장음표시 사용
81쪽
tur; ergo nec offenditur. Sed non offenditur; ergo nec laeditur voluntas eius, cum fit, quod seri noluit, et si iam delictum secundum voluntatem eius, quia non fit adversus Voluntatem, quod non laedit voluntatem. Aut si hoc erit divinae virtutis sive bonitatis, nolle quidem fieri et prο- hibere fieri, non moveri tamen, si sat: dicimus iam mο- tum esse illum, qui noluit, et vane non moveri ad factum, qui motus sit ad non laciendum, quando noluit fieri. Nolendo enim prohibuit; non enim et iudicavit nolendo seriet idcirco prohibendor Non faciendum enim iudicavit et prohibendum pronuntiavit. Ergo et ille iam indieat. Si indignum est, deum iudicare, aut si eatenus dignum est deum iudicare, qua tantummodo nolit et prohibeat; non etiam defendat admissum. Atquin nihil deo tam indignum, quam non exsequi, quod noluit et prohibuit admitti: primo quod qualicunque sententiae suae et legi debeat vindictam in auctoritatem et obsequii necessitatem; secundo quia aemulum sit necesse est, quod noluit admitti et nolendo prohibuit; malo autem parcere deum indignius sit, quam animadvertere, et quidem deo optimo, qui non alias plene bonus sit, nisi mali aemulus, uti boni amorem odio mali exerceat, ut boni tutelam eXpugnatione mali impleat. 27. Sed iudicat plane malum nolendo et damnat prohibendo, dimittit autem non vindicando et absolvit non puniendo. 0 deum veritatis praevaricatorem l sententiae suae circumscriptore nil Τimet damnare, quod damnat, timet odisse, quod non amat, tactum sinit, quod fieri non sinit, mavult ostendere, quid nolit, quam probare. Hoc erit bonitas imaginaria, disciplina, phantasma, et ipsa tran lanctoria praecepta, secura delicta. Audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitisi deus melior inventus est, qui nec Osrenditur nec irascitur nec ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus dentium Dendor horret in exterioribus tenebris; bonus tantum est.
Denique prohibet delinquere, sed literis solis. In vobis est, si velitis illi obsequium subsignare, ut honorem deo
habuisse videamini; timorem enim non Vult. Atque adeo prae se serunt Marcionitae, quod deum Suum Omnino non timeant. Malus autem, inquiunt, timebitur, bonus autem
diligetur. Stulte, quem dominum appellas, negas timendum, cum hoc nomen potestatis sit etiam timendae 7 At
82쪽
quomodo diliges, nisi timeas non diligere 7 Plane nec pater tuus est, in quem competat et amor propter pietatem et limor propter potestatem, nec legitimus dominus, ut diligas propter humanitatem et timeas propter disciplinam. Sic denique plagiarii diliguntur, non etiam timentur. Non enim timebitur, nisi iusta et ordinaria dominatio, diligi
autem potest etiam adultera; sollicitatione enim constat, non auet Oritate, et adulatione, non potestate. Puid denique adulantius, quam delicta non exsequir Age itaque, qui deum non times quasi bonum, quid non in omnem libidinem ebullis, Summum, quod sciani, fructum vitae Omnibus, qui deum non timent 7 Quid non frequentas tam sollemnes voluptates circi tarentis et caveae saevientis et scenae lascivientis Z Quid non et in persecutionibus stati in oblata acerra animam negatione lucraris 3 Absit, inquis, absit. Ergo iam times delictum, et timendo probasti illum timeri, qui prohibet delicium. Aliud est, si eadem
dei tui perversitate, quem non times, ob SerVas, qua et ille, quod non vindicat, prohibet. Multo ad liue xanii , cum interrogati, quid siet peccatori cuique de illo, respondent, abiici illum quasi ab oculis. Nonne et hoc iudicio agitur ZIudicatur enim abiiciendus et utique iudicio damnationis, nisi in salutem abiiciatur peccator, ut et hoc deo optimo competat. Et quid erit abiici, nisi amittere id, quod erat
consecuturus, Si non abiiceretur, id est, salutem Z Ergo salutis in detrimentum abiicietur, et hoc decerni non poterit nisi ab irato et ostenso et exsecutore delicti, id est iudice.
28. Exitus autem illi abiecto quisl Ab igne, inquiunt,
creatoris deprehendetur. Adeone nullum habet elementiani vel in hane caussam provisum, quo peccatores suos vel Sine saevitia releget, ne illos dedat creat oriri uid tunc creator Z Credo, sulphuratiorum eis gehennam praeparabiti), ut blasphemis suis scilicet, nisi quod deus Zelotes fortasse an desertoribus adversarii sui parcat. 0 deum uSque quaque perversum, ubique irrationalem, in Omuibus Vanum,
atque ita nemine mi Cuius non statum, non conditionem, nou naturam, nou ullum ordinem video consistere, iam nec
ipsum fidei eius sacramentum. Cui enim rei baptisma quο-
83쪽
quo apud eum exigitur 7 Si remissio delictorum est, quomodo videbitur delicta dimittere, qui non videbitur reti- nerer quia retineret, si iudiearet. Si absolutio mortis est,
quomodo absolveret a morte, qui non devinxit ad mortem rdevinxisset enim, si a primordio damnasset. Si regeneratio est hominis, quomodo regenerat, qui non generavit Ziteratio enim non competit ei, a quo quid nec semel sa- tum est. Si consecutio est spiritus sancti, quomodo Spiritum attribuet, qui animam non prius contulit 3 quia sustectura est quodammodo spiritus anima. Signat igitur hominem, nunquam apud se re Signatum; laVat hominem, nunquam apud se coinquinatum; et in hoc totum salutis sacranientum carnem mergit exsortem salutis 3 Nec rusticus terra in rigabit fructum non relaturam, nisi tam Vanus, quam
deus Marcionis. Pr0 inde curi) laniam, Sive sarcinam si 'egloriam, infirmissimae aut indignissimae carni imponit sanctitatem Τ duid dicam autem de disciplinae vanitate, qua sanctificat substantiam sanetam Z Quid aut onerat infr-mam, aut exornat indignam Z Quid non Salute remunerat, quam onerat vel eXornat 3 Quid fraudat mercedem operis, non rependens carni salutem Z Quid et honorem sanctitatis
in illa mori patitur 729. Non linguitur apud illum earo, nisi virgo, nisi vidua, nisi caelebs, nisi divortio baptisma mercata, quasi non etia in spadonibus ex nuptiis nata. Sine dubio ex damnatione coniugii institutio ista constabit. Videamus, an iusta, non quasi destrueturi felicitatem sanctitatis, ut aliqui Nicolaitae assertores libidinis atque luxuriae, sed qui
sanctitatem sine nuptiarum damnatione Boverimiis et sect mur et praeseramus, non ut malo bonum, sed ut bono melius. Non enim proiicimus, sed deponimus nuptias, nec praescribimus, sed suademuS Sanctitatem, servantes et bο- num, et melius pro viribus cuiusque sectando, tunc deni que coniugium exserte defendentes, cum inimice accusatur
Spurcitiae nomine in destructionem ereatoris, qui proinde coniugium pro rei honestate benedixit in crementum generis humani, quemadmodum et universum conditionis in integros et bonos usus. Non ideo autem et cibi damnabuntur, quia operosius eXquisiti in gulam committunt, ut nec
84쪽
ADV. MARCIONEM LIBER I. vestitus ideo accusabuntur, quia pretiosius comparati in ambitionem tumescunt. Sic nec matrimonii res ideo despuentur, quia intemperantius diffusae tu luxuriam inardescunt. Multum dissert inter caussam et culpam, inter statum et excessum. Ita huiusmodi non institutio, sed eXOrbitatio reprobanda est, secundum censuram institutoris ipsius, cuius est, tam: cres ei te et multiplicamini Τ), quam et: non adulterabis et uxorem proximi tui non concupisces δ), morte punientis et incestam, sacrilegam atque mon-Struosam in masculos et in pecudes libidinum insaniam δ). Sed et si nubendi iam modias ponitur, quem quidem apud nos Spiritalis ratio paracteto auctore defendit unum in fide matrimonium praeseribens, eiusdem erit modum si gere, qui modum aliquando diffuderat; is colliget, qui sparsit; is caedet silvam, qui plantavit; is metet segetem, qui Semi navit; is dicet: superest, ut et qui uxores habent, Sic sint, quaSi
non habeant ε), cuius et retro suit: e rescite et multiplicamini; eiusdem sinis, cuius ol initium. Non tamen accusanda caeditur silva, nec ut damnanda secatur Sege S, Sed ut tempori suo parens. Sic et connubii res non ut mala securem et salcem admittit sancillatis, sed ut matura de- sungi, ut ipsi sanctitati reservata, cui caedendo praestat et esse ). Unde iam dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum ci impudicitiae negotium reprobat, ad VDrsus ipsam sacere sanctitatem, cui videtur studere. Materiam enim eius eradit, quia si nuptiae non erunt, Sanctitas nulla est. Vacat enim abstinentiae testimonium, cum
licentia eripitur, quoniam ita quaedam in diversis probantur. Sicut et virtus in infirmitate perficitur β), sic et abstinentia nubendi in lacultate dignoscitur. Quis denique abstinens dicetur sublato eo, a quo abstinendum est Τ duae temperantia gulae in sanie 7 Quae ambitionis repudiatio in egestater duae libidinis infrenatio in castratione 3 Iam
vero sementem generis humani compescere in totum, nescio an hoc quoque optimo deo congruat. Quomodo enim Sal-Vum holuinem volet, quem Vetat nasci, de quo nascitur au-
serendor Quomodo habebit, in quo bonitatem Suam Signet,
85쪽
A D U. MARCIO ΝΕΜ LIBER II. za quem esse non patitur 3 Quomodo diligit, cuius originem non amat Τ Τim et Torsitan redundantiam sobolis, ne laboret, plures liberando, ne multos laciat haereticos, ne generosiores habeat Marcionitas ex Male tonitis. Non erit humaniori) duritia Pharaonis, nascentium enecatri X: nam
illo animas adimit, hic non dat; ille aufert de vita, hic non admittit in vitam; nihil apud ambos de homicidio differt,
sub utroque homo interficitur, sub aItero iam editus, sub altero edendus. Gratus esses, o dee haeretice, si isses in dispositionem creatoris, quod marem et seminam miscuit; utique enim et Marcion tuus ex nuptiis natus est. Satis haec de deo Marcionis, quem et desinitiones unicae divinitatis et conditiones statuum eius Omnino non esse confirmant. Sed et totius opusculi series in hoc utique succedit. Proinde si cui minus quid videmur egisse, speret re-sBrvatum suo tempori, Sicut et ipsarum Scripturarum examinationem, quibus Marcion utitur.
1. Occasio reformandi opusculi huius, cui quid acciderit, primo libello praelati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti duobus diis adversus Marcionem retractandis suum cuique litulum et volumen distingueremus pro materiae divisione, alterum deum desilientes omnino non esse, alterum defendentes digne deum esse, quatenus ita Pontico placuit alterum inducere alterum excludere. Non enim poterat aediscare mendacium sine demolitione veritatis; aliud subruere necesse habuit, ut quod vellet exstrueret. Sic aediscat, qui pr0pria paratura caret- 0portuerat autem in hoc solum disceptasse, quod nemo sit deus ille, qui creatori su-
86쪽
ADV. MARCH N ΕΜ,LIBER II perducitur, ut salso deo depulso, regni is certis et unicam et persectam praescribentibus divinitatem, nihil iam quaereretur in deum Verum, quem quanto constaret esse, Sic quoque dum alium esse non constat, tanto qualemcunquB
sine controversia haberi de chret, adorandum potius, quam iudicandum, et demerendum magis, quam retractandum, vel quam timendum ob severitatem. Quid enim aniplius homini necessarium, quam cura in deum Verum, in quem, ut ita dixerim, inciderat, quia alius deus non erat Z2. At nunc negotium patitur deus omnipotens, dο- minus et conditor universi tutis. Ideo tantum Opinor, quia a primordio notus est, quia nunquam latuit, quia semper illuxit, etiam ante Romulum ipsum, nedum ante Τiberium, nisi quod solis haereticis cognitus non est, qui ei negotium faciunt, propterea alium deum eXi Stimantes prae Sumendum, quia quem constat e Sse, reprehendere magis possunt, quam negare, de arbitrio sensus sui pensitantes deum aliqui; proinde atque si eae cus vel fluitantibus oeulis ideo alium solem praesumere velit mitiorem et salubriorem, quia, quem Videat, non videt. Unicus sol est, o homo, qui mundum hunc temperat, et quando non putas, optimus et utilis, et cum tibi acrior et in sestior vel etiam sordidior atque corruptior, rationi tamen suae par est. Eam tu si perspicerunon valeas, iam nec ullius alterius solis, si qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique maioris. Nam qui in inseriorem deum caecutis, quid in subliiniorem uin potius infirmitati tuae parcis, nec in periculum eXlenderis, habens deum certum et indubitatum et hoc ipso satis Fisum, cum id primuin conspexeris, eum esse, quem non scias, niSi ex parte, qua voluit ipse. Sed deum quidem ut Sciens non negas, ut nesciens retractas, imo et accusas quasi sciens, quem si scires, non accusares, imo nec retractares; reddens nomen illi, negas substantiam nominis, id est magnitudinem, qua deus dicitur, non tantam eam agno Scens, quantam Sihomo o mulsariam nosse potuisset, magnitudo non esSet.
Esaias iam tumi) apostolus prospiciens haeretica corda, quis, inquit, cognovit sensum domini, aut quis consiliarius
87쪽
et scientiae quis demonstravit ei )7 Cui et apostolus condicet: o prolandum divitiarum et sophiae dei, ut ininvestigabilia iudicia eius, utique dei iudicis, et in investigabiles viae eius δ), utique intellectus et scientiae, quas ei nemo monstravit, nisi sorte isti censores divinitatis, dicentes: sic non debuit deus, et: sic magis debuit, quasi cognoscat aliquis, quae sint in deo, nisi spiritus dei ε). Mundi autem habentes spirituiti, non agnoscentes in sapientia dei per sapientiani deum β), consultiores sibimet videntur deo, quo iam sicut sapientia mundi stultitia est penes deum, ita sapientia dei stultitia est penes mundum. Sed nos Scimus stultum dei sapientius hominibus et invalidum dei validius hominibus si). Et ita deus lune maXime magnias, cum ho- inini pusillus, et tunc maxime optimus, cum homini non bonus, et tunc maXime unus, cum homini duo aut plures. Quod si a primordio homo animalis non recipiens quae sunt spiritus i), stultitiam existimavit dei legem, ut quam Observare neglexit, ideoque non habendo fidem, etiam quod videbatur habere, ademplum est ') illi, paradisi gratia, et familiaritas dei, per quam omnia dei cognovi set, si obedisset: quid mirum, si redhibitus materiae suae et in ergastulum terrae laborandae relegatus, in ipso operuprono et devexo ad terram, usurpatum eX illa spiritum mundi universo generi: suo tradidit duntaxat animali et haeretico, non recipienti quae sunt dei Τ Aut quis dubitabit, ipsum illud Adae delictum haeresin pronuntiare, qu0d per electionem Suae potius, quam divinae, sententiae admisit rnisi quod Adam nunquam figulo suo dixit: non prudenter de finxisti me; consessus est seductionem, non OccultaVit seductrice in; rudis adhuc') haereticus fuit. Non obaudiit; non tamen blasphemavit creatorem nec reprehendit auctorem, quem a primordio sui et bonum et Optimum invenerat, et ipse si sorte iudi em fecerat a primordio. 3. Igitur oportebit ineuntes examinationem in deum notum, si quaeritur, in qua conditione Sit notus, ab operibus eius incipere, quae priora sunt ii omine, ut Statim eum
88쪽
ADU. MARCΙΟΝΕΜ LIBER II. ipso comperta bonitas eius et eXinde constituta atque praescripta aliquem sensum suggerat nobis intelligundi, qualiter sequens rerum ordinatio evaserit. Possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes bonitatem dei nostri dignam quoque deo agnoscere per eosdem titulos, per quos indignam ostendimus in deo illorum. Iam hoc ipsum, quod materia est agnitionis suae, non apud alium invenit, sed de suo sibi fecit. Prima denique bonitas creatoris, qua se deus noluit in aeternum latere, id est non esse aliquid, cui deus cognosceretur. Quid enim tam bonum, quam notitia et fructus dei Z Nam etsi nondum apparebat, hoc bonum esse, quia nondum erat quicquam, cui appareret, sed deus praesciebat, quid boni appariturum esset, et ideo in suam Summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem, non utique repentinam nec ObVentiliae bonitatis nec provocalitiae animationis, quasi exinde censendam, quo coepit Op rari. Si enim ipsa constituit initium, exinde quo coepit operari, non habuit initium ipsa, cum secit. Initio autem sacto, ab ea etiam ratio temporum nata est, utpote quibus distinguendis et notandis sidera et luminaria coelestia disposita sunt. Erunt enim, inquit, in tempora et menses et annos i). Ergo nec tempus habuit ante tempus, quae secit tempus, sicut nec initium ante initium, quae constituit initium. Atque ita carens et ordine initii et modo temporis, de immensa et interminabili aetate censebitur, nec poterit repentina vel obventitia et provocatitia reputari, non habens unde reputetur, id est aliquain temporis speciem, sed aeterna et deo ingenita et perpetua praesumenda ac per hoc deo digna, suffundens iam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus, sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia potuit a bonitate committi 4. Igitur cum cognoscendo deo hominem pro SpeXisset bonitas dei ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius domicilium homini commentata est, aliquam
postmodum molem maximam, postmodum et maiorem, ut
in magna tanquam in minore pro Iuderet at he proficeret, et ita de bono dei, id est de magno ad Optimum quoque eius, id est ad maius habitaculum promoveretur. Adhibet Operi
bono optimum etiam ministrum, sermonem Suum. Eructa-1 Gen. 1, 1 Q.
89쪽
Vit, inquit, cor meum sermonem optimum i). Agnoscat hinc primum fructum optimum utique optimae arboris Marcion; imperitissimus rusticus quidem in malam bonam inseruit, sed non valebit blasphemiae surculus, arescet cum suo artifice, et ita se bonae arboris natura testabitur. Aspice
ad summam, qualia Sermo fructificaverit. Et dixit deus sat, et sactum est, et vidit deus, quia bonum g), non quasi nesciens bonum, nisi Videret, sed quia bonum, ideo videns,
honorans et consignans et dispungens bonitatem operum dignatione conspectus. Sic et benedicebat, quae benefaciebat, ut tibi totus deus commendaretur bonus et dicere et facere. Maledicere adhuc sermo non norat, quia nec malesacere. Videbimus caussas, quae hoc quoque a deooXegerunt. Interim mundus ex bonis Omnibus constitit,
satis praemonstrans, quantum boni pararetur illi, cui praeparabatur hoc totum. Quis denique dignus incolere dei opera, quam ipsius imago et similitudo Z Eam quoque bonitas et quidem operantior operata est, non imperiali verbo, sed familiari manu, etiam verbo blandiente praemisso: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram δ). Bonitas dixit, bonitas finxit ε) de limo in tantam substantiam carnis ex una materia tot qualitatibus exstructam; bonitas inflavit animam, non mortuam, sed vivam; bonitas praefecit universis fruendis atque regnandis, etiam cognominandis: bonitas amplius delicias adiecit homini, ut, quamquam totius orbis possidens, in amoenioribus moraretur translatus in paradisum, iam tunc de mundo in ecclesiam. Eadem bonitas et adiutorium prospexit, ne quid non boni. Non est enim, inquit, honum, solum esse hominem h). Sciebat illi sexum Mariae et deinceps ecclesiae prolaturum. Sed et quam arguis legem, quam in contrοVerSias torques, bonitas erogavit, consulens homini, quo deo adhaereret, ne non ta in liber quam abiectus videretur, aequandus famulis suis, ceteris animalibus, solutis a deo et ex fastidio liberis, sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus suisset, qui legem a deo sumeret, utque animal rationale intellectus et scientiae capax ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subiectus, qui subiecerat illi omni a. Cuius legisl Ps. 44, 2. 2 Gen. cap. l. 3) Gen. 1, 26. ε) Ed.
90쪽
observandae consilium bonitas pariter adscripsit: qua dio autem ederitis, morte moriemini i). Benignissime enim demonstravit exitum transgressionis, ne ignorantia periculi negligentiam iuvaret obsequii. Porro si legis imponendas
ratio praecessit, Sequebatur etiam observandae, ut poena transgressioni adscriberetur, quam tamen evenire noluit,
qui ante praedixit. Agnosco igitur bonitatem dei nostri interim vel hucusque ex Operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex indulgentiis, ex providentiis, ex legibus et
praemonitionibus bonis et benignis. 5. Iam hinc ad quaestiones, omnes canes g), quos λ- ras apostolus δ) expellit, latrantes in deum veritatis. Haec Sunt argumentationum Ossa, quae obroditis. Si deus bonus et praescius suturi et avertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem suam, imo et
substantiam suam per animae se ilicet cen Sum, passus est
labi de obsequio legis in mortem circumventum a diabolo ZSi enim et bonus, qui evenire tale quid nollet, et praescius,
quI eventurum non ignoraret, et potens, qui depellere valeret: nullo modo evenisset, quod sub his tribus conditionibus divinae maiestatis evenire non posset. Quod si ev nit, absolutum est e contrario, deum neque bonum credendum neque praescium neque potentem; Siquidem in quantum nihil tale evenisset, si talis deus, id est bonus et praescius et potens, in tantum ideo evenit, quia non talis deus. Ad haec prius est istas species in creatore defendere, quae in dubium vocantur, bonitatem dico et praescientiam et potentiam. Nec immorabor huic articulo, praeeunte des-nitione etiam ipsius Christi ε). EX Operibus ineundae pro
bationes. Opera creatoris utrumque te Stantur, et bonitatem eius, qua bona, sicut ο StendimuS, et potentiam, qua tanta, et quidem ex nihilo . Nam etsi eX aliqua materia, ut quida in volunt, hoc ipso tamen ex nihilo, dum non id fuerunt, quod sunt. POStremo Vel Sic magna, dum bona, vel sic deus potens, dum Omnia ipsius, unde et omnipoten De praescientia vero quid dicam, quae tantos habet testes, quantos secit prophetas 7 quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore, qua uuiversa utique disponendo