apostoli instituerunt. 3' Non debent igitur catholici in his Missae nervos eOn
341. Besp. Ad i , D. Ita tamen ut facultatem Ecclesiae suae tribuerit eas instituendi, C. secus A . Idcirco enim Christus apostolos eorumque successores pastores ConStituit, ut ea statuerent quae ad Ecclesiae utilitatem conferrent, ut patet ex l. Cor. li, 34. 342. Ad 2', Neι. Contrarium enim constat ex litu giis antiquis omnibusq; quarum origo quoad rei substantiam ab apostolis unice repeli potest, ut ostendimus. APο-
156쪽
PART. II. CAP. IV. DE ID IONATE ETC. 155
stolus in l. Cor. 1 l. nobis solum referre sibi proposuit, quod accepit a Domino.
343. Ad 3 , '. Numquam enim catholici in riti hus his
sive essentiam, sive nervos Missae collocarunt. Haec est haereticorum calumnia.
344. II. Obj. l' Unitas altaris est symbolum unius Christi; 2' Patres antiquissimi Ignatius, Cyprianus, Optatus
unius altaris in locis sacris meminerunt. 3' Ex Apocalypsi sanctorum reliquiae sub altari delitescere debent, nou autem super altare prout etiam nos docet Veneranda antiquitas. 4' Si excipias crucifixi imaginem et candelabra ab altaribus cetera omnia ornamenta , flores praecipue, exulare debent, quorum usus a superstitione paganorum dimanavit. Ergo. 345. Besp. Ad i , D. Ita tamen ut hoc symbolum in quolibet altari seorsum sumpto servetur, C. ut per plura altaria in eodem templo destruatur N. Alioquin omnia templa ab eadem urbe tollenda essent, ut servaretur symbolum unius Christi in unico templo, quod esset absurdum. 346. Ad 2 , D. In ipsorum provinciis, Tr. in omnibus seu ubique terrarum N. Siquidem, adductis documentis, nos alibi contrariam consuetudinem viguisse ostendimus. 347. Ad 3 , N. Nec enim Apocalypsis exhibet corpora, sed animas interfectorum sub altari in caelo constitutas. Quin contrarium potius in Apocalypsi insinuatur c. 3, 2 l. illis Christi verbis: Oui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo. Usus in antiquitate, ut vidimus, varius extitit. Agitur enim de re indisserenti. 348. Ad 4 , N. Hoc enim determinare non ad privatos sed ad Ecclesiam spectat. Jam vero in Caeremoniali episcosor. c. l2. De Ornatis legitur: Sed ipsum ciborium soribus frondibusque ornari poterit. Non est igitur hac de causa a factiosis pax turbanda.
157쪽
i. Bisariam spectari Poenitentia potest, prout est
virtus, ac prout eSt Sacramentum. Quatenus Virtus poenitentia est, quovis tempore necessaria fuit ad hominem Deo reconciliandum. Definiri autem solet: Virtus supematur iis, qua homo movetur ad deteStationem peccati sui, ad fr-mum melioris vitae propositum, et ad sui vindiciam in e-- pensationem injuriae Deo per peccatum illatae. Lutherus cum suis virtutem poenitentiae in sola novitate vitae Vel resipiscentia atque consilii mutatione consistere autumat, quin odio opus sit praeteritae Vitae, aut animi dolore de male gestis concepto. In quo ipse Vel a communi hominum sensu recedit, ethnicis ipsis non exceptis, qui in anteactae vitae detestatione constanter poenitentiam constituerunt. Quatenus vero poenitentia Sacramentum eSt, desinitur: Meramentum a Christo Domino inatitutum, quo per juridieam sacerdotis absolutionem homini contrito et confesso remittuntur peccata post baptismum commissa. Ex qua desinitione dum catholicae doctrinae circa hoc Sacramentum Summa eruitur, sic praebetur summa tractatus nostri. Siquidem de veritate sacramenti primum nobis agere propositum est, deinde vero de ejus partibus, contritione videlicet, consessione et satisfactione; de materia denique, forma ac ministro.
DE VERITATE SACRAMENTI POENITENTIAE
2. Poenitentia juxta protestantes, qui omnium primi illam e sacramentorum albo expunxerunt, nihil aliud est quam recordatio baptismi. Doctrina haec suit ex adoptato
158쪽
principio de sola side justificante, ' quae dum per sacramenta excitatur, vim habet ut non imputentur ea peccata quihus homo inquinatus est. Cum propterea vi fidei excitatae ope baptismi non imputetur ad poenam originalopeccatum, ejusdem vi sit ut non imputentur ejusdem peccati parentis, ut Vocant, manifestationes, Seu peccata actualia. Contra vero Ecclesia catholica constanter tenuit ac docuit peccata Vere remitti per sacramentum baptismi vi gratiae sanctificant3s, ita tamen ut adepta gratia et justificatio denuo amitti possint per novum peccatum, quod si patretur, non remanet ad ejus deletionem nisi secunda post naufragium tabula , seu Sacramentum Poenitentiae, quod est a sacramento baptismi plane distinctum. Duo igitur hic a nobis praestanda sunt; tum scilicet est veritas hujus sacramenti vindicanda, tum ostendendum illud a sacramento baptismi prorsus eme distinctum.
Poenitentia est vere et proprie novae testis sacramentum a Christo institutum aut delenda peccata post ba ptismum commissa, a Sacramento baptismi distinctum
3. Utraque propositionis pars de side est sancita a Tridentino seSS. 14. can. i. Si quis diserit, in eatholica Ee-elesia Poenitentiam non esse vere et proprie sacramentum pro Melibus, quoties post baptismum in peccata labuntur, i Simo reconciliandis, a Christo D. IV. institutum; anathema sit. Et can. 2. Si quis saeramenta confundens, ipsum baptismum Poenitentiae sacramentum esse diserit, quasi haec duo saer menta distincta non sint, atque ideo Poenitentiam non recte secundam post naufragium tabulam appellari; anath. sit. Ex eodem concilio ibid. c. i. tum praecipue Christus hoc saeramentum instituit, cum a mortuis eae itatus insufflavit in discipulos suos, dicena: Accipite uiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta Sunt.
159쪽
C P. I. DE VERITATE S CRAMENTI POENITENTIAE. 159
4. Reipsa in adductis verbis tres conditiones illae habentur, quae adversariis satentibus ad sacramentum eon-Stituendum requiruntur et sufficiunt; divina videlicet institutio, ut per se patet; gratiae promissio, Sine hac enim peccata non remittuntur; ritus denique externus qui in ejusdem potestatis exercitio apparet. Scite porro patres Τridentini docuere tum praecipue hoc sacramentum a Christo redivivo institutum esse, cum protulit allegata verba; jam enim quasi inchoate hoc sacramentum instituerat juxta communem patrum ac doctorum consensum, cum Matth. 16, 19. dixit Petro: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis et quodcumque solveris super terram, erit
solutum et in caelis; et cum ibid. 18, 18. Sic apostolos
omnes affatus est: Quaecumque allistaveritis super terram, erunt ligata et in caelo; et quaecumque Solveritis Super terram, erunt soluta et in caelo.
5. Constantis autem traditionis circa hunc articulum1' testes sunt patres omnes, qui adversus montanistas et novati anos propugnarunt illimitatam a Christo concessam
esse Ecclesiae potestatem dimittendi peccata post bapti
naum admissa, illis verbis: Quorum remiseritis etc. et quaecumque solveritis etc.; nec non ii omnes qui extollunt haeda causa sacerdotalem potestatem, inter quos eminet s. Λmbrosius, qui De Poenitentia lib. l. c. 8. n. 36. comparans Poenitentiam cum baptismo: Quid interest, inquit, utrum per
Poenitentiam an per lavacrum hoc jus sibi datum sacerdotes vindicent' Unum in utroque mysterium est; et s. IO. ChrJSO-Stomus De sacerdot. lib. 3. Iis, inquit, desum est, ut potestatem habeant, quam Deus optimus neque Angelis neque Amehangelis datam esse voluit; neque enim illis dictum est: quaecumque alligaveritis etc. Ii demum patres, qui consessionis necessitatem inculcant, quos paulo post asseremus. T Testes ejusdem traditionis sunt omnes rituales libri utriusque Ecclesiae Orientalis et Occidentalis in quibus ratio traditur administrationis hujus sacramenti. 3' Testis est doctrina de septenario sacramentorum numero, inter quae Poenitentia
160쪽
Semper recensita est, de qua doctrina universali ac perpetua in Trmcl. De sacrum. in yenere egimus. 6. Ex hiA vero non 8OIum conlacimus quod primo loco constituimus, nempe Poenitentiam Vere Di proprie Sucramentum esse, sed et illud , quod Acciando loco proposuimus , nempe Poenitentiam sacramentum esse a baptismo plane distinctum. Utrumque enim evincunt allata documentatum ex Scriptura , tum ex traditione et Ecclesiae praxi. Exinde enim factum est, ut patres passim Poenitentiam appellare consueverint laboriosum quendam baptismum , aut secundam post na rvium tabulam, uti Τertullianus , Ambrosius , ac Hieron Vmus. DIFFICULTATEST . I. Obj. 1' Christus Io. 20. solam apostolis missionem contulit praedicandi evangelium ; verbis enim adductis , Quorum etc. praemiserat: Sicut misit me Pater, et esto mitto vos. 2' Quod magis patet ex collatione IO. 20. cum Lucae 24, 47., qui sic Christum loquentem inducit: Et praedicari in nomine sua poenitentiam et remissionem peccatorum
in omnes gentes, quae si crediderint poenitentiam ct peccatorum remisSionem obtinebunt, sin vero incredulae sucrint promerilas poenas sustinebunt. 3' Quapropter s. Augustinus I ih. 3. De consensu Evangelist. c. 25. n. 74. Utrumque textum Ioannis et Lucae conjungens adnotat ea fuisse a S. Luca adjecta , quae praetermisit Ioannes. 4' S. Cyrillus Alex. vero Christi verba Io. 20. lib. 12. c. l. de peccatorum remissione exponit , quae datur per baptisma. 5' Quae porro leguntur Matth. l8. de mutua solum privatarum injuriarum condonatione esse intelligenda tum Orationis series ostendit, tum patrum auctoritas , inter quos s. Λugustinus Serva. 3. ila exponit: Coepisti habere fra rem
tuum tanquam publicanum p Listas eum in terra . . . . Cum autem correaeeris et concordiaveris cum fratre tuo , solvisti illum in terra , solutus erit et in caeso; sic etiam s. Hieronymus, qui in Isai. lib. 6. c. l4. docet apostolos Solvisse