Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

nonnullorum canonistarum obsoletam Sententiam , posse

delegari presbyterum ad conferendum pre8byteratum, potior quaestio olim agitata versabatur circa diaconatum. Etenim nonnulli senserunt esse in Bom. Pontificis potestate delegare simplicem sacerdotem ad hujus ordinis collationem. Innitebantur autem ad hoc iusserendum hi auctores privilegio concesso ab Innocentio VIII. abbatibus Cisterciensibus an . 1489. quo his tribuebatur potestas conserendi subdia-eonatum et diaconatum subditis suis. Verum a plerisque uti spurium Pontificium hoc diploma rejicitur, aut saltem ut interpolatum. Cum autem unicum hoc fundamentum sit hujus sententiae, patet eam nimium labili fundamento inniti, ut prudens quis possit eidem adstipulari. 104. Quoad ministrum legitimum haud exigua viguit

contentio. Legitimus ille minister dicitur, qui non solum catholicus est ac canonice electus et Proprius episcopus, sed cujus praeterea Ordinatio omnibus Ecclesiae legibus plane consentit; illegitimus vero censetur ille, qui ex alterutro capite desiciat. Nemo unquam catholicorum dubitavit illicitas esse ordinationes quae ab illegitimo ministro

conferrentur.

105. Sed utrum praeterea invalidae haberi debeant, adeo olim implicata quaestio fuit, ut Magister Sententiarum lib. 4.

Dut. 25. Scripserit: liano quarationem perpleaeam M plane insolubilem faciunt Doctorum verba, quae plurimum dissentire videntur. Prolatisque quatuor sententiis, nulli adhaesit. Sane non pauca documenta pro utraque sententia sive affirmanto valorem hujusmodi ordinationum, Sive negante, proferri solent, re nondum eliquata. A pluribus jam sc- eulis viget doctrina s. Τhomae, cui accessit Ecclesiae universae suffragium, ordinationes ab haereticis, schismaticis ac simoniacis validas omnino esse habendas. Irrito conatu Morinus primum, deinde vero Hyacinthus Sbariam contrariam sententiam instaurare tentarunt; ille in Op. cit., hic vero in Diss. De meris pravorum ordinat nibus.106. Ordinationes anglicanae nullae ac irritae cenM

282쪽

CAP. IV. DE SACRAE ORDINATIONIA ETC. 283

tur non ex eo quod ab haereticis et schismaticis fiant, sed tum ob successionis interruptam seriem episcoporum insecta illa, tum ob vitiatam essentialiter formam. Sed jam ad catholicum dogma vindicandum accedamus.

PROPOSITIO

Episcopi habent potestatem ordinandi, quae non est illis cum Presbyteris communis 107. De fide est enunciata propositio ex ean. 7. cit.

seM. cone. Tridentini: Si quis diserit, Episcopos .... non habere potestatem . . . . Ordinandi, vel eam, quam habent, illis esse cum Presbyteris inmmunem; anathema sit. Ambas

Propositionis partes de potestate ordinandi qua pollent episcopi , quae illis cum presbyteris communis non sit, simul

vindicamus, cum probationes utrique suffragentur. 108. Etenim Scriptura, traditio, Ecclesiae praxis simul conspirant ad asserendam uni episcopo ordinandi potestatem. Siquidem Christus sacerdos summus apostolos sacerdotes primum constituit; hi deinceps per manuum impositionem diaconos instituerunt Act. 6. Saulus et Barnabas ibid. c. 14. eadem ratione presbyteros per Ecclesias constituunt. Idem Paulus i. Um. 4 , et 2 , ad eundem Timotheum l. testatur per manuum suarum impositionem inaugurasse hunc discipulum suum; eidem denique i. Tm. 3. et Tito i , 5. mandat quibus debeant imponere manus, seu Ordines conferre. 109. Traditionis quoad hanc rem testes sunt Constitutiones apostolicae nuncupatae, quae lib. 8. cap. 16. seqq. praecipiunt ut episcopus a duobus vel tribus ordinetur episcopis, presbyteri vero et diaconi ab uno tantum epi-8copo. S. Athanasius in Apologia coni. Arian. n. 12. ideo evincit Ischiram non fuisse sacerdotem , quod a simplici sacerdote Collutho fuerit ordinatus. Novatianus, Eusebio teste inst. Eccles. lib. 6. c. 45. , sollicitus erat de inveniendis aliquot episcopis a quibus consecraretur, et Sid

283쪽

284 TBACTATUS DE DII DIXE

Romanam sedem in aderet, ex communi persuasione nullam lare Ordinationem quae ab aliis quam ab episcopis conferretur. Optime proinde Epiphanius meres. 75. ndversus Aerium scribebat: Ordo siquidem episcoporum ad yignendos patres praecipue pertinet; huju3 enim est patrium in Ecclesia propagatio; alter spreSbJterorum , cum patres non possit, silios E clesiae lationis regeneratione producit. Hinc celebre illud quod attulimus Hieronrmi essatum: Quid facit, eaecepta ordinutione, episcopu3, quod presbyter non faciat' Sola namque Omdinatione, inquit s. Jο. ChrJsοStomus Rom. 11. in i . ad Tim. n. l. , Superiore3 tepiScopi runt, atque hine tantum

videntur presbyteris praeStare.

110. Ecclesiae praxis melius deprehendi nequit quam in libris Ritualibus Graecorum et Latinorum, in quibus constanter solus episcopus sacrae ordinatiouis exhibetur minister apud Benaudotium et Martentum Opp. citi. Sane vel dira vigente persecutione, numquam nisi ab episcopo, presbyterorum aut diaconorum ordinatio habita est. Sectas omnes orientales antiquissimas hac in parte consentire, res laeti est exploratissima. Ergo.

DIFFICULTATralli. O . Non desunt exempla ordinationis a presbyteris peractae. Etenim l' cone. Ancyranum au. 314. Iebratum can. 13. constituit: Vicariis episcoporum, guos Graeci chorepiscopos vocant, non licere vel presbyteros vel di conos ordinare . . . Sine praecepto episcopi. Eadem habent conc. Antiochenum coactum an . 541. can. 10. ac Meldense anno 845. can. 64. , confirmatque s. Isidorus De offletis E elesiasticis lib. 2. c. B.; apertissime Vero summus Pontifex Zacharias epist. 7. ad Pipinum cap. i. his verbis: Chorepiscopi ordinent etiam lectorra, et subdiaconos algue e r- cistω, quibus promotiones istae 3ubeiant. Nec presbyterum vero nec diaconum audeant ordinare praeter civitatis episcopum, cui ip3e cum ponessione subjectus est. Iam Vero chorepiscopi simplices erant sacerdotes. 2' A conc. Nicaeuo

284쪽

saeta est potestas presbyteris catholicis manus imponendi, et proponendi nomina eorum, qui in clerum elisti meruerint, testibus Theodoreto et Socrate Hist. Mel. lib. 1. cap. 9. Ergo.

ii 2. Resp. R. g. Ad i , prob. D. A chorepiscopis episcopali dignitate praeditis, C. hac destitutis N. Quamvis chorepiscopi ut plurimum non essent nisi presbyteri,

uti ostendit Nat. Alexander Diss. 45. in sec. IV., nune Vero penes criticos Omnes exploratum est, plures tamen suime praeterea episcopos. Idque evincimus illis ipsis doeu- mentis quae nobis objiciuntur. Sane cone. Ancyranum can. 17. statuit: Si qui episcopi ordinati sunt, nee recepti ab illa pa-roeliis, in qua fuerant denominati , voluerimque alias occupare parochias et vim praesulibus earum inferre . . . eos abjicipi ruit. Quod si voluerint in Presbyterii ordine, ubi privi fuerant, ut presbyteri residere, non abjiciantur propria dignitate; concilium vero Antiochenum, cujus Verba urget Zacharias, ut evincat non posse chorepiscopos sine facultate episcopi presbyteros et diaconos ordinare, haec habet : Oui in vicis vel possessionibus e repiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati sint, tamen s. Synodo placuit, ut modum proprium

rectamScant . . . Nec presbyterum vero nee diaconum audeant

Ordinare praeter civitatis episcopum. Alioquin si receptumemet, ut chorepiscopi non episcopali dignitate praediti, passim, saltem de licentia episcopi civitatis, tum presbyteros tum diaconos ordinarent, neque s. Epiphanius neque S. ID. Chrysostomus aut s. Hieronymus quibus hoc notis-Simum erat, tanta fiducia asserere potuissent in hoc tantum

episcopos a presbrteris differre, quod illi possent ordinare, isti non possent; neque Aerius contrariam Praxim urgere destitisset, si viguisset alicubi, quod tamen nunquam fecit. 113. Ad 2 , D. Facta est a Conc. Nicaeno presbyteris catholicis potestas manus imponendi, id est, elistendi, C. ordinandi N. Sic enim textum Τheodoreti vertit ac vertendum ostendit Valesius in not. ad cap. s. libri l. Soeratis,

285쪽

TRACTATUS DE ORDINE

ubi pluribus exemplis adductis evincit 3 idem

esse ac nomina Proponere ordinandorum.

DE C ELIBATU ECCLESIASTICO SEU DE CONTINENTIAE LEGE SACRIS ΜINISTRIS IMPOSITA

114. Continentiae virtus solius verae religionis dos est, nec uspiam proinde nisi in religione catholica ejus professio invenitur. Protestantismus qui sin minus Originem, incrementum saltem suum coenosis hominibus, clericis videlicet et monachis caelibatus pertaesis debet, jugiter ab ejusmodi hominibus adhuc alitur, alioquin uti lampas sine oleo extingueretur. Dumque catholica Ecclesia viros probitate , ac doctrina praestantiores ex protestantismo ad unitatem se recipientes in Sinum suum complectitur, protestantismus ad probrosam conditionem redactus est libidine im ames monachos aut clericos apostatas colligendi, ut non ita pridem an. l844.ὶ unus ex illis ingenuo publice las-Sus est. Quocirca quid mirum si protestantes et increduli adeo vehementer insurgant adversus ecclesiaesticum caeli-hatum 7 Nostrarum igitur partium est ejus vindicias susciΡ re , ejus nimirum decoris et ornamenti praeeipui quo altaris ministri fulgere debent.

PROPOSITIO

Continentiae leae sacris ministris imposita in antiquissima traditione sun amentum habet, eorumque statui convenientissima esti 15. Duas partes complectitur propositio quarum altera factum, altera Vero jus enunciat.116. It a facto incipiamus ; de eo prosecto constat ex iis omnibus documentis quibus evincitur continentiae legem vel consuetudine primum ab aetate apostolica inducta inniti vel apostolica institutione. Iam vero si sermo sit

286쪽

CAP. V. DE CAELIBATU ECCLESIASTICO ETC. 287

do Ecclesia Orientali, quamvis nulla peculiari lege in ea

elerici ab initio ad continentiam adigerentur, tamen eorum plerique exemplo et exhortatione apostolorum permoti eam profitebantur. Hujus consuetudinis testes sunt Origenes Romil. 23. in Num. n. 3. Et alibi; s. Hieronymus COM. Vigilant. n. 2. Eusebius Demonstr. Mamst. lib. l. CBy. 9. s. Epiphanius Eaeposit. sdei n. 2 l. qui ab aevo apostolico et instituto illius originem repetit. ii T. In Ecclesia vero Occidentali severior semper hac in parte disciplina viguit, quum Petrus apostolus non SO-lum episcopos, Verum etiam presbyteros et diaconos ejus legi subjecerit, prout solidis fundamentis innixi eruditi viri contendunt. Sane Tertullianus in lib. De Exhortat . eastu. c. I l. loquens de Africano clero: Quanti, inquit, in ecclesiasticis ordinibus de continentia censentur, qui Deo nubere

maluerunt, qui camis suae honorem I in primaevi paradisi statum restituerunt, quique se jam illius aevi sitos dicaverunt , occidentes in se concupiscentiam libidinis, et totum i lud, quod intra paradisum non potuit admitti Z Verbum po ro dicaverunt Votum ac prosessionem denotat; hinc in lib.

De veland. Virginib. c. 10. clericos vocat viros vimines ac voluntarios spadones; cumque ipse in clerum majorem Ecclesiae Carthaginiensis cooptatus emet, se a conjuge Separavit. Volens proinde Aurelius Carthaginiensis antistes episeopos, presbyteros et diaconos ad severiorem pristinam disciplinam revocare in secundo conc. Carthaon. dixit: Ouod

Apostoli docuerunt et ipsa servavit antiquitas, rim quoque custodiamus. Notum porro est Ecclesiam Africanam uti ceteras

Occidentales Ecclesias a Petro vel ab ejus successoribus Bona. Pontificibus institutas fuisse. II 8. Quapropter Siricius Papa an. 385. Epistit. adnimerium episc. Tarracon. n.jl0. ejus legis meminit tanquam ab apostolo Petro institutae, ejusque urget obser ationem. Eandem legem supponunt Innocentius I. epist. 2. ad Victricium c. s. et Leo M. epist. 167. ad Rusticum Nam bon. Eadem ratione sese gesserunt plura concilia Sec. III.

287쪽

I v. et V., celebrata Bliberitanum, Taurinense , carthaginiense II. et V. Toletanum I. aliaque non pauca, quorum decreta prosert Thomasianus De vet. et nova disciplina par. I. lib. 2. capp. 60. 6 l. Hinc nullum proferri potest ex Ε - clesia Latina exemplum de episcopo , presb3tero aut di cono impune legem continentiae transgrediente, ut in clesiis Orientalibus invenimus.119. Ex Ecclesia Romana lex haec in ceteras pervenit ad patriarchatum Occidentalem spectantes, nempe in Acha-jam , Thessalonicam , et Macedoniam. Constat praetereas. Marcum legem hanc Alexandriae veluti haereditariam successoribus suis reliquisse; eandemque viguisse in patria chatu Antiocheno , atque aetate s Epiphanii universam Cyprum eam amplexam esse, ut ipse scribit meres. 59. c. 4. Tractu tamen temporis in illis regionibus clerus a primaeva institutione descivit, ac soli episcopi caelibes perseverarunt, tributa facultate clericis inferioribus retinendi uxores quas ante ordinationem duxerant, ex sanctione concilii Trullani.

Quoad ordines diaconatu inferiores, in Ecclesia Latina varia viguit disciplina , donec subdiaconi continentiae lege obligati sunt. l20. Et haec de facto; circa jus seu circa hujusce legis convenientiam , eam clero peropportunam maxime esse facile evincit continentiae praestantia quam Christus et apostoli factis et verbis adeo commendarunt. Ut enim Hieronymus Ioquitur in hologetico pro libro emt. Iovinian. n. 21. Christus virgo, Virgo Maria utriusque seaeus virginitariis a dicavere principis; Anostoli vel virgines vel post nuptias continentes. Ad eam Christus adhortatus est Matth. is, i l. Paulus pariter ad eam exhortatus est i . Cor. 7. et exemplo suo confirma it. Conveniens igitur fuit ut hoc institutum sectarentur , qui ad sacrum ministerium vocati sunt, Deoque proxime SerViunt. I 21. Talia sane sunt munia, quae reipsa ministerium illud complectitur, ut caeleste vitae genus quodammodo Doscant. Praecipua enim sunt sacrificium offerre, orare, praeeine,

288쪽

CAP. V. DE CAELIBATU ECCLESIASTICO ETC. 28s

docere, Sacramenta administrare, infirmorum ci pauperum curam gerere, aliaque id geuus multa, quae non patiuntur hominem negotiis secularibus, et obligationibus conjugalibus distractum. Quod loc. cit. declarat Apostolus scribens:

Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem eum Maore est, sollicitus rat quac sunt mundi, quomodo placeat uaeori, et divisus est; seu hic status

efficit, ut quis non sit Dei insolidum, ut exponit vel ipse Calvinus Comment . in hunc loc. Quod et experientia ipsa quotidiana demonstrat tum apud Graecos presb3teros, tum apud anglicanos et protestantes ministros, qui vix dominica die ministerio incumbunt, dum reliquam hebdomadis partem negotiis impendunt, et familiae. Toti sunt uxori et filiis alendis, instituendis ac ditandis. Proventus non

in pauperes sed in rem domesticam convertunt. Si lues aut contagiosus morbus grassetur, fugiunt. Si penes exteras regiones missiones suscipiunt, mercatores agunt, ac Stipendia ingentia a Biblica societate uti mercenarii percipiunt, ac interea si molestias excipias, quas operariis catholicisereant, otio diffluunt, contemptumque sibi conciliant.122. Continentiae praeterea professio liberiores altaris

ministros essicit, ita ut ad veritatem tuendam neque exilia , neque carceres aliasve insectationes timeant, Subireque recu8ent, secus ac illis contingat, qui familiae cura detinentur ; prout rursum experientia evincit, qua novimus ut plurimum protestantes ministros ac popos Bussicos servilem animum gerere, ac Se ultro principum ac magistratuum arbitrio subjicere ab eorumque nutu in Omnibus pendere. 123. Demum continentiae professio, ob praeclaram de illa in omnium animis veIut insitam opinionem sacerdotes reddit populis venerabiles. Hinc eos honore prosequuntur , summam in eis fiduciam collocant, filios instituendos libenter iisdem committunt; quae nonnisi aegre conjugatis clericis impenderent.124. Quae cum ita se habeant, pronum est in serre, prout ostendeudum assumpsimus, continentiae legem tum

289쪽

solidum in antiquitate landamentum habere, tum elericali

statui convenientissimam eSSe. DIFFICULTATES

125. I. Obj. l' Apostolorum exemplum continentiae instituto minime suffragatur, cum ex ApοStolo i. Cor. 9,

5. constet, eos et uxorem habuiSSe ac Secum circumduxisse ; Numquid, inquiens, non habemu3 poteStatem mulierem sororem circumducendi, Sicut et ceteri apostoli, et fratres Domini , et Cephas ' Prout et de ipso Paulo testatur Clemens Alex. apud Eusebium Hist. Eccl. lib. 3. c. 30. quem uxorem compellasse scribit Philipp. 4, 3. Nec magis solidum suppeditat antiquitas pro hac lege iundamentum. Etenim

2' eum ageretur in conc. Nicaeno de nova lege inducenda, ut qui essent sacris initiati non uterentur inoribus legitime sibi ante ordinationem conssociatis, Paphnutius episcopus Aegyptius vehementer Vociferatus est, ne grave hoc jugum clericis imponeretur, sed Satis esse ut Vetus Ecclesiae servaretur traditio, de non ducenda uxore post Ordinationem, ut reserunt Socrates lib. i. c. s. et SoZOmenus lib. I. c. 23. , qui addunt reipsa permissum cuigue pro arbitrio ab uaeorum c Suetudine abstinendi. 3' Hinc tot exempla

eorum, qui in episcopatu , presbyteratu et diaconatu ex legitimo conjugio liberos susceperuul. 126. Resp. Ad i , My. Paulus enim in objecto loco loquitur de piis foeminis, quae Hebraeorum more apostolos comitabantur, ut illis ministrarent, prout eas Christum secutas legimus Matth. 27 , 35. Marc. i5, 4 i. Luc. 8, 2. sed ut vel ipse Clemens Alex. Strom. lib. 3. exponit,

Non ut uaeores, sed ut sorores circumducebant mulieres, quae una ministraturae enent apud mulieres, quae domos custOdiebant: per quas etiam in yynaeceum, alaque ulla reprehen-Sione malave suspicione, ingredi posset verbum Dei.

127. Sic etiam inficiamur apostolum Paulum aut uxorem habuisse, aut eam compellasse in Ep ad Philipp. Quominus enim id admittamus obstat auctoritas Τertulliani,

290쪽

CAP. v. DE CAELIBATU ECCLESIASTICO ETc. 29l

Ambrosii, Hieronymi, Epiphanii, Theodoreti et aliorum qui id expresse negant; sed potissimum Obstat auctoritas ipsius Pauli qui l. Cor. 7, et 8. scribit: Volo enim

omnes vos erae sicut meipsum . . . Dico non nuptis et viduis,

bonum est illis, ut sis permaneant sicut et Ego. Deceptus porro

est Clemens aequivocatione quae latet in voce qua usus est Paulus, quae tam de conjuge quam de sodali intelligi potest; hic autem ad socium seu sodalem Significandum adhibitam esse non solum antiquae versiones Omnes consentiunt, sed nobis dant etiam recentiores interpretes protestantes ac nominatim Bosenmulier.

128. Ad 2 , D. Actum in concilio Nicaeno de nova lege quoad eos, qui conjugio irretiti Ordinationem acceperant, Tr. quoad ordinandos A. Transmisimus primum membrum, eo quod eruditis non paucis haec historia aut salsa aut suspecta Sit. Verum, ea admissa, nihil exinde contra thesim; siquidem antiqua traditio sancita est, ut sacris Ordinibus initiatis nullas permitterentur nuptiae, secus ac dictis et factis teneant protestantes. Cum vero in Orientalibus Ecclesiis presbyteri et diaconi qui ante ordinationem conjugio erant obstricti, uxores ex consuetudine retinerent, nihil concilium de his statuere voluit. Plerique tamen episcopi ad sedes Suas reduces legem plenae continentiae dioecesibus ac provinciis suis imposuerunt, ut constat de g. Eustathio quoad patriarchatum Antiochenum, et de s. Alexandro quoad patriarchatum Alexandrinum. In Ecclesia autem Latina antiqua lex de

perfecta continentia Semper servata PSt.

l29. Ad 3 , In Ecclesia Orientali, D. in Ecclesia Latina seu Occidentali N. Nos ipsi jam animadvertimus non eodem rigore legem hanc in Orientalibus quibusdam Ecclesiis obtinuisse, quamquam et in illis nonnisi paucorum exempla suppetant clericorum conjugatorum , praesertim episcoporum. De Ecclesia Occidentali nulla est controversia. 130. ΙΙ. O . 1' Iniquum est illud interdicere, quod Deus liberum esse voluit, cujusmodi est conjugium. 2' ΕΟ

vel magis quod nemo sibi polliceri possit observationem

SEARCH

MENU NAVIGATION