장음표시 사용
251쪽
Biblioth. Oriental. tom. 3. p. i. Recentiores porro sectas quae proxime protestantes praecesserunt hoc sacramentum retinuisse ostendit Bossuetius in Hist. variation. ll. Cum igitur universa traditio , sectarum omnium conspiratio in admittenda hujus sacramenti Veritate consentiant , a side pristina recesserunt qui eam insciati sunt, ac tum contra verbum Dei scriptum tum contra Verbum Dei traditum luculenter pugnant.
12. O . i' Christus cum apostolos sacerdotes instituit nullam adhibuit manuum impositionem; 2' Gratia vero de qua loquitur Apostolus non est gratia sanctificans , Sed gratia gratis data, quani propterea vocat eharisma, dum
gratiam sanctificantem vocat eham. 3' Hoc confirmatur ex
eo quod assirmet gratiam fuisse Timotheo datam per prophetiam, quae est donum gratis datum. 4' Hinc patres utrumque Pauli testimonium de gratia miraculorum, veΙ prophetiae , vel de facultate docendi exposuerunt. 5' Fieri praeterea nequit ut de ordinatione loquatur in adductis
testimoniis Apostolus , cum vocet eam impositionem manuum pre3byteri, ratum enim penes catholicos est a solo episcopo posse ordinationem conferri. 6' Demum Sacramenta debent esse omnibus communia, talis porro Ordinatio non est. Ergo.
13. Besp. Ad i , D. Nec enim omnia quae Christus gessit, scripta sunt. Cumque praeterea ipse potestate eaecellentiae , ut Vocant, praeditus esset , potuit sine ritu exteriori gratiam ordinationis conferre. Dummodo constet ipsum instituisse Ordinationis sacramentum , satis est; id autem novimus fecisse tum auctoritate Pauli , tum uniVersa traditione. i4. 4d 2', My. Est enim gratia virtutis et dilectionis, ut ipsemet PauluA declarat. Philologica autem observatio de vocibus charisma et charis nullius est momenti; nam promiscue Apostolus has voceq usurpat, ut patet ex Rom. 5,l5.
252쪽
CAP. I. DE SACRAΜENTI ORDINIS VERITATE. 2.33
ubi gratiam sanctificantem eharisma vocavit dicens: Non sicut delirium , ita et donum. Sane Graeci patres Clemens Alex. , Gregorius Nariana. , ac Theodoretus Vocarunt charisma gratiam qua filii Dei nominamur et sumus. Ideo Vero es risma potius quam eliaris gratiam Τimotheo collatam vocavit Apostolus, quia qui Ordinatur praeter gratiam sanctificantem , pluribus donis ad aliorum utilitatem instruitur.
Utrumque conjunxit 8. IO. Chrysostonius enarrans Λpostoli verba Hom. i. in 2. ad Tim. c. l. n. 2. Admoneo te ut resuscites gratiam Dei, hoc rat stratiam Spiritus, quam accepisti , ut praesis Ecclesiae, ut signa edas et cultum omnem eaehibeas. Penes nos enim est illam vel eaetinyuere vel incendere. Hac ratione reliqua Ss. Patrum teStimonia apprime etiam inter se componuntur ; nec ipsi recentiores ab ejusdem ex positione abnuunt.
15. Ad 3 , D. De futura videlicet Τimothei evectione , C. per donum prophetiae N. Scilicet ut exponit vel
ipse Calvinus comment. in l. ad Tim. 4 , 14. Paulus interiore Spiritus S. inspiratione , aut revelatione inductus est ad cooptandum Umotheum in ordinem pastorum. Cohaerent autem huic interpretationi quae idem Apostolus in 1. ad eundem Timotheum i , 18. scripserat: mo praeceptum commendo tibi, sit Timothee, secundum praecedentes in te
prophetias.ls. Ad 4 , D. Praeter gratiam sanctificantem, C. ad hujus excIusionem N. Responsio patet ex dictis. 17. Ad 5 , D. Id est episcopi, C. simplicis Presb teri N. Τum quia ab initio voces presbyteri aut presbiterii atque episcopi promiscue usurpabantur ; tum quia Veteres de episcopis Λpostoli verba exponunt, inter quos S. JO. ChrJsostomus Romil. 13. in 2. ad Pim. n. i. haec habet :Non de presbyteris hie loquitur Paulus in sed de episcopis pnestus enim presbyteri episcopum ordinabant; tum quia xeteres Versiones, uti Aethiopica, sie referunt Apostoli verba: Per impositionem manuum episcopi. Denique Omne dubium
tollit Apostolus ipso in 2. ad Tim. epist. scribens : Per
253쪽
254 impositionem manuum mearum. Si lamen non magis arrideat
illorum expositio , qui objecta verba non de ministro sed de subjecto Ordinationiis intelligunt, ita ut sensus sit: Per
impositionem manuum qua ereatus es presbyter, quem Seu
sum pariter ipse Calvinus probavit.
DE MULTIPLICI ORDI UM NUMERO ET DIGNITATEis. Tridentinum sess. 23. cap. 2. haec de sacris Ordinibus habet: cum dimina res sit tam sancti sacerdotii ministerium , consentaneum fuit, quo dignius et majori cum veneratione eaeerceri posset, ut in Molesiae ordinatissima dispositione plures et diversi essent ministrorum ordines , qui sacerdotio eae osscio deservirent, ita distributi, ut, qui jam olericali tonsura insistniti essent, per minores ad majores aScenderent. Nam non solum de Sacerdotibus , sed et de Di onis Sacrae litterae apertam mentionem Dei unt, et quae mainime in illorum ordinatione attendenda sunt, gravissimis verbis δε- eent , et ab ipso Ecclesiae initio sequentium Ordinum nomina, atque uniuScujusque eorum propria ministeria, Subdiaconi scialicet , goolythi, Morcistae, iactoris , et Ostiarii in usu fuisse co9noScuntur, quamvis non pari gradu. Nam subdiaconatus ad majores Ordines a patribus et sacris eonciliis refertur, in quibus et δε aliis frequentissime legimus. Can. autem 2' sic eandem doctrinam sanxit: Si quis diserit, praeter Sacera tium , non esse in Ecclesia catholica alios Ordines et majores et minores , per quos velut per stradus quosdam in sacerdotium tendiatur; anathema sit.
20. Ex his pronum est inferre de fide esse praeter sacerdotium esse alios Ordines Inajores et minores ; minime vero i 'quot et quinam sint; T utrum omnes et Singuli divinitus instituti sint; 3' aduoque utrum Omnibus ac sit
254쪽
CAP. N. DE MULTIPLICl os Di NUM NUMERO ETC. 255
gulis dignitatem competat sacramenti, et characterem imprimant ; 4' an iidem semper viguerint, nec alii praeterea. 21. Exploratum est enim Graecos nonnisi quatuor Ordines agnoscere, Sacerdotium , diaconatum , hJpO-diaconatum , lectoratum; imo et hypodiaconatum inter minores Ordines recensere. Contra vero apud Latinos ratum est septem ordines ad minimum numerari, sacerdotium videlicet, diaconatum , subdiaconatum , acOlVtatu in , exorci Statum , lectoratum et ostiariatum ; ex his vero subdiaconatum a pluribus seculis inter majores Ordines accensitum esse. 22. Quod vero attinet ad reliqua magna viget, Seu Viguit controversia inter canoni stas et theologos , atque inter theologos ad invicem. Quid nobis verisimilius videatur , aperiemus , postquam quae fidei sunt , et certa penes Omnes eonstituta vindicaverimus.
Est in Novo Testamento sacerdotium visibile et eaeternum a Christo Domino institutum ; quod non est Omnibus μι- delibus commune , sed apostolorum proprium, eaterno ritu in Ecclesia propagandum , cui competit veri sacramenti ratio
23. Quatuor sunt propositionis partes; l' nempe sacerdotium visibile et externum fuisse a Christo institutum; 2' hoc ipsum sacerdotium non esse christianis Omnibus eommune ; 3' idem esse externo ritu in Ecclesia propagandum ; 4' cidem denique veri sacramenti dignitatem eompetere.
24. Ex his prima pars de fide est a Tridentino sess. 23.
ean. l. sancita : Si quis diserit non esse in Novo Testamento sacerdotium visibile et eaeternum , vel non esse potestatem aliquam consecrandi et offerendi verum Corpus et Sanguinem Domini , et peccata remittendi et retinendi, sed osscium tantum et nudum ministerium praedicandi Evangelium , vel eos qui non praedicant, prorsus non esse sacerdotes; anath. xit.
255쪽
Τres partes reliquae ad sidem pertinent veluti totidem corollaria , quae arcto nexu cum prima conuectuntur et ex ea profluunt. 25. Sic igitur primam partem evincimus verbis Ipsis Tridentini sess. cit. cap. l. Sacrificium et sacerdotium sic Dei
Ordinatione conjuncta sunt, ut utrumque in Oωιi lege eaetiterit . . . Hoc autem ab eodem divino Salvatore nostro institutum erae, atque Apostolis eorumque successoribus in sacerdotio potestatem traditam consecrandi, offerendi et ministrandi Corpua et Savuinem ejus, nee non et peccata dimittendi et retinendi Saerae Litterae ostendunt, et eatholicae Ecclesiae tra
ditio semper docuit. LIn sic : Christus visibile et externum instituit sacerdotium , si visibile et externum instituit sacrificium : atqui ex demonstratis in Trael. de Euehar. Par. 2. Christus visibile et externum instituit sacrificium ; ergo visibile instituit et externum Sacerdotium. 26. Major hujus argumenti ex intima patet inter sacrificium et sacerdotium relatione; adeo ut Apostolus Hebr. 5,l. instar principii eam assumat dicens : Omnia Pontifeae eae
hominibus assumptus pro hominibus constituitur, in iis, quas sunt ad Deum , ut offerat dona et lacrificia pro peccatis. Sane sui fuerunt in ipsa naturae Lege sacerdotes ad sacrificium osserendum; in Lege autem Mosaica sacrificiis offerendis institutum est sacerdotium in familia Λaron ; cum igitur in Nova Lege Christus verum instituerit sacrificium, verum instituere debuit Sacerdotium. 27. Hoc porro novum sacerdotium a Christo institutum , prout in secunda parte propositionis asseruimus, non esse christianis Omnibus commune , uti Lutherus aMeruit, xi baptismi, sed apostolorum proprium , ita ostendimuS: Christus illis tantum sacerdotium contulit quibus sacrisicium a se institutum offerendum commisit illis verbis: me fa
cite in meam commemorationem. Atqui haec verba solis apO-
stolis dixit, prout tres Evangelistae uno consensu scribuut Matth. 26. Marc. l4. et Luc. 22. Ergo solos apostolos Chri-Stns sacerdotes iustituit. Quod et analogia confirmat quae
256쪽
CAP. II. I E MULTIPL CI ORDINUM NUMERO ETC. 257
inter vetus et novum Testamentum intercedit; si enim ad impersecta et egena elementa, seu sacrificia veteris Legis quae umbra et figura futurorum fuerunt, Offerenda , sacerdotium peculiare in Aaronica lamilia a Deo ipso insti tutum est, quanto magis id exposcebat sacrificiorum omnium sanctissimum corporis et sanguinis Domini quod illis succedere debebat in Nova Lege, ut scilicet non promiscue sed a peculiari delectoque divinitus coetu offerretur Quod pariter conficitur ex altera potestate qua Christus communire V luit novum sacerdotium remittendi aut retinendi peccata: eam enim nonnisi apostolis contulit JO. 20. ut suo loco ostendimus. 28. Quamvis porro dubitationem tollit perpetuus et constans Eccle8iae sensus , cum nulli qua is aetate sacerdotes in Ecclesia habiti fuerint, qui ab apostolis peculiari ritu initiati non essent eorumque successoribus, ut patres omnes Omniaque documenta ecclesiastica testantur. Exinde mira illa praeconia quibus iidem patres, in primis Vero Chrysostomus, dignitatem hanc sacerdotalem ita extollunt ut non modo principibus ac imperatoribus, verum etiam Angeliqipsis eos praeferant qui illa insigniti sunt. 29. Quod vero in tertia parte enunciatum est, de Sacerdotii nimirum per exteriorem ritum propagatioue , sa-cile evincitur ex utroque munere quo christianum Sacerdotium pollet oblationis sacrificii, remissionisque Peccatorum. Si enim utrumque hoc munus. quamdiu homines erunt, perdurare debet , sequitur prosecto usque ad seculi sinem Sacerdotium esse propagandum. Sane apostoli id facto suo ostenderunt; legimus quippe Act. l3, 2. jussu Spiritus Sancti segregatos fuisse Saulum et Barnabam in opus ministerii et manuum impositione et oratione suime inauguratos. ΕΟ-dem sacro ritu ibid. c. it. legimus per civitates presbyteros constitutos a Paulo et Bamaba. Idem Paulus in epistolis ad Timotheum et ad Τitum datis regulas iis praefixit quas servare deberent in praesbyteris eligendis et ordinandis. Exinde Successio illa sacerdotum quae ab apostolis
257쪽
258 coepta ad nos usque continenter dimanavit eodem ritu ,
prout in omnibus Occidentalium Ritualibus et Orientalium Eucliologiis reperitur, quin ulla exceptio fieri possit. 30. Quibus constitutis; quarta jam pars propositionis nostrae colligitur , de dignitate Videlicet sacramenti, quae sacrae sacerdotii ordinationi competit, prout Tridentinum
docet in eadem sess. can. 4. Si quis diaerit , per sacram ordinationem non dari Spiritum Sanctum, ac proinde frustra episcopos dicere: Aecipe Spiritum Sanctum ς aut per eam non imprimi characterem , vel eum qui sacerdos semel fuit, laicum rursus seri posse ; anathema sit. Ac reipsa si de fido est aliquam ordinationem sacramentum esse, aut salendum est Sacramenti rationem inesse ritui quo sacerdotes inaugurantur , aut nutare hoc fidei nostrae dogma, cum sacerdotium sit ordinum omnium sublimissimum, ad quod velut ad centrum reliqui ordines referuntur. Atque hinc lactum est ut nulla unquam hac de re disceptatio orta suerit ne dum inter catholicos , sed neque cum haereticis , qui aut negant O
dinationem esse sacramentum , aut si eam admittunt, mee dotio eandem inesse fatentur.3 l. Sacerdotium proinde recte definies : Ordo sacer et sacramentum divinitus institutum, quo tribuitur potestas consecrandi corpus et sanguinem Domini, nec non remittendi et retinendi peccata.
cerdotii proprie dicti, aut sacerdotis nomen Occurrit. 2' Ιmo Apostolus Heb. 7, 24. praeter Christum omnem alium sacerdotem excludit dicens : Eo quod maneat in aeternum, Sempiternum habet sacerdotium. 3' Reipsa ex catholicis sacrificium et sacerdotium relativa sunt; ergo cum nonnisi mysticum et repraesentativum sit sacriscium , sequitur mySti- eum et repraesentativum tantum esse sacerdotium; nec enim in eucharistiae consecratione realiter sanguis a corpore Christi separatur, Sed mystice. Ergo.
258쪽
CAP. II. DE MULTIPLICI ORDINUM NUMERO ETC. 259
33. Besp. Λd i , D. Sacerdotii, aut Sacerdotum vox in N. T. nuspiam occurrit, c. res Per eam Vocem Significata N. Si de hac constet, non est quod de voce litem mοVeas, prout in pluribus aliis fidei nostrae dogmatibus accidit. Porro de re apertissime in N. T. constare palatex utraque potestate qua Christus apostolos insignivit, coniiciendi , et remittendi peccata. Blitio vero cur altaris ministri ab initio sacerdotes nuncupati non fuerint, est, uti observat eard. Bossensis , ne confunderentur eum Sacerdotibus uomicis. Hac proinde causa cesSante , a Viris apostolicis iidem sacerdotes vocati Sunt. 34. Ad 2 , D. Qui Christo succederet, C. qui ejus vicerigereret in Osserendo sacrificio per proprium ministerium N. 35. Ad 3 , D. Sacrificium eucharisticum mysticum est ratione modi quo Osfertur, C. ratione rei quae Osfertur A. Osfertur enim verum ac reale Christi corpus in Altari , adeoque verum ac reale est Sacrificium, ac non mysticum tantum ac repraesentativum , ut suo Ioco Ostendimus. 36. II. Obj. Λdversus 2 partem. i' Scriptura omnes promiscue fideles sacerdotes exhibet; sic Petrus l. ep 2, 5.
eos generatim vocat Sacerdotium sanctum; et V. s. restale sacerdotium; Ioannes vero Apoc. 1, 5. et s. de Christo scribit: Lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos re-ynum et sacerdotes Deo et Patri suo. 2' Quod viderunt et ipsi patres; inter quos 8. Hieronymus in Dial. a . Luciferian. n. 4. memorat Sacerdotium laici; 3' praecipue vero Τertullianus in lib. De eaehortat. castitatis c. 7. ubi scribit: Vanierimus, si putaverimus , quod sacerdotibus non licet siterare nuptias , laicis licere. Nonne et laici sacerdotes sumus p Seriptum est: Reynum quoque nos et sacerdotes Deo et Patri suo fecit. Differentiam inter ordinem et plebem constituit Ecclesiae auctoritas, eι honor per ordinis comesmum sancti atus a Deo. Ubi ecelesiastici ordinis non est comessus, et Offers et tinguis et sacerdos es tibi solus . . . Istitur, si habes jus sawerdotia in temetipso . . . distamus tinguis, digamus offers 8 4' Nec desunt
exempla in hist. ecclesiastica laicorum , qui sacerdotalia
259쪽
munia obierint. Τeste enim Theodoreto Hist. Mel. lib. l. e. 23. Frumentius, Indi8 quos converterat, Ructor fuit, ut
Bomunorum more sacra celebrarent, eum tamen nullus apud eos sacerdos fuerit. Ergo.
37. Besp. Λd i , D. InterΠum, mysticum ac impr prie dictum, C externum , reale ac Proprie dictum A . Per quandam similitudinem Petrus et Ioannes extendunt ad christianos omnes sacerdotium , quatenus ipSi membra sunt unius sacerdotis, ut ait g. AuguStinus De civ. lib. 20. c. 10. et quatenus in altari mentis Suae Deo osserunt spirituales hostias , ut ib. inquit s. Petrus , seu hostiam laudis Deo, ut ait Paulus Hebr. 13, 15. alludentes ad illud Exod. 19, G. ubi de omnibus Israelitis dicitur : Vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et stens Saneta. Numquam Vero tribuunt potestatem eucharisticum sacrificium offerendi, aut remittendi aeretinendi peccata , in quibus Sacerdotium, de quo agimus, eonsistit. 38. Ad 2'', IV. Numquam enim patres fidelibus omnibus sacerdotium externum et proprie dictum commune suisse docuerunt. Sacerdotium latet, de quo loquitur Hieronymus,
illud est quod vi baptismi 1ideles obtinent , mysticum nempe , ut diximus, ac Spirituale. 39. Ad 3 , Reg. Τertulliani enim mens aperte liquet
tum ex lib. Praescript. c. 4 I. ubi irridet haereticos penes quos hodie est Presbyter qui cras laicus: tum praesertim ex lib. De Monogamia c. 4. cum de laicis haec scribit: Quum
eaetollimur et in mur αdversus clerum, tunc unum Omnes sumua, tunc omnes Sacerdotes, quia sacerdotes Deo et Patri
fecit; quum ad peraequationem disciplinae sacerdotalis provocamur , deponimus infulas et impares sumus; scilicet alios laicos , alios sacerdotes esse palam confitemur. De solo igitur sacerdotio interno ac mystico loquitur Tertullianus in objecto loco , ac de nonnullis muniis , quac laici obibant, deficiente clero , seu in necessitatis casu, cujusmodi erat collatio baptismi, et oblatio eucharistiae jam consectae in domibus privatis , ubi nonnullius preces fundebant ad imb
260쪽
CAP. II. DE MULTIPLICI ORDINUM NDUERO ETC. 26l
tationem gaerae liturgiae. Ex his sophistice argumentab tur Hrtullianus ut suaderet laicis monogamiam, cui adstricti erant sacerdotes, Omnia miscens atque confundens. Ex exteriori enim disserentia juxta quam in conventibus clerus sedebat, stabant vero laici , transit ad internam quae ex vi ordinationis pendet; ex eo quod in necessitatis casu alaicis praestabatur , ad ea transit quae ex ossicio sacerdotes faciunt, et ita porro , ut finem suum obtineret. 40. Ad 4 , My. Τheodoretus autem, ut clarius patet ex Bussino Hist. Gol. lib. l. c. s. ex quo ille historiam hanc suam desumpsit , nonnisi de Orationibus loquitur quas lassi seu Aethiopes a Frumentio conversi in coetibus suis fundere debebant, ad imitationem eorum quae gerebantur in conventibus christianorum in imperio Romano. Largo autem et improprio sensu pias illas preces vocavit litur-stiam, prout in sensu improprio interdum synaaeis vox usurpatur , uti ostendit Petavius in Dialriba De potestate consecrandi c. 3.
4 l. III. Obj. adv. 3. pari. i' IX uspiam legimus in Seripturis Christum ritum externum instituisse ad propagandum sacerdotium. 2' Scribit praeterea Apostolus Hebr. 5, 4.
Me quisquam sumit sibi honorem , sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Iam vero , inquit Calvinuη μει. lib. 4. c. l8. S. 9., neminem eorum qui apud nos sacerdotes sunt, Deus vocavit. Ergo.
42. Besp. Ad i , Expresse, Ir. tacite seu implicite N. Cum enim ex Λpostolo ad Timoth. per manuum impositionem eouseratur gratia, exinde uecessario colligimus Christum rituni hunc instituisse , cum unius Dei sit ritui externo vim conserendi gratiam tribuere. Necesse porro non est ut adjuncta nos assignemus in quibus Christus hoc instituerit , cum non omnia quae dixit aut secit litteris consignata sint. 43. Ad 2', D. min. Neminem Deus vocavit tanquam Aaron immediate , Τ r. vel C. mediate N. Nam hoc ipso
quod Christus instituerit sacerdotium in apostolis jusserit1