Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

TRACTATUS DE ORDINE

tanquam in ritum vanum ac superstitiosum invehitur. Cerintum enim est ex indubiis documentis eam antiquissimam esse in Ecclesia. Siquidem auctor dialogi inscripti Philo patris, Lucianus creditus , christianorum irrisor, clericum descrihil e montibus ad Ecclesiam detonsa coma Venientem. Ammianus Marcellinus Issi. 22. c. il. refert Diodorum quendam ab ethnicis Alexandrinis sub Juliano apostata neci datum , quod puerulos tondens clericatu illos initiaret. Prudentius Hymn. 13. Peristephan. attonsionem s. Cypriani in clericum his verbis describit: Desua caesaries compescitur aes breves capillos. Et haec sufficiant, ut praeteream concilia Carthagin. IV. Et Toletanum II. aliaque monumenta quae antiquitatem ritus hujus testantur. Eam propterea Calvinus Superstitionis damnare non potuit quin hac labe primitivam Ecclesiam adspergeret. Quod attinet ad varias tonsurae sommas quae diversis temporibus , diversisque in Ecclesiis obtinuere , consuli potest praeter Martentum et Morinum opp. citi. Pollicia De Christ. Moles. primae mediae et novissimae disciplina lib. 6. 74. III. Circa Ordinum demum gradum , subdiaconatus apud Graecos inter minores Ordines recensetur; apud Latinos pariter usque ad sec. XII. minoribus ordinibus adscriptus suit, ut constat ex synodo Beneventana sub Vrbano II. celet, rata an . t 091. quae can. l. constituit ut nemo ad episcopatum promoveretur, qui prius in sacris ordinibus religiose vivens non fuerit inventus : Sacros autem omdines dicimus diaconatum et presbyteratum; hos 3iquidem AO-los primitiva legitur Ecclesia habuisse. De episcopatus gradu

relate ad presbyteratum quid tenendum sit ex insequenti capite patebit.

DE EPISCOPORUM PRAESTANTIA SUPRA PRESBYTEROS

75. Omnimodam episcoporum et presbyterorum aequalitatem Aerius seculi IV. haereticus propugna ii, quam

272쪽

deinceps valdenses ac viciessitae secuti sunt, demum presby- teriani de calviniano grege. Duplici porro ratione ex doctrina catholica praestant episcopi presbyteris , tum scilicet potestate ordinis, tum potestate jurisdictionis. Cum vero de illa postea dicturi simus , hic de altera tantum agemus , ostendentes episcopos presbyteris praecellere dignitate, gradu , potestate, quae jurisdictionis nomine designamus.

PROPOSITIO

Episcopi sunt presbyteris superiores jure dirino 76. Prior propositionis pars de fide est ex can. 7.sem. 23. eone. Tridentini: Si quis diaerit, episcopos non e se Frra teris superioreS . . . s anath. sit. Pars Vero PO8terior

licet certa , de fide non est, cum concilium expresse de jure divino episcopos presbyteris superiores esse non definierit. Cum tamen eadem argumenta, quae praecellentiam episcOPorum evincunt, eam a divino jure repetendam esse ostendant, ideo per modum unius utriusque Veritatem complectimur.

77. Sic igitur Blondelium , Salmasium ac presbrterianos reliquos adorimur: Non solum Scriptura, sed universa traditio hauc episcoporum praecellentiam agnovit que ad Aerium , qui primus, teste s. Epiphanio meres. 75.

e. 3. Ostma supra hominis captum furiosum invexit illis ve his et Ouariam in re presbyteros episcopus antecelliι p Rullum inter utrumque discrimen est. Est enim amborum unus Ordo el idem homor et Gynitas.

78. Ac primo Scriptura, quae nobis perhibet Christum

apostolos in supremo gradu constituisse supra septuaginta duos discipulos; communis autem patrum omnium Sententia est apostolos episcoporum, discipulos presb terorum figuram gemime. 79. Inter patres I. et II. seculi eminent clemens Bom. et Ignatius M. Porro f. Clemens Ep. l. ad Corinth. cap. 8. Summo quOgue sacerdoti, inquit, sua munia tributa Punt,

Vol. IV. 18

273쪽

et sacerdotibus D us proprius assistnatus est, et levitis sua munia incumbunt. S. Ignatius tum alibi, tum in Epist. M Magnesianos, tres et ipse hierarcidae gradus distinguit , supremumque tribuit episcopo Scribens c. 6. Hortor vos, ut hoc

sit vestrum studium, in Dei concordia Omnia vere; episcopo praesidente Dei loco, el presbyteris loco εenatus repostolici, et diaconis mihi suavissimis.

80. Ex ΙΙI. sec. hunc ipsum Supremum gradum in episcopis agnoscunt Clemens Alex. et Origenes ex Graecis ;Τertullianus et Cyprianus ex Latinis. In Ecelesia, inquit,

Clemens Strom. lib. 6. , sunt prostreSSionra episcoporum, presbyterorum et diaconorum. Ceteris omissis ne longiores simus , s. Cyprianus Ep. 26. Ecclesia, Scribit, super episcopos constituitur , et Omnis actua Ecclesiae per eosdem praepositos subernatur. Cum hoc itaque divina lege fundatum sit etc.

8 l. Atque exinde lactum est , ut veteres summa diligentia ad nos succeMiones episcoporum transmiserint ab apostolis usque ad aetatem suam. Ita Hegesippus, Irenaeus, Tertullianus , Eusebius praeStitere, adeo ut primus uniuscujusque successionis vel apostolus sit, ut in Ecclesia Romana

et Hierosolymitana, vel aliquis ab apostolis institutus. Ad

has autem guccingiones patres omnes provocant haereticos, uti tesseram catholicae seu orthodoxae doctrinae adversus istorum nOVitateS.

82. Demum huc spectant utriusque Ecclesiae Orient lis et Occidentalis antiquissimi libri Bituales a Martemo op. et Ioc. cit. ar. 11. a Goario in Eucholossio p. 307. seqq. et ab Assemano in Biblioth. cit. prolati, in quibus constanter inter episcopos et presbyteros distinctio , illorumque praecellentia exhibetur, et ad auetorem Christum refertur ; prout pariter efficiunt Constitutiones Apostolicae lib. 8. eapp. 4. et 5.83. Sane nulla epocha praeter apostolicam assignari potest tum istius distinctionis, tum istius praecellentiae I cumque Blondellus ac Salinasius ejus originem post medium Sec. II. assignaverint illico convicti sunt ex testimoniis Cle-

274쪽

CAP. II. DE EPISCOPORUM PRAEATANTIA ET . 275

montis Romani, Ignatii, Polycarpi, Hermae, qui omnes

longe ante an. 136. soruerunt. Ergo.

DIFFICULTATEA

84. I. Olq. Scriptura eosdem docet episcopos ac presbyteros fuisse. Etenim s' Apostolus ad Tit. I, 6. cum Praemisisset : IIujus rei gratia reliqui te Cretae, ut eomtitum per civitates presbyteros , V. 6, et T. pergit exponere quibusnam

virtutibus ejusmodi presbyteri praediti esse debeant, et describit episcopum dicens : Oportet enim episcopum sine crimine esse etc. 2' Luculentius vero Act. 20, 17. legitur: Paulus a Mileto mittens Ephesum, vocavit majores natu gr. pre3 terosin Ecclesiae, qui eum venissent ad eum, et simul essent, d ait eis . . . Attendite vobis et universo gregi in quo vos Θμritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei. 3' Hac

de causa in epistola ad Philipp. l, i. idem Apostolus salutem dicit episcopis cum diaeonibus presbyteris praetermissis; et t. Tm. 3. virtutes exponit quibus episcopi et diaconi debent esse instructi, nulla presbyterorum injecta mentione , non alia profecto de causa, quam quod iidem essent episcopi et presbγteri. Ergo. 85. Besp. D. A. Scriptura eosdem docet fuisse episcopos et presbyteros quoad nomen , C. gradu et potestate Subd. Relate ad personas utroque gradu ut plurimum aetate illa insignitas, c. relate ad gradum in se spectatum epiSc Patus et presbyteratus N. S. Ioannes Chrysost. Hom. I. in Epist. ad Philip . n. i. censuit episcopi et presbyteri nomen aetate apostoliea primi ac secundi ordinis sacerdotibus commune fuisse. Petavius tum in op. De ecclesiast. Hierarchia lib. l. c. 4. tum praesertim in Dissertationum ecclesiast.

lib. l. c. i. et 2. existimat primaeva illa aetate, quae qu0ad disciplinae formam veluti infantia Ecclesiae spectari potest, Presbyteros vel omnes , vel eorum plerosque , Sic ordinatos eme, ut episcopi et presbyteri gradum obtinerent; id quodammodo exposcentibus illius aetatis adjunctis ad majus religionis incrementum. Sic plures episcopi in una ea-

275쪽

TR CTATUR DEI ORDINE

sticas administrabant , apostolis tanquam majoris gradus pontificibus obsequentes. Resque ita steterunt, donec refrigescente pristina illa charitate et humilitate ac modestia, adtollendas simultates , et in schismatis remedium , ut loquitur Hieronymus, unum aliquem e presbyterorum turba eligi placuit, qui praeponeretur ceteris. Ita desiere pari non solum dignitate , sed etiam ordine et potestate plures creari , translata in unum tam honoris quam jurisdictionis praerogativa , et episcoporum successio coepit. Hac ratione , ut patet, Objecta Omuia Scripturarum testimonia rite explicantur , difficultatesque omnes facile diluuntur. 86. II. O . V Patres antiquissimi quandoque in duas classes clerum distribuunt, in episcopos videlicet et diac nos , omissis presbyteris , aut in presbyteros et diaconoκ omissis episcopis , ut Clemens Rom. in i . Epist. ad Corinth. num. 42. Polycarpus in Epist. ad Philipp. Iustinus Apol. 1. Clemens Mex. Strom. l, T. Cyprianus Ep. 62., Hilarius in Ps. 124. Quandoque 2' presbyteros vocant apostolorum successores, ut Clemens BOm. Ep. est. c. l. , Papi apud Eusebium , Irenaeus lib. 3. c. 2. ac episcopi presbyteros vocant passim collega3, compresbyterOS , fratres Suos. Verum his omissis , 3' prae ceteris s. Hieronymus utrorumque aequalitatem luculenter adstruit Comment. in Epist. ad

Tu. scribens: Idem est presbyter qui et episcopus . . . C--

muta presbyterorum consilio l ab initioὶ Melesine stubernia m-tur. Postquam vero unudquisque eos, quos baptizaverias, suos putabat esse non Christi, in toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris electus superponeretur ceteris , ad quem 2mnis Molesias cura pertineret, et Sehismatum semina tollerentur. Admonet deinde episcopos ut noverint 8e magis consuetudine , quam dispositionis dominime veritate presbyteris esse superiores, et in communi debere Ecclesiam restere. Quae πω

vioribus verbis confirmat in Epist. ad Evangelum , rem declarans exemplo Ecclesiae Aluxandrinae in qua a Marco Evangelista usque ad Heraclam et Dionysium, presbΥteri

276쪽

CAP. III. DE EPlSCOPOR LM PRAESTANTIA ET . 277

unum ex se eleelum eaecelsiori gradu collocatum episcopum

nominabant, uti exercitus imperatorem sibi co tituit, et diaconi archidiaconum. Ergo.

87. Resp. Ad l , D. Inadaequato ob peculiares illius

aetatis causas, C. adaequale ad identitatem utriusque ordinis significandam N. Id enim ab ipsis fieri potuit vel ob

unitatem sacerdotii, vel ob communionem nominis , aliasve ejusmodi peculiares causas ; non autem Ob utriusque gradus unitatem. Nam iidem qui nobis objiciuntur patres ibid. in tres gradus et ordines clerum distribuunt, episcopum, pre/sbyteros et diaconos, ut Clemens Bom. et Ignatius ; alii ero , ut Clemens Alex. , Crprianus et Hilarius ea floruerunt aetate in qua, adversariis satentibus, jam inducta erat inter episcopos et presbyteros distinctio, nempe post an . t 36.88. Ad 2 , D. Vocant presbyteros apostolorum Suc-

Mores aut collestas , compre3byteros etc. episcopos , C.

presbyteros Subd. ob unitatem Sacerdotii, C. ejusdem gradus et ordinis N. Multiplici euim de causa, uti ex dictis patet , potuerunt presbJteri dici apostolorum successores , Collegae etc. etiamsi hoc nomine daremus significatos simplices sacerdotes et non potius episcopos, quibus vidimus ab initio nomen presbyteri fuisse commune. 89. Ad 3 , My. Quatuor enim docet A. Hieronymus, quae cum ejusmodi aequalitate consistere nequeunt; i' episcopos SucceSSOres esSe apostolorum, presbyteros vero LXX.diseipulorum ; 2' illos naufragium facere in portu, qui dicunt nullum inter episcopum et presbyterum esse discrimen;3' uni episcopo potestatem ordinationis tribuit; 4' docet ita episcopum praecellere presbyteris, uti Aaron filiis suis, imo uti Moyses populo Israel; quae quidem omnia reperiuntur in ejusdem epistolis 78, 146. nec non in lib. adversus Ioannem Hierosolym ., ac simul omnia in eadem , quae objicitur ad Evangelum epistola. Ad haec igitur certissimas. Doctoris principia revocari debent, sive quae in comment. in Epist. ad Titum, sive quae in cit. Epistola ad Evangelum ab illis dissentire videntur. Componuntur autem si dicatur,

277쪽

TRACTATUS DE ORDINE

278 s. Doctorem allusisse ad primam illam aetatem in qua non solum episcopi et presbyteri nomen utriuSque gradus -- cerdotibus commune erat, Verum etiam, utraque potestas in eadem capita prasim collata erat; donec, ut idem s. Hieronymus scribit, ad tollenda schismatum semina toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris electus superponeretur ceteris , distinctique proinde sunt gradus episcopatus et presbyteratus ab invicem. Id autem contigit an 55. id est longe ante epocham a Blondello assignatam huic distinetioni, nempe an. 136.90. Quod speciatim attinet ad usum Ecclesiae Alexandrinae , nonnulli censent presbyteros illos ex quibus collegium constituebatur dignitate praeterea episcopali fuisse insignitos, adeoque non alio indiguisse qui ad Ecclesiae

regimen Vocabatur, quam electione. Alii autem existimant s. Hieronymum locutum tantum esse de electione, qua S mel facta , delectus statim potiebatur jurisdictione nece saria ad Ecclesiam regendam , deinceps vero Atatuto temporc consecrabatur, prout pluribus documentis Witasse ostendit in Traei. de Ordine par. 2. q. 2. Rr. 2. ad imi. 5. nec non Natalis Alexand. Din. 44. in seo. 4. S. 24. Atque huc reserunt etiam similitudines a s. Hieronymo petitas tum ab electione Imperatoris, tum ab electione archidiaconi. 91. Ceterum nihil illustrius ad s. Hieronymi germanam mentem asserri potest Verbis quibus ipse epistolam suam ad Evangelum concludit: Et ut sciamus traditiones apostol eas sumptas de Vet. Testamento ; quod Aaron et Ilii ejus atque levitae in Templo fuerunt, hoc sibi episcopi et presbyteri et diaconi vindicent in Ecclesia. Aaron porro divino jure praecellebat sacerdotibus reliquis , idem igitur juxta Hieron3mum de episcopis relate ad presbrteros Sentiendum mi.

278쪽

CAPUT IV.

SUBIECTO ET MINISTRO

92. Circa singulos hosce articulos nonnulla sunt certa apud omnes , nonnulla vero in quaestionem veniunt. Alia proinde ab aliis sunt accurate Recernenda.

93. I. Quoad materiam aliter disseri debet de ordinibus hierarchicis , aliter de non hierarchicis. Exploratum

enim est penes theologos Omnes subdiaconatus ac minorum Ordinum materiam in Ecclesia Latina esse instrumentorum porrectionem ; in Ecclesia Graeca manuum impositionem extra sanctuarium collatam; formam Vero, Verba quae utrumque respective ritum comitantur. 94. Dissentiunt autem theologi in assignanda materia essentiali et adaequata ordinum hierarchicorum. Scholastici Veteres fere omnes quibus non pauci recentiores theologi Sentiuntur , censuerunt eam pariter consistere in instrumentorum traditione. Communior vero nunc evasit illorum opinio qui eam constituunt in sola manuum impositione. 95. Posterior haec sententia quae nobis etiam magis arridet innititur 1' auctoritati Scripturarum, quae Solam manuum impositionem memorant; 2' Bitualibus omnibus et sacramentariis ante nongentos ad minus annos conscriptis , eollectisque a Menardo, Martento et Morino. 3' Constitutionibus apostolicis lib. 8. c. l6. eonc. CarthaginienSi IV. ean. 3. aliisque conciliis non paucis, in quibus nulla prorsus instrumentorum porrectionis in collatione horum ordinum mentio occurrit; imo conc. Carthaginiense can. 5. in eo constituit discrimen inter subdiaconatum et hierarchieos O

dines , quod ille instrumentorum traditione, isti manuum impositione conferrentur. 4' Patribus omnibus , imo et Li- turgiographis sec. VII. VIII. et IX. qui de ritibus agentes quibus singuli conserebantur ordines isti de instrumentis alto silent. 5' Graecorum , ceterarumque Ecclesiarum omnium

279쪽

28o TRACTATUS DE ORDINE

Orientalium consuetudini constanti, quaeque adhuc perdurat sola manuum impositione eosdem ordines conserendi. Solidis igitur adeo fundamentis sententia haec fulcitur , ut concuti non posse videatur. Cum vero tres adhibeantur in presbyterorum ordinatione manuum impositiones , quaeriatur quaenam ex illis essentialis habenda sit. Communis responsio est hanc esse secundam tantum; nam in prima nulla recitatur forma; tertia Vero , praeterquam quod Super eos fiat, qui cum episcopo Eucharistiam jam consecrarunt, apud Graecos et Orientales in usu numquam fuit, nec apud Latinos ante sec. XIII. ut ex vetustis documentis evincunt Martentus De antiq. Meles. ritib. lib. i. par. 2.c. 8. v. s. et Morinus Mercit. 8. c. 5. Exinde sequitur antiquitus non adhibitam esse formulam illam: Aecipe Spiritum Sanctum, qua passim scholastici et cum iis non pauci recentiores adhuc theologi docent conferri potestatem in Corpus Christi mysticum, seu potestatem remittendi peccata. 96. Qui igitur sentiunt materiam essentialem et adaequatam ordinum hierarchicorum in sola manuum impositione consistere , adjectam riunt tractu temporis in Ecclesia Latina instrumentorum traditionem ad majorem declarationem

eorum quae conseruntur per impositionem manuum. 97. Praecipuum adversae partis opinionis fundamentum est decretum Eugenii IV. pro Armenis : Serium sacramentum est ordinis, cujus materia est illud per cujus traditionem confertur ordo e Sicut presbyterutua traclitur per calicis eum vino et palemae cum pane porrectionem. Ast nisi velimus

Pontificem sibi contradixisse dum episcopos, presbγteros et diaconos Ecclesiae Graecae rite ordinatos habuit sola manuum impositione, Bellarmini responsio adoptari necessario debet, qui scopum Eugenii fuisse dicit Armenos indueere ad ritum Ecclesiae Romanae adoptandum, Seu potius superaddendum. 98. Ceterum in prati utraque materia adhibenda est, ita ut si forte alterutra omissa fuisset, universa iteranda e set ordinatio, prout a sac. Congregatione Sancitum est apud

280쪽

CAP. IV. DE SACRAE ORDINATIONIS ETC. 2Al

Benedictum XIV. De synodo lib. 8. e. 10. S. 13. In Sacramentorum enim administratione tutior gemper pars est eligenda.

99. II. Sed jam de subjecto; de quo duo certa penes

omnes sunt; l' solum masculinum sexum idoneum esse ordinationi. Nam Ecclesia semper abhorruit a marcOSianis,

montanistis et collyridianis Ordinationem mulieribus conferentibus. Neque in lege naturae , neque in lege scripta aliquando mulieres admissae ad sacerdotium sunt. Christus et apostoli ne ipsi quidem B. Virgini unquam sacerdotium contulerunt. Paulus i. Cor. 14, 34. praecipit mulieribus in Ecclesiis tacere, nec eis docere permittit. Quod si interdum in monumentis ecclesiasticis episcopae, vel presbγterae memoratae inveniuntur, istae non fuerunt nisi uxores quas episcopi aut presbyteri ante ordinationem duxerant. De diaconissis satis diximus.100. Certum 2' est subjectum capax ordinationis esse hominem baptigatum , cum baptisma omnium Sacrament rum janua sit. Quod si de adultis agatur nulla ac irrita prorsus habetur Ordinatio quae invito ac reluctanti tribu retur. Quae ex historia ecclesiastica asserri solent exemplaeontraria, intelligi debent non de omnimoda et absoluta , sed de aliquali animi reluctantia, seu repugnantia. De iis, Praeterea quae requiruntur, ut Ordinatio non solum valida sed legitima seu licita sit, agunt theologiae moralis institutores.

101. Superest ut de ordinationis ministro pauca su iaciamus : controversia agitari potest i ' de ministro ordinario, atque extraordinario; 2' de miniistro legitimo et illegitimo. 102. Iam vero fatentur omnes solum episcopum totius Ordinationis ministrum ordinarium esse ac proprium, prout fides docet, ac nos peculiari propositione adstruemus.103. Quatenus. Ordinatio complectitur subdiaconatum et quatuor minores Ordines, nunc inter omnes convenit posse presbyterum ex delegatione Rom. Pontificis esse ministrum extraordinarium. Ast non ita se res habet quoad collationem ordinum hierarchieorum; ut omittam veterum

SEARCH

MENU NAVIGATION