장음표시 사용
191쪽
igo tenus vovdum videram , inspexi, et risi, Spatium esse sensorium Dei : quasi Deus , a quo cuncta proceduvi , sensorio opus habeat; atque ita mei apb ica huic viro parum succeduut is Sed ea, quaecumque tandem sit, Neotoni sententia eo abjicienda est , quod AEternitatem supremi Numinis ab ejus natura distinctam invehens , hanc ab illa quodammodo perfici , atque hinc non infinite per se perfectam esse constituit. Atheorum contra Divinam 2Eternitatem argumenta relinquimus, quod nimis absurda , nimis inepta mediocri cuilibet ingenio videantur . Cujus generis etiam ea ratio est , quam Sextus Empiricus ita propositu is Quod ae eruum es , caret
principio ; quod carer principio, es in itum ;quod es in irum, nusquam est ; quod nusquam
es, omvino non est: ergo quod aeternum est, omnivo non es is imo Vero quod infinitum est, in omni loco est, ideoque immensum est. Rem
creatam esse infinitam eamdem, aeternamque nego . De Deo si negem id ipsum , non modo impius lim , sed etiam insaniam. Quis enim illum produxit, si aeternus non est , atque hinc aliquando non fuit 8 aut quomodo repente mundus extitit , nisi Deus aliquis ab aeterno fuit pPyrrhonis; in morem ille cum Sexto Empirico deliret, oportet, qui tam aperta non videat. Aliqua jam de immensitate Dei dicamus , eontra quam ita Mirabodius scripsit i , ut ipsam
192쪽
Igitim Christianorum adolescentium doctrinam ignorare videretur. Etenim et ipsi plerumque noverunt, Naturam, quae corporea non sit, haud implere Spatium , neque a Materia , quominus in aliqua Spatii parte inveniatur, excludi . Illa contra Mirabodium lassicerent, quae Ioachimus oporinus scribit si) is Docta smplicitas , ait, di cultatem qualemcumque Omnipraesentiae Dei oppositam longi me abesse a. conir dictione vel inde probat, quod anima humana, quae es Deitatis speculum, in exte o praesens vere fit se Iis
autem, quae Baylianus ille Simonides contra Immensitatem Dei, rationibus Poeta magis , quam Philosopho dignis, adduxit, eadem, quae saepius a nobis indicatur, ab incomprehensa Dei natura petita responsio adhibenda est. Caeterum Immenlitas eadem supremi Numinis multis profecto rationibus ostendi posset , quarum aliquas, ut modo diximus , in Primo de Generis Humani Consensu protulimus. Nevulo Dus quidem illa praeclare ,, Omnipraesens es
non per virtutem solam, sed etiam per jubsantiam: nam virtus fine subsantia subsissere nou potes sa) Haec acute dicta non minus laudanda nobis videntur , quam alia , quae nupet attigimus , ejusdem auctoris inconsiderate scripta vituperanda, sint. Sane
ii in commentatione Theologica de Usu doctae simplicitatis contra Seeα
193쪽
r 8a Sane Deus si alicubi est; ergo in omni loco ; si autem in omni loco , non illuc certe ,
postquam corpora, eorumque extensiones, ex qui bus creata conficiuntur spatia , es Ient , advenit. Nequit enim ea natura moveri, quae, cum summe perfecta sit, nihil potest acquirere. Ergo is ubi erat Deus , antequam mu vos fieret , ibi est is ut ait Bernardus. Non autem in una potius , quam imaginari velimus, atque in alia parte spatii in infinitnm distusi ; tum quia, cum Deus, ut diximus, moveri nequeat, ab alia spatii parte excluderetur; tum quia, cum Causa quaedam, si tamen causa dicenda est, quamobrem DeuS, ubi est, existat, sit ejus naturae absoluta necessitas, haec vel serre debuit, ut omnino sit ubique, aut nullo in loco. Quod enim esset in loco definito potius hoc quam illo, res optata citius , quam a natura postulata Videretur , et ex liberae alicujus voluntatis decreto proveniret. Sunt qui Dei Immentitatem sese demonstraturos esse confidant, si spatium ipsum vacuum, immensum , et aeternum nihil revera esse , nisi
divinam eamdem Immensitatem, apta ratione con- eludant. Totus in hoc est Henricus Morus, cum
jus etiam illa sunt reprehensione dignissinia si) Neque enim reale dumtaxat; sed divinum quoddam videbitur hoe extensum, infinitum, immobile , quod tam certo in narura depreheniatur.... Non pauciores quam 1 o. risuli sunt, quibus. in
194쪽
I83 signiri solet divinum Numen , qui infinito huio loco apti me consentiunt esse hanc rudem quamdam Θpographim, seu detineationem Esseuriae divinae, cui tantum operationes vitales addendae remaneant se Illam etiam de divina Ini- mensitate secuti sunt sententiam Samuel Clathius, Joseph Raphsonus , Isaacus Newtonus , quin et Leonardus Lessus, ut apud Muschembroe hium si)videre est. Eamdem vero prae caeteris Muschembroe hius ipse resellit, nec non Antonius Genuensis sa), qui et ipsam aliquando audentissimam dixit. Nos quidem satis implexam de natura Spatii quaestionem Physicis, aut etiam Metaphylicis hoc loco solvendam relinquimus; ne forte nimis a proposito sibi fine aberrare videatur oratio. Non possumus tamen, quin significemus , ea maxime probari nobis , quae contra Clarkium scripsit Thummigius . Etenim , ut de illo Acta
Lipsiensia o Spatium non Posse esse Attributum Dei monserat s 3) , quia Deus es Ens smplex, spatium
vero, utpoἔe ex partibus constans, compositum. Partium enim praesentia, non earumdem dioi bilitas, et mobilitas compositiovem incit. Caeterum quoniam partes in spatio nouus numerodi1ferunt, erit id ens compo Oum fimilare , aMoque vi principii indisserui bilium imaginarium , et intellectui incomprehensibile . Ovendit deinde
195쪽
I 8 naevos in praetensa demovsratione de Spatio , attributo divino , notans inter alia a Clarhio
confundi infinitum imaginarium , quod nonnisi
modus loquendi es, notante Leibnitio alicubi in his actis, cum reati a Molpo in Meditationibus Metaphasicis primum desinito. Euganter autem docet, quomodo Spatium imaginarium ut infinitum seu inimitatum concipiatur , quia in abfracto con de ratum desiluitur principio individuationis, uv- de limites resultavi, perinde ac materia tu ab- fracto limitibus desiluitur. Mittimus absurda , quae ex Spatio Attributo Dei deducuntur si) Ut quid Immensitas Divina sit , quantum fieri potest, elare percipiamus, multum prodesse putant nonnulli quaestionem, quam Theologi agitare solent, videlicet an sit Deus in spatiis, quae vocant imaginaria . Quare aliquid de illa subdere , non visum est nobis a nostro instituto alienum. Itaque , ut Scholasticorum more , quid hae de re caeteri senserint, initio aperiamus , non elle Deum in Spatiis imaginariis, docet Vasque-lius, qui pro sua sententia citat Bonaventuram. Scotum , Albertum Magnum, aliosque plurimos, quibus ex recentioribus Tournelyus accedit a)Alfirmat autem in Spatiis imaginariis esse Deum, post Cardinalem Cajetanum, et Molinam cum abessio, Suare sius. Eamdem amplectitur opinionem
196쪽
i8s Wolphius si) , apud quem , ut ipse gloriaturis Πι venies praesentiam Dei in spatiis imaginariis disincte explicatam is Sed qui , se politis partium studiis, ea Wolphii legunt, neque satis
explicatam , neque apte desinitam , totam eam eontroveri iam sui ise , facile conqueruntur. Utilius profecto Sua relium hac quidem in controversia consules, qui haec habet inter alia
captu facillima se Haec Ieutentia quod sit Deus in iis spatiis) vera es, quo ad id, quod tutendit . Opinor tamen disserentiam harum opinionum inter Aactores Catholicos esse posse in uis ter minorum. Ouapropter, ut tolutur aequivocatio advertendum es, cum dicitur, res CD alicubi, vel in aliquo loco, duo posse iv ea Deutione includi r unum es ιutri rea praesentia, quam res ibi habet , aliud est habitudo ad rem aliam , quam contingit . Haec duo necessaria sunt in
corioribus, quae circumdantur corpore contineu- te . Nam et dicitur Iocatum esse in circumscribente, et medio contactu quantitativo , ex pyaeterea habet in se suam praesentiam inrou ecam, eademque maneret , eιiam si corpora circumsera-heutia moveantur , aut suant , etiam' ste dia vivam omnipotentiam omnia alia perireui. QOndo ergo dicitur Deus esse extra Amuduis in
Spatiis imaginariis, s intelligatur ibi ese quasi eum habitudine ad aliquid aliud , quod contingat, es plane falsum, et impossibile , et loς cou-
197쪽
36υIncunt rationes primae sententiae. Si vero intelligatur Deus esse extra mundum flum per
realem incircumscriptam prasntiam suam tu semetips, sine habitudine actuali ad ahquam rem extra ipsum, A negari nou potes, Deum esse extra mundum . Id enim es doctriua fidei , quam
ex naturali ratione convincit secu uda sent evria se . Prima ratio scilicet ex instinita Dei Persectione ducitur. Melius enim videtur existere, quam non existere in spatiis, de quibus loquimur. Altera ex eo quod Deus aliquo est in locor ergo ubique; cum non sit potior ulla ratio , quamobrem hic citius quam illic existat. Praeterea si Deus hoc in Mundo praesens est tantum , ubi , si Mundus non existeret , inveniretur p ibi certe nunc etiam est, ut satis per se constat. Demum, si Deus alium extra mundum hunc longe positum Crearet orbem, nonne in intervallo Deus idem existeret λ Quis igitur non videt, etiam nunc in eodem intervallo, atque hinc in infinitis etiam spatiis imaginariis, ipsum existere λ Ista si teneas,
Tournelii rationes, pro c*ntraria sententia studiose conquisitas, nullo negotio solves.
Recte igitur illa Prudentius tis Et Deus ingens,, Atque fusterfusus traus omnia nil habet in feo Extremum, ut claudi valeat , sensuque teneri. is Incomprensa manet virtus, cui linea desitis Ultima , quam spatium non mensurabile tendit .
198쪽
I87 Consentiunt Prudentio caeteri Ecclesiae Christianae PP. apud Petavium si), cujus ea verba se de infinito illo inanique spatio Sanctos Patres veteres fere tacuise is alienum ad sensum detorsisse mihi videtur doctissimus Montglia contra Fatalistas scribens; quem equidem virum semper honoris causa nomino. Sed certe non aliud vult ipse Petavius , nisi Patres de illo spatio non meminisse sub scholasticis illis vocibus , quibus nos utimur, Spatii imaginarii. Rem autem ipsam a Patribus iisdem fuisse traditam, ostendit ipse Petavius sa) , praesertim ubi relata philosophorum sententia , quae Deum extra rerum hanc universitatem esse statuit is Si hoc, inquit,aieceris , etiam in Mundo ipso eum exsere, ac sua subsan ia totum occupare , Aut in immensum fine ulla tamen exporrectione tam intra, quam extra mundum diffusus fit, verum considies, et Chrisiana dignum Theologia dogma ri luem Petauius Capiti IX. Libri Tertii hunc praefigit titulum is Quod Deus intra , et extra omnia fix ec. is addit insta ,, Duo sunt vererum usu contriti divinae Immensitatis declarandae modi inam aut aserunt, Fc intra omnia esse Deum , et implere omnia, ut etham extra omnia fit , aut non eontineri locis omnibus, ae subsaistiis, sed ea continere amplectiqae omnia
199쪽
Deum infinite Perfectum ab humanis mentibus comprehendi non po se ostenditur, quibusdam veterum Haereticorum erroribus confutaιis. OUi Deum infinita naturae persectione praeditum e Te viderit, idem et Attributum, quod IncomprehensibiIitas a Scholasticis appellatur , esse Dei vel maxime proprium facile percipiet. Cujus rei argumento est, quod eam veritatem Ethni- ei omnes philosophiae gloria praestantes assecuti sunt, gravissimisque verbis proposuerunt. Hinc illa Platonis in Timaeo, ut in vulgata interpretatione legimus is IIIum igitur esse Io- rem et starentem universtatis sius invenire diffelle est, et cum inveneris indicare iv vulus imp Mile is quem locum Cicero magis, opinor, latine vertit is indicare tu vulgus nefas si Hinc illa Xenophontis de Deo , quae laudantur a Patribus is Hic maxima quidem agenseernitur: hoe autem admisjiserans, a nobis eouspici non pares . Auimadverte vero, quemadmodum Sol liae, qui manifesus esse omnibus videtur , neutiquam accurate se videri ab homi
nibus permittit . Sed A quis impudenter illum contueri velit, huic visum eripi r) o.
,3 Lib. IV. de Dictis Memorabilibus SoeratIs - ουτος - μ γε st μὲν πλατω
200쪽
Verum, ut ingenue fatear, vehementer hoc loco animi pendeo. Quis enim facile statuerit, utrum nobilissimi quique Philosophi exemplo suo magis, an auctoritate confirment, quod volumus pQuis, inquam, nescit, quam absurdas illi de Natura divina . sententias amplexi fuerint, et, cum omnia illi summa tribuenda esse censerent, quam parum, si de illa quidpiam explicandum foret, sibi constare viderentur pHac de re si quis sorte dubitet , elegantissimos verset Ciceronis libros de Natura Deorum. Videbit profecto, nihil tam absurdum, aut etiam ridiculum excogitari posse, quod praestans aliquis e Graecia Philosophus de nobilissima Natura non senserit.
Quamobrem iure sanctissimi Eeelesiae Christianae Doctores ae Patres Ethnicis Philosopho rum suorum , nedum Poetarum , objecere portenta illa doctrinarum , atque flagitia . Iustinus quidem , ut pleraque , sic etiam illa praeclare is Ad hos Philosophos tamquam ad murum communitum confugere soleIis, F quis vobis Po tarum de Diis obviciat opiniones . auamobrem cum a veteribus , , et primis ordiri conveniat, inde incipiam, et cujusque opinionem multo sane PoEtarum Theologia magis ridiculam exponam si - Tum, quod promisit, ita conficit, ut, qui mentis humanae imbecillitatem ex ea oratione non satis intelligat, nihil intellecturus esse videatur .