Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

302 TRACTATUs DE MATRIMO Mo

nomine totius Ecclesiae Graecae profitetur septem esse in Ecclesia sacramenta a Christo instituta , ac de sacramento Matrimonii disserens, ait: Divinum sacramentum erae, atquaunum eae illis septem, quae Christus et Apostoli Melasiae tradiderunt; id ipsum profitentur varia concilia celebrata adversus Cyrillum Lucarim nova dogmata labricantem; antea vero cone. Florentinum in meret. union. hoc ipsum constituerat ; prout jamdiu septenarium hunc sacramentorum numerum Simeon Thessalonicensis nobilis inter Graecos theologus adstruxerat. His omnibus praeiverant libri symbolici et Euchologia apud Goarium, in quibus ritus describitur celebrationis nuptiarum et gratia quae per ipsas tribuitur expreme commemoratur. Coptos , jacobitas, Armenos, Syros, nestorianos uno consensu inter septem sacramenta matrimonium recensere, documentis adductis , ostendunt Benaudotius tom. 5. Perp. fidei et Assemanus in sua Biblioth ea Orientali.i4. Igitur Scriptura vere insinuat, traditio aperte dο-eet , Ecclesiae autem consensio constans et publica prois confirmat, ac sectae omnes a pluribus seculis ab Ecclesiae unitate divisae profitentur Matrimonium verum ac proprium Sacramentum esse a Christo Domino institutum.

DIFFICULTATES

15. I. O . 1' Patrum locutiones ita vagae sunt , ut ex illis inferri non possit eos uti vere et proprie Sacrame tum habuisse Matrimonium. 2' Constat enim eosdem passim latiori sensu vocem sacramenti usurpasse cum agerent de Matrimonio, cohaerenter scilicet ad verba Apostoli Ephes.4,32. Sacramentum Me magnum est; ubi tamen est sermo de conjugio Adae cum Heva, quod profecto Verum ac Proprium Sacramentum non fuit, prout non fuere conjugia Hebraeorum, quae tamen a patribus sacramenti nomine donantur. 3' Sane si patres in hac suissent sententia nullum aptius argumentum urgere potuissent adversus eneralitas aliosque nuptiarum impugnatores quam sacramenti digni-

302쪽

CAP. I. I E MATRIMO Ilo IN SE E PECTATO. 303

tatem ad quam a Christo evectae nuptiae sunt, attamen illud numquam attingunt, prout nec attigit Iovinianus licet totus esset in nuptiis esserendis super Virginitatem. ENO. 16. Besp. Ad i , Nest. Nam patres disserebant de Matrimonio cohaerenter ad Ecclesiae sensum et praxim. Jam Vero cum Ecclesia semper habuerit christianorum conjugium uti sacramentum vere et proprie, ut patet ex Bitualibus et Eucliologiis antiquissimis superius citatis , ideo patres non

alio sensu Matrimonium rem Sacram , aut Sacramentum appellant , gratia a Christo auctum dicunt, aliaque ejusmodi

de eo praedicant. Certe ex Verbis adductis ex s. Augustino patet conjugium ab eo conserri cum ordine et Baptismo, qui Vera sunt sacramenta. Nihil illustrius de Matrimonio scribere poterat Tertullianus iis quae habet Iib. 2. ad Uxor. c. 8. Unde sussciamus , ad enarrandam felicitatem ejus va-ιrimonii , quod Ecclesia conciliat, et eonfrmat oblatio , et obsiynat benedictis , Anyeli renunciant, Pater ratum habet pSic etiam s. Leo M. Epist. 36. Ad Probum scribit de conjugio, quod primitua divina gratia fundatum erat; et ita porro. 17. Ad 2 , D. Patres interdum Vocem meramenti latiori sensu usurpant, C. semper et in eo de quo agimus argumento N. Responsio patet ex modo dictis. Quod si hac voce alludunt ad Paulinum textum, ideo est, quia conjugium Adae cum Heva reipsa fuit sigura et signum conjunctionis suturae Christi cum Ecclesia, quae figura cum in omnibus conjugiis reperiatur, ideo etiam eam in Matrimoniis Hebraeorum praedicarunt, quo sensu illorum conjugia sacramentum Seu 30num Vocarunt; verum cum in nuptiis christianis non simplicem typum et figuram , Sed significationem viderint unionis Christi cum Ecclesia jam

persectae una cum gratia quae eam 8anctificaret , patet christianorum conjugium eos appellasse sacramentum Sensu ab eo Ionge diverso quo vocarunt conjugia Hebraeorum.18. Λd 3 , D. Si nuptiarum Osores sacramenti rationem in nuptiis admisissent, C. secus N. Jam vero haere-bici illi contra apertissima sacrorum eloquiorum oracula

303쪽

.304 TnACTATUA DE MATRIMONIO

nuptias uti malas rejiciebant, quanto magis inficiabantur vim illis inesse gratiam conserendi Inutile proinde fuisset patribus hoc argumentum adversus illos urgere , qui vel ipsum fundamentum subruebant. Iovinianus autem non de ipso Matrimonii ritu, sed de statu conjugii relate ad statum virginitatis et continentiae disputabat; hinc nulla eierat ratio quare confugeret ad sacramenti Blectionem conjugio christianorum factam. l9. II. O . l' Constans non fuit in Ecclesia traditio

de hoc sacramento , cum uon pauci scholastici et canoni- sine negaverint per Matrimonium gratiam conferri. 2' Bitus praeterea , Seu Signum efficax gratiae in Matrimonio ut in ceteris sacramentis, nullum habetur. 3' Si vere sacramentum Ecclesia Matrimonium habuisset, eidem non praetulisset virginitatem ac caelibatum. Ergo. 20. Besp. Ad i , Nest. Etenim sive scholastici sive canonistae constanter Septem cum universa Ecclesia sacramenta professi sunt , inter quae Matrimonium adnumerarunt. Illorum disceptationes versabantur circa naturam gratiae hujus sacramenti propriae ; quam dicebant conferri

in remedium coneupiscentiae; et circa modum quo conciliari possent pactiones et dotes quae in nuptiis celebrandis constitui solent. Quidquid vero sit de illis quaestionibus,

nobis satis est, quod veritatem hujus admiserint sacramenti. Sane cum Durandus visus esset de hoc dubitare, omnes statim in illum insurrexerunt, adeo ut debuerit suam retractare sententiam.

21. Ad 2', ' est. Hic enim ritus, Seu signum essem gratiae est ipse contractus de praesenti Verbis expreMuS ;quem contractum cum Christus elevaverit ad dignitatem Sacramenti Seu eidem gratiam adjecerit, hoc ipso cum in signum elegit tum gratiae , tum unionis suae cum Ecclesia. 22. Ad 3 , D. Si Ecclesia virginitatem vel continentiam praetulisset Matrimonio prout sacramentum est , C. Si praetulit prout statum significat A. Numquam Ecclesia docuit virginitatem aut coutinentiam praestare Matrimonio,

304쪽

CAP. I. DE NATRI NOXIO IN SE sPECTATO. 305

prout hoc est sacramentum, sed unice statui eo vali praetulit et praesert statum sive 'virginitatis sive continentiae juxta Apostoli verba l. Cor. 7. Qui matrimonio jungit virginem suam bene facit, qui non junstit melius facit.

De materia, forma et ministro sacramenti Matrimonii

23. Priusquam de materia et forma sacramenti Matrimonii quidpiam constituamus, opus est ea praemittere quae ejusdem sacramenti ministrum afficiunt; ex hujus enim determinatione illae pendent. 24. Duplex porro viget sententia circa ministrum Sacramenti Matrimonii. Altera eorum est qui cum Melchiore

Cano censent non alium illum esse praeter sacerdotem ;altera vero ante Canum universalissima, imo quae unice dominabatur, eorum est, qui tuentur hujus Sacramenti ministros ipsos esse contrahentes. 25. Equidem si ageretur de contrOVenia mere spec

lativa , quaeque nullas practicas consecutiones induceret, posset facile praetermitti; ast graves adeo exinde consecutiones pendent, ut nullatenus negligi debeat. Nos proi de utriusque placiti praecipua momenta expendemus, conferemus ad invicem , ut deinde quae verisimilior videatur colligi queat. 26. Qui itaque cum cano sentiunt, 1' urgent sanctorum patrum auctoritatem , qui docent benedictione face dotali nuptias sanctiscari, conciliari, obsistnari, adeo ut cone. Carthagin. IV. statuerit ean. 13. ut sponsi, cum benedictionem aeceperint, eadem nocte pro reverentia ipsius benedictionis in virginitate permaneant. Cum vero haec praecipua argumenta sint quibus veritas sacramenti adstruitur, nisi admittatur sacerdotem vere ministrum esSe, Vix aut nullatenus illa defendi posse videtur. 27. 2' Urgent quod a Tridentino sess. 24. praeseriptum est , ut sacerdos in jungendis nuptiis dieat: Ego uos in Matrimonium conjunyo; eadem ratione ac tingendo dicit :Ego te baptiao; aut ego te absolvo in Sac. poenitentiae,

Vol. IV. 20

305쪽

quae nemo negaVerit esse formas sacramentales a ministro prolatas, et idcirco etiam illa. 28. 3' Urgent analogiam ceterorum Sacramentorum , quorum omnium minister Sacerdos est, dicente Apostolo: Sic nos Mistimet homo ut ministros Christi et disponsatores

mysteriorum Dei. Quare igitur , inquiunt , solius Matrimonii minister non erit sacerdos 3 Ilis adjiciunt plures synodos quae sacerdotem ministrum Sacramenti Matrimonii vocant; prosanitatem conjugiorum , dempta sacerdotali benedicti ne ; sententiarum varietatem quoad materiam et formam in

contraria Opinione. 29. Propugnatores antiquae sententiae ita cum Bella mino decertant. 1' Eugenius IV. in I truci. pro Aranenis haec habet: Septimum est sacramentum Matrimonii ... cainaes iens Matrimonii, regulariter loquendo , rat multuus consensus per verba de praesenti e ressus. Congruit Tridentinum, quod docet ChriStum gratiam promeruisse , quae

naturalem conjugum amorem perficeret, eaque gratia christianorum conjugium praeStare connubiis in veteri Lege celebratis : seu elevasse contractum naturalem ad dignitatem

sacramenti per adjectionem gratiae quin aliquid in illo δε-

mutaverit. Jam Vero contractus naturalis solo persicitur consensu a contrahentibus. 30. 2' Ex conc. Tridentino in Decr. De reform. cap. l.

Matrimonia clandestina solo libero coulrahentium consensu lacta vera et rata sub anathemate declarata fuerunt, donec irrita Ecclesia ea non fecerit; noluit tamen ut haec irritatio vigorem haberet nisi post triginta dies a publicatione decreti. Iam vero ex Innoc. III. in cap. Ouamlo de divortiis , et ex communi loquendi usu aetate praesertim Tridentini recepto per Matrimonia vera et rata Signiscabantur Vere et proprie Sacramenta, non autem meri naturales aut civiles contractus ; ergo pro certo habuit Τr, dentinum solos contrahentes esse ministros sacramenti Matrimonii. Hoc ineluctabile argumentum robur adhuc accipit tum ex Matrimoniis initis coram parocho reluctante ;

306쪽

CAP. I. DE MATRIMONIO IN SE SPECTATO. 307

tum ex iis quae celebrantur coram parocho non sacerdote,

aut vicario generali aut cardinalibus non sacerdotibus; tum denique ex conjugiis dispensatione pontificia initis sine sacerdotiis alicujus praesentia, sive apud haereticos sive apud

infideles ; quae tamen omnia vera et rata seu sacramenta

censentur.3 l. 3' Indissolubilitas Matrimonii christiani est sacramenti essectus ; hoc enim dempto , reliqua Matrimonia di solubilia sunt, ut patet ex conjugiis infidelium , si conjux

alteruter ad christianam religionem convertitur, ut paulo post ostendemus ; aliisque in casibus. Porro talia etiarn sunt Matrimonia clandestina in regionibus in quibus decretum Tridentinum non est publicatum , aut quae ex dispen-tione sine praesentia parochi contrahuntur. Ergo uti vera sacramenta haberi debent. 32. His constitutis, pergunt ad dissolvenda adversari O-rum argumenta, quae speciosa potius quam solida videntur. Sane, inquiunt, auctoritas patrum non evincit Sumptum , eum nuspiam patres benedictioni tribuant vim conserendi gratiam, nuspiam Vocent sacerdotes hujus -- cramenti ministros. Quin potius ex agendi ratione patrum contrarium evincitur; siquidem constanter patres hanc benedictionem denegarunt secundis et tertiis nuptiis, ut OStendit Martentus Op. cit. lib. i. p. 2. c. s. ar. 3. S. 6. : Nec tamen putandi sunt voluiisse denegare saeramentum his r petitis nuptiis successivis. Conc. vero Carthagin. IV. continentiam prima nuptiarum nocte praescripsit ad imitationem juvenis Tobiae ; qui mos varie servabatur in diversis Ecclesiis. Multo vero minus quidpiam conficitur ex cone. Tridentino ex cujus historia novimus patres, Si paucos omnino excipias, ad Cani sententiam attendere noluisse. NO-Iuisse autem concilium per illa verba , quae pronunciari jussit a sacerdote; Ego vos eo ungo insinuare hujus sacramenti formam , constat ex iis quae adjecit : Vel aliis

utatur verbis juata receptum tintine usque provinciae ritum.

Scimus autem ex Martento loe. cit. in nullis antiquis Ri-

307쪽

308' Tn CTATUS DR NATRIMONIO

tualibus libriis verba illa reperiri; et alicubi receptum adhuc

esse , ut sacerdos tantum dicat : Ouod Deus conjunait, homo non separet. Nec melius rem conficiunt adversarii dum provocant ad analogiam ceterorum Sacramentorum , cum

quodlibet sacramentum aliquid vindicet sibi proprium. Quod

si nonnullae synodi particulares Vocant sacerdotes ministros Matrimonii, vel latiori Sensu Iocutae sunt, vel, ut adnotat Bened. XIV. De synodo lib. T. c. 27. incaute etiam. Si qua vero profanatio inest celebrationi Matrimonii, haec unice ex contrahentium dispositione repeti debet. 33. Demum insurgunt adVersus novitatem hujus sententiae cujus primus auctor fuit Canus, ante quem illa prorsus in Ecclesia inaudita erat. Nec non in consectaria, quae ex illa promanant, inter quae non insimum locum tenet distinctio inter contractum naturalem , Seu civilem et sacramentum in conjugiis chri8tianorum , soccunda parens tot opinionum, quae plus minus a Sana catholica doctrina

abhorrent. 34. Ita quidem assertores antiquae sententiae, quibus nos plane dissentimus. Ex hac deprehendimus materiam Matrimonii circa quam Sacramentum Versatur esse eorpora contrahentium , formam Vero eMe Verba , Vel Signa quibus mutuus comensus respective exprimitur et acceptatur

illa corporum traditio.

DE ΜATRIMONII PROPRIETATIBUS

35. Duae proprietates Matrimonii recensentur, unitas et indissolubilitas. Unitati adversantur polyandria seu Plur sitas maritorum, et polygamia Seu pluralitas uxorum; utraque potest esse aut simultanea, aut successiva. Simultaneam plurium maritorum polyandriam nemo unquam in christiana religione licitam eme propugnavit, cum Sit tu pitudo naturae ipsi adversans, prout vel ipsi ethnici agno erunt. SucceSSivam autem Sive polyandriam sive polyga-

308쪽

CAP. II. DE MATRIMOXII PROPRIETATIBUS. 309

miam licitam esse nemo jam est qui ambigat. Quod si Graoci ulteriores nuptias iniri vetant , ut ostendit Arcudius De

neordia Ecclesiae occidentalis et Orientalis lib. T. e. 27. Seqq. profitentur ita se gerere ex solo jure ecclesiastico. 36. Itaque unica quaestio agitari potest de polygamia simultanea. Usque ad reformatores sec. XIV. uno Ore christiani omnes eam adversari saltem juri divino professi sunt, donec sanioris moralis sectatores Lutherus, Melanchthon , Buccrus, ceterique Socii ex oecagione qua Permiserunt Philippo Hassiae Lanigravio, ut Vivente priore adhuc conjuge, aliam superinduceret, coeperunt pedetentim hoc sucinus cohonestare , ac deinceps resumptis Viribus propugnare non ita a Christo et ab Apostolo constitutam uniatatem Matrimonii, ut saltem in necessitatis casu dispensationem non admittat , cum nimirum uxor quacumque demum ex causa, debitum conjugale reddere nequeat. Imo Myserus in pluribus opusculis hac de re editis , contendit polygamiam juri divino non adversari, ac solo humano jure vetari. Ita hi strenui Evangelii vindices l37. Quod vero spectat ad indissolubilitatem, Variae excitantur quaestiones pro diversa ratione qua conjugium comsiderari potest. Etenim conjugium est aut venum, aut ratum, aut consummatum. Verum dicitur Matrimonium insidelium ἔ ratum praeterea quod inter christianos legitime contrahitur; consummatum denique, quod usu interveniente, completum est.

38. Matrimonium in infidelitate initum , dissolvi posse

quoad vinculum inter catholicos convenit, si paucos exci-Ρias , quos paulo post refellemus. Matrimonium ratum inter fideles initum pariter dissolvi posse per sanctioris vitae in ordine religioso approbato prosessionem Ecclesia catholica docet. Si Matrimonium vero fuerit consummatum nullo unquam in casu quoad vinculum dissolvi potest ex catho- Iica doctrina adversus novatores contendentes pluribus ex causis dissolvi posse, praesertim propter adulterium. 39. Dixi quoad vinculum; nam quoad thoram et habi-

309쪽

TRACTATUS DE MATRIMONIO

talionem ex ejusdem Ecclesiae catholicae doctrina dissolvi conjugium posse ob multiplicem cauSam , ex dicendis ad-Vereus protestantes patebit. 40. Haec igitur sunt doctrinae catholicae capita, quae circa Matrimonii proprietates adstruenda suscipimus insequentibus propositionibus.

PROPOSITIO I.

Non licet christianis plures Simul habere u res , cum hoc sit lege divina prohibitum 41. De fide propositio est juxta cone. Trident. Sem. 24. can. 2. Si quis diserit, licere christianis plures simul habere u res , et hoc nulla lege divina esse prohibitum p anath. sit. 42. Scriptura et traditio conspirant in hac adstruendaveritate. Si quidem Christus Matth. I9, 4.iseqq. sciscitantibus pharisaeis utrum liceret dimittere uxorem quacumque ex causa, respondit: Non legistis , quia qui fecit hominem ab initio , masculum et foeminam fecit eos, et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit

uxori suae ; et erunt duo in came una. Itaque jam non sunt duo sed una caro. Ouod eryo Deus conjunxit, homo non Soparet.

Instantibus porro pharisaeis: ouare ergo Moyses mandavit δε- re libellum repudii et dimittere8 Respondit Christus V. 8. Seqq. Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uetores vestras ; ab initio autem non fuit sic. Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uaorem suam, nisi Ob fomnicationem , et aliam duaerit, moechatur ; et qui dimissam aeerit moechatur. Si igitur ex Christo moechus ille est,

qui ab alio dimissam duxerit, perseverat prius Matrimonium. Si praeterea maechatur qui priori uxore dimissa aliam ducit, multo magis maechabitur , qui aliam duxerit,

priore uxore retenta.

43. Ad Christi sensum scribit Apostolus i. Cor. 7 ,l0. it. His qui Matrimonio juncti Sunt, praecipis, non ποSed Dominu3, u rem a viro non discedere; quod si disces-

310쪽

CAP. II. DE MATRIMONII PROPRIETATIBUs. 31 l

serit, manere innuptam, aut viro Suo reconciliari. Sic BOm. 7, 2. Quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi; si autem mortuus fuerit vis ejus soluta est a lege viri. Istitur, v Nente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro. Cum

ero ex eodem Apostolo l. Cor. 7, 4. pares in Matrimonii juribus sint vir et uxor, patet, quemadmodum non licet foeminae , primo conjugio perseVerante, alterum superinducere maritum, sic nec licere Viro , eodem manente conjugio , alteram superinducere uxorem. 44. Traditio pariter non aliud docuit, ut constat ex patribus utriusque Ecclesiae. Chr38ostomus enim Rom. 56. in Genes. n. 3. affirmat Christum omnem illam veterem p Irgamiae consuetudinem abolevisse. S. Ambrosius De Abraham lib. i. c. 7. et alibi docet Iego Evangelii reum adulterii esse, qui aliam uxorem quaerit, quum habet suam; eadem habet s. Augustinus De nuptiis lib. i. e. 10., eone. Mileuitanum II. cap. 17. polygamiae abrogationem repetit ab Evangeliea et apostolica disciplina. Atque omisso Innocentio I. Epist. 5. - superium c. 8., Nicolaus I. Ad Consulta Bulyaror. e. 51. Duas, inquit, tempors uno habere u res nee ipsa origo humanae conditionis admittit, nec leae ctristianorum ulla permittit. Adeo vero receptus hoc erat in Ecclesia catholica cum novatores exorti gunt, ut uniVersus christianus orbis facultatem ab ipsis datam Philippo Hassiae aliam superinducendi uxorem, priori Vivente, e horruerit ; et iidem Iutherini factum hoc omni modo o euitare sategerint.

DIFFICULTATES

45. O . 1' Apostolus i. Tim. 3, 2. statuit episcopum

Oportere unius uoris virum eme, ceteris ergo licet plures uxores ducere. 2' Valentinianus I. teste Socrate lib. 4. c. 3 l. Iegem tulit , ut cuivis liceret duas simul habere u res le-stitima3 : quod facto suo confirmavit, ducta Iustina' cum adhuc viveret Severa. 3' Id ipsum fecisse perhibetur Loth rius imperator. 4' Imo Gregorius V. in D. ad Bonjacium

SEARCH

MENU NAVIGATION