Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

expietur , uti Gregorius XIII. explicat, cum privilestiatum altare metropolitanae Bononiensi lumitus est. De Beriendis in op. De oblationibus ad altare Par. 2. S. I 0. n. 4. antiqua ac recentia monumenta exhibet Husmodi altarium , quae privilegiata nuncuPantur. In Indulgentiarum doctrinam Seholia

64. Nonnulla heic breviter complectemur , quae ad indulgentias ipsas speetant, ad earum ministrum et subjectum. 65. Λc I. Inquiri solet utrum indulgentia solutio potius quam absolutio dicenda sit. Si sermo sit de indulgentiis quae viventibuA conceduntur, rationem habent absoluti Dis et solutionis, absolutionis respectu dantis, solutionis respectu recipientis. Si vero agatur de indulgentiis quae pro defunctis dantur, solutiones tantum censendae sunt. 66. Indulgentia alia est plenaria alia partialis. Plenaria ea est qua tota illa satisfactio persolvenda remittitur, quaevi clavium remitti potest. Ad indulgentiam plenariam refertur Iubilaeum , quod integrae poenarum remissioni adjicit nonnullas peculiares facultates absolvendi ex. gr. Reasibus reser atis , a censuris, commutandi aut relaxandi vota ete. Primus qui Iubilaeum instituisse censetur, est Bonifacius VIII. an. 1300. alii a Silvestro II. an. 1000. illud repetendum existimant; imo nonnulli illius vestigia deprehendere visi sunt initio sec. III. apud Eusebii Chronicon adan. 204. et 206., ast labile nimis videtur hoc fundamentum. Itaque Bonifacius VIII. constituit ut quolibet anno centesimo redeunte Iubilaeum celebraretur; Clemens VI. reduxit

hunc cyclum ad an. 50. , Gregorius XI. ad an. 33. donec tandem Paulus IlI. et Sixtus IV. eum rovocaverunt adan. 25. qui mOS adhuc Perae ernt. 67. Indulgentia partialis ea est , qua Dars icti tum subeundae temporalis poenae relaxatur ; e. g. tot annorum, quadragenarum , aut dierum. Quae ratio indulgentiae eoncedendae alludit, ut innuimus . ad formulas illas , quibus poenitentiae eanonicae pars quae ad normam canonum

232쪽

23a aut poenitentialium pro singulis peccatis constituta erat , remitti solebat. Huc etiam spectant carenae quae a carendo dictae sunt, eo quod illi qui huic poenitentiae subjiciebantur omnibus, praeter Panem et aquam, carere deberent. 68. II. Quoad indulgentiae ministrum , ' ratum penes omnes est Hom. Pontificem, utpote supremum Ecclesiae caput, posse Christifidelibus omnibus plenariam indulgentiam concedere. Proinde Martinus V. in conc. Constantiensi constituit, ut Wiclessitae atque liussitae redeuntes ad E

clesiae unitatem interrogarentur , utrum crederent, quod Papa omnibus christianis vere contritis et confessis eae cainapia et justa possit eoncedere indulgentias ; item , ulmum crectant, quod singuli episeopi suis subditis secundum limitatio nem eamnum hujusmodi indulgentivis concedere possint. Haec

autem limitatio facta est in conc. Lateranensi IV. ut scilicet in dedicatione Ecclesiae non extendatur episcopi indulgentia ultra annum , et ultra 40. dies in aliis casibus.

Quo decreto , ait Pius VI. in Brevi Super soliditate, refutatur error Eybel, dum perperam disserens de indulgentiis,

scribere ausus est, quemlibet e scopum pari modo atque Papam posse indulgentias concedere. Eandem erroneam consecutionem ex falsis principiis pariter nonnulli alii neoteriei

deduxerunt.

69. Sed jam de subjecto deque conditionibus quae ad

lucrandas indulgentias requiruntur, pauca subjicienda sunt. Tam viventes quam defunctos subjecta capacia indulgentiarum esse ex iis quae disseruimus abunde liquet. Hoc tamen inter utrosque interponitur diserimen, quod respeetu viventium infallibilis sit indulgentiae effectus si nihil obstet aut ex parte dantis, aut ex parte recipientis aut ex parte causae , cum illa vera sit absolutio ac solutio quae ex vi clavium divinitus Ecclesiae collatarum provenit. Ast non ita certus est hic effectus respectu defunctorum, cum non juridice istis concedatur induIgentia , qui subditi Ecclesiae jam esse desierunt, adeoque per modum suffragii ipsis conseratur ut mera debiti solutio. Item viventibus

233쪽

234 T CT TUS DE IN DII LGEXTII S. SCII OLIA.

primario et directe conceditur indulgentia, eo quod ipsi ea praestare possint, quorum causa induIgentia tribuitur, secus ac contingat defunctis, quibus propterea nonnisi secundario et indireete indulgentia conceditur. 70. Indulgentiae, inquit s. Thomas in Suppl. q. 25.

Rr. 2. , tantum valent, quantum praedicantur , dummodo eae parte dantis sit auctoritas, et eae parte suscipientis charitas, et ea parte ea Mae pietas, quae eomprehendit honorem Dei et proaeimi utilitatem.

7 l. De auctoritate in dante satis diximus ; quoad suscipientes duae exiguntur conditiones ad indulgentias lucrandas ; quarum prior est Status gratiae, cum nemo POS- sit a poena temporali absolvi, qui poena aeterna adhuc illigatus est. Sic immunes suscipientes esse debent etiam a culpa levi, quoad remissionem illius poenae quae eidem respondet; ad hoc autem , nisi aliud praescribatur , sussicit contritio . Solent idcirco Pontifices indulgentias elargiri

vere poenitentibus et contritis. Posterior conditio est positio operum quae a largiente indulgentias dissignantur. Nonnulli praeter duas has conditiones requirunt a suscipiente cha ritatem eaeimiam; aest si ita esset, cuin ejusmodi charitas

omnia deleat, nihil prorsus indulgentia daretur ; intendunt

tamen magnum aliquid dare per indulgentias I cclesiae pastores, quod non a charitate, Aed a potestate elavium pendeat. 72. Exposci demum ad indulgentiae valorem causam aliquam ex conc. Lateranensi IV. colligitur, dum ait: Per

indiscretas et supersuas induistentias claves Ecclesiae contemnuntur , et poenitentialis satisfactio enervatur; nec non ex s. Cypriano , a quo in lib. De lapsis ejusmodi inconsulta indulgentiae largitio dicitur irrita et falsa ma , periculosa dantibus et nihil aecipientibus profutura. Non est tamen a suscipientibus judicium serendum, utrum intervenerit justa haec causa, dum indulgentia tribuitur, sed ipsorum tantum est grati animi sensu beneficia quae a superioribus legitimis conseruntur , exosculari.

Ae de indulgentiis hactenus.

234쪽

DE SACRAMENTO

EXTREMAE UNCTIONIS

i. oacramentum Extremae Unctionis non modo poenitentiae , sed etiam totius christianae vitae, quae ut cone. Tridentinum loquitur , perpetua poenitentia esse debet, a patribus consummativum existimatum est. Variis nominibuAinsignitum fuit tum a Graecis tum a Latinis aut ratione materiae, aut formae , aut subjecti hoc sacramentum. Nam

vel oleum mnetum, vel Oratio Olei, seu Oratio cum unctione conjuncta , Vel Oleum insimorum pGSim nuncupatum est. Demum ratione temporis quo administratur, sec. XII. uti observat Mabillonius Praef. in sec. l. Benedictivor. n. 98. Sacramentum tremae Unctionis , aut sacramentum exeuntium vocari coepit. Desiniri autem solet: Sacramentum Novae Legis a Christo Domino institutum, quo per unctionem olei benedicti et orationem seu formam praeScriptam, Sacerdotum ministerio baptizatis graviter aegrotantibua stratia confertur , qua peccata et eomum reliquiae absterguntur , vires austentur ad daemonis insidias superandas, atque ad morbi incommoda patienter ferenda, et, si animae saluti e ediverit , valetudo corporis restituitur.

2. Haec desinitio praeter sacramenti veritatem , ejus dem complectitur partes omnes , subjectum Scilicet, materiam , formam et essectum; quae omnia his canonibus

singillatim a cone. Τridentino sess. i4. sancita sunt. Can. l. Si quis diseri tremam Unctionem non esse vere et proprie sacramentum a Christo Domino Nostro institutum et a b. Iacobo Apostolo promulgatum , sed ritum tantum receptum a

235쪽

patribus, aut stymentum humanum p anathema sit. Can. 2. Si quis diaeerit, sacram infrmorum Unctionem non conferre stratiam , nee remittere peccata, nec alleviare insmos; sed jam cessasse , quasi olim tantum fuerit stratia curationum panata. sit. Can. 3. Si quis diseria, Eaetremae metionis ritum et usum, quem observat sancta Romam Ecclesia, repugnare sententiae b. Iacobi Apostoli, ideoque eum mutandum , FOSSeque a christianis absque peccato contemni; antith. Iit. Can. 4. Si quis diserit, presbyteros Ecclesiae, quos b. Iambra adducendos esse ad infrmum inungendum hortatur, non esse S cerdotes ab Episcopo ordinatos, sed aetate seniores, Ob idque proprium Eaetremae Unctionis ministrum non esse solum sacerdotem p anath. Sit.

Veritate , cetera fluant, propositum propterea nobis est prius illud praestare, deinde vero reliqua appositis scholiis illustrare.

DE VERITATE AACRAMENTI EXTREMAE UNCTIONIS

4. Non satis constat antiquiores haereticos veritatem hujus sacramenti inficiatos esse. Lutherus proinde atque Calvinus primi jure censentur, qui cum suis asseclis , ac progenitis deinde sectis e sacramentorum albo Extremam Unctionem expunxerint; juxta Lutherum enim ea est deliramentum, juxta Calvinum histrionica hypocrisis. Contra quos Omnes sit:

PROPOSITIO

trema Unctio est vere et proprie sacramentum a Christo D. N. institutum, et a b. Iacobo Apostolo promulstati 5. De fide esse hanc propositionem constat ex adductoean. l. eoi c. I ridentini. Ex utroque revelationis lanie , Scriptura et traditione ejus evincitur Verilag. Etenim s. Ja-

236쪽

cAP. I. DE VERITATE SACRAMENTI ETC. 237

cobus apostolus Epist. cap. 5. haec scribit: In matur quis in vobis p Indurat presbyteros Ecclesiae , et Orent Super eum, uventes eum oleo in nomine Domini, et oratio Mei salvabit insmum , et alleviabit eum Dominus , et si in peccatis sit , remittentur ei. Iam vero in his verbis tria illa, quae Omnium consensu requiruntur ac sufficiunt ad sacramentum constituendum inveniuntur; nempe ritus gensibilis in olei unctione eique adnexa oratione seu forma ; gratiae promissio tum in alleviatione tum in peccatorum remissione; ac proinde divina institutio ex qua sola potest gratia derivari una cum recensitis aliis a Iacobo essectibus. Agnoscenda igitur est in hac unctione sacramenti dignitas. 6. De traditione testes locupletissimi patres sunt, et Ecclesiae praxis. Loquens Origenes de poenitentia Hom. 2. in Levitis cujus perfectio, ut diximus, Extrema Unctio spectata est, scribit : In quo impletur et illud, quod Iacobus Apostolus disit: Si quis autem insi matur, vocet presbyteros etc. Sic etiam Victor Antiochenus IV. seculi scriptor in comment. in vare . in quo collegit quidquid antiquiores interpretes et patres scripserant , haec habet ad cap. 6. ejusdem Evangelii : Interim, quae Apostolus Iacobus in sua

canonica narrat ab his non dissentiunt ρ scribit enim: Insr- matur quis in vobis etc. Et s. IO. Chrysostomus lib. 3. De Sacerdot. loquens de potestate qua sacerdotes divinitus pollent remittendorum peceatorum ait: Neque enim tantum cum

nos restenerant, sed etiam post restenerationem admissa pe

eam condonare possunt. Nam infrmatur, inquit Apostolus , quis in vobis adforet presbyteros etc. Omissis porro magno

numero insequentibus patribus sive Graeeis sive Latinis , qui afferri possent, res plane conficitur ex Innocentio I. qui in Epist. ad Decentium c. 8. scribit : Non est dubium verba Jacobi j de s libus aegrotantibus accipi vel intelligi

debere, qui saneto oleo Chrismatis perungi possunt, quo ab episcopo confecto, non solum sacerdotibus sed et omnibus utichristianis licet, in sua aut suorum necenitate inunstendo ... poenitentibus istud infundi non potest, quia stenus est Sacra

237쪽

menti. Nam quibu3 reliqua δacramenta negantur , quomodo unum sterius putatur posse concedi 8 Ex quibus verbis manifeste constat agi de re notissima, ac de vero et proprio sacramento , cum uon alia de causa negandam hanc unctionem poenitentibus affirmet, nisi quia Sacramentum mi. 7. De utriusque vero Ecclesiae Orientalis et Occidentalis praxi tot documenta sunt, quot supersunt Orient lium Euchologia a Renaudotio collecta , et Sacramentaria ae Ritualia Occidentalium incipiendo a s. Gregorio M. usque ad postrema haec tempora collecta a Martento. Hinc sectae Omnes antiquae Sacramentum istud adhuc et agnoscunt et servant. Hac luce perculsi non pauci demum recentioreS protestantes non modo ritum hunc summis laudibus extollunt, sed nec abnuunt inter Sacramenta recensere, uti

Leibnitatus , Anunon , Augusti, aliique PasSim.

DIFFICULTATES

8. I. Obj. l' Ex catholicis ipsi8 nou defuere, qui negaverint dacohaeam Unctionem ad Sacramentum transferri Possc , uti card. Crietanus in Comm. in hunc loc. 2' Saue de eadem Unctione loquitur Jacobus , de qua scribit Marcus c. 6, l3. Ungebant i apostoli j multos aegros et sariabant, quae certo non erat nisi gratia curationum. 3' Jacobus pra terea hujus Unctionis essectus enumerans, prius recenset

illos qui ad corpus: alleviabit eum Dominus; deinde 4' et quidem h3pothetice illos qui ad animam spectant: et si in peccatis sit , remittentur ei. 5' Si tamen de essectu spirituali hic sermo sit, ac non potius de morbis ipsis, qui spectabantur velut peccatorum essectus , hinc morbo curato, peceatum remissum dicebatur. Ergo. 9. Resp. Ad. l , D. Quin negaverint hujus sacrameutiveritatem, Tr. Vel C. eam negando N. Itaque solus card. Crietanus ex catholicis est, qui contra Sensum totius antiquitatis , Omnesque Sanae exegeseos regulas inficiatus fucrit Iacobum locutum esse de sacramentali Unctione , et quidem ante conc. Tridentinum. Haec proinde expositio , ut

238쪽

CAP. I. DE VERITATE SACR MEI Tl ETC. 2as

alia non pauca, in nova operum hujus Cardinalis editione Romana jussu s. Pii V. expuncta sunt ; nec ullum habuit hac in re sectatorem. Mus commentaria pedibus pavonicis

comparata sunt. Nec unquam Crietanus insiciatus est veritatem sacramenti Extremae Unctionis.10. Λd 2 , D. Loquitur Iacobus de eadem Unctione materiali de qua Marcus , C. de eadem sormali N. Unctio enim de qua Marcus, habuit diversum plane ministrum, ac subjectum , atque diversos essectus. Cum tamen illa sigura fuerit hujus sacramenti, ideo hoc per illam insinuatum do-eet Τridentinum. it. Ad 3 , D. Ita poscente Orationiis Serie , et quia notior est ejusmodi essectus, C. ad insinuandum corporis Salutem primarium esse hujus sacramenti effectum N. Postquam enim Iacobus locutus est de infirmitate, Orationis series quodammodo poscebat ut immediate de restitutione Salutis dissereret, eo vel magis quod hic essectus notior sit utpote sensibilis. Ceterum non desunt in Scripturis exempla in quibus prius effectus minu8 principalis commemoretur quam potior et primarius, sic ex. gr. Matth. l9, 29. legitur : centuplum accipiet, et vitam aetemam possidebit. l2. Λd 4 , Vel N. cum pluri hiis exemplis biblicis constet particulam si haud significare conditionem , sed rei certae confirmationem , uti patet ex eodem Iacobo l, 5. Si quis vestrum indiget 3apientia, postulet a Deo. Vel D. M Parte suscipientis , C. ex parte sacramenti N. Num et si nulla infirmus remittenda peccata haberet, sacramentum tamen non carcret essectu suo , qui est gratia , ac per eam animi asse viat io et erectio, patientia in tolerandis corporis morbis, fortitudo in superandis Daemonis insidiis. 13. Ad 5'', My. Si enim per synech dochen morbi, peccata Focarentur a Iacobo , hic absurdus Sensus exurgeret ex Jacobi verbis : Insrmatus quis in vobis 8 . . . et si in peccatis sit, remittentur ei, nemper Est aliquis veStrum in morbis p . . . Si in morbis sit remittentur ei. Quod nemo Sanus admittet.

l i. Iust. Fieri nequit ut in Unctione dacobaea agnOSea-

239쪽

240 TnACTATUS DE EXTREMA uNCTIONE

tur Extrema Unctio Ecclesiae Romanae. Etenim l ' Ex kpostolo infirmi omnes indiscriminatim ungi possunt, in Romana Ecclesia non inunguntur nisi extremo morbo Iahorantes. 2' Adjumentum sanitatis a Iacobo exhibetur , ab Ecclesia praesidium et alumentum pacatius moriendi. 3' Illa a pluribus presbyteris lacienda erat, haec ab unico sit. 4' Illa depellebat morbos, haec nullo modo depellit. 5'Iacobus essectus Unctionis tribuit vi orationis dicens : Et oratio Idei salvabit infrinum p ac proinde omnes adhortatur ad

Orationem frequentandam cujus efficaciam commendat, adjiciens : Et orate pro invicem ut salvemini; multum enim Malet deprecatio juati assidua ; ex Ecclesiae autem doctrina , sacramentum essectum producit eae Opere operato. Ergo.

15. Resp. F. A. Λd l , prob. My. ut patet tum ex vi graecorum Verborum quibus Apostolus usus est, quibusque significantur aegroti viribus et robore destituti , ac Valde seu graviter morbo laborantes ; tum ex eo quod agat de infirmis ad quos advocandi sunt presbyteri, alioquin se ad presbyteros conferre possent. ili. Ad 2 , Nest. Sed utrumque adjumentum ad salutem animae et corporis exhibetur ah Apostolo dicente: Alleviabit eum Dominus , et si in peccatis sit, remittentur ei. t T. Ad 3 , D. Si ΛpoAtolus numerum Vocandorum Significare voluisset, '. si qualitatem R. Τantundem enim valet haec locutio , Inducat presbyteros Ecclesiae, ac inducat aliquem de Ecclesiae presbyteris ; uti nos dicimus : qui

infirmus est accersat medicos. Quo sensu ait Christus I prosis Luc. 17, 14. Ostendite vos sacerdotibus, cum tamen ex Levit. 14, 2. satis esset ut uni sacerdotum se ostenderent. Ceterum Optandum esset ut plures hujus sacramenti administrationi assisterent, et orarent. Ast id fieri saepe

nequit in villis et pagis ubi plures difficile est sacerdotes

reperiri. l8. Ad 4 , D. Non semper hoc sacramentum morbOR

depellit, C. numquam R. Identidem enim infirmi post Unctionem convalescunt. Deinde hic essectus subordinatus est

240쪽

animae Saluti. Neque constat onmes convaluisse qui aetates. Iacobi inungehantur.

19. Ad 5 , D. Iacobus Unctionis essectus tribuit orationi Iidei tanquam hujus Sacramenti formae , C. tanquam nudae orationi N. Sic enim verba Apostoli intellexit Eeclesia, quae Unctionem illam deduxit in praxim. Ideo vero idei oratio dicitur, quia fidem excitat in suscipiente, quia fidem exigit, ut cum fructu suscipiatur hoc sacramentum, et quia innititur Ecclesiae fidei. Nec obstat Jacobum in vers. insequenti Orationem commendare ; nam hoc ipso quod mentionem orationis injecerat, occasionem sumpsit novae exhortationis faciendae , ut solet, et fatentur ipsi interpretes protestantes apud Poti in comment. in hunc Ioc. 20. II. O . P Apud patres quatuor priorum Acculorum nulla oecurrit Extremae Unctionis mentio , prout de percepto a Sanctis hoc sacramento nullam mentionem iaciunt biographi a see. V. ad sec. IX. 2' Quae ex Origene adduci solent ad poenitentiam reseruntur, non autem ad Extremam Unctionem. 3' Imo Irenaeus eam tribuit valentinianis C t.

meres. lib. l. c. 2 l. n. 5. Epiphauius Vero Haeres. 36. n. 2. et Λugustinus De haeresib. n. 16. eandem adscrihunt heraeleo uitis , Theodoretus vero lib. i. meretis. fabul. n. ll. eam recenset inter errores archonticorum. 4' Sane Decentius episcopus Eugubinus de hoc sacramento dubitavit, ad quod

dubium excutiendum consuluit Innocentium. Ergo. 2 l. Besp. Ad i , Nest. Siquidem ex sec. III. adduximus Origenem, ex IV. et V . Victorem Antiochenum , Chrysostomum, Innocentium, quibus addere possumus Cyrillum Alex. lib. 6. De odorat. in Spiritu et neritate , Possidium in Ulta s. Iugustini c. 27. Gregorium M. in lih. Sacrameutor. aliosque non paucos , qui de Extrema Unctione tanquam de re notissima loquuntur. Sie etiam salsum est biographos a V. ad IX. seculum de administrato hoc sacramento siluisse. Etenim de Nepotiano refert Gregorius Turonensis in Hist. Eccles. Franeor. lib. l. c. 4 l. Extrema Unctione eum ab Artomio Alvernorum episcopo sec. V. labente linitum esse;

SEARCH

MENU NAVIGATION