장음표시 사용
131쪽
prius auctor et artifex eius. Tuus autem deus, eo quod carnem nullam o iunino produXerit, merito sortasse phantasma eius intulerit, cuius non Valuerat Veritatem. Meus
autem deus, qui illam de limo sumptam in hac reformavit
qualitate, nondum eX Semine coniugali, et tamen carnem,
aeque potuit ex quacunque materia angelis quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in tot et talia corpora, et quidem Vertio aedificavit. Et utique, si deus tuus veram quandoque substantiam angelorum hominibus pollicetur, erunt enim, inquit, sicut angeli ), cur non et
deus meus veram substantiam hominum angelis ac comino
darit Z Unde ) sumptam 3'Quia nec tu mihi respondebis, unde illa apud te angelica sumatur, susscit mihi hoc definire, quod deo congruit, Veritatem scilicet eius rei, quam tribus testibus sensibus obiecit, visui, tactui, auditui. Dis- scilius deo mentiri, quam carnis veritatem unde unde pro ducere, licet non natae. Ceterum et aliis haereticis, de-snientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse,
si vere suisset humana, certa ratione reSpondemus, qua et humana vere suerit et innata: humana vere propter dei veritatem a mendacio et sallacia extranei, et quia non possent humanitus tractari ab hominibus, nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori
posset. Ideoque et ipse cum angelis tunc apud Abraham in veritate quidem carnis apparuit, sed nondum natae, quia nondum moriturae, sed discentis iam inter homines eo a Versari. duo magis angeli, neque ad moriendum pro nobis dispositi, brevem carnis commeatum non debuerunt na- Scendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant, sed unde unde sumptam et quoquo modo omnino dimissam, mentiti eam tamen non sunt. Si ereator facit angelos spiritus et apparitores suos ignem flagrantem δ), tam vere spiritus quam et ignem, idem illos vere secit et carnem,
ut nunc recorde inur et haereticis renuntiemus, eius esse
promissum, homines in angelos resormandi quandoque, qui angelos in homines formarit aliquando.
132쪽
AD V. MARCIOΝEM LIBER III. 10. Igitur non admissus ad consortium eZemplorum cre toris, Ut alienorum, et suas habentium caussas, velim edas et ipse consilium dei tui, quo Christum suum non in veritate carnis exhibuit, si aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis, stercoribus infersam, cur non et simulacrum eius proinde despexit Τ. Nullius enim dedignandae rei imago dignanda est; sequitur statum similitudo. Sed quomodo inter homines conversaretur, nisi per imaginem substantiae humanae Z Cur ergo non potius per Veritatem, ut vere conVersaretur, si necesse habebat conversari r quanto
dignius necessitas sdem, quam stropham administrasset ΤSatis miserum deum instituis, hoc ipso, quod Christum suum non potuit exhibere, nisi in indignae rei essgie, et quidem alienae. Aliquantis enim indignis conveniet uti, si uostris sicut alienis non congruet uti, licet dignis. Cur enim non in aliqua alia digniore substantia venit, et tu primis sua, ne et indigna et aliena videretur eguisser Si creator meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et
globum eum homine congreSSUS est, et elementorum corporibus in repraesentationibus sui u Sus est: satis haec eX- empla divinae potestatis ostendunt, deum non egui Sse aut falsae aut etiam verae carnis paratura. Ceterum si ad certum Spectamus, nulla substantia digna est, quam deus induat.
Quodcunque induerit, ipse dignum tacit, absque mendacio
tamen. Et ideo quale est, ut dedecus existimarit veritatem potiuS, quam mendacium carnis Z Atquin honoravit illam sngendo. uanta iam caro eSt, cuius phantaSma necessarium suit deo superiori Τ1l. Τotas istas praestigias putativae in Christo corpulentiae Marcion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae nativitas quoque eius defenderetur, atque ita Christus creatoris vindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus adnuntiaretur. Stultissime et hic Ponticus; quasi non lacilius crederetur caro in deo non nata, quam salsa, praestruentibus vel maxime fidem istam angelis creatoris in carne vera converSatis, nec tamen nata.
Nam et Philumene illa magis persuasit Apelli ceterisque desertoribus Marcionis, ex fide quidem Christum circumtulisse earnem, nullius tamen nativitatis, utpote de He- mentis eam mutuatum. Quodsi verebatur Marcion, ne s-des carnis nativitatis quoque sidem induceret, sine dubio
133쪽
lui homo videbatur, natus utique credebatur. Nam et mulier quaedam exclamaverat: beatu S Venter, qui te portavit, et ubera, quae hausisti ). Et quomodo mater et fratres eius dicti sunt soris stare )7 Et videbimus de his capitulis suo tempore. Certe cum et ipse se filium hominis praedicaret, natum scilicet prostebatur. Nunc ut hae eomnia ad evangelii distulerim examinationem, tamen, quod supra statui, si omni modo natus credi habebat, qui homo videbatur, vane nativitatis fidem consilio imaginariae carnis expungendam δ) putavit. Quid enim prosuit, non veresuisse, quod pro Vero haberetur, tam carnem quam nativitatem Τ Aut si dixeris, viderit opinio humana: iam deum tuum honoras sallaciae titulo, si aliud se sciebat esse, quam quod homines secerat opinari. Iam tunc potuisti etiam nativitatem putativam illi accommodasse, ne in hanc quoque impegisses quaestionem. Nam et mulierculae nonnunquam praegnantes sibi videntur aut sanguinis tributo aut aliqua valetudine inflatae. Et utique debuerat phantasmatis scenam decucurrisse, ne Originem carnis non de saltasset ε), qui personam substantiae ipsius egisset. Plane nativitatis mendacium recusasti, ipsam enim carnem veram edidisti. Turpissimum scilicet dei etiam vera nativitas. Age iam, perora in illa sanctisSima et reverenda opera naturae, invehere in totum, quod es, carnis atque animae originem destriae; cloacam voca uterum tanti animalis, id est hominis producendi ossicinam, persequere et partus immunda et pudenda tormenta, et ipsiuS exinde puerperii spurcos, anxios, ludicros exitus β). Tamen cum omnia ista destruxeris, ut deo indigna β) confirmes, non erit indignior morionativitas et cruce insantia et natura poena et earne damnatio. Sie vere ista passus est Christus, minus suisset nasci. Si mendacio passus est, ut phantasma, potuit et mendacio nasci. Sumina ista Marcionis argumenta, per quae alium efficit Christum, satis opinor ostendimus non consistere omnino; dum docemus magis utique competere deo Veritatem, quam mendacium eius habitus, in quo Christum suum exhibuit. Si veritas fuit, caro suit, si caro suit,
Pugnandam. δ) Rhen. ed. l. ne Originem carnem Fr. Iunius coni. carnea mi non de altasset. 5) Cf. de carue
Christi cap. 4. si) Rhen. ed. l. de O digna.
134쪽
ADV. ΜARCIONEM LIBER III. natus est. Ea enim, quae eXpugnat haec haeresis, confirmantur, cum ea, per quae eApugnat, destruuntur. Itaque, si carneus habebitur, quia natuS, et natus, quia carneus; quia phantasma non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in carne et ex nativitate Venturus adnuntiabatur a ereatoris prophetis, utpote Christus creatoris.12. Provoca nunc, ut soles, ad hanc Esaiae comparationem Christi, eo utendens illam in nullo convenire.
Primo enim, inquis, Christus Esaiae Emmanuel vocari habebit, dehinc virtutem sumere Damasci et spolia Samariae adversum regem Assyriorum i). Porro iste, qui venit, neque sub eiusmodi nomine est editus neque ulla re bellica
functus est. At ego te admonebo, uti cohaerentia quoque utriusque capituli recognoscas. Subiuncta est enim et interpretatio Emmanuelis, nobiscum deus γ, uti non solum sonum nominis spectes, Sed et sensum. Sonus enim hebraicus, quod est Emmanuel, Suae gentis est; sensus autem eius, quod est deus nobiscum, ex interpretatione communis est. Quaere ergo, an ista VOX, nobiscum deus, quod est
Emmanuel, exinde quod Christus illuxit, agitetur in Christo. Et puto, non negabis, utpote qui et ipse dicas: deus nobiscum dicitur, id est Emmanuel. Aut si tam vanus DS, ut, quia penes te nobiscum deus dicitur, non Emmanuel, idcirco nolis venisse illum, cuius proprium sit vocari Emmanuel, quasi non hoc sit et deus nobiscum: invenies apud Hebraeos Christianos, imo et Maretonitas, Emmanuelem nominare, cum Volunt dicere nobiscum deus, sicut et omnis gens quoquo sono diXerit, nobiscum deus, Emmanuelem pronuntiavit in SenSu sonum expungens. Quodsi Emmanuel nobiscum deus est, deus autem nobiscum Christus
est, qui etiam in nobis est,. quotquot enim in Christum tincti estis, Christum induistis, δ) tam proprius est Christus in significatione nominis, quod est nobiscum deus, quam in sono nominis, quod est Emmanuel Atque ita constat, venisse iam illum, qui praedicabatur Emmanuel, quia quod significat Emmanuel, venit, id est nobiscum deus.13 Aeque et sono nominum duceris, cum virtutem Damasci et spolia Samariae et regem Assyriorum sic accipis, quasi bellatorum portendant Christum creatoris, noui) Ies. I, 14. 8, - 2 Matib. I, 23. ab G 3, 27.
135쪽
animadvertens, quid scriptura promittati): quoniam priusquam cognoscat ) Vocare patrem et matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adVersus regem Assyriorum δ). Ante est enim, inspicias aetatis demonstrationem, an hominem iam Christum exhibere posSit, nedum imperatorem; scilicet vagitu ad arma eSSet convocaturus insans, et signa belli, non tuba, sed crepitacillo daturus, nec ex equo vel de curru Vel de muro, sed de nutricis aut gerulae suae collo sive dorso hostem destiuaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mammillis subacturus 7 Aliud est,
si penes Ponticos barbaricae gentis insantes in proelium erumpunt, credo ad solem uncti prius, dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare quam
Iancinare. Enimvero si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam vivere, ante virtutem Damasci Sumere, quam patris et matris vocabulum nosse, sequitur, ut figurata pronuntiatio videatur. Sed et virginem, inquit, parere natura non patitur, et tamen creditur prophetae. Et merito; praestruxit enim fidem incredibili rei, rationem edendo, quod in signo esset sutura. Propterea, inquit, dabit vobis dominus signum: ecce Virgo concipiet in utero et pariet filium ,. Signum autem a deo, nisi novitas aliqua monstruosa, tam dignum β) non fuiss t. Denique et Iudaei siquando ad nos deiiciendos mentiri audent, quasi non virginem, Sed iuvenculam concepturam ct parituram scripturaeontineat, hinc revincuntur, quia nihil sigm videri possit res quotidiana, iuvenculae scilicet praegnatuS et partus. In signum ergo disposita virgo et mater merito creditur, insans vero bellator non aeque. Non enim et hic signi ratio versatur, sed signo nativitatis novae adscripto, exinde post signum alius ordo iam insantis edicitur, mel et butyrum manducaturi. Nee hoc utique in signum est malitiae non assentaturi, set hoc enim in tantiae est,)β) sed aecepturi virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. Serva modum aetatiS et quaere sensum praedicationis, imo redde evangelio Veritatis, quae posterior detraxisti, et lain intelligitur prophetia, quam renun-
136쪽
ADV. II ARCION EM LIBER III. tiatur eXpuncta. Maneant autem Orientales illi magi in infantia Christum recentem auro et thure milia erante S, et acceperit insans virtutem Damasci sine proelio et armis. Nam praeter quod omnibus notum est, orientis virtutem, id est vim et vires, auro et odoribus pollere solitam, certe
est creatori virtutem ceterarum quoque gentium aurum constituere, sicut per Zachariam: et Iudas pertendet i) apud
Hierusalem et congregabit omnem Valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum g). De illo autem tunc auri munere etiam David: et dabitur illi ex auro Arabiae, et rursus: reges Arabum et Saba munera offerent illi δ). Nam et magos reges habuit fere Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta erat in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum, cuius tunc virtutem Christus accepit, accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odores; spolia autem Samariae, ipsos magos, qui cum illum cognovissent et muneribus honorassent et genu posito adorassent quasi deum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum. Idololatriam enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae ob idololatriam, qua desciverat tunc a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc enim
novum est creatori, figurate uti translatione nominum eX comparatione criminum. Nam et αρχοντας Sodomorum appellat αρχοντας Iudaeorum, et populum ipsum populum Gomorrae Vocat ε). Et idem alibi: pater, inquit, tuus Amorraeus et mater tua Chetaea β), ob consimilem impietatem; quos aliquando etiam suos filios dixerat: filios generavi et exaltavisii. Sic et Aeguptus nonnunquam totus orbis intelligitur apud illum superstitionis et maledictionis elogio Sic et Babylon etiam apud Ioannem nostrum Romanae urbis.sgura est, proinde magnae et regno Superbae et sanctorum dei debellatricis. Hoc itaque u Su magos quoque Samaritariun appellatione titulavit despoliatos, quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idololatriam. Adversus rege ui autem Assyriorum adversus Ilerodem intellige, cui utique adversati sunt magi tunc non renuntiando de Christo, quem intercipere quaerebat.
137쪽
14. Adiuvabitur haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem existimans Christum, ob armorum quo Pundam vocabula et eiusmodi verba, ex reliquorum quoque sensuUm comparatione convinceris. Accingere, inquit David, ense super femur λ). Sed quid supra legis de Christo Τempestivus decore praeter filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis ). Rideo, si quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris et labiorum gratia
blandiebatur. Sic item subiungens: et extende et prosperare et regna δὶ, adiecit propteriveritatem et lenitatem et iustitiam. uis enim haec ense Operabitur, et non contraria potius ε), dolum et asperitatem et iniustitiam, propria scilicet negotia proeliorum Z Videamus ergo, an alius sit ensis ille, cuius alius est actus. Nam et apostolus Ioannes
in Apocalypsi ensem describit ex ore dei prodeuntem bis
acutum.), praeacutum, quem intelligi Oportet sermonem divinum, bis acutum, duobus testamentis legis et evangelii, acutum sapientia, infestum diabolo, armantem nos adversus hostes spiritales nequitiae et concupiscentiae Omnis, amputantem etiam a carissimis ob dei nomen. Quodsi Ioannem agnitum non Vis, habe S communem magistrum Paulum, praecingentem lumbos nostros Veritate et lorica iustitiae, et calciantem nos praeparatione eVangelii pacis, non belli, adsumere iubentem scutum si dei, in quo possimus omnia di
holi ignita tela exstinguere, et galeam salutaris, et gladium spiritus, quod est, inquit, dei sermo si). Hanc et dominus
ipse machaeram venit mittere in terram, non pacem i). Si tuus Cliristus est, ergo et ipse bellator est; si bellator non est, machaeram intentans allegoricam, licuit ergo et Christo ereatoris in psalmo sine bellicis rebus ense sermonis praecingi figurato, cui supradicta tempestivitas congruat et gratia labiorum, quem tunc iam eingebatur Super se murapud David, quandoque missurus in terram. Hoc est enim, quod ait: et extende et prosperare et regna. Extendens
sermonem in omnem terram ad universarum gentium V cationem, prosperaturus successu fidei. qua est receptus, et regnanS exinde, qua mortem resurrectione devicit. Et do-1ὶ Ps. 45, 4. 23 Ibid. v. 3. 3) Ibid. v. I. 4 Ii, ed. Fran. et Rig. add. lenitati et iustitiae. b Apoc. l, b. 6) Epb. 6, 14 sqq. τ) Maith. 10, 3 .
138쪽
ducet te, inquit, mirifice dextera tua, virlus se ilicet gratiast spiritalis, qua Christi agnitio deducitur. Sagittae tuae acutae, pervolantia ubique praecepta et minae et traductiones cordis compungentes et transfigentes conscientiam quanique.
Populi sub te concident, utique adorantes. Sic bellipotens et armiger Christus creatoris, sic et nunc accipiens spolia, non solius Samariae, Verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegorica didicisti. Figurate itaque et domino eiusmodi loquente et apostolo scribente, non temere interpretationibus eius utimur, quarum exempla etiam adversarii admittunt, atque ita in tantum Esaiae erit Christus, qui venit, in quantum non suit bellator, quia non talis ab Esaia praedicatur. 15. De quaestione carnis et per eam nativitatis etnnius interim nominis Emmanuelis hucusque; de ceteris
vero nominibus et in primis Christi quid pars diversa respondebit 7 Si proinde commune est apud vos Christi nomen, quemadmodum et dei, ut sicut utriusque dei filium
Christum competat dici, sic utrum lite patrem dominum: certe ratio huic argumentationi refragabitur. Dei enim nomen quasi naturale divinitatis potest in omnes communicari, quibus divinitas vindicatur, sicut et idolis, dicente apostolo: nam et sunt qui dicuntur dii sive in coelo sive in terris ). Christi vero nomen non ex natura Venie DS, sed ex dispositione, proprium erus esticitur, a quo dispositum invenitur. Nec in communicationem alii deo subiacet, maxime aemulo et habenti suam dispositionem, cui et nomina privata debebit. Quale est enim, quod diversas dispositiones duorum comme utati deorum, Societatem nominum admittunt in discordiam dispositionum, quando nulla inagis probatio adsisteret duorum et aemulorum deorum, quam si in dispositione eorum etiam diversitas nominum inveniretur 7 Nullus enim status disserentiarum non nisi proprietatibus appellationum consignatur, quibus deficientibus, Si quando, tunc graeca καetαχθύσις de alieno abutendo
succurrit. Apud deum autem deficere, puto, nihil debet, nec de alieno instrui dispositiones eius. Quis hic deus est, qui filio quoque suo nomina a creatore vindicat 3 non dico
aliena, sed vetera et vulgata, quae vel Sic uou compete i) I Cor. 8, S.
139쪽
ADV. ΜARCIO ΝΕΜ LIBER III. rent deo novo et incognito. Quomodo denique docet novam plagulam non adsui Veteri Vestimento nec vinum novum veteribus utribus credi i), ad Sutus ipse et indutus nominum senio' Quomodo abscidit evangelium a lege, tota lege vestitus 3 in nomine scilicet Christi. duis illum prohibuit aliud vocari, aliud praedicantem, aliunde Venientem,
cum propterea nec eorporis Susceperit Veritatem, ne Christus creatoris crederetur 7. Vane autem noluit eum se videri, quem Voluit Vocari; quando etsi vere corporeus suisset, magis Christus creatoriS non videretur, si non Vocaretur. At nunc sub Stantiam reSpuit, cuius nomen accepit, etiam substantiani probaturus ex nomine. Si enim Christus, unctus
est; ungui utique c0rporis paSsio est; qui corpus non habuit, ungui omnino non potuit; qui ungui omnino non potuit, Christus vocari nullo modo potuit. Aliud est, si et nominis phantasma assectavit. Sed quomodo, inquit, irreperet in Iudaeorum si dem, nisi per sollemne apud eos et familiare nomen Z Inconstantem aut subdolum deum narras; aut dissidentiae aut malitiositatis consilium est, fallendo quid promovere. Multo liberius atque simplicius egerunt
pseudoprophetae adversus ereatorem in sui dei nomine venientes. Sed nec essectum consilii huius invenio, cum sa-cilius aut suum crediderint Christum, aut planum potius aliquem, quam alterius dei Christum, sicut evangelium probabit. 16. Nunc si nomen Christi, ut sportulam furunculus, captavit, cur etiam Iesus Voluit appellari, non tam eXspectabili apud Iudaeos nomine 7 Nec enim, si nos per dei gratiam intellectum eonsecuti sacramentorum eius, hoc quoque nomen agnoscimuS Christo destinatuin, ideo et Iudaeis, quibus adempta est sapientia, nota erit res. Denique ad hodiernum Christum sperant non Iesum, et Heliam potius interpretantur Christum quam Iesum. Qui ergo et in eo nomine venit, in quo Christus in praesumebatur, potuit in
eo Solo nomine Venisse, quod solum prae Sumebatur. Ceterum cum duo mi Scuit, speratum et in Speratum, eXpugnatur
utrumque consilium eius; sive enim ideo Christus, ut interim quasi creatoris irreperet, obrepit δὶ Iesus, quia non spera-
alat th. 9, 16 sq. 2) Pamel. et Rig. non praesumebatur.3 ou .e in s. et Rig. Obstrepit. TERTULL. III.
140쪽
batur Iesus, in Christo creatoris, sive ideo Iesus, ut alterius haberetur, non sinit Christus, quia non alterius spera. batur Christus quam creatoris. Quid horum constare possit, ignoro. Constabit autem utrumque in Christo creatoris, in quo invenitur etiam Iesus. Quomodo, inquis 3 Disce et hic cum partiariis erroris tui Iudaeis. Cum successor Moysi destinaretur Auses filius Nave, transfertur certe de pristino nomine et incipit vocari Iesus i). Certe, inquis. Hane
prius dicimus fguram futuri fuisse. Nam quia Iesus Christus Secundum populum, quod sumus nos nati in seculi desertis, introducturus erat in terram promissionis melle et lacte manantem, id est vitae aeternae p0SSessionem, qua
nihil dulcius, idque non per Moysen, id est non per legis disciplinam, sed per Iesum, id est per evangelii gratiam, provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi ), petra enim Christus: ideo is vir, qui in huius
sacramenti imagines parabatur, etiam nominis domini ei inauguratus est figura, te SVS cognominatu S. Hoc nomen ipse Christus suum lain tunc esse testatus est, cum ad Moysen loquebatur. Quis enim loquebatur, nisi spiritus cre toris, qui est Christus 7 Cum ergo mandato diceret populo: ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui tocustodiat in via et introducat in terram, quam paravi tibi, intende illi et exaudi eum, ne inobaudieris eum; non enim celavit δ) te, quoniam nomen meum super illum est ). Angelum quidem eum dixit ob magnitudinem virtutum, quaserat editurus, et ob ossicium prophetae, nuntiantis scilicet
divinam voluntatem; Iesum autem ob nominis sui suturi Sacramentum. Identide in nomen suum confirmavit, quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen, sed IeSum eum iusserat eXinde vocitari. Ergo si utrumque nomen competit in Christum creatoris, tanto utrumque non competit in Christum non creatoris, sicut non reliquus ordo. Facienda est denique iam hinc inter nos certa ista et iusta praescriptio et utrique parti nece S Saria, qua determinatum sit, nihil omnino commune esse debere alterius dei Christo cum Christo creatoris. Nam et a vobis proinde diversitas