장음표시 사용
291쪽
continentiae, quae donum Dei est, ac nulli se illud singillatim daturum promisit. 3' Atque exinde tot illa prodierunt mala scandala, quibus per honestum conjugium provisum esset. 4' Optime autem cum ministeriis sacris conjugalis status conciliari potest, ut patet ex primis christianis, qui quamvis conjugati , quotidie tamen communicabant, orabant, Deo vacabant. 5' Idem dic de pauperum eura , ut Ostendunt exempla Job et Tobiae , qui quamvis uxorem haberent , alter tamen erat pater pauperum, ulter Vero et quod poterat, indigentibus tribuebat. Ergo.
131. Resp. Ad i '', Nulla justa interveniente causa, C. secus N. Alioquin innumera prope essent aptissime constituta , quae sub hoc praetextu ut iniqua traduci deberent sive in politico sive in ecclesiastico regimine. Deinde Nest. ulli interdici conjugium. Ecclesia neminem cogit ad caelibatum , sed eam conditionem constituit, ut qui velit sacris Ordinibus initiari, continentiae observationi se subjiciat; eum ejusmodi conditio ipsi bene Perspecta Sit, unusquisque ultro conjugio Se abdicat, Seque hac lege obligat.132. Λd 2 , D. Nemo sibi conlinentiae observationem
polliceri potest propriis viribus confisus, C. divinae gratiae auxilio, quod nulli petenti deest, N. Quodcumque petieritis,
ait Christus, credite quia aecipietis; adeoque et continentiae donum. Absonum, imo et blasphemum est Serore impossibilem continentiam, quam Christus adeo commendavit atque suasit, prout pariter praestitit Apostolus. ΛIioquin novae nuptiae illis omnibuS concedendae essent, qui absente vel diuturno morbo laborante uxore uti non possent.
l33. Λd 3 , D. Ex hominum malitia causisque extrin- seeis, Tr. ex vitio legis iV. Adversarii sibi placent in amplificandis ejusmodi scandalis , quae tot non Sunt, quot ipsi exaggerant. Ast his etiam admissis, negligi debent ratione habita tot emolumentorum , quae ex caelibatus prO- fessione et in clerum, et in Ecclesiam, imo et in societa-
292쪽
C P. V. DE CLELIBATU ECCLESIASTICO ETC. 293
tem ipsum universam proveniunt. Scandala illa ex vocationis desectu, orationis neglectu et abnegationis sui, aliisque causis oriuntur, quibus neque per conjugium absolute remedium asserretur , ut liquet ex tot etiam in ipso conjugio abusibus ac thalami violata fide. t 34. Ad 4 , D. Absoluto, C. ea qua par eSi persectione N. Neque enim contendimus haud posse absolute consociari ossicia conjugalia cum ministerio sacro; sed illud verissimo dicimus Ionge melius ob rationes adductas, quibus plures aliae adjici possent, munia sacerdotalia adimpleri a caelibe quam a conjugato. Nec valet exemplum objectum primorum fidelium, tum quia ignoramus, utrum ipsi ea non praestiterint quae Paulus insinuat l. Cor. 7. tum quia magnum intercedit discrimen inter sidelium et Ecclesiae ministrorum obligationes et munia.
135. Ad 5 , Eadem esto distinctio ; fieri utique absolute potest ut clerici conjugati curam pauperum gerant;
verum si ex ideati ad concretum quaestionem reVocemus,
difficile admodum est, ut qui vix familiae alendae sufficiunt, velint aut possint aliis indigentibus tribuere. Quid si agatur de parochiis adeo tenuibus ut Vix ali parochus valeat 3 Anglicani praesules et ministri facto ipso ostendunt
clericos conjugatos nec totidem Iob nec Τobias esse. 136. III. O . 1' Deus Genes. l, 28. omnibus indiscriminatim praecepit conjugium, dicens: Crescite et multiplicamini; 2' Apostolus i. Tim. 4, i. spiritui erroris tribuit nuptiarum prohibitionem : Discedent quidam a s , αι-
tendentes spiritibus erroris , et doctrinis daemoniorum ... prohibentium nubere. 3' Hinc l. Cor. 7, 2. generatim ait: Propter fornicationem unusquisque suam uorem habeat; adjiciens V. 9. Melius est enim nubere quam uri. 4' Sane natura ipsa hominem ad matrimonium inclinat, et in eum finem sexuum diversitas ab eadem ordinata est. 5' Atque ut docet physiologia, instinctus quo a natura in conjugium ferimur est prorsus irresistibilis ; 6' Ex ejus autem eohibitione caelibes innumeris prope morbis ohnoxii sunt.
293쪽
204T' Demum ex caelibatu damna ingentia in societatem proveniunt. Ergo,
l37. Resp. Ad i , My. Objecta enim verba benedietionem ac foecunditatem Significant, non imperium nubendi ; alioquin hoc imperium seu praeceptum impositum pariter fuisset animantibus brutis, quibus ibid. V. 22. Deus
dixit : Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram. Quod si quis contendat illis verbis praeceptum contineri, reponimus afficere illud humanam speciem generaliter non autem individua ejusdem singula, nisi forte ad tempus, seu usque ad sufficientem propagationem, ut illa verba insinuant, quae adjecta sunt: et replete terram; alioquin in absurda incideremus.138. Ad 2 , D. Tribuit Apostolus spiritui erroris nuptiarum prohibitionem, quasi hae in Se malae einent, C. S cus iV. Praenunciat fore haereticos qui damnaturi erant nuptias ut in se malas et a diabolo invectas, cujusmodi reipsa fuerunt simoniani, saturniani, ebionitae, marcionitae, eneralitae, manichaei. Ast Ecclesia nuptias in se bonas tuetur , imo et ad sacramenti dignitatem a Christo elevatas; illis vero praefert caelibatum non ut bonum malo, sed ut melius bono; eo quod caelibatus professio sacro ministerio mancipatis magis conveniens sit, quam Status conjugalis. Imo unicuique liberum relinquit sive inire conjugium sive suscipere in se conditionem caelibatus per Susceptionem saerorum ordinum. Haec objicere, vere est abuti Scripturis.139. Ad 3 , D. Iis qui jam matrimonio copulati sunt, C. eeteris iV. Quin potius Apostolus in hoc capite totus in
eo est ut continentiam ac virginitatem suadeat. Dum vero
subdit Paulus : Melius est nubere quam uri, de iis loquitur qui liberi sunt, quibus certe melius est nubere quam fornicari ; dico fornicari, quia ille profecto non uritur qui pulsatus tentatione eidem viriliter resistit, imo potius coronatur; prout non uritur qui tantum calefit. Quoad eos Vero qui lege vel voto ad continentiam obstricti sunt, ut tentationes vincant, non ad conjugium, Sed ad orationem,
294쪽
CAP. V. DE CAELIBATU ECCLESIASTICO ETC. 2sis
jejunium, sensuum custodiam, carnis macerationem confugere debent. Ab his vero abhorrent protestantes na Christum injuria assiciant li40. Ad 4 , D. Per inclinationem vagam et non obligatoriam , c. quae unicuique obligationem imponat N. Rusmodi inclinatione sapienter humanae speciei propagationi prospexit Deus; alioquin vix esset, qui spectatis conjugii oneribus, vellet se se eidem subjicere. Non ideo propterea inferri potest, exurgere obligationem, quae Omnia et singula speciei individua afficiat. Sexuum autem diversitas
idoneitatem denotat ad eum statum, ita ut omnes possint Ei velint, conjugium inire, non autem necessitatem, ita ut omnes et singuli debeant statum illum amplecti, nisi v limus in absurda incidere. t 4 i. Ad 5 , My. Etenim vera scientia numquam religioni adversatur, Christus hortatus est ad continentiam; innumera utriusque sexus individua eam professa Sunt, ae Dei ope freti adhuc profitentur; attamen post haec carnales ac increduli homines sub falsi nominis scientia vellent nobis obtrudere instinetum invincibilem, seu, ut profani istiloquuntur, irresistibilem. Iuxta hos omnis licentia iis tribuenda esset, qui matrimonium contrahere nequeunt, aut contracto legitimo uti non possunt. En quo ferant ejusmodi theoriae li42. Ad 6 , Vel 1 est. Vel D. Qui tamen cuivis alii
conditioni communes sunt, D. proprii caelibum tantum N. Itaque primo generim adversariorum assersio tuto negari potest, cum experientia eidem contradicat. Plures enim quotidie caelibes ad decrepitam usque senectutem per e
niunt bene valentes; recensiones statisticae nuncupatae exhibent longaevitatem praevalere in monialibus ac religiogis seu in caelibibus; idque confiteri vel invite debuerunt ipsi
caelibatus adversarii, inter quos infimum non tenet locum Mahon in sua Medicina legali ac potitia medica ed. 3. tom. 4. p. 26 i. Hujus porro phaenomeni a Zachia Medicinae legalis Parente plures causae assignantur; quod demum rursum
295쪽
29G TRACT. DE ORD AE. c. V. DE CAELIB. ECCLESIAST. ETC.
praestitit Cl. Pros. Ermen illius Maria Pistelli in Commentario iterum Florentiae 1844. recuso novisque adnotationibus aucto De caelibatu physice spectum , in quo egregie argumentum istud evolvit. 143. Verum et hoc transmisso; ecquis ignorat Omnes prorsus hominum conditiones suis propriis pulsari morbis 8Exinde tractatus prodiere De morbis litteratorum s de morbis
artificum; de morbis togatorum; de morbis militum; de morbis medicorum; de morbis conjugatorum; ac denique traetatus inscriptus ab Halter : Vita humana morbus continuus, Seu tractatus de morbis aetatum. Attamen liberiores medici nonnisi de
morbis caelibum solliciti sunt. Dubitas gratias sibi habeant. I 44. Ad T , D. Qualia sibi singunt pseudο- politici, C.
vera et realia A. Praecipuum damnum, quod non ita pridem angustae mentis politici urgebant, desumebatur ex infrequentia civium: nunc vero experientia docuit politicos sollicitos potius esse debere de contrahendo quam de amplificando incolarum numero. Ileipsa annuae emigrationes ex Europa in Americam aliasque orbis nuper det oti partes luculenter quod dicimus ex incunt. Id ipsum evincit paupertamus, quem Vocant, qui ex nimia propagatione insimae classis oritur, qua lit ut societas sub ejus, ut ita dicam, Pondere opprimatur. Plures provinciae sunt suis incolis alendis impares. Tot machinae sunt inventae, ut vix
quinta aut sexta pars impendatur hominum ad illos labores explendos quibus olim impendebantur; exinde novus pauperismi fons; ut alia Silentio praetereamus, quibus oeconomiae publicae scriptores et politici permoventur ad media irohibendi nimiam propagationem. I 45. Caelibes virtutis ac religionis; ausa emolumento potius maximo sunt societati universae. Ipsi juventutem instituunt ; infirmis inserviunt; orphauis praeficiuntur; Sludiis vacant; populos instruunt; ad dissitas silvestresque tribus Evangelium deserunt civilemque cultum; eleemoSynis, consilio, exemplo omnibus prosunt. Soli libertini nunc sunt qui in religiosum caelibatum insurgant.
296쪽
l. matre ideo Matrimonium nomen habet, quia prolem concipere , edere , educare matris munus est. Aliis praeterea Matrimonium nominibus vocari consuevit, sellicet conjugii, connubii, nuptiarum , de quibus s. Thomas agit in 4. Dist. 27. q. i. ar. 2. Definiri autem solet : Viriae mulieris maritalis conjunctio inter legitimas permnas individuam vitae eo vetudinem retinens. Haoc definitio Matrimonio competit prout naturae officium est; prout vero est sacramentum addi praeterea illi desinitioni debet: Eι a Christo ad dignitatem sacramenti elevata. Aliis placet. liis verbis matrimonium definire seu potius deseribero : Sacramentum Novae Legis quo signifleatur conjunctio Christi eum Ecelesia, et stratia confertur ad sanetiscandam viri et mulieris legitimam conjunctionem, ad uniendos arctius conjustum animos , atque ad prolem pie sancteque in virtutis Offlciis et side christiana instituendam. 2. Utraque definitio tria complectitur, matrimonii essentiam , proprietates, et conditiones. Essentia quae in vinculo seu nexu consistit, significatur per voces conjunctis maritalis quae exurgit ex mutuo consensu de praesenti, quo contrahentes dominium corporum suorum invicem tradunt. Proprietates , unitas scilicet et indissolubilitas, significantur verbis illis : Inter testitimus personas individuam vitae conme-fudinem retinens; seu etiam : Viri et mulieris legitimam eonjunctionem. Conditiones denique sub quibus tantum iniri conjugium potest, exprimuntur per verba illa , Iestitimas permna3 , aut lestitimam conjunctionem. Atque haec tria sunt
297쪽
eapila circa quae versabitur tractatio nostra, in quorum primo agemus de Matrimonio in se spectato , et quatenus sacramentum est; in altero de proprietatibus ejus ; in tertio de impedimentis deque potestate illa apponendi. His ero subnectemus quae spectant ad matrimonia misisnuneupata.
DE MATRIMONIO IN SE SPECTATO3. Bisariam Matrimonium spectari potest , vel prout ossicium naturae est, vel prout est Sacramentum, quod ossicio naturae addit ex Christi institutione gratiam Sanctificantem seu sacramentalem.
4. Matrimonium prout ossicium naturae est, bonum ac honestum in se esse nemo jam est qui in controvergiam Vocet. Siquidem obsoletae nunc haereses sunt γο- Sticorum, Saturnianorum , manichaeorum , encratitarum , aliorumque nebulonum , qui nuptias damnabant tanquam malas aut a principio malo et a diabolo invectas. Haeretici aetatis nostrae hac in parte excessu potius peceant quam desectu. Esset igitur tempus inutiliter terere hanc agitare
5. Sane natura, etiam secluso peccato, hominem ad pro- Iis generationem inclinat , atque in hunc finem sexuum diversitas ordinata est. Eadem natura dictante, proles ad persectionem adduci debet tum physicam tum moralem. Id autem gine certis parentibus vinculo inter se colligatis obtineri non posset. Iam Vero in hoc mutuo vinculo , ut diximus . essentia matrimonii constituta est. 6. Quapropter ipsius naturae auctor, Deus min paradiso voluptatis matrimonium instituit ac benedixit, foecunditatemque tribuit. Vix enim mulier condita est , Seu aediscata ex viri dormientis costa, et Adae est oblata , hic, statim in illa verba erupit, quae tanquam a Deo ipso Pro lata Christus Matth. 9, 5. laudavit : Hoc nunc os eae OSSibus
298쪽
CAP. I. DE NATRIMONIO IN SE SPECTATO. 299
meis et cam de cama mea . . . . Ouamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uori suae, et erunt
duo in carne una. Quibus verbis indissolubilis ac perpetuus conjugii nexus, adnotante Tridentino Sem. 24. cap. unico de Matrim. , significatur. Reipsa Christus Ioc. cit. hoc intulit dicens : Quod ergo Deus conjunait, homo non separet. Apostolus vero l. Timoth. 4, 4. futuros matrimonii accusatores vocat homines attendentes viritibus erroris et doctrinis daemoniorum. Ecclesia recensitos haereticos anathemate perculit.
7. Quae cum ita sint, inique prorsus Barbe rachius
De morali patrum doctrina, ac Gibbonius in Op. De casu imperii Romani succensent Ecclesiae catholicae ac sanctis patribus , quasi docuerint matrimonium etiam legitimum aliquid impuri redolere, eo quod eidem praetulerint virginitatem , viduitatem, continentiam. Siquidem aliud est aurum argento praeserre, aliud argentum reprobare. 8. Tres recensentur matrimonii fines, quorum primarius est prolis procreatio ejusque complementum, quod in susceptae prolis sustentatione ac liberali ad virtutem institutione consistit; alter constituitur ex mutuo adjutorio, seu communi vitae societate , officiis, ac ope quam sibi conjuges invicem praestant in re domestica administranda ; tertius finis quem saltem sibi contrahentes proponere possunt est sedandae concupiscentiae propositum. Matrimonium enim quod ante peccatum suisset merum naturae officium , post peccatum aegrotis remedium effectum est 9. Hoc porro naturae officium seu naturalem contractum Christus ad dignitatem sacramentalem evexit, ei adjiciendo gratiam. Protestantes ad unum omnes id inficiantur; quamvis enim matrimonii sanctitatem ac divinam institutionem agnoscant, Vehementer tamen negant illud a Christo ad sacramenti dignitatem evectum fuisse. Atque haec proinde Veritas est quam nos vindicandam suscipimus. Qua constituta , expendemus variaes theologorum sententias circa ejusdem sacramenti materiam , larmam ac ministrum.
299쪽
Matrimonium est vere et proprie unum eae septem legis Evangelieae sacramentis a Christo D. institutumi 0. Do fide propositio est a Tridentino Sem. 24. can. l. sancita : Si quis diserit, satrimonium non esse vere et pr pris unum eae septem legis Evangelicae sacramentis a Christo Domino institutum , sed ab hominibus inventum, neque stratiam conferre ς anathema sit. Quam quidem veritatem Scripturae aperte innuunt; traditio docet; perpetua Ecclesiae praxis confirmat. ll. Ac primo Scripturas veritatem sacramenti Matrimonii innuere, ut loquitur Τridentinum, patet ex Apostoli verbis Ephes. 5, 25. Viri diligete uaeores vestras sicut et Christus dileaeit Ecclesiam , et seipsum tradidit pro ea . . . Sacra mentum hoc magnum est, esto autem dico in Christo et in Melesia. Exhibet enim Apostolus Matrimonium ut sacramentum Seu gignum ac repraesentationem unionis Christi cum Ecclesia , atque ossicia praeterea complectitur quibus conjuges vi conjugalis unionis adstringuntur, dilectionem praecipue supernaturalem. Ad eam autem , perinde ac ad reliqua christiani conjugii ossicia rite explenda opus eme gratia Salvatoris, eaque jugi, qualis ex sacramento pro enit, nemo negaVerit, cum agatur de statu permanente Sanctificando , ejusque sine obtinendo. Hinc non solum insignes theologi, verum etiam Catechismus Romanus hoc Paulino commate ad evincendam ex Sacris Litteris hujus sacramenti veritatem utuntur. 12. Verum quod Scripturae saltem innuunt , traditio citra ullum dubium ostendit. Sane utriusque Ecclesiae Patres docent 1' Matrimonium christianorum inter res incras et ad religionem pertinentes adnumerandum eine Re certo ritu ab Ecclesiae ministris celebrandum ; tales sunt inter Graecos A. Ignatius M. Epist. au Polycarp. e. 5. Clemel Alex. Strom. lib. I. s. Basilius Heae m. hom. P.; inter Lati-
300쪽
CΑΡ. I. I E NAIM HOMO IN SE SPECTATO. 301
nos vero Tertullianus lib. 2. Ad uoeorem c. 8. s. Λmhrosius Epist. 19. Ad Vistil. n. 7. s. Siricius Papa Epist. de Himerium Tarrae. c. 4. Docent 2' Christum dum nuptiis interfuit eisdem benedictionem , Sanctificationem et gratiam , qua antea carebant, adjunxisse atque indicasse; cujusmodi ex Graecis sunt Cyrillus Alex. lib. 2. in Dan. , Epiphanius
meres. 5 l. quae est Alostomum c. 30.; ex Latinis Ambrosius Epist. 42. ad Sisicium n. 2. Augustinus Trael. 9. in Dan. n. 2. Demum 3' conceptis Verbis sacTamentum appellant, ut Tertullianus De Ghortat. castitat. c. 5., Λmbrosius De Abraham lib. i. c. 7. Chrysostomus Rom. 20. in Epist. ad Ephes. n. 4. Augustinus passim, praecipue vero in lib. De bono conjugali rep. 18. n. 21. ubi scribit: in nostrarum nuptiis plus valet sanctitas sacramenti, quam foecunditas uteri; et Cap. 24. n. 32. Bonum igitur nuptiarum, Acribit, per omnes stentes atque homines in causa generandi est et in sile castitatis; quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctita te sa-Cramenti, per quam nefas est , etiam repudio discedentem altera nubere , dum vir ejus vivit. Sacramenti autem vocem
in pressa significatione hic a s. Doctore usurpari patet ex comparatione quam ibid. instituit inter eum qui sacramento Ordinis instruetus ejusdem ossicia non exercet et eum qui Matrimonii vinculo indissolubili illigatus permanet, quamvis nulli ab eo 1ilii procreentur. 13. Ad haec, postremo loco accedit utriusque Ecclesiae constans et perpetua consensio et praxis. De Ecclesia Occidentali ante cone. Tridentinum hujus rei fidem laciunt Eugenius IV. in Decr. seu Instruet. pro Armenis, et ante Eugenium conc. Constantiense; ante Constantiense Lucius III. in Decr. coni. haeret. , ante Lucium Gregorius Papa, ut fatetur ipse Calvinus Inst. lib. 4. c. 19. S. 34. , ante Gregorium Sacramentalia et Bituales libri ante VII. sec. exarati, qui inter VII. sacramenta nuptias recensent, quosque exhibet Martentus De antiquis Mel. Ritib. lib. 1. Par. 2. eap. 9, 5. De Ecclesia Graeca testis est Hieremias patriarcha , in Confessionis Augustanae censura data sub finem sec. XVI. ubi ex