Opera

발행: 1839년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ADU. ΜARCIONEM LIBER II.

nec plena circa cetera quoque obsequia: nonne eon SPqUens, ut rex ille vel dives exclamet: quo mihi multitudinem munerum tuoruin 7 plenus sum; et sollemnitates et dies sestos ot vestra sabbata odit anima mea i); Vestra dicendo, quae secundum libidinem suam, non secundum religionem dei celebrando, sua iam, non dei, fecerant, conditionalem idcirco et rationalem demonstravit recusationem eorum, quae administranda praescripSerat. 23. Si vero etiam circa personas levem vultis intelligi, cum reprobat aliquando probatos, aut improvidum, cum probat quandoque reprobandos, quasi iudicia sua aut damnet praeterita, aut ignoret futura; atquin nihil tam bono et iudici convenit, quam pro praesentibus meritis et reiicere et allegere. Eligitur ) Saul, sed nondum despector prophetae Samuelis δ); reiicitur Salomon, sed iam a mulieribus alienis possessus et idolis Moabitarum et Sidoniorum mancipatus ε). Quid taceret creator, ne a Marci ο-nitis reprehenderetur' Bene adhuc agentes praedamnaretiam propter futura delicta 7 Sed dei boni non erat nondum

merentes praedamnare. Proinde peccantes nunc non recusaret propter pristina benefactar Sed iusti iudicis non erat rescissis iam bonis pristinis scelera donare. Aut quis hominum sine delicto, ut eum deus Semper eligeret, quem nunquam posset recusarer Vel quis item sine aliquo bono

opere, ut eum deus Semper Pec USaret, quem nunquam posset eligere 7 Exhibe bonum semper, et non recusabitur; exhibe malum semper, et nunquam eligetur.). Ceterum si idem homo, ut in utroque pro temporibus, in utroque dispungetur a deo et bono et iudice, qui non levitate aut improvidentia sententias vertit, sed censura gravissima et providentissima merita temporis cuiuSque dispensat.

24. Sic et poenitentiam apud deum β) prave interpretaris, quasi proinde mobilitate vel improvidentia, imo iam ex delicti recordatione poeniteat, quoniam quidem dixerit: poenituit, quod regem secerim Sauli), praescribens

l) Ies. 1, 1 l. V v. odii an . m. ; vestra desunt in ed. I.

cap. I l. 5 B d. Franeh., Big. allegetur. 6) Post v. apud in codd. desideratur, quo illud referas. Rhen. , quem ceteri edd. secuti sunt, suppl. illum; sed rectius Semler. deuin. I Sam. 15,ll.

112쪽

ADV. MARCIONEM LIBER II. scilicet poenitentiam consessionem sapere mali operis alicuius vel erroris. Porro non semper. Evenit enini in bonis lactis poenitentiae consessio ad invidiam et exprobrationem eius, qui beneficii ingratus exstiterit, sicut et tunc circa personam Saulis honorandam adnuntiatur a creatore, qui non deliquerat, cum Saulem adsumit in regnum et Sancto spiritu auget, optimum enim adhuc, qualis, inquit, non erat in filiis Israelis,) dignissime allegerat. Sed nec

ignoraverat ita eventurum. Nemo enim te sustinebit improvidentiam adscribentem deo ei, quem deum non negans confiteris et providum. Haec enim illi propria divinitas constat. Sed malum lactum Saulis, ut dixi, Onerabat poenitentiae suae prosessione, quam, vacante delicto circa Saulis allectionem, consequens est invidiosam potius intelligi, non criminosam. Ecce, inquis, crimino Sam eam animadverto circa Ninivitas, dicente scriptura Ionae: et poenituit dominum de malitia, quam di Xerat, facturum Se illis, nec se citi). Sicut et ipse Ionas ad deum: propterea praeveni pro sugere in Tharsos, quia cognoVeram te esse misericordem et miserescentem, patientem et plurimum mi Sericordiae, poenitentem malitiarum ). Bene igitur, quod praemisit optimi dei titulum, patientissimi scilicet super malos et abundantissimi misericordiae et miserationis super agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Nini- vitae. Si enim optimus, qui talis, de isto prius cessisso debebis, non competere in talem, id est in optimum, etiam malitiae concursum. Et quia Marcion defendit, arborem bonam malos quoque Ductus non licere producere, sed malitiam tamen nominavit, quod optimus non capit: numquid aliqua interpretatio subest etiam earum malitiarum intelligendarum, quae possint et in optImum decucurrisser Subest autem. Dicimus denique, malitiam nunc signiscari, non quae ad naturam redigatur creatoris, quasi mali, sed quae ad potestatem, quasi iudicis; secundum quam enuntia-rit: ego sum, qui condo mala, et: ecce ego emitto in vos mala δ), non peccatoria, sed ultoria, quorum satis diluimus infamiam ut congruentium iudici. Sicut autem, licet mala dieantur, non reprehenduntur in iudice, nec hoc nomine suo malum iudicem ostendunt; ita et malitia haec erit in-

113쪽

telligenda nunc, quae ex illis malis iudiciariis deputata cum ipsis competat iudici. Nam et apud Graecos interdum

malitiae pro vexationibus et laesuris, non pro malignitatibus ponuntur, sicut et in isto articulo. Atque adeo si eius malitiae poenituit creatorem, quasi creaturae reprobanda

scilicet,let delictum i) vindicandae; atqui nec hic ullum

admissum criminosum reputabitur creatori, qui iniquissimam civitatem digne meritoque decreverat abolendam. Ita quod iuste destinaverat non male destinans, ex iustitia, non exivalitia, destinarat; sed poenam ipsam malitiam nominavit ex malo et merito passionis:ipsius. Ergo dices, si malii iam iustitiae nomine excusas, quia iuste exitium destinarat in Ninivitas, sic quoque culpandus est, qui iustitiae utique non poenitendae poenitentiam gessit. Imo nec institiae, inquam, poenitebit deum, et superest iam agno Scere, quid sit poenitentia dei. Non enim si hominem eX recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicuius boni operis ingratia, poenitet, ideo et deum proinde. In quantum cnim deus nec malum admittit, nec bonum damnat, in tantum nec poenitentiae b0ni aut mali apud eum locus est. Nam et hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuele Sauli: discidit dominus regnum Israelis de manu tua hodie et dabit illud proximo tuo, optimo super te, et Scindetur Israel in duas partes, et non convertetur neque poenitentiam aget, quia non sicut homo est ad poenitendum 3. Haec itaque desinitio in omnibus aliam formam divinae poenitentiae Statuit, quae neque ex improvidentia neque eX levitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur, sicut humana. duis ergo erit mos poenitentia odivinae 7 Iam relucet, si non ad humanas conditiones eam reseras. Nihil enim aliud intelligetur, quam simplex con- VerSio sententiae priori S, quae etiam Sine reprehensio nocius possit admitti, etiam in homine, nedum in deo, cuius

omnis sententia earet culpa. Nam et in graeco Sono poenitentiae nomen non ex delicti consessione, sed ex animi demutatione compositum est, quam apud deum pro rerum variantium sese occursu regi ostendimus δ).1) Ed. Franeher. deletui. 2) I Sam. I, 28 sq. 3 Cod.

Pith. et Rhen. ed. I. occursu rei Og tendimus. CO d. Urs. Oec. fieri os t. Rig. Occ. regi Ofit.

114쪽

ADU. ΜΛRCIONEΜ LIBER II. 25. Iam nunc, ut omnia eiusmodi expediam, ad ceteras pusillitates et infirmitates et incongruentias, ut putatis, interpretandas purgandasque pertendam. Inclamat deus: Adam, ubi es 7 scilicet ignorans ubi esset, et, cauS-sato nuditatis pudore, an de arbore gusta SSet, interrogat, scilicet incertus. Imo nec incertus admissi, nec ignorans loci. Enimvero oportebat conscientia peccati delitescentem evocatum prodire in conspectum domini, non sola nominis inclamatione, sed cum aliqua iam tunc admissi suggillatione. Nec enim simplici modo, id est interrogatorio sono legendum est: Adam, ubi es 3 sed impresso et incusso et imputativo: Adam, ubi es 7 id est, in perditione es, id est, iam

hic non es, ut et increpandi ci dolendi exitus vox sit. Ceterum qui totum Orbem comprehendit manu velut nidum, cuius coelum thronus et terra scabellum, nimirum huius

oculos aliqua paradisi portio evaserat, quominus illi ubicunque Adam ante evocationem viseretur tam latens quam duinterdicta fruge sumens Z Speculatorem vineae vel horti tui lupus aut furunculus non latet; deum puto de sublimi ο-ribus oculatiorem aliquid subiecti praeterire non posse. Stulte, qui tantum argumentum divinae maiestatis et humanae instructionis naso agis. Interrogabat deus, quasi incertus, ut et hic liberi arbitrii probans hominem in caussa aut negationis aut consessionis daret ei locum sponte confitendi delictum et hoc nomine relevandi; sicut de Cain sciscitatur, ubinam frater eius, quasi non iam vociferatum a terra sanguinem Abelis audisset, sed ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii potestate sponte negandi delicti et hoc nomine gravandi, atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum, quam negandorum; ut iam tunc initiaretur evangelica doctrina: ex Oro tuo iustificaberis et ex ore tuo damnaberis i). Nam etsi

Adam propter statum legis deditus morti est, sed spes ei salva est, dicente domino: ecce Adam laetus est tanquam unus ex nobis ), de sutura scilicet allectione hominis in divinitatem. Denique quid sequitur' Et nunc, ne quando

extendat manum et sumat de ligno vitae et vivat in ae-Vum. Interponens enim: et nunc, praesentis temporis Verbum, temporalem et ad praesens dilationem vitas fecisse 1 Maith. 12, 37. 2 Gen. 3, 22.

115쪽

ADU. ΜARCIONEM LIBER II.

se ostendit. Ideoque nec maledixit ipsum Adam et Evam, ut restitutionis candidatos, ut consessione revelatos. Cain vero maledixit et cupidum morte luere delictum Inori interim vetuit, ut praeter admissum, etiam negationis eius Oneratum. Haec erit ignorantia dei nostri, quae ideo si inulabatur, ne delinquens homo, quid sibi agendum sit, ignoret. Sed ad Sodomam et Gomorram descendens, videbo, ait, si secundum clamorem pervenientem ad me consumantur i), si Vero non,

scire cupidus 7 An hic sonus pronuntiationis necessarius, non dubitativum, sed comminativum eXprimens sensum, Sub

sciscitationis obtentu 3 duodsi descensum quoque dei irrides, quasi aliter non potuerit perficere iudicium, nisi descendisset, Vide, ne tuum aeque deum pulses. Nam et ille descendit, ut, quod vellet, efficeret. 26. Sed et iurat deus δ). Numquid sorte per deum Marcionis Τ Ιmo, inquit, quod multo Vanius, per Semetipsum, quid Vellet sacere ε); sic alius deus non erat in

conscientia eius, hoc cum maxime iurantis alium absque s omnino non esse Τ Ιgitur peierantem deprehendis, an vanct deierantem Z Sed non potest videri peierasse, qui alium esse non scivit, ut dicitis. Quod enim scit, hoc deierans vero, non peieravit. Sed nec vane deierat, alium deum non esse. I unc enim Vane deieraret, si non fuissent, qui alios deos crederent, tunc quidem Simulacrorum cultores, nunc vero et haeretici. Iurat igitur per semet ipsum, ut vel iuranti deo credas alium deum Omnino non esse. Hoc

ni deus saceret, tu quoque Marcion coegisti. Iam tune enim providebaris. Proinde si et in promissionibus aut comminationibus iurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil deo indignum est, quod efficit deo credere. Satis et tunc pusillus deus in ipsa etiam serocia sua, cum ob vituli consecrationem esseratus in populum de famulo suo postulat Moyse: sine me, et indignatus ira disperdam illos, et sactam te in nationem magnam β). Unde meliorem

116쪽

llo G ADV. II ARCIOΝEM LIBER II. soletis affirmare Moysen deo suo, deprecatonem, imo et prohibitorem irae. Non facies enim, inquit, istud, aut et me una cum eis impende. Miserandi vos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis, in persona Moysi figuratum, patris deprecatorem et oblatorem animae suae pro

populi salute. Sed sufficit, si et Moysi proprie donatus

cst populus ad praesens, quod ut famulus postulare posset a domino, id dominus a se postulavit. Ad hoc enim sa mulo dixit: sine me, et disperdam illos, ut ille postulando et semet ipsum offferendo non sineret; atque ita disceres, quantum liceat fideli et prophetae apud deum.

27. Iam nunc, ut et cetera compendio absolvam, quaecunque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem creatoris, simplici et certa ratione prο- ponam. Deum non potuisse humanos congressus inire, nisi hum a nos et sensus et asse eius SuScepiSSet, , per quo S Vim maiestatis suae intolerabilem utique humanae meὸiocritati

humilitate temperaret, sibi quidem indigna, homini autem necessaria, et ita iam deo digna, quia nihil tam dignum

deo, quam salus hominis. De isto pluribus retractarem, si eum EthniciS agerem, quamquam nec cum haereticis multo

diversa stet congressio i). Quatenus et ipsi deum in figura et in reliquo ordine humanae conditionis diversatum iam credidistis, non exigetis utique diutius persuaderi, deum consormasse semet ipsum humanitati, sed de vestra fide revincimini. Si enim deus, et quidem sublimior, tanta humilitate fastigium maiestatis suae stravit, ut etiam morti se subiiceret ), et morti erucis; cur non putetis no Stro quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen iudaicis contumeliis et patibulis et sepulcrisy An hae sunt pusillitates, quae iam praeiudicare debebunt, Christum humani s passionibus obiectum eius dei esse, cui humanitates exprobrantur a vobis Z Nam et profitemur, Christum semper egisse in dei patris nomine, ipsum ab initio conversatum, ipsum congressum cum patriarchis et prophetis, filium

Teatoris, Sermonem eius, quem ex Semet ipSo proserendo

filium secit, et exinde omni dispositioni suae voluntati quo

I) Ita Wou . e cod. Ursini; Rhen. ed. I. qu. Et C. haer. non m u It O congressio stet. Rig. qu. et c. h. non m. ni Versa congr. stet. 2) Rhen. aliique: morti subiiceret, quod alii mutarunt in z m. 1 ubiiceretur.

117쪽

ADV. ΜARCIONEM LIBER II.

praefecit, diminuens illum modico citra angelos ), sicut apud eum in scriptum est; qua diminutione in haec quoquo dispositus est a patre, quae ut humana reprehenditis, ediscens iam inde a primordio, iam inde hominem, quod erat futurus in fine. Ille est, qui descendit, ille, qui interrogat, ille, qui postulat, ille, qui iurat. Ceterum δ) patrem

nemini visum etiam commune testabitur evangelium dicente Christo: nemo cognovit patrem nisi filius ). Ipse enim et veteri testamento pronuntiarat: deum nemo videbit et vi

vel β), patrem invisibilem determinans, in cuius auetoritate Et nomine ipse erat deus, qui videbatur dei filius. Sed otpenes nos Christus in persona Christi accipitur, quia et hoc modo nOSter est. Igitur quaecunque exigitis deo digna, habebuntur in patre invisibili incongressibilique β) et placido et, ut ita dixerim, philosophorum deo. Quaecunque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur iustio et viso et audito et congresso, arbitro patris et ministro, miscente in semet ipso hominem et deum, in virtutibus deum, in pusillitatibus hominem, ut tantum homini conserat, quantum deo detrahit; totum denique dei

mei, penes Vos dedecus, Sacramentum est humanae salutis. Conversabatur deus, ut homo divina agere doceretur; ex nequo agebat deus cum homine, ut homo ex aequo agerct

cum deo posset; deus pusillus inventus est, ut homo maximus seret. Pui talem deum dedignaris, nescio an ex sido credas deum crucifixum. Quanta itaque perversitas

vestra erga utrumque ordinem creatoris Τ Iudicem eum designatis, et seVeritatem iudici secundum merita caussarum eongruentem pro Saevitia exprobratis; deum optimum

exigitis, et lenitatem eius benignitati congruentem pro captu mediocritatis humanae deiectius conversatam ut pusillitatem depretiatis; nec magnus vobis placet, nec modi Us, nec iudex, nec amicus. Quid si nunc Τ) eadem et in vestro deprehendantur Z Iudicem quidem et illum esse iam ostendimus in libello suo, et de iudice necessario Severum,

et de severo sicut Saevum, si tamen SaeVum.1) Ps. 8, 6. 2 Latin., Rig. apud David. 3) Riten. Ceterum quia patrem etc. q) Ilaith. 11, 27. 5 Exod. 33, 20. 6) Tesie Iunio alii: in cognoscibi lique. et) Rhen.

Od. I. Quid si non est.

118쪽

ADV. MIRCIONE II LIBER II.

28. Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus celerisque notis et ipse adversus Marcionem Anti theses aemulas laciam. Si ignoravit deus meus, esse aliuru super se, etiam tuus Omnino non scivit, esse aliuin infra se . Quod enim ait Heraclitus ille tenebrosus, eadem via sursum et de Orsum i). Denique si non ignorasset, et ab initio ei occurrisset: delictum et mortem et ipsum auctorem delicti diabolum et Omne malum, quod deus meus paSSuS e St e S SP, hoc et tuus, qui illum pati passus est. Mutavit sententias suaS deus noster, proinde qua et vester; qui enim genus humanum tam sero respeXit, eam sententiain mutavit, qua tanto aevo non respexit. Poenituit mali in aliquo deuinno Strum, Sed et Vestrum; eo enim, quod tande in animadvertit ad hominis salutem, poenitentiam dissimulationis pristinae Deit debitam malo facto. Porro malum factum deputabitur negligentia salutis humanae, non ni Si per poenitentiam emendata apud deuin vestrum. Mandavit fraudem deus noster, sed auri et argenti, quatito autem homo pretiosior auro et argento, tanto fraudulentior deus vester, qui hominem domino et factori suo eripit. Oculum pro oculo reposcit deus noster, sed et vester vicem prohibens iterabilem magis iniuriam facit. duis enim non rursus percutiet, non repercussus Z Nescit deus noster, quales allegeret, ergo nec Vester; Iudam traditore in non allegisset, si praescisset. Si et mentitum alicubi dicis creatorem, longo maius mendacium est in tuo Christo, cuius corpus non fuit

verum. Multos saevitia dei mei absumpsit, tuus quoque deus quos salvos non facit utique in exitium disponit. Deus austus alique in iussit occidi, tuus sein et ipsum voluit interfici, non minus homicida in semet ipsum, quam in eunt, a quo vellet occidi. Multos autem occidisse deum eius probabo Marcioni; nam secit ho inicida in , utique periturum, nisi si

populus nihil deliquit in Christum. Sed expedita virtus

Veritalis paucis amat; multa mendacio erunt necessaria. 29. Ceterum ipsas quoque Anti theses Marcionis cominus cecidissem, si operosiore destructione earum egeret defensio creatoris tam boni quam et iudicis, secundum utri-uSque partis exempla congruentia deo, ut o Stendimus. duodsi utraque pars bonitatis atque iustitiae dignam plenitudinem

119쪽

divinitatis essiciunt omnia potentis, compendio interim possum Antitheses retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum sive legum sive virtutum discernere, atque ita alienare Christum a creatore, ut optimum a iudice et mitem a seroci salutarem ab exitioso. Magis enim eos coniungunt, quos in eis diversitatibus ponunt, quae deo congruunt. Ausertitulum Marcionis et intentionem atque propositum operis

ipsius, et nihil aliud praestabit i), quam demonstrationem eiusdem dei optimi et iudicis, quia haec duo in solum deum

competunt. Nam et ipsu in studium in eis exemplis oppο-ncudi Christum creatori ad unitatem magis spectat. Adeo enim ipsa ct una erat substantia divinitatibus bona et severa et eisdem exemplis et in similibus argumentis, ut bonitatem suam voluerit ostendere, in quibus praemiserat severitatem, quia nec mirum erat diversitas temporalis, si postea deus mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro indomitis. Ita per Anti theses facilius ostendi potest ordo creatoris a

quam eXclusus, praesertim cum deum tuum ab omni motu amariore Se cerna S, utique et ab aemulatione creatoris scia

Iicet. Nam si ita est, quomodo eum Antitheses singulas species creatoris aemulatum demonstrant 7 Agnoscam igitur et in hoc per illas deum meum Zelotem, qui res suas arti stiores in primordiis bona et rationali aemulatione matur talis praeeuraverit suo iure, cuius Anti theses etiam ipse uiundus eius agnoscet eX contrarietatibus elementorum, Summa tamen ratione modulatus. Quam ob rem, in cons derantissime Marcion, alium deum lucis ostendisse debueras, alium vero tenebrarum, quo tacilius alium bonitatis, alium severitatis persuasisses. Ceterum eius erit Antithesis, euius est et in mundo.

I Ita coni. Iunius. Rhen. in ed. I. praestare; pOStea omnibus editt. suasit scribendum: probat; Aug. Hahia susPicatur: probar ei. 2 Rhen. quo, Rig. et, Sen Ie r. quo et .

120쪽

1. Secundum vestigia pristini operis, quod antissum resormare perseveramus, iam hinc ordo de Christo, ite et ex abundanti post decursam defensionem unicae divinitatis Satis etenim praeiudicatum est, Christum non alterius dei

intelligendum, quain creatoris, cum determinatum est, alium deum non credendum praeter creatorern, quem adeo Christus praedicaverit, et deinceps apostoli non alterius Chri stum aduuialiaverivi, quam eius dei, quem Christus praedicavit, id est creatoris, ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum Marcionis. Facillime hoc probatur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, illic Scilicet pronuntiandam regulae interversionem, ubi posteritas invenitur. Quod etiam primo libello inteXui. Sed et nunc congressio ista Seorsum iu Christum eXaminatura eo utique proficiet, ut dum Christum probamus creatoris, Sic quoque deus eXcludatur Marcionis.lDecet veritatem totis viribus uli suis, non ut laborantem; ceterum in praescriptionum compendiis vincit. Sed deor tuin est, ut geStientem ubique adversario Occurrere, in tantum furenti, ut facilius praesumpserit, eum venisse Christum, qui nunquam Sit adnuntiatuS, quam eum, qui semper

sit praedicatuS. 2. Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito venisse. Primo quia et ipse dei sui filius. Hoc enim ordinis suerat, ut ante pater silium profiteretur, quam patrem filius, et aute pater de filio testaretur, quam si lius de patre. Deliinc et quia missus praeter filii nomen. Proinde enim praeceSsisse debuerat mittentis patrocinium

in testimonium missi, quia nemo Veniens eX ulterius auctoritate ipse eam sibi ex sua assirmatione defendit, sed ab

ipsa defensionem potius exspectat, praeeunte SuggeStu eius, qui auctoritatem praestat. Ceterum nec filius agnoscetur, quem nunquam pater nuncupavit, nec missuS credetur, quem nunquam mandator designavit; nunculiaturus pater et designaturuS mandator, si suisset. Suspectum habebitur Omne,

SEARCH

MENU NAVIGATION