장음표시 사용
311쪽
cuidam indulsit, ut propter uxoris suae infirmitatem, alteram duceret. 5' Sane polygamia legi naturali non adversatur , alioquin Deus antiquis Patriarchis eam minime indulsisset. Ergo. 46. Besp. Ad i , D. 4d exclusionem polygamiae successivae , c. polygamiae Simultaneae N. Hinc factum est ut bigami in Ecclesia semper ut irregulares habiti fuerint. Cum proinde Theodoretus ut a se amoVeret infracti canonis ap stolici accusationem, eo quod promovisset Irenaeum comitem bigamum ad episcopatum Tyrium, ac verba Apostoli in Epist. ad Domnum intellexisset De bigamo simultaneo, ut infractor canonis nihilominus habitus est, et expositionis
singularis auctor contra uniVersae Ecclesiae Sensum. Ceterum Apostolus explicat se ipsum dum ibid. V. 9. disserens de diaconissa praescribit, ut non eligatur, nisi quae fuerit
47. Ad 2', My. Tum quia nuspiam ejusmodi Iex Valentiniani apparet; tum quia praemortua Severa, Imperator Iustinam duxit, uti post Baronium ostendit Valesius in
notis ad loc. cit. Historiae Moles. Socratis; tum quia denique ab ipso ethnico Ammiano Marcellino lib. 30. cap. 9. alentinianu commendatur Summopere ob eastitatis professionem.
48. Ad 3 , D. Contra legem Christi, C. Iegitime N. De hac enim Lotharii polygamia haec in epistola ad eundem
data scribebat Nicolaus Ι. Annon districta ultione feriendus es , qui in duabus uaoribus adulterium Lamech imitatus esse dignosceris p
49. Ad 4 , D. Indulsit Gregorius II. ut nova dureretur uxor, priore impotentia laborante , et ab eo ducta ante conversionem ad christianam religionem, Tr. ob simplicem infirmitatem N. Itaque i ' haec epistola eruditis non paucis luppecta est; T Verum , hoc praetermisso, non immerito Berardus in suo Gratiano animadvertit, hic agi de homine prius infideli, ac deinceps ad christianam religionem con-Verso , cujus uxor impotentia laborabat; cum vero longo
312쪽
CAP. II. DE MATRIMONII PROPRIETATIBUs. ala
minorem firmitatem habeat conjugium in infidelitate eontractum , quam conjugium christianum , ideo censuit posse eum illo dispensari. 50. Ad 5 , D. Polygamia non adversatur legi naturali rigorose, seu stricte sumptae , prout non adversatur priamario Matrimonii fini, C. Ei est plene conformis et secundariis saltem conjugii finibus R. Peculiares ob causas, eo ipso quod pol3gamia juri naturae rigoroso non adve Setur , nec primario connubii sini, Deus patriarchis eam i duisit, secus ac senserit Calvinus. Ceterum Christus issam
in Nova Lege abolevit et abstulit, quod christiano homini satis esse debet; et hoc est quod desinivit Tridentinum.
Matrimonium ab in elibus legitime eontractum , dissolvi trat quoad vinculum, ri, alteratro conjuge ad Idem
converso, nolit alter cum eo pacisce vivere, vel non consentiat habitara sine contumelia Creatoris
5 l. Propositio certa est; enunciata enim doctrina coinmunis, imo et unanimi consensione admissa in Ecclesia e
tholica est, ac saepius in pratim deducta , donec in finem Vergente sec. elapso primum in Galliis , deinde in Germania a nonnullis neotericis impugnata fuit, quos deinde alii editis libellis secuti sunt.
52. Ita Vero ejus veritatem adstruimus: Doctrina quam enunciavimus Scripturae auctoritate fulcitur ; communi patrum sensu ; Bom. Pontificum decretis, constantique Ecclesiae praxi et communi theologorum et canonistarum su fragio gaudet; ergo certa omnino censenda ret. 53. Sane primo Seripturae inniti constat ex Apostolol. cor. 7, 10. seqq. scribente: Iis autem, qui Matrimonio
juncti Sunt, praecipio non esto sed Dominus, uaorem a vim non discedere. Quod si discesserit , manere innuptam aut vim Euo reconciliari. Et vir uaorem non dimittat. Nam reteris esto
313쪽
dies non Dominua, si quis frater uaeorem habet i delem, et re consentit habitare cum illo , non dimittat illam. Et si qua mulier Melis habet virum insialem , et his consentit habitare cum illa , non dimittat virum . . . Quod si in elis discedit, discedat; non enim servituti subjectus est frater aut soror in hujusmodi. In pace enim vocavit nos De . Tria porro sunt
quae evincunt hic Apostolum loqui de dissolutione conjugii in infidelitate eontracti quoad vinculum i ' antithesis quam instituit inter conjugium sidelium, et conjugium in infidelitate initum, quod prius sit prorsus indissolubile, Blterum vero non item; 2' libertas quam tribuit parti s-deli , quum discesserit pars infidelis , dicens : non enim
servituti etc. jam Vero haec nulla esset, Si permaneret vinculum conjugale; 3' ratio quam reddit hujus libertatis, quod servituti subjeetus non sit frater, aut soror in hujusmodi; haec enim servitus alia non est praeter vinculum quo fit , ut Irater aut soror deberet aut caelebs vivere, aut alteri parti reconciliari, de quo Iocutus fuerat agens de Matrimonio fidelium. Hoc ipsum vinculum illud est, quod paulo post, scilicet v. 39. vocat Apostolus ligamen, ejusque solutionem
54. Communi patrum sensui hanc ipsam doctrinam inniti patet ex s. Ambrosio , qui lib. 8. in Lute. n. 2. Scribit: Si Omne conjustium a Deo est, omne eonjugium non licet solvi: et quomodo Apostolus disit: Ouod si ins lis discedit, discedat' In quo et mirabiliter noluit apud christianos camam residere divortii, et ostendit non a Deo esseὶ omne conjustium: quae verba expositionem datam textui Apostoli apprime confirmant. Sic etiam Ambrosiaster, seu antiquus auctor commentarior. in Epist. 3. Pauli s. Ambrosio coaevus, his Verbis communem doctrinam, explanans adductum Apostoli locum , expressit: Si in elis, odio Dei diseedit, Melis reus non erit dissoluti Matrimonii. . . ac per hoc non eSi peccatum ei, qui dimittitur propter Deum, si alii se junoeerit. Nec aliter intellexit Apostolum s. IO. Chrysostomus, Scribens liom. 21. iv c. 7. Epist. i. ad Cor. u. 3. Beliua eδι ut
314쪽
CAP. II. DE MATRIMONII PROPRIETATI Bus. 315
divellatur Matrimonium quam pietas ; nec non Cliosostomi epitomatores Theophylactus et Oecumenius. 55. Romanos porro Pontifices eandem tenuisse doctrinam, fidem facit Innocentius III. qui in Decreto, Quanto decisortiis haec statuit: Si alter insialium conjugum ad Idem
catholicam convertatur , altera vel nullo modo, vel non tine blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrahat ad mortale peccavium , et cohabitare volente, qui relinquitur, ad Secunda, si voluerit, vota transibit; et in hoc casu intelligimu3, quod ait Apostolus: si inscitis discedit, diuestat. . . Nam etsi Matrimonium verum inter i deles eaeistat, non est tamen ratum. Hinc Bened. XIV. De synodo lib. s. c. 4. i delium conjugium eae privilegis in silet favorem a Christo Domino concesso et ab Apostolo promulgato dissolvi, pronunciat eertum esse. Ibid. Vero lib. 13. c. 21. S. 2. seqq. plures recenset emus excussos ac resolutos a summis Pontificibus s. Pio V., Gregorio XIII, et Paulo V. His adjici possunt responsa a me. Congregatione concilii hac de re edita , nec non Bituales libri Ecclesiarum Suessionensis , Metensis , Bononiensis in Brittannia minori, Ebroicensis, aliarumque id ipsum consirmantes ; item usus ab immemorabili receptus laaec eo
jugia dissolvendi in Italia , Galliis , Germania. Nisi proinde
dicere velimus Bom. Pontisces, imo et universam Eccle- Siam in re tam gravi, quae morum honestatem assicit turpiter errasse, fatendum veram eme doctrinam quam Pr
56. Nil mirum igitur si theologi omnes , si unum sortasse C etanum excipias , qui tamen fatetur nostram Paulini textus expositionem communem in Ecclesia esse , hanc doctrinam professi fuerint una cum canonistis omnibus ad haec usque tempora. Nequit proinde a temeritatis nota excusari, qui Secus teneat.
57. I. O . i' Matrimonium infidelium jure naturae ac divino positivo indissolubile est repraesentans et ipsum suo
315쪽
modo indissolubilem Christi cum Ecclesia eo unctionem. 2' Doctrina Christi et Apostoli de absoluta quorumcumque connubiorum indissolubilitate nullam exceptionem patitur. Adeoque insolubilia etiam sunt infidelium conjugia. 58. Besp. Ad i , D. Per se, Tr. vel C. Dei accedente dispensatione N. Sane etiam conjugia Hebraeorum firma ac indissolubilia per se erant, peculiarique ratione reserebant unionem Christi cum Ecclesia , attamen , Deo auctore, per libellum repudii dissolvi poterant. Ex quo discimus dissolubilitatem conjugii adversari quidem secundario naturae juri, non autem primario , alioquin Deus numquam ejus dissolutionem permisisset. 59. Ad 2 , D. Quae sat auctoritate humana, C. Buctoritate divina N. Alioquin nec dissolvi possent conjugiarata et non consummata s delium, quod tamen nemo catholicorum dicet. Quemadmodum igitur haec , sic insi- dolium eonjugia divina auctoritate solvuntur; ut enim ex Benedicto XIV. vidimus, Christus ipse est, qui talem eo reptionem in favorem sol opposuit. 60. II. O . t ' Verba Apostoli: Si i delis diseedit etc.
adeo Vaga et obscura sunt, ut exinde exceptionem extundere non valeamus. 2' Ex altera vero parte Apostolus jam constituerat diversitate religiosae consessionis non solvi conjugium , dum proinde sibi proposuisset casum de infideli
ultro discedente a conjugio , respondet nos christianos impedire id non posse, ac satius esse amittere conjugem quam
sidem. 3' Nullum igitur privilegium concedit Apostolus fideli ob discessum partis infidelis, prout nullum ejusmodi
privilegium exoritur ex alterius conjugis fornicatione , ut loquitur Chusostomus. 4' Servitus autem de qua ibid. disserit Λpostolus nonnisi servitus pereati est, ita ut fides omnibus praeserenda sit, nec debeat uxor ob conjugium peccato inservire ac se ipsam perdere. 5' Prout liquet ex VO- cibus vir et mulier, quibus hic utitur Apostolus ad signi- scandum conjugium integrum permanere. 6' Eo vel magis, quod a parte sideli speranda semper sit convertio Par
316쪽
CAP. II. DE MATRIMONII PROPRIETATI Bus. a17
tis infidelis, ejusque ad pristinum conjugium regreSSus.
61. Resp. Ad i , D. Ideoque interpretatio privata subjicienda est interpretationi Ecclesiae , c. praeserri huic debet N. Nam hoc ipso quod obscurus sit Paulinus textius
juxta adversarios , debet omnis sincerus catholicus communem receptamque in Ecclesia interpretationem sectari, neque potest suam peculiarem obtrudere. Ceterum Coruelio a Lapide, ipsoque non abnuente Crietano, ostendit communem Ecclesiae hujus loci expositionem conformem plane esse menti Apostoli tum ex contextu , tum ex communi interpretum Graecorum et Latinorum hujus loci explanatione.
62. Ad 2 , D. Id constituit Apostolus in duobus prioribus casibus quos proposuit, scilicet conjugii fidelium , et conjugii in insidelitate tuiti, dum insidelis pacifice cum
fideli vivere coimentit, C. in tertio casu de quo agimus dum insidelis discedit seu solvit conjugium N. Etenim adversarii concedunt infidelem per discessionem suam juxta leges Romanas Vere Solvere conjugium quoad vinculum , quod Apostolus expressit per verbum discedit ergo dum addit: discedat uti disruptum hoc vinculum habet, ita ut conjux fidelis liber omnino ab eodem vinculo sit. Insidelis quidem sic agendo injuste se gerit , sed facto semel posito , solutio vinculi exurgit etiam pro conjuge fideli ex privilegio a Christo concesso in favorem fidei. 63. Λd 3 , D. Nullum concedit privilegium proveniens ex solo infidelis discessu, c. proveniens ex divina dispositione in favorem fidei, ut toties diximus , N. Certe nullum ejusmodi privilegium ex sola injusta infidelis agendi ratione exurgit, neque nos id contendimus, sed hoc privilegium provenit ex Dei ordinatione ab Apostolo promulgata ; et hinc ruit Observatio ex Chrysostomo petita. 64. Ad 4 , Neo. Siquidem Apostolus de peccato nec verbum heic habet, sed cum dixisset: Quod si in elis diascedit , discedat, continenter subdit: Non enim servituti su jectus est frater aut soror in hujusmodi. Evidens igitur est,
317쪽
318 TRACTATUs DE MATRIMONIO 'ipsum loqui de servitute conjugio inhaerente, quae improprie quidem servitus est, attamen talis est respectu jugi seu vinculi quo Obstricti conjuges sunt quamdiu matrimonium viget. 65. Ad 5 , D. Si objectae voces promiscue non usu parentur in Scripturis tum de nuptis tum de innuptis, Tr si promiscue sumantur , uti certum est, N. Dixi: Transeat; nam tamdiu vocat virum τον et mulierem mi ν γυναικα
quamdiu subsistit conjugium. 66. Ad si , Esto : Exinde unum Sequitur, nempe PrO-
positum sanctioris Vitae optimum esse consilium, non a
tem esse obligationem , ita ut teneatur fidelis ab aliis ineundis nuptiis abstinere, dum potest sua uti libertate. 67. ΙΙΙ. Obj. Saltem traditio huic expositioni non lavet. Nam 1' antiquiores patres de hac quaestione alte silent. 2' S. Augustinus Vero eidem prorsus refragatur in duobus ad Pollentium libris De conjugiis adulterinis ubi eam discutit. Generale enim principium Augustini est 1ib. 2. c. 4.
Nullius viri posterioris mulier uetor ene incipit, nisi prioris esse desierit; esse autem desinrt uaeor prioris, si moriatur vir ejus. Et lib. 1. c. 18. ubi ad quaestionem nostram propius accedit, ideo non expedire affirmat, ut conjuges 1ideles dimittant infideles, quia in alia conbustia cum ceciderint , viventibus eis a quibus dimittuntur, adulterinis nexibus colligati di scillime resolvuntur. Iam Vero adulteriri ne-aeus non essent sed legitimi, si ob insidelitatem dissolveretur conjugium. Eadem repetit cap. 25. scribens: Pr pter quodlibet fornicationis genus , sive carnis sive spiritus, ubi et infdelitas intelligitur, et dimisso viro non licet alteri nubere, et dimissa uore non licet alteram ducere; quoniam Dominus, nulla eaeceptione facta, dicit: Si uor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur; et omnis, qui ἀμmittit Morem suam, et ducit alteram, moechatur. Nulla igitur ex Augustino quocumque in casu datur conjugii dissolutio. 3' Nec obest contraria Innocentii ΙΙΙ., Gratiani, ac deinde theologorum et canonistarum turbae expositio;
318쪽
CAP. II. DE MATRIMONII PROPRIETATIBUS. 31s
hi enim omnes decepti sunt ex canone: Si in elis qui salso putabatur Gregorii M. sententia, eum nune expi ratum sit eam esse Ambrosiastri, Diaconi scilicet Hilarii, viri obscuri et schismatici luci seriani. 4' Nullum proinde exemplum solutionis ejusmodi conjugiorum ante sec. X. exhiberi potest. Ergo. 68. Besp. N. A. Ad i , Prob. D. Nulla sibi oblata
occasione de ea disserendi, Tr. Vel C. quasi contrarium senserint N. Contrarium enim ostendimus tum ex s. Ambro-8io, tum ex s. IO. Chrysostomo, Ambrosiastro aliisque.
69. Ad 2 , Neg. Etenim s. Λugustinus in cit. libris nec ulla ratione praesentem quaestionem discutit, neque
70. In primo igitur textu ex lib. 2. objecto: Nullius viri etc. id unum affirmat contra Pollentium, non solvi scilicet Matrimonium ob adulterium , adeoque subdit: Non si fornicetur; eo quod Pollentius aequi paraverit adulterium morti.
Ti. In altero textu exponit s. Doctor Apostoli verba : Ceteris ego dieo, non Dominus etc. de consilio dato ab Apostolo non dimittendi conjugem infidelem cum hic co sentit pacisce cum altero vivere, non autem de praecesto, ut contendebat Pollentitas. 72. In tertio demum textu, propositionem generalem: Propter quodlibet etc. profert s. Augustinus cohaerenter ad Apostoli consilium de non discedendo a conjuge insideliet fornicario: ad alteram vero textus Paulini partem: quod si in elis discedit etc. numquam pervcnit s. Doctor. Adeoque unice loquitur de conjugiis christianorum, ac de casu in quo insidetis consentiat pacifice vivere cum conjuge 1ideli. Exinde patet propositiones generales s. Augustini coarctandas esse ad subjectam materiam. 73. Ad 3 , Besp. Esto canonem Si infdeles non esse S. Gregorii M. sententiam, est tam Scriptoris Sec. IV. qui hac in parte secutus est communem aetate sua sentiendi rationem , ut conStat ex s. Λ rosio, aliisque a nobis aru
319쪽
Iatis patribus. Cum vero Innocentius III. suam secerit, et sanxerit, satis est ad faciendam auctoritatem, praesertim cum eandem in praxi doctrinam secuti suerint insequentes Rom. Pontifices, imo Ecclesia saltem Occidentalis universa. Dum igitur catholici theologi et canonistae eam amplexi sunt gravi non fuerunt fundamento destituti. 74. Ad 4 , D. Id est documenta sec. X. anteriora de ejusmodi solutionibus non suppetunt, c. nullae factae , sunt, aut saltem fieri non potuerunt R. Eo ipso quod haec doctrina seculis anterioribus obtinuerit, sequitur aut sactas has solutiones esse, aut fieri potuisse; etsi documenta ad nos minime pervenerint. Accedit quod interdum adjuncta peculiaria et prudentia aliter postulent; cum non omnia quae licent semper expediant. 75. IV. Obj. i' Matrimonium non solvitur propter ha resim, ergo neque solvi potest per infidelitatem, eadem enim ratio pro utroque riget. 2' Non dissolvitur per adulterium , quod magis directe adversatur Matrimonii naturae quam insidelitas. 3' Ignoratur quando hujusmodi dissolutio fiat, num ante no um conjugium, num in actu quo aliud initur, an post. 4' Cum agitur de sacramentis tutior pars
est eligenda, nemo autem non videt Ionge tutius esse eo tinentiam profiteri, quam Sese exponere per no um eou-jugium polygamiae simultaneae periculo. Ergo.' 76. Besp. Ad i , et 2 , Neg. paritatem. Etenim in
his duobus casibus agitur de matrimoniis veris et ratis inter christianos , seu Sacramentis , quae cum consummata fuerint in nullo unquam casu dissolvi possunt. Matrimonia vero in insidelitate contracta vera tantum sunt, non autem rata, adeoque eandem firmitatem non habent, ac connubia christianorum. 77. Ad 3 , Resp. dissolvi in actu quo novum contrahitur.
78. Ad 4 , Neg. tutius esse continentiam prosteri ad mentem adversariorum, qui in hac dissicultate supponunt Propriam sententiam aliquam saltem probabilitatem habere
320쪽
CAP. II. DE NATRIMONII PROPRIETATIBUS. 32 l
eum tamen nullam habeat, et sit aperte falsa utpote contraria doctrinae et praxi Ecclesiae; uti ostendimus.
Matrimonium ratum, non consummatum, Per Solemnem
Religionis professionem alterius conjugum dirimitur 79. De fide propositio est, desinita a Tridentino Sess.cit. can. 6. Si quis diserit Matrimonium ratum, non consummatum , per Solemnem religionis prosemionem alteriins conjugum , non dirimi ; anathema sit. Ita vero ejus verita tem evincimus: Ecclesia, auctoritate sibi divinitus tradita, ut paulo post ostendemus , potuit nonnullas Matrimonio contrahendo conditiones apponere, ut, si desint, illegitime ac invalide ineatur; ergo eadem auctoritate potuit tales apponere conditiones, ut initum dissolvi queat. 80. Iam vero nulla est ratio, quare Ecclesia divina auctoritate possit apponere impedimenta antequam ineatura christianis conjugium, quae irritum illud faciant, nequeat autem apponere conditionem suspensivam , ut ita dicam, qua fiat ut alter contrahentium, antequam initum conjugium consummet, resilire possit ad persectius vitae genus per Solemnem prosessionem religiosam instituendum consectandumque. Sane hac potestate Ecclesiam praeditam esse patet ex sacto ipso. Innocentius ΙΙΙ. in cap. Ea partem conversione conjugatorum; et ante ipsum Alexander III. in conc. Lateranensi III. an. 1179. cap. Verum, et cap.
Eae publico sub eodem titulo, non modo declararunt licite id fieri posse, sed praeterea exemplo sanctorum id confirmarunt; et verba Christi: Non licet viro uorem suam, nisi fornicationis causa, dimittere, exposuerunt de Matrimonio consummato, ac ita debere intelligi docuerunt. Plura exempla a Bessarmino aliisque collecta sanctorum, qui initas nuptias sanctioris vitae causa dissolverunt, sin minus apodictice rem conficiant, saltem ostendunt Ecclesiae spiritum, et germina traditionis, quae postea evoluta est.