Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

322 TRACTATUS DE MATRIMONIO

Porro juxta regulam ab Augustino traditam Epist. 55.

Ianuar. c. is. n. 18. Ouod tota per Orbem frequemial Melesia, quin ita faciendum sit, disputare, imolentissimae imsaniae est, recte concluditur jure merito radentinum definivisse ruta ejusmodi conjugia per solemnem Religionis prosessionem dirimi.

DIFFICULTATES

8 l. Obj. l' Naturali ac divino jure semel Iegitime contracta Matrimonia indissolubilia sunt, dicente Christo: Ouod

Deus conjun ι homo non 3eparet. T Ecclesia nihil potest in iis quae ad substantiam sacramentorum spectant, ut in casu nostro. 3' Nullum Sec. XIII. anterius exemplum allegari potest hujus dissolutionis. 4' Exempla sanctorum multiplici ex capite nutant, cum incertum sit utrum in iis agatur de nuptiis an de sponsalibus, et utrum dissolutae nuptiae fuerint etiam quoad vinculum , ac demum utrum rite id sancti fecerint. 5' Adde solemnitatem Votorum nonnisi de jure ecclesiastico esse, quae proinde irritum es- sicere non potest, quod ratum est jure divino. Ergo. 82. Besp. Ad l , D. Utroque jure Matrimonia absolute contracta indissolubilia sunt, C. contracta conditionate juxta clesiae dispositionem R. Siquidem omnia fidelium conjugia ex Ecclesiae dispositione hanc implicite conditionem

continent: Nisi ante Matrimonii consummationem velim pem sectiorem vitam juaeta Ecclesiae doctrinam prosteri. Cum vero

divina ad id accepta auctoritate hoc Ecclesia statuerit, sequitur non humana sed divina auctoritate illa conjugia solvi, et Christi oraculum de Matrimonio consummato intelligendum esse, prout intelligit Ecclesia. 83. Ad 2 , D. Nihil Ecclesia potest cirea sacramenti substantiam directe, C. indirecte N. Hujus rei exempla h hemus luculentissima in potestate statuendi impedimenta dirimentia Matrimonium, qua Ecclesia divinitus pollet, prout paulo post luculenter ostendemus. 84. Ad 3 ,. D. Quatenus Ecclesia hac sua potestate

322쪽

EM . II. DE MATRIMONII PROPRIETATIBUS. 323

ante See. XIII. um non sit, D. uti non potuerit A. Cum constet de jure, parum refert quod facta anteriora non habeantur. Animadvertendum insuper est Rom. Pontifices

quos adduximus in suis decretis non loqui de jure novo ac nova praxi, sed de solutione horum conjugiorum agere tanquam de re jamdiu in usu posita.

85. Ad 4 , D. Exempla sanctorum per se rem non e -- ciunt, C. Saltem non patefaciunt Ecclesiae spiritum N. Hoc porro nobis Satis est. 86. Ad 5 , D. Solemnitas votorum, C. Substantia N. Baec enim proveniunt ex doctrina Evangelica, quae omnibus persectionis consilia suadet.

Propter Merraim, aut molestam cohabitesionem, aut affect tam absentiam a conjuge dissolvi non potest satrimonii vinculum 87. De fide est ex can. 5. cit. Sess. conc. Tridentini: Si quis diserit propter Maeresim , aut molestam eohabitationem, aut a Petatam absentiam a conjuge dissolvi posse vatrimonii

vinculum; anathema 1it.

88. Innititur haec veritas verbo Dei scripto et tradito. Etenim Christus Matth. 19, 9. omnes prorsus dissolvendi Matrimonii causas exclusit dicens : Ouieumque dimiserit u rem suam , nisi Ob Iomicationem, et aliam duoeerit, moechatur; et qui dimissam duaeerit moectatur. Adeoque Apostolusi. Cor. 7, 10. Omni exceptione exclusa, pronunciat: Ita qui Matrimonio juncti sunt, praecipio, non DO, 3ed Domin- ,

ti rem a viro non discedere; quod si discesserit , manere innuptam aut viro suo reconciliari, et vir u rem non dimittas.

89. Verbum porro Dei traditum recensitas Omne8 eXeeptiones aperte excludit; patres enim l' uno ore docent adulteram eam esse, quae, vivente Viro, fuerit cum alio viro eohaerenter ad Apostoli dictum Rom. 7, 2. inter ceteros s. Hieronymus Epist. 55. Ad Amandum n. 3. et s. A

323쪽

324 TRACTATUS I E NATRIMONIO

gustinus De nuptiis lib. i. c. 10. ubi scribit: Hujus promul dubio sacramenti res est , ut mas et foemina connubio copulati quamdiu vivunt, inseparabiliter perseverent. 2' Uno consensu rejiciunt leges ab imperatoribus latas, quibus divortium permittebatur ; sic e . g. Io. Chrysostomus inmm. De libello repud. , quae est in l. aes Corinth. 7, 39. n. l. haec scribit: Ne mihi testes ab eaeteris conditas legas, praecipientes dari libellum repudii et divelli. Neque enim jureta illas judieaturus est te Deus in die illa, sed securulum eas, quas ipse statuit; et Hieronymus Epist. 79. Ad Oceanum: Aliae, inquit, rant leges Caesarum, aliae Christi; aliud Papinianus, aliud Paulus noster praeeipit; eadem habet --hrosius lib. 8. in c. 16. Luc. n. 5. et Augustinus loc. cit.

et alibi. 90. Iam vero hae solae leges a patribus et ab Ecclesia rejectae, sunt quae nobis a protestantibus in suae doctrinae subsidium objiciuntur, ab illis proinde asserendis Supersedemus , quae commodiu8 disjicientur paulo post.

Ron errat Ecclesia, cum docuit et docet, juata Evangelicam et Apostolicam doctrinam, propter adulterium alterius conjugum Matrimonii vinculum non posse dissolvis l. De fide et haec propotitio est, ex ean. T. Conc.

Tridentini his verbis concepto: Si quis diserit , Ecclesiam

errare eum docuit et docet , Daeta evangelieam et apostolieam doctrinam propter adulterium alterius conjustum Matrimonii vinculum non posse dissolvi; et utrumque, vel etiam innocentem, qui causam adulteris non dedit, non pone, altero eonjuste vivente, aliud Matrimonium contrahere; moecharique eum, qui dimissa a vera, aliam duoeerit, et eam quae, dimisso adultero, alii nupserit; anathema sit.

92. Hoc canone directe Concilium Iutheranos et calvinistas impetit Ecclesiam erroris incusantes, quod doceret conjugium per adulterium non posse dissolvi quoad vincu-

324쪽

CAP. II. DE M TRIMONII PROPRIETATIBUs. 325

Ium, non autem Graecos, qui adhuc tenent quidem posse connubiuin hoc in casu dissolvi, quin tamen in Ecclesiam Latinam ob diversam doctrinam et praxim quere-

Iam moveant. Dogmaticum porro hunc canonem eme, secusae effutierit Munrius, patet ex eo , quod in eo agatur de

re quae ad evangelicam et apostolicam doctrinam spectat.

93. Quibus animadversis, sic ad propositam veritatem vindicandam accedimus: ex praecedente Propos . ex Verbo Dei scripto et tradito omnimoda conjugiorum christianorum indissolubilitas praedicatur. Ergo etiam cum adulterium intervenit. Sane si alicubi casus adulterii exciperetur esset profecto Matth. 5, 32. ubi Christus ait: Omnis, qui

dimiserit u rem suam, eaecepta fornicationis causa, facit eam moechari; et qui dimissam duaeerit, adulterat; et ibid. c. 19, 9. Quicumque dimiserit uorem suam etc. Haec enim soIa

loca sunt ad quae appellant novatores. Atqui exceptio haec illis in textibus non continetur. Etenim si Christus hic de dissolutione Matrimonii quoad vinculum propter adulterium loqueretur, moechiae reum non traduxisset eum, qui uxore dimissa aliam duceret, aut eum qui dimissam ab alio sibi in matrimonium conjungeret. Iam Vero ut patet ex ipsis recitatis verbis, Christus ita pronunciat. Ergo. Et haec confirmantur ex locis parallelis duorum Evangelistarum Marci et Lucae, in quibus, nulla clausula adjecta, adulterii reus absolute a Christo dicitur tum qui alteram, priore repudiata uxore, ducit; tum qui se cum repudiata conjungit; nec non ex Apostolo Bom. T. et 1. Cor. 7. Christi mentem exponente. De sola igitur dimissione quoad thorum in adductis locis sermo est. 94. Hanc porro verborum Christi intelligentiam patres tenuisse, non 8Olum testis est Augustinus, qui ex prosesso eam tuetur in duobus ad Pollentium libris De adulterinis conjugiis, et adversarii ultro nobis dant; Verum etiam patres alii sive Augustino anteriores sive suppares. Etenimeonc. Illiberitanum an . 313. can. s. statuit: Fidelis foemina, quae adulterum maritum reliquerit Melam, et alterum

325쪽

3 26 TR CTATUS DE MATRIMOXIO

ducit , prohibeatur, ne dueat; si autem duxerit, non prius ac imat communionem, is, quem reliquit, seculo Gierit, nisi necessitas infirmitatis darε compulerit. S. Hiero-nmus in cit. Epist. ad Ama iam, Ouamdiu, inquit, vivit vir, licet Mulier sit, licet sagitiis Omnibuε coopertus, et ab urore propter haec scelera derelictua, maritus ejus reputatur, cui alterum virum accipere non licet. Qui deinde in Epist. ad Oceanum, Fabiolae matronae Romanae, quae

juxta imperiales leges, marito adultero dimisso , licitum sibi censuit alteri nubere, publicam poenitentiam toto spectante clero et populo ab ea factam describit. Batum igitur firmumque erat in Ecclesia Romana ea aetate per adulterium Matrimonii vinculum minime solvi. Alios magno numero patres, quos nos bre itatis causa Omittimus, proferunt Bellarminus et Tournelyus de hac agentes quaestione. 95. Hic adjici debent haud levia incommoda quae ex adversariorum doctrina dimanant, facillima in primis conjugiorum ac frequens solutio; etenim, uti passim obtinet apud heterodoxos, conjuges vel sibi permittunt adulteria ut Matrimonium solvant, Vel omnes arripiunt occasiones ad hoc sibi crimen ex levibus conjecturis impingendi, adeo ut frequentissima penes illos divortia fiant; sane in Borus-sia a tribunalibus an . t 837. signata sunt 239 l. divortia. Ecelesia Graeca proprie dicta hoc ipso anno l845ὶ amare queritur de gorOre sua Petropolitana, quod hujus sancta synodua quotannis signet plus minus 200. divortia pro- Ocata a corruptione. Hoc ipsum nunc in utraque eommunione deplorant prudentiores viri, qui commendant Ecelesiam catholicam ob contrariam doctrinam et praxim.

DIFFICULTATES

96. I. O . l' Christus verbis illis Matth. 5, 32. Nisi ob fornicationem, vel ibid. 19, 9. eaecepta fornicati is causa ab omnimoda indis olubilitatis conjugii lege excepit adulterii casum. 2' Alioquin Christus adulterium veluti unicam divortii causam quoad thorum assignasset, quum tamen Ε -

326쪽

CAN. II. DE MATRIMONII PROPRIETATIBUS. 327

clesia plures alias recenseat; neque respondisset pharisaeorum interpellationi de causa absoluti divortii quoad vinculum si locutus esset de sola solutione quoad thorum. 3' Sensus igitur sententiae Christi est: Moechatur qui solvit priastinum conjugium, praeterquam ob adulterii causam, ut aliud ineat, prout moechatur ille, qui dimissam duxerit praeter quam ob crimen adulterii. 4' Marcus et Lucas suppleri debent per Matthaeum. 5' Pauloes intelligi debet de

communiter contingentibus. Ergo.

97. Resp. Ad i , Reg. Siquidem omnia huic inteli,

gentiae obstant, quae retulimus. Igitur vel clausula haec conjungi debet cum priori sententiae parte, et sensus erit: numquam licet dissolvere conjugium, excepto casu adulterii , conjuge autem adultero sive retento sive dimisso , nefas est alterum ducere. Quae communis interpretatio est, et sic cessat difficultas. Vel exponenda sunt verba Christi stative, quasi dixerit: Non licet dimittere uxorem excepto casu fornicationis. Num vero ea dimissa, fas esset necne aliam ducere, hic Christus non dixit ne pharisaeos os-fenderet ; quod tamen hic prudenter tacuit postea cum domi hac ipsa de re interrogatus esset a discipulis, ut resert Marcus 10, li. omnimodam indissolubilitatem constituit. Vel etiam, ut aliis placet, Christus hic respondit pharisaeis ad normam mosaicae legis, quae cum Deut. 24, 1. permittoret Hebraeis dare libellum repudii uxori in qua

foeditatem aliquam invenissent, doctores illius aetatis ita extenderant libertatem hane, ut ob levissimas causas uxores dimitterentur , seu quacumque eae caraa. Christus hanc causam ad solum casum sornicationis coarctavit, nihil adjiciens de omnimoda indissolubilitate, quam ipse postea pro lege evangelica constituit. Quaevis harum interpretationum admittatur, dissicultas tollitur ; nec cogimur admittere Chri-Stum , qui legem non Venit solvere sed adimplere, adeo I tam portam aperuisse ad conjugiorum dissolutionem tot criminum fecundam parentem. 98. Et haec quidem de sententiis inter eatholicos ha-

327쪽

328 TRACTAT Us DE NATRIMONIO

ctenus receptis. Verum quid sentiendum de novissima alia interpretatione , qua contenditur Christi clausulas ivisi ob fornicationem, . . . . Excepta fornicationis eausa, de peΙIice esse intelligendas Unde Christi sententia in hoc tota esset: conjugium viri et mulieris dissolvi numquam posse, nisi si fornicarium sit, quod dicitur concubinatus ; eo quod vox πονεta fornicatio', qua heic usus est Christus , non

possit significare flagitium illud quod patrant qui legiti

mo conjugio conjuncti sunt, quodque μοιχεια adulterium vocatur, sed illud solum quo se maculare possunt qui il- legitima conjunctione copulantur. Respondemus ejusmodi interpretationem omnino profligari l ' Quia supponeret, quod absonum est, dubium aliquando Suboriri unquam potuisse, liceret ne pellicem seu concubinam dimittere aut retinere. 2' Quia pervulgatum est Vocem πη omnis generis impudicitiam signiscare quocumque modo Se exSerat, incestum, adulterium, perinde ac Vocem riar scortatua est, quae de muliere usurpatur si e nupta Sive non nupta; adeoque Christum juxta communem loquendi usum eam hic accepisse constat in latissima sua Significatione, prout postulat substrata materia. 3' Quia demum adversatur totius sensui antiquitatis , omniumque patrum , qui Christi dictum quod expendimus, de conjugio copulatis intellexerunt; imo et sensui adversatur et interpretationi universae Ecclesiae, quae huic Christi sententiae innixa constanter docuit, propter adulterium alterius conjugum solvi in perpetuum posse conjugium quoad thorum Seu cohabitationem. Deficeret porro hoc fundamentum in ejusmodi expositione , quae

praeterea abhorret a contextu. 99. Ad 2 , D. Intrinsecam Bique Perpetuam , C. extrinsecam et temporariam N. Etenim reipsa solum adult rium est, quod causam intrinsecam et perpetuam tribuat divortium faciendi, ita ut quamvis adulterum paeniteat criminis sui, innocens numquam teneatur illum recipere. Ceterae causae extrinsecae sunt ac temporariae. Cum igitur

Christus respondit ad interpellationem pharisaeorum, qui

328쪽

' CAP. II. DE NATE NONII PROPRIETATIBUs. 32s

duas ei proposuerant quaestiones P utrum liceret uxorem dimittere quaeumque eae causa; 2' utrum quacumque eae causa, conjuge dimisso, liceret aliam ducere; ad priorem respondit, id non licere nisi interveniente adulterio, ut causa scilicet intrinseca et perpetua; ad posteriorem Vero reposuit negative absolute, seu numquam licere. Quod cum durum discipulis videretur, dicierunt ei: Si ita est causa hominis cum uxore, non e edit nubere: quin vero Christus emolliret sententiam suam eos remittendo ad uxorem fideliorem, Occasionem nactus est omnes adhortandi ad continentiam. 100. Ad 3 , My. Cum ejusmodi interpretatio sit plane contraria, ut vidimus, Christi menti expositae ab aliis Evangelistis, ah Apostolo Paulo, et a doctrina et praxi universae Ecclesiae.101. Ad 4 , D. In assignanda causa divortii quoad thorum et habitationem, C. quoad vinculum R. Haec unica ratio suppetit tres Evangelistas inter se componendi ;alioquin sententiae apud Marcum et Lucam absolutae, Seu sine illa clausula, quae juxta adversarios apud Matthaeum afficeret vinculum, falsae ement, uti animadvertit Bel- Iarminus. 102. Ad 5 , My. Etenim verba Apostoli l. Cor. 7, 10. His qui matrimonio juncti sunt, praecipio, non esto, Sed D

minus, uorem a trim non discedere, guod si discesserit manere innuptam, aut viro suo reconciliari, absoluta sunt pro

quovis casu; quae repetit ibid. v. 39. dicens: Hulier a ligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormieriti non si fornicatus fueritὶ vir ejus, liberata est; cui vult nubat. Adde casum adulterii non adeo insolentem esse , ut dici possit extraordinariuS. 103. II. Obj. P Haud pauci patres apud Launrium inop . De restia in Matrimon. potestate PBr. 3. Rr. l. e. 3. docuerunt solvi quoad vinculum conjugium adulterii causa; 2' nec non plura concilia, ut Arelatense l. nn. 314. Venetum in Britannia minori an . 456. deinde vero Vermeriense et Compediense, quibus consonat Poenitentiale Romanum

329쪽

230 TRACTATUS DE NATRIMONIO

tribuens conjugi innocenti lacultatem novas ineundi nupti ac denegans reo. 3' Idque juxta leges imperiales, ne pars innocens cogeretur ad perpetuam continentiam ob alterius crimen. 4' crietanus proinde, Catharinus, EraSmus, Laundus in hanc concessere sententiam; 5' Praesertim cumagatur de re disciplinari ac libera ut patet ex agendi ratione quam tenuit Tridentinum erga Graecos quibus liberum est in casu de quo agimus ad nova transire Vota, nisi proinde dicamus alterutram errare Ecclesiam, fatendum est non agi de dogmatica doctrina in hoc articulo. Ergo. 104. Resp. Ad i , D. Nonnulli, D. plures, Seu quot Launojus contendit et profert F. Sane ex his nonnulli ebdem plane adversantur, ut Hieronymus, Ambroseus, Innocentius Ι. et Gregorius M. Aliorum vero ipse textus co rupit, ut Ioannis VIII. qui in textu genuino contrarium cO stituit; aliquos ad suam sententiam trahit ob vagas a mationes, quibus, prolata Christi sententia, dicunt non licers propriam uxorem dimittere excepta larnicationis causa, et aliam ducere, quae exponi commode possunt de sola

dimissione quoad thorum et habitationem, cujusmodi sunt Origenes, Τertullianus , Hilarius Pictaviensis , et Didorus ; alii plus probant quam ipse contendat, nempe non ob solum adulterium, sed alias etiam ob causas divelli co jugium ad normam legum imperialium, uti Basilius et Epiphanius. Quod si nonnulli adhuc supersunt quorum dicta emolliri non possint, fatendum est, illos in re nondum

eliquata et ab Ecclesia definita a Vero ablusisse, cum de eo argumento ageretur , in quo ut ait s. Augustinus in lib. De Me et operibus, venialiter quisque Iactatur. 105. Ad 2', D. Ita constituunt concilia objecta et Paenitentiale Bom. post obitum conjugis adulteri, C. eo adhuc vivente N. Ex conc. enim Forojuliensi et Triburiensi novimus perinde ac ex Epist. s. Leonis ad Rusticum Narbonensem, receptam per ea tempora disciplinam, ut adulterii reis novae nuptiae in perpetuum interdicerentur, permitterentur vero parti innocenti post adulteri obitum. Co-

330쪽

CAP. II. DE MATRIMONII PROPRIETATIntis. 33s

haerenter ad ejusmodi disciplinam loquuntur tum Poenitentiale Rom. tum alligata concilia. Si quae autem concilia sint, quae omnibus indiscriminatim in praesenti casu nuptias concedant, pugnant eum e angelica et apostolica doctrina, adeoque nulla est illorum auctoritas. Certe nec pauci nec leviores abusus in nonnullis provinciis medio

praesertim aevo invaluerant.106. Ad 3 , D. Quae proinde leges, utpote eVangelicae doctrinae contrariae, a patribus et ab Ecclesia improbatae sunt, c. legitimum Valent reddere conjugium F. Paulo ante patrum testimonia quae his legibus refragantur, attulimus. Si nolit pars innocens se perpetuae continentiae addicere, poterit eum nocente conciliari. Eidem continentiae interdum subjici debent conjuges, uti animadvertit s. Augustinus, ob infirmitatem vel absentiam alterius conjugis.107. Ad 4 , D. Quorum tres priores aliqua venia digni sunt, quia ante Tridentinum concilium soruere, Lau-nrius Vero , utpote temerarius , est deserendus et impugnandus , C. secus N. Sane Crietanus et Catharinus sententias suas Ecclesiae subjecerunt. Erasmus, quam is plurium errorum quos deinceps novatores adoptarunt, pra formator fuerit, post latas in hane doctrinam suam a saevitate Parisiensi censuras, ejus poenituit. Ast Launrius seiens ac volens catholicam doctrinam impugnavit, adeο-que temerarii notam incurrit. 108. Ad 5 , Neg. Siquidem agitur de doctrina evangeliea et apostolica, adeoque dogmatica . Prudenter porro cone. Tridentinum ad rogatum oratorum Venetorum ita temperavit canonem suum, ut directe protestantes feriret Ecclesiae detraetores , ac simul veram doctrinam adstrueret adversus Graecos. Errant proinde Graeci in doctrina et praxi quam consectantur, nec sine peccato conjugia ob adulterium solvunt, quum tamen Ecclesiae Latinae hae de causa molestiam non intulerint , ideo anathemati subjecti non sunt. Quoad Graecos sub Latinorum ditione versantes ipsis

SEARCH

MENU NAVIGATION