Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

42. Ad 2 , D. Hoc constituunt discrimen uti notam charactoristicam inter utramque legem, C. in Sensu exclusivo iV. In utraque lege obtinent timor et amor, ita tamen ut in veteri praevaleret timor, praevaleat autem amor in nova. Hac de causa patres hanc characteriSlicam notam assignant inter utramque legem; uti expresso aduolat s. Λugustinus De moribus Eccles. lib. i. c. 28. n. 56. Quum vero patres interdum docent veterem legem manum tantum per timorem poenae cohibuisse, non cor, disserunt de

poenis temporalibus ab hominibus infligendis, non autem de poenis aeternis aut de temporalibus prout infliguntur

a Deo.

43. Ad a , D. Cum loquitur de timore mundano, aut semuliter servili, C. cum loquitur de timore supernaturali, ac simpliciter servili N. Nisi elimus Augustinum cum Augustino committere , nulla alia ratio Suppetit quam recensitas species timoris distinguere. Quod vel ipse s. Λugustinus effecit, dum Sem. 78. De verb. Apostoli n. 10. graphice characterem timoris serviliter servilis depingit similitudine latronis furari volentis, ac lupi cupientis diripere qui impediti nequiverunt explere quod sibi proposuerant,

et alter latro, alter lupus permanserunt. Timorem Vero simpliciter servilem non modo bonum ac utilem, ut vidimuS, declarat, sed in Serm. 166. n. 14. sic auditores suos adhortatur : Fac, fac timore poenae, si nondum potes amore juatitiae. 44. III. O . i' Τimor poenarum Oritur ex Rmore proprio Seu suimetipsius, ergo quo magis quis poenas timet, eo magis se ipsum amare convincitur. Iam vero haec di

Positio pessima est, et peccati amorem arguit. 2' Hinc Augustinus Epist. 125. n. 3. Qui stehennam metuit, inquit,

non peccare metuit, sed ardere. I rgo.

45. Besp. Ad i , D. Τimor poenarum oritur ex BmOre sui ipsius ordinato, C. inordinato, saltem in eaSu no-

Stro, N. Deus ipse est qui amorem in nos ipsos ingessit, adeoque si ordinatus sit, honus est; qui igitur ex amore quo quis 8emetipsum prosequitur, ne aeternam beatitudinem

172쪽

amittat, aut aeternam incurrat damnationem timet culpam,hene se gerit, et hac de causa Christus timorem inculcat, ac Deus poenas comminatur. Τimor proinde est medium quo homo utitur ad Xoluntatem avertendam a peccato, aut ad detestandum commissum. Negamus idcirco pesSimam ejusmodi esse dispositionem, uti adversarii autumant. Si quis vero seipsum ut sinem ultimum etiam interpretative constituat, malus hic asseclus non ex timore in se sp clato, sed ex perversa timentis dispositione nascitur, qua sit ut habeatur timor serviliter servilis, qui manum cohibet, non eor, de quo hic non disserimus. 46. Λd 2', D. Loquens de timore serviliter servili, C. de timore simpliciter servili A. Responsio patet ex dictis.

PROPOSITIO II.

Contritio charitate perfecta hominem Deo reconciliat priusquam sacramentum Poenitentiae actu suscipiatur non tamen Sine sacramenti voto, quod in illa includitur

47. Haec propositio sidci proxima est, juxta ea quae ex cunc. Tridentino praemisimus. Perstringit autem noumodo jansenistas, qui proscriptam Brii doctrinam tuentur, Verum etiam nonnullos theologos illius principiis plus quo inhaerentes. Τalis est Anonymus, quem Bollarminus De Poenit. lib. 2. c. l3. impugnat, qui contendebat persecto contritis et charitate flagrantibus non remitti culpam et poenam aeternam Sine actuali baptismi aut Poenitentiae susceptione nisi forte in articulo mortis; nec non Eslius, qui in 4. Sentent. d. 17. S. 2. et Seq. autumat eas non remitti nisi raro , in cimu scilicet necessitatis, ac demum Λuret. Pici te qui in Elucidotionibus di sciliorum theolossiae quaesti0num P. 4. q. T. DXiStimat non omnem Dei amorem super Omnia eae certa lege hominem justificare. 48. Λst perperam. Siquidem doctrina illa fidei proxima censenda est, utque ab omni catholico theologo tenenda, quae cxpresse traditur ab Occumunica S nodo, et Rom.

173쪽

C P. II. DE CONTRITIO L.

17a Pontificibus, quaeque luculentissime Scripturarum ac patrum innititur auctoritati. Τalis porro est doctrina quam

49. Iam vero a concilio Triduntino expresse tradi d etrinam nostram patet ex ejus verbis superius recitatis; quod vero ad Bom. Pontilices attinet, patet ex prop. 3l, 32. 70, et Ti. Brii damnatis a s. Pio V. Gregorio XIII. et Umbano VIII. Ceteris autem omissis, quae sunt de charitato persecta, Prop. 7 l. ita se habet: Per contritionem, etiam cum

charitate perfecta et cum volo suscipiendi Sacramentum conjunctam , non remittitur crimen eaetra casum necesSitalis aut martyrii, sine actuali Susceptione sacramenti. Contradictoria

igitur propositio vera et catholica est. 50. Scripturarum vero auctoritati doctrinam hanc inniti ostendunt omnia testimonia, quae Per Veram con e sionem peccata dimitti docent; ut Ezech. 33, 12. Impietas impii non nocebit ei, in quaeumque die conversus fuerit ab impietate sua; nec non testimonia illa, quae perhibent peceatum cum charitate consistere haud posse, uti Pro V. 8, 17. Ego diligentes me diligo; l. Putr. 4, 8. Charilas operit multitudinem peccatorum; Luc. 7, 47. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dileait multum. Charitas autem est individua comes contritionis. 5 l. Ex tot patribus quos collegit Bellarminus loc. cit.

nos unum aut alterum seligemus. S. IO. Chrysostomus Ho- mil. 7. in I. ad Timoth. Ubi, inquit, eharitas est, omnia sublata sunt mala. S. Augustinus Tract. l. in 1. Epist. Io. n. 6. Sola charitas eatinguit delicta. S. Leo M. Epist. 108.

Nulla3 patitur veniae moras vera conversio. S. Petrus Chrysologus Sem. 94. Absolvi vis' Ama. Charitas operit multitudinem peccatorum. Ilis adjicimus s. Τhomam , qui iii 4. Sent. dist. i T. q. 2. ar. 3. scribit: Quantumcumque parvus sit dolor; dummodo ad contritionis rationem Sussciat, Omnem culpam delet. Ergo.

174쪽

DIFFICULTATES

52. I. Obj. Scriptura ipsa insinuat non senaper peccata remitti etiam flagrantibus charitate persecta. Nam i ' Luc. T. dicit Christus de muliere poenitente in praesenti : Remittuntur ei peccata multa, quamvis dilectio praecesserit: O-niam dilexit multum. Prout 2' adnotaut Ss. Λugustinus , Gregorius M. et s. Bernardus, qui uno consensu docent mulierem illam accessisse aegram, immundam, illatam, ut Sanaretur, mundaretur, lavaretur. 3' Hinc Paulo jam vasielectionis Act. 22, 16. dixit Anauias: Exume et baptiaare et ablue peccata tua. 4' S. Augustinus proinde De Baptismo lib. 4. c. 22. et Traet. 13. in D. scribit: Ouantumcumque catechumenua prosciat, adhuc sarcinam iniquitatιs suae

portat; non illi dimittitur, nisi cum veneriι ad baptismum; quod exemplo sui ipsius confirmat Confess. lib. s. c. 4. Eidem 5' assentitur s. Leo M. qui Epist. 108. e. 2. Scribit: Sic divinae bonitatis praesidiis Ordinatis, ut induistentia Dei, nisi supplicationibus sacerdotum nequeat oblineri. 6' Demum ipsum eonc. Tridentinum sess. l3. can. li. ex eΡto necessitatis casu, et confessarii desectu, omnibus uisumque contritis confessionem injungit antequam ad Eucharistiam accedant. Ergo.

53. Besp. F. A. Λd i , proh . D. Externa manifestatione eoram hominibus, C. coram Deo iv. Alioquin cum haec eadem verba iterum ibid. pronunciasset Christus dicens: Remittuntur tibi peccata tua , bis eandem absolvisset. Poreo verba illa: quoniam dileaeit multum, juxta Bellarminum significant magnam diloctionem causam fuisse magnae indulgentiae. 54. Ad 2', D. In aestimatione hominum, C. tu se Subd. eum accessit, cucurrit, procubuit necdum persecta charitatu flagrans, Tr. cum dilexit charitate perfecta IV. Quod expreSsit A. Bernardus Sem. 4. de Dedicat. Eccl. dicens: Errabat Phari meus , qui tanquam pecoretricem horrebat, quae

175쪽

CAP. II. DE CONTRITIO E.

55. Ad a , D. Adimplendo conditionem a Christo pra scriptam , vel ad habendum gratiae signum, C. quasi adhuc peccatis sordesceret N. Prout contigit Cornelio centurioni cum domo sua, ipso adnotante Augustino Quaest. 33.

in Numer. n. 9.

56. Ad 4'', D. Quoad catechumenos , qui sine legitima causa disserebant susceptionem baptismi ac interea sibi adblandiebantur de dimissis peccatis, C. in se N. Nec enim contritio peccata dolet sine voto, quod in illa includitur, aut baptismi aut Poenitentiae. 57. Λd 5 , D. Vel in re vel in voto, C. in re tantum N. S. Leo heic sibi proposuit peccatores retrahere B procrastinanda Poenitentia. 58. Ad 6 , D. Ob deceptionis periculum et facilitatem in re tam gravi, C. in se N. Aliud est loqui de principio in abstracto, aliud vero de ejus applicatione in concreto. Principium verissimum est ex Tridentino, at quoad applicationem unusquisque de se timere debet, ne forte sedecipiat dum putat illa se contritione, aut charitate pollere quam reipsa non habet. 59. ΙΙ. Obj. Si vera haec doctrina esset, jam sequeretur l' inutilem fore realem eorundem sacramentorum Susceptionem ; 2' salsam evadere baptismi et Poenitentiae lormam ; 3' contritionem et charitatem praecedere debere remissionem peecatorum. Quae absurda et erronea sunt. Ergo. 60. Besp. Nest. 1 , sequelam, quia contritio non remittit peccata nisi virtute Sacramenti, quod operatur vel in voto existens, ut loquitur s. Thomas in Suppl. q. 18. Rr. l. Vel in actu se mercens. Adeoque si ex culpa omittatur actualis sacramenti susceptio, justificatio adepta non prodeSt. 6l. Reg. alteram sequel. Quia sacramenta haec Operantur, ut diximus, tum actu, tum Voto; quia insuper verba absolutionis et lavacri significant tam primam, quam Secundam, ulterioremque justificationem; demum quia ex S. I homa P. 3. q. 84. ar. 3. ad 5. Perinde valent haec

176쪽

TBACTATUS DE POENITEATI A

verba: Esto te absolvo, ac sacramentum absolutionis tibi impendo, seu exteriori signo significant quod interius Deus operatus est aut Operatur. 62. Ad 3 , D. Debet contritio praecedere prioritate causae et naturae remisSionem peccatorum, C. prioritate temporis N.

PROPOSITIO III.

Ad sacramentum Poenitentiae rite suscipiendum non est necessaria contritio charitate per foetasa. Et haec propositio proxima fidei est ex cone. Tridentino, cum non sit nisi necessarium corollarium praecedentis propositionis. Quamvis autem penes antiquos SchO- Iasticos saltem ad tempus obtinuerit doctrina ista, obsoleta est post conc. Τridentinum , quod serio in illam inqui sivit, ob assinitatem quam habet cum errore protestantium. 64. Ita porro ejus Veritatem adstruimus: ex Tridentino sess. 14. cap. 4. duplex distinguitur contritio; altera, quae aliquando charitate perfecta eSt, hominemque cum Deo reconciliat, Priusquam actu sacramentum suscipiatur; altera impersecta, quae sine sacramento non justificat, disponit tamen ad Dei gratiam in sacramento impetraudam. Pro certo igitur sumit concilium 1' non esse necesSariam contritionem persectam ad sacramentum rite suScipiendum, alioquin non solum aliquando, sed semper peccator juStilicaretur priusquam ad sacramentum accederet; 2' peccatorem passim et communiter ad justificationem perduci in Sacramento Poenitentiae per solam contritionem impersectam , Seu per attritionem; prout apertius etiam declarat

Catechismus Romanus P. 2. c. 5. u. 38.

65. Huc pariter spectui damnatio Propositionis 58. Brii

ita se hahentis: Pereator poenitens non viviscatur ministerio sacerdotis absolventis, sed a solo Deo, qui poenitentiam FuysterenS et inspirans, visiscat eum et resuscitat; ministerio autem Sacerdotis solum reatus tollitur. Ast si necessaria esSet

177쪽

CAP. II. DE CONTRITIONE.

ad sacramentum Poenitentiae rite suscipiendum contritio etiaritate persecta, reipsa minquam ministerio sacerdotis ah- solventis, sed semper a solo Deo peccator vivificaretur.

Atque in hae hypothesi hoc sibi proprium vindicaret hoc

Sacramentum, ut in re numquam produceret eis tum quem significat, produceret autem 3emper in voto, quod absonum eSt. DIFFICULTATES

66. Obj. V Doctrina haec a Tridentino damnata non fuit. 2' Eam tribus continentibus seculis propugnavere ullo ore scholastici; imo teste Pallavicino lib. 12 e. 12. n. 2. Seq., nec defuere qui in ipso concilio illam propugna- Verint , et post concilium plures adhuc eidem firmiter adhaeserunt; a' innixi patrum auctoritati, Augustini prae- septim et Gregorii M., qui aperte tradiderunt vivum esse oportere qui peccata eonfitetur, nec quemquam esse BhSOlvendum nisi quem sacerdos cognoverit viviscatum; idque declarant exemplo Christi, qui leprosum mundatum misit ad sacerdotes, ut ejus mundities declararetur; quique praecepit apostolis ut Lararum excitatum ab exterioribuq vinculis solverent. 4' Hinc s. Τhoinas in 4 .sent. dist. 21. ar. 2. scribit quod ordinatur eonfessio directe ad dimissionem poenae. 5' Nec obstant incommoda quae allata sunt in contraria sententia; siquidem ex ipso conc. Tridentino contritio periecta non justificat nisi dependenter a sacramenti Oto, et adversarii ipsi adstruunt veris cari formulam absolutionis etiam in iis, qui vivificati ad sacramentum accedunt. Ergo. 67. Besp. Λd i , D. Ita tamen ut eam reiecerit ac improbaverit, C. secus N. Ideo vero nullam specialem DO-

tam illi sententiae concilium inussit, quod noluerit Scholasticos qui innoxie illam tenuerant nota suggillare. 68. Ad 2', D. Antequam doctrina illa reprobaretur ab Ecclesia, Tr. postquam ab Ecclesia reprobata est, Subd. Λ

178쪽

jansenistis aut eorum symmistis, C. a cordatis theologis N. Horum munus est Eeclesiae doctrinam tueri. 69. Λd 3 , N. Ιmo patres contraria adeo principia posuerunt, ut cum illis advereariorum sententia consistere nequeat. Talia sunt, Sacerdotes Vere a peccatis mundare, non autem mundatos peccatores declarare; nonnisi ad preces sacerdotum indulgentiam peceatoribus a Deo concedi; peccatores ad vitam excitari solemni absolutionis ritu, et alia ejusmodi. Quod si interdum docent a Deo viviscari, intelligendi sunt, ut exponit Catechismus Bom. , de causa efficiente, cujuS sacerdotes sunt causa instrumentalis; aut praeveniri a Deo poenitentes gratia actuali qua ad compunctionem excitantur; quo referuntur exempla leprosi a Christo mundati, ac Lagari a mortuis excitati. Sic enim s. GregoInus M. Hom. 26. se ipsum explicat dicens: Dι

quos omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitas , i los pastoris sententia absolvat. Eodem Sensu loquitur S. Augustinus sem. 98. De verbis Do n. c. s. dicens: Resurr aeerunt isti, reviserunt, quibus aisplicet quod fuemunt; sed reviviscentes ambulare non ponunt. Haec sunt vincula ipsius reatus. Opus eSi ergo, ut, qui revisit, solvatur et ire permittatur. Hoc osscium discipulis dedit, quibus ait: Quae solveritis etc.

70. Ad 4 , D. In Comment. cit. C. in Summa, in quasi quid minus caute antea scripserat emendavit N. Iam vero in P. 3. q. 84. M. 2, et 3. aperte docet Vere per RhSolutionem remitti peccata, quia forma sacrameutorum id erusicit quod significat. Ti. Ad 5 , A. Nam ex doctrina Τridentini id unumeruitur, actualem consessionem necessariam esSe, quia non

sine ejus voto contritio perfecta justificat, . prout ipsum concilium docet. Quo sensu etiam Verisicatur formula a

solutionis.

179쪽

DE CONFESSIONE

72. Gufessio definiri solet: Accusatio peccatorum, quae quis post baptismum commisit, testitimo sacerdoti facta ad illorum absolutionem obtinendam. Wiclussus inutilem declaravit consessionem plene contritis. Novatores Sec. XVI. modo utilem praedicarunt confessionem, modo uti carnificinam animarum ac tormentum innocentianum execrati sunt; aut saltem liberam eam dixerunt. Increduli eadem se se gerunt ratione. Veteres novaliani ac montanistae coarctarunt Ecclesiae potestatem in peccatis absolvendis. Jansenistae improbant usum confessionis peccatorum venialium. Hi proinde errores Omnes suut refellendi.

confessio Sacramentalis omnium et singularum peccatorum mGrtalium, quae post baptismum commina sunt, divinae 'utitutumis est et necessaria ad salutem. Ouod primo eae sacris litteris evincitur

73. De fide propositio est quam Τridentinum sess. 14.

liis canonibus sancivit; can. 6. Si quιε negaverit, confessionem saeramentalem vel institutam, vel ad salutem necessariam esse jure divino; aut diserit, modum secreto constendi soli sacerdoti, quem Eeclesia catholica ab initio semper observavit et observat, alienum esse ab institutione et mandato Christi, et inventum esse humanum; a thema sit. Can. 7. Si quis diaeerit, in Saeramento Poenitentiae ad remissionem peccatorum nece3sarium non esse jure divino consteri omnia et singula peccata mortalia , quorum memoria cum debita et diustenti praem ditatione habeatur, etiam Occulta, et quae sunt contra duo ultima Decalogi praecepta, et circumgtantias, quae peccati Speciem mutant . . . ; anath. sit. CBn. 8. Si quis diserit, consenionem Omnium peccatorum, qualem EccleSia Servat, e3Se

180쪽

TRACTATUS I E POENITENTIA

impossibilem et traditionem humanam, a piis abolendam ... ς anathema sit.

74. Ex Christi verbis paulo ante allegatis et expensis:

Quaecumque alligaveritis etc. Quorum remiseritis etc. Sic Veritatem propositionis adstruimus: his verbis Christus sacerdotes vere judices instituit peccatorum solvendorum aut alligandorum, remittendorum aut retinendorum; atqui, inquit 'rident inum cap. 5. constat sacerdotes judicium hoc, incognita cauSa, ercere non potuisse, neque aequitatem quidem illos in poenis injungendis servare potuisse , si in stenere dumtainat, et non potius in specie ac singillatim sua ipsi peccata declarassent.

Quod vel exemplo ipso civilis societatis patet, in qua judices praevaricationis iniquae rei fierent, nisi prius causa apprime diSeusin, Sententiam Proserrent. 75. Huc accedit sensus traditionalis toltus antiquitatis; quae non alia ratione verba Christi intellexit, prout ossiciemus in insequenti propositione. Heic id unum animad- Vertimus haud esse permiscendam necessitatem consemionis cum modo consessionis faciendae Sive publice Sive Secreto, Primum enim attingit dogma, alterum Vero diScipliuam.

DIFFICELTATES

76. I. Obj. P Dalo etiam quod sacerdotes judices constituti Sint, peccata tamen remittere ac poenas eis debitas decernere non est judicis sed principis. 2' Princeps praeterea judices constituendo non prohibet quominus subditi possint immediate ad se confugere, quare POSSunt Peccatores immediate sine consessione confugere ad Christum ad remissionem obtinendam, adeoque libera est consessio. 3' Sane absolutio est alieni beneficii executio, non autein judicium ; 4' Christus enim mandatum quidem dedit remittendi peccata, non autum peccata cognoscendi ; 5' quod palet ex baptismo, quo licet remittantur peccata, non id- ωirco ulla exurgit necessitas peccata pandendi. Ergo. 77. Ilesp. Λd i , D. Non est judicis peccata ac poenas remittore nomine et auctoritate propria, C. nomine et au-

SEARCH

MENU NAVIGATION