장음표시 사용
211쪽
C P. V. DE MATERIA FORML ETC. 2 i
sacultas vcro absolvendi quoad exercitium pendet praeterea a potestate jurisdictionis, quac si desit, ut idem concilium cap. 7. declaravit, nullius momenti erit absolutio collata a Sacerdote, excepto moriis articulo , in quo nulla est re servatio. 186. Ad 3'', 'os. Quamvis enim episcopi et parochi praediti sint potestate ordinaria , haec tamen subordinata est potestati supremae, a qua proinde in aedificationem coarctari potest tum quoad subditos , ut diximus , tum quoad cauSas.l87. Et haec do sacramento Poenitentiae ad quod rito administrandum magna opus est charilate et prudentia praeter scientiae apparatum , et sanctitatis ornamentum. Quae
paucis complexus est A. Gregorius M. in Reg. Pastorali P. 2. c. s. scribens: Sit itaque amor sed non emolliens ; sitvistor , Sed non eaeasperaria; sit zelus, Sed non immoderate Saeviens ς sit pietas, sed non plusquam expediat, parcens. Quas
dotes aetate hac nostra praesetulit s. Alphonsus Maria de Liguori , cujus doctrina saepe adeo ab Apostolica Sedu
212쪽
i. L ivina dispositione constitutum est, ut dimissa
eulpa ac poena aeterna, persolvendae remaneant, uti Osten
dimus in superiore Tractatu, poenae temporales vel in hac vel in altera vita, si casum excipias persectae charitatis. Huic fundamento innituntur satisfactiones quas poenitentibus confessarii injungunt. Verum sacramentales eiusmodi satisfactiones longe absunt ab adaequanda gravitate culparum nostrarum. Ut huic desectui occurri posset, misericors Deus dedit Ecclesiae suae facultatem has ipsas , quae Persolvendae adhuc satisfactiones supersunt, vel ex toto vel ex parte relaxandi vi clavium quas ei commisit. Hae porro
relaxationes sunt, quae indulgentiarum nomine veniunt. 2. Est igitur indulgentia : Remissio poenae temporalis amhue post remissam culpam et poenam aeternam pereatis debitae , in foro intemno coram Deo valida, facta per applicationem thesauri a superiore legitimo. Ex qua definitione pronum est colligere l' objectum hujus remissionis sive indulgentiae esse poenas temporales, quae subeundae essent post culpae et poenae aeternae condonationem ; 2' subjectum esse fideles adultos rite dispositos; ministrum superiorem legitimum , seu pro universa Ecclesia Bom. Pontificem, ae episcopos in propria dioecesi intra limites sibi constitutos; 3' Musmodi remissionem , quamvis detur in laro externo, Seu extra sacramentum ab iis qui jurisdictione gaudent , valere tamen in foro interno seu coram Deo; 4' adeoque per modum suffragii extendi eam posse etiam ad animas in purgatorio degentes; 5' remissionem demum hanc dari vi
213쪽
tute clavium quibus applicantur satisfactiones Christi, nec non Sanctorum omnium , quae constituunt Ecclesiae the-
3. Adversus indulgentias insurrexerunt ab initio fere rei christianae montanistae; deinde vero 'valdenses et Wiclei sitae ; demum Lutherus, qui exinde Occasionem sumpsit perduellionis vexillum erigendi contra Ecclesiam Dei, et Calvinus , qui virus quo plenus erat, hac ipsa de causa in Ecclesiam evomuit. Sectae omnes ex his Progenitae nescio quae monstra in indulgentiis finxerunt, lepidasque sabulas invexere. Doctrinam Ecclesiae catholicae circa indulgentius jansentani eorumque assectae saltem temerare aggressi sunt, autumantes eas non esse nisi relaxationes poenitentiae canonicae in foro ecclesiastico solum validas ;thesaurum vero Ecclesiae commentum esse a geholasticis excogitatum.
4. Vindicias catholicae doctrinae de indulgentiis acturi adversus hos omnes accurate secernere debemus ea quae de fide sunt, ab iis, iniae sunt sidei tantum proxima , atque ab iis, quac libere in scholis agitantur. 5. Duo de fide sunt, l' esse in Ecclesia potestatem divinitus traditam concedendi indulgentias ; 2' indulgentiarum usum christiano Populo maxime salutarem eSM. 6. Sunt autem proxima fidei l ' indulgentias valere in foro interno coram Deo ; 2' has ipsas indulgentias applicari posse animabus in purgatorio detentis per modum suffragii; 3' clari denique in Ecclesia thesaurum , seu collectionem satisfactionum Christi , sanctorum et electorum omnium , cujus dispensatio spectet ad Bom. Pontificem , et ad episcopos intra Praescriptionem canonum. T. Quaestiones Vero domesticae Versantur circa dispositiones , conditioncs, indulgentiarum fructum , aliaque ejusmodi, quae, vindicatis aut ad fidem , aut ad sinceram catholicam doctrinam spectantibus, ex Ponem .
214쪽
215 Est in Ecclesia potestas a Christo concessa conferendi indulgentias, earumque usus est christiano populo
8. Dogmatica seu de si de propositio est quoad ambas Suas partes. Haec enim habet Tridentinum sess. 25. in do-creto de indulgentiis : Cum potestas conferendi indulgentias
a Christo Ecclesiae concessa sit, atque hujusmodi poscitate , divinitus sibi tradita, antiquissimis etiam temporibus illa via fuerit, 3 rosancta synodus induissentiarum usum christiano popula mNaime lalutarem , et sacrorum conciliorum auctoritate probatum, in Ecclesia retinendum esse docet et praecipit , eosque anathemate damnat, qui aut inutiles erae auerunt , vel eas concedendi in Ecclesia potestatem esse nestant:
Exinde in fidei professione a Pio IV. edita, quisque prosteri debet, indulgentiarum potestatem a Christo in Eccle- Sia relictum esse , illarumque udum christiano Impulo Maaime
s. Priorem aulem partem evincimus tum ex Scripturatum ex traditione, atque Ecclesiae antiquae praxi. Etenim Cluistus Matth. 16, is . ait Petro: Tibi dabo claves restni
caelorum. Et quodcumque lissaveris super terram , . erit lissatum et in coelia ; et quodcumque solveris super terram, eriι solutum et in coelis; et iterum ibid. 18, 18. Omnibus apostolis :Ouaecumque allistaveritis Super terram, erunt sistata et in coelo ; et quaecumque solveritis super terram , erunt soluta et in coelo. Jam vero si haec verba in amplissima sua ac nativa significatione accipiantur, non modo includunt remissionem Reu solutionem a reatu culpae et poenae aeternae, Verum etiam solutionem a reatu poenae temporalis. Porro eorumdem coarctandam significationem esse numquam adversarii evincent, cum ejusmodi limitationem nuspiam Scripturae insinuent , excludantque interpretationis regulae , gensus ac praxis constans Ecclesiae, ut mox Ostendemus. Ergo Per ea
215쪽
2lsi TRACTATUR DE IIDULGENTI Is
Christus Ecclesiae potestatem fecit poenas etiam temporales relaxandi peccatis debitas , seu concedendi indulgenti M. 10. Haec confirmantur ex metaphora clavium , qua in hac conserenda potestate usus est Christus. Qui enim alteri domus claves confert, non solum lacultatem communicat eam claudendi et aperiendi, sed insuper id efficiendi citius aut serius removendo obstacula, si quae sint, ad aditum patefaciendum. Cum igitur Christus regni coelorum claves Ecclesiae suae tradiderit, hoc ipso eidem contulit potestatem citius in illud filios suos introducendi per remotionem reatus poenae temporalis , qui illius ingressum impediret. Eo vel magis, quod in allegatis Verbis tam late pateat vox solvendi, ac χοx listandi; sed haec ex alibi demonstratis,so extendit ad injungendas poenas temporales, ergo et illa se protendit ad harum poenarum relaxationem. ll. Hac usus est potestate Apostolus, dum l. Cor. 5, 4. incestuosum Corinthium judicavit cum rirtute Domini Nostri
Iesu tradere Satanae in interitum camis, ut spiritus salvus sit
in die D. N. I. c., eundem , anno Vix expleto , ab injuncta poenitentia solvit, rescribens 2. Cor. 2, 6. Subciι illi objurgatio haec, quae si a pluribus, ita ut e eontrario
magis donetis . . . Nam et ego quod donavi, si quid donat i , propter vos in persona Christi. De poenitentiae sane condonatione locum hunc intellexere f. IO. Chrysostomus, Theodoretus , Theophylactus, et Oecumenius ex Graecis in hunc
IOC., nec non A. Ambrosius et S. Pacianus ex Latinis.12. Eodem quo exposuimus sensu Ecelesiam Christi verba intellexisse constat l' ex usu qui per decem plus minus secula perduravit , ut seria V. in coena Domini ab episcopis absolverentur ab Omni ulteriori poena qui in capite Quadragesimae consessi fuerant peccata sua. CujuS Praxis meminerunt s. Ambrosius De Poenit. l. i. c. i5., S. Leo M. in Sem. 2. De Ouadrastesima c. 4. et Sem. s. c. 4. , concilia Carthaginiense IV. ean. 8. et Agathense can. 15. et ordo Romanus in Biblioth. maaeima Patrum Lugd. tom. 13. Pra
216쪽
ter alia documenta quae magno numero collegit Eusebius Amori in Din. Praelim. apologetica pro induistentiis S. 2.13. Constat 2' ex relaxatione quam episcopi indulserunt lapsis ulterioris poenitentiae ad preces martyrum, quam coram Deo validam esse testatur Tertullianus adhuc eat holicus in lib. Ad martyres e. 2. ac s. CF prianus tum in lib. De lapsis tum in pluribus epistolis , in quibus interdum invehitur in nimiam ejusmodi condonationis facilitatem. 14. Constat a' ex can. 12. conc. Nicaeni I. qui est hujusmodi: Licebit episcopo de his poenitentibusὶ aliquid humanius costitare; seu prout prudentia dictaverit, vel ex toto vel ex parte poenitentium poenam relaxare. Idipsum jam constituerat concilium Ancyranum can. 5. ac deinceps Laodicenum confirmavit can. 2. , ut praeteream monumenta insequentis aetatis in qua ipsi adversarii fatentur doctrinam et praxim hanc Iargiendi indulgentias obtinuisse. i5. Quod vero spectat ad alteram propositionis partem qua assurimus utiles ac maxime salutares ejusmodi relaxationes seu indulgentias esse , facile ejus veritas ex dictis colligitur. Si enim Christus Ecclesiae Suae potestatem contulit has poenas remittendi; si Ecclesia pro tradita sibi sa- cultate , quovis tempore ea usa est has poenas condonando , evidens est indulgentiarum usum et utilem et maximo salutarem esse populo christiano. Sane cum hae nonnisi rite dispositis ac poenitentibus , nec nisi sub conditionibus quae pietatem laveant ac poenitentiae spiritum concedantur , Pronum est inserre, earum largitionem fidei , spei, charitatis, devotionis , pietatisque augmentum PromoVere , prout reipsa experientia quotidiana patefacit, nec adve sarii ipsi dimitentur.
16. I. O . adversus i partem l ' Christi verba: Quo mcumque solveris; quaecumque solveritis ad poenitentiae sacramentum reseruntur , quo solo perinde ac Racramentis reliquis ex catholicorum doctrina gratia consertur , trahi
217쪽
igitur nequeunt ad potestatem largiendi indulgentiam. 2' N que id melius conficitur ex sacto incestuosi Corinthii, quem
cum Apostolus prius excommunicasset, postea in communionem recepit. 3' Nemo profecto potest ab eo dispensare quod juris divini est, cujusmodi satisfactio censetur pro
culpis admissis, ut patet ex Deut. 25, 2. Pro mensura peccati erit et plagarum modus. 4' Sane sive Rom. Ponti sex sive episcopi nequeunt per induIgentias relaxare eas poenas , quas Sacerdos jure divino tu quo nullum agnoscit superiorem , injunxerit. Ergo. 17. Resp. Ad i , D. Etiam, C. solum R. Potestas enim clavium ad utrumque forum se extendit, ac in utroque Ecclesia reipsa semper exercuit, tum Scilicet in sacramento ligando et solvendo a peccatis; tum extra Sacramentum ligando poenis et censuris, atque ab eis Solvendo. Cum vero indulgentiae tribuantur in foro externo poenas relaxando temporales, Opus non est gratiae collatione, quae unico necessaria est ad remittendas culpas in Sacramento. 18. Λd 2', My. Non solum enim Apostolus incestuosum Corinthium excommunicavit, Sed praeterea poenis eum
subjecit , ut patet ex iis quae habet l. Cor. 5, 14.; scribit
enim se tradidisse eum Satanae in interitum camis, quae prosecto non minima poena est. Λdeoque Una eum excommunicatione poenas temporales ei infixit, et cum eunt in communionem recepit, condonavit reliquam peragendam poenitentiae partem , et quidem eae persona Christi. 19. Ad 3 , D. Nisi id fiat potestate a Deo seu a Christo accepta, C. hac obtenta N. Alioquin multo minus possent sacerdotes culpas ipsas remittere. Quod adjicitur ex Deuteronomio , non respicit nisi forum politicum, seu civile, in quo etiam a suprema potestate possunt plagae remitti.20. Λd 4 , D. Si Rom. Pontifex aut episcopi concedendo indulgentias relaxarent satisfactionem sacramentalema sacerdote injunctam, Tr. si solum satisfactiones aliunde debitas N. Τransmisimus primum distinctionis membrum , cum tu illa livpothesi, quae nunc temporis locum non ha-
218쪽
bet, sin minus directe irritando sententiam sacerdotis , Raltem indirecte id emicere possent tollendo poenae reatum. 2 l. II. O . adversus alteram partem. 1 ' Nequeunt non esse perniciosae indulgentiae, cum per eas fideles exonerentur satisfactionibus quibus erga divinam justitiam adstricti sunt; 2' desides fiant in operibus bonis consectandis , unice solliciti de alienis satisfactionibus sibi comparandis ; 3' imminuatur proinde in ipsis horror peccati, quod tanta facilitate expiari potest; 4' etiamsi nunc temporis indulgentiae minus abusivae sint quam olim fuerint, tamon negari non potest conciliari eas minime videri cum principiis moralitatis , dum levissimis actibus exterioribus e. g. osculo cruci impresso, possit aliquis solvi a gravissimis dehitis quibus erga Deum detinetur; 5' multo vero minus conciliari possunt cum divina misericordia et justitia quoad eos , qui ratione temporis , loci etc. nequeunt illa Opera adimplere quibus indulgentiae adnexae sunt, ut contingit extra Urbem aut Italiam degentibus, qui proinde acerbissimis suppliciis destinantur. 6' Verum rem conficit insolubile dilemma a Graeco-Mosco vita non ita pridem theologis occidentalibus propositum : Vel indulgentiae , quae nonnullis in casibus dispensantur christianis, non dantur absolute , sed peculiarem poenitentiam et absolutionem supponunt , et sunt inutiles ; vel indulgentiae applicant merita Christi peccatoribus vi apostolicae potestatis , absolute , independenter a qualibet poenitentia, et sunt noxiae. Ergo. 22. Besp. Ad i , My. tum quia indulgentiae supe veniunt satisfactioni sacramentali; tum quia requirunt spiritum contritionis et poenitentiae a quo inseparabilis est voluntas satisfaciendi insuper quantum in se est laesae divinae justitiae ; tum quia incerti semper fideles sunt num indulgentiam praesertim plenariam consecuti fuerint, adeoque prudentia in his suggerit ut meliori quo possunt modo sibi prospiciant. Sane experientia ostendit longe magis addictos poenitentiae operibus eos esse qui adnituntur indulgentias lucrari , quam qui eas negligunt.
219쪽
23. Λd 2 , Neg. ut patet ex modo dictis in resp. ad I . 24. Ad 3 , Neo. Siquidem nemo potest indulgentias lucrari, quin prius sincero dolore deleverit Iabes quibus
se commaculavit, ac proposito non peccandi de cetero
Si ejusmodi dispositionibus praediti sunt, qui indulgentias
quaerunt Vereque a peccato horrore percellantur, nihil impedit quominus facilibus ejusmodi mediis exterioribus alliciantur ad sibi illas dispositiones comparandas , et hac ratione indulgentias lucrentur , ac meliores fiant. Demum experientia semper praesto est, quae in praxi ostendit quinam praestantiores fideles Sint. Possemus provocare Pro testantes an cum dogmate quod ipsi profitentur de sola fide justificante , quin ulla opera bona et satisfactoria penitus requirantur , peccati horror melius concipiatur. 25. Ad 4 , D. Si actus exteriores materialiter in se Spectantur , γ. si una cum praeviis dispositionibus , quae
nullo non tempore necessario praerequisitae sunt ac Prae-
requiruntur ad quamlibet lucrandam indulgentiam, N. Has porro dispositiones recensuimus; et sic optime conciliantur indulgentiae cum principiis omnibus moralitatis. 26. Ad 5 , D. Nisi alia ratione suppleri possent hi, qui in iisdem adjunctis non versantur, Tr. si pomini supplere N. Ac primo animadvertimus multiplicata adeo media esse ad indulgentias lucrandas, ut vix aliquis reperiri possit, qui his non abundet. Deinde Deus ipse desectibus his exterioribus supplere potest quoad eos qui bono animo sunt per uberiores gratias interiores , et fideles ipsi per fideliorem eooperationem. Deus enim res ita constituit, ut desectui interiorum dispositionum in adultis numquam suppleri pos-8et , semper vero posset desectui mediorum exteriorum Satis est cum Deo sincero corde Procedere.
27. Λd 6', B p. Indulgentias dari post poenitentiam
Seu satisfactionem sacramentalem, quae pars integralis saeramenti est , seu in supplementum sacramentalis satissa-ctionis , quae longe abest, ordinarie saltem, ab adaequanda Poena ob culpas promerita, adeoque indulgentiae quaecum-
220쪽
que demum sint sive plenariae sive partiales nec inutiles neque noxiae sunt. Insolubile proinde dilemma supinam ignorantiam evincit Graeco-Bussi , seu barbari Scythae , qui illud proposuit circa doctrinam et praxim Ecclesiae catholicae ; et a quo theologi occidentales se expediunt negando salsum suppositum.
Indulgentiae hominem liberant a poen e reatu non 3Olum coram Ecclesia , sed etiam coram Deo 28. Propositio sidei proxima est, ut constat ex pluri-hus propositionibus censura notatis ; ac l' Leo X. confixit art. 19. Lutheri : Indulgentiae his, qui veraciter eas consequantur, non valent ad remissionem poenae pro peccatis actualibus debitae apud divinum justitiam; 2' Pius VI. proposition. 40. synodi Pistoriensis asserentem : Indulgentiam secundum suam praecisam notionem aliud mn ene , quam remissionem partis ejus poenitentiae, quae per canones Statuta erat , peccanti; quae propositio sic intellecta : quasi indulgentia , praeter nudam remissionem poenae canonicae, non etiGm Ualeat ad remissionem poenae temporalis pro pereatis actualibus
debitae apud divinam justitiam, in Const. Auctor silet , declaratur et proscribitur ut falsa, temeraris , Christi meritis injuriosa, ae dudum in art. 19. Lntheri damnata. 29. Duo porro sunt quae evincunt indulgentias valere etiam coram Deo , facultas scilicet a Christo Ecclesiae collata indulgentias faciendi , et perpetuus Ecclesiae sensus in illis dispensandis. 30. Ad primum quod spectat, Ecclesia virtute clavium quas ei Christus contulit, ligat aut solvit tum quoad culpaestum quoad poenas aeternas ac temporales, ut constat ex Superiore propositione ; utrumque autem eoram Deo. Dum igitur a poenis temporalibus per indulgentias solvit, coram Deo solvit, ac removet impedimenta ab ingressu regni caelorum. Hinc Λpostolus quemadmodum ligaverat C