장음표시 사용
171쪽
adhuc in suis imaginibus tuebatur, quae significabant laominem quondam peccatorem verbo mox dei emaculatu ni offerre debere munus deo apud templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud ecclesiam per Christum Iesum, catholicum patris sacerdotem. Itaque adiecit: ut sit vobis in testimonium, sine dubio quo testabatur, se legem non dissolvere, Sed adimplere, quo testabatur seipsum esse, qui morbos et Valetudines eorum suscepturus adnuntiabatur. Hanc tam congruentem et debitam interpretationem testimonii adulator Christi sui, Marcion, sub obtentu mansuetudinis et lenitatis quaerit exeludere. Nam et bonus, inquit, praeterea sciens, omnem, qui lepra eSSet
liberatus, sollemnia legis exsecuturum, ideo ita praecepit. Quid tum 7 Perseveravitne in bonitate, id est, permissione legis, an non' Si enim bonus perseveravit, nunquam destructor erit legis, nee dei alterius habe bitur, cessante legis destructione, per quam alterius deiivindicatur; si non perseveravit bonus, destruendo postea legem, salsum ergo testimonium postea collocavit apud illos in curatione leprosi, deseruit enim bonitatem, dum destruit legem. Malus iam, quando legis eversor, si bonus, quum legis indultor. Sed et eo, quod indulsit legi obsequium, bonam legem confirmavit. Nemo enim malo obsequi patitur. Ergo et sic malus, si obsequium malae legi indulsit, et sic deterior, si bonae legis destructor advenit. Proinde si ut sciens, omnem, qui lepra liberatus esset, ita sacturum, ideo praecepit munus offerre, potuit et non praecepisse, quod sciebat ultro suturum. Iuvanuin ergo descendit, quasi legem destructurus, cum cedit obsecutoribus legis. Atquin quasi sciens sormam eorum, magis ab ea avertendos praevenire debuerat, si in hoc venerat. Cur enim non tacuit, ut homo solo suo arbitrio
Iegi obediret Τ Τunc enim aliquatenus posset videri patientiae suae praestitisse. Sed adiicit etiam auctoritatem suam, exaggeratam testimonii pondere. Cuius iam testimonii, nisi Iegis assertae 7 Certe nihil interest, quomodo firmaverit legem, sive qua bonus, sive qua superVacuus, SiVe qua patiens, Sive qua inconstans, dum te, Marci ou, de gradu pellam. Ecce praecepit legem impleri. duocunque modo praecepit, eo dein potuit etiam illam praei nisisse senten-
172쪽
ΑDV. MARCIONEM LIBER IV. tiam: non veni legem dissolvere, sed adimplere i). Quid ergo tibi suit de evangelio erasisse, quod salvum est Z Confessus es enim, prae bonitate secisse illum, quod negas dixisse. Constat ergo dixisse illum, quia et fecit, et te potius vocem domini de evangelio eradicasse, quam nostros inieciSSe.
10. Curatur et paralyticus, et quidem in coetu, spectante populo ). Videbit enim, inquit Esaias, populus sublimitatem domini et gloriam dei. Quam sublimitatem, et quam gloriam 7 Convalescite, manus dimissae et genua dissoluta δ); hoc erit paralysis. Convalescite, nee timete.
Non otiose iterans: convalescite, nec vane SubiungenS, ne timete, quoniam cum redintegratione membrorum virium quoque repraesentationem pollicebatur: exsurge, et tolle grabatum tuum, simul et animi vigorem, ad non timendos,
qui die tithi erant: quis dimittit peccata nisi solus deus 7 Habes itaque iam et specialis medicinae dispunctam prophetiam, et
eorum, quae medicinam sunt secuta. Pariter et dimissorem delictorum Christum recognosce apud eundem prophetam. Quomodo ε), inquit, in plurimis dimittet delicta eorum, et delicta nostra ipse aufert β). Nam et in priore ex ipsius domini persona: etsi suerint delicta vestra tanquam roseum, Velut nivem exalbabo, et Si tanquam coecinum, velut lanam exalbabo β); in roseo sanguinem ostendens prophetarum, in coccino domini ut clariorem. Etiam Micheas de venia delictorum: quis deus, quoi nodo tu, eX-imens iniquitates et praeteriens iniustitius residuis haereditatis tuae 7 et non tenuit in testimonium iram suam, quia voluit misericordiam, advertet i) et miserebitur nostri; demerget delicta nostra, et demerget in prolando maris peccata nostra β). Sed etsi nihil tale in Christum suisset praedicatum, haberem huius benignitatis exempla in creatore, promittentia mihi et in filio patris assectus. Video Ninivitas Sceterum veniam consecutos a creatore '); ne dixerim
I) Ita lucum videtur recte emenda Sse Fr. Iunius. Rhen. ed. I. VO- uit: et misericordem avertet etc. Panael. et Ilig. voluit misericordiam. Avertet ete. 8) 31icha I, 18. cf. LXX.
173쪽
ADV. ΜΑRCIONE II LIBER IV. I satunc quoque a Christo, quia a primordio egit in patris nomine. Lego et Nathan prophetam agnoscenti David de-lietum suum in Uriam dixisse: et dominus circumduxit de-lietum tuum et non morieris i); proinde et Achab regem, maritum Ιegabel, reum idololatriae et sanguinis Nabuthae, Veniam meruisse poenitentiae nomine ); Ionathan, filium Saulis, resignati ieiunii culpam deprecatione delesse δ). Quid de ipso populo retexam totiens delictorum indulgentia
restituto, ab eo scilicet deo, qui mavult misericordiam, quam sacrificium, et peccatoris poenitentiam, quam mortem ε)7 Prius est igitur, neges creatorem indulsisse aliquando delicta, consequens est, ut ostendas, nec in Christum suum tale quid euin praedicasse; et ita probabis novam istam Christi novi scilicet benignitatem, si probaveris,
nec parem creatori nec praedicatam a creatore. Sed et peccata dimittere an eius possit esse, qui negetur tenere, et an eius sit absolvere, cuius non sit etiam damnare, et an congruat eum ignoscere, in quem nihil sit ad inissum, alibi β) iam congressi maluimus admonere quam Petraetare.
De filio hominis duplex est nostra prae Scriptio, neque mentiri posse Christum, ut se filium hominis pronuntiaret, si non Vere erat, neque filium hominis constitui, qui non sit natus ex homine, vel patre vel matre, atque ita discutiendum, cuius hominis filius accipi debeat, patris an matris. Si ex deo patre est, utique non est ex homine; si non et ex homine, superest, ut ex homine sit matre; si ex homine, iam apparet, quia ex Virgine; cui enim pater β) non datur, nec vir matri eius deputabitur; porro cui vir non deputa-hitur, virgo est. Ceterum duo iam patres habebuntur, deus et homo, si non virgo sit mater. Habebit enim virum, ut virgo non sit, et habendo virum duos patres faciet,
deum et hominem, ei, qui et dei et hominis esset si ius. Talem, si sorte, Castori aut Herculi nativitatem tradunt sabulae. Si haec ita distinguuntur, id est, si ex matre filius
est hominis, quia ex patre non est, eX matre autem Virgine, quia non ex patre homine, hic erit Christus Esaiae g), quem concepturam virginem praedicat. Qua igitur ratione
174쪽
ADV. MARCIONEM LIBER IV. admittas filium hominis, Marcion, circumspicere non pOSSum.
Si patris hominis negas dei filium, si et dei, Herculem dolabula lacis Christum, si matris tantum hominis, meum concedis, si neque patris i) hominis, ergo nullius hominis est filius, et necesse est mendacium admiserit, qui se quod non erat dixit. Unum potest angustiis tuis subvenire, si audeas aut deum tuum patrem Christi hominem quoque cognominare, quod de aeone secit ) Valentinus, aut virginem hominem negare, quod ne Valentinus quidem secit. Quid nune,
si ipso titulo filii hominis censetur Christus apud Danielem Τὴ) Nonne sussicit ad probationem prophetici Christi ΤCum enim id se appellat, quod in Christum praedicabatur creatoris, sine dubio ipsum se praestat intelligi, in quem
praedicabatur. Nominum communio Simplex, Si sorte, videri potest, et tamen nec Christum nec Iesum vocari debuisse defendianus diversitatis conditionem tenentes. Ap pellatio autem, quod est filius hominis, in quantum eX accidenti obvenit, in tantum dissicile est, ut et ipsa concurrat super nomi uis communionem. Ex accidenti enim proprio est, maXime cum caussa non conVenit eadem, per
quam deveniat in communionem. Atque adeo si et Christus Marcionis natus ex homine diceretur, tunc et ipse caperet appellationis communionem, et essent duo filii hominis, sicut et duo Christi et duo Iesus. Ergo cum appellatio propria est eius, in quo habet caussam, si et alii vi
dicetur, in quo est communio nominis, non etiam appellationis, suspecta ia in sit eommunio nominis quoque in eo, cui vindicatur sine caussa communio appellationis, et sequitur, ut unus idemque credatur, qui et nominis et appellationis capacior invenitur, dum alter excluditur, qui non habet appellationis communionem, carens cauSSI. Nee alius erit capacior utriusque, quam qui prior, et non eus ortitus est Christi et up pellationem filii hominis, Iesus scilicet creatoris. Ilic erat visus Babylonio regi in fornace cum martyribus suis quartus, tanquam filius hominis q). Idem ipso Danieli revelatus directo filius hominis veniens cum coeli Dubibus iudex β), sicut et scriptura de monstrat. Hoc
175쪽
dixi sussicere potuisse de nominatione prophetica circa filium hominis. Sed plus mihi scriptura conseri, ipsius scilicet domini interpretatione. Nam cum Iudaei solummodo
hominem eius intuentes, necdum et deum, certi, qua dei quoque filium merito retractarent, non posse hominem de licta dimittere, sed deum Solum, cur non secundum intentionem eorum de homine eis respondit: habere eum potestatem dimittendi delicta, quando et silium hominis nominans hominem nominaret i)7 nisi quia ideo ipsa voluit eos appellatione filii hominis ex instrumento Danielis repercutere, ut ostenderet deum et hominem ), qui delicta dimitteret, illum scilicet solum silium hominis apud Danielis prophetiam, consecutum iudicandi potestatem ac per eam utique et dimittendi delicta, qui enim iudicat, et absolvit iut scandalo isto discusso per scripturae recordationem sa-cilius eum agnoscerent, ipsum esse filium hominis, ex ipsa peccatorum remi SSione. Denique nusquam adhuc pro sessus
est se filium hominis, quam in isto lo eo primum, in quo primum peccata dimisit, id est, in quo primum iudicavit, dum absolvit Ad.haec quodcunque diversa pars fuerit argumentata, quale sit, dispice δ). Nam in illam necesso
est amentiam tendat, ut et filium hominis desen dat, ne mendacem eum laciat, et ex homine neget natum, ne filium virginis concedat. Quod si et auctoritas divina et rerum natura et communis sapientia non admittunt insaniam haereticam, occasio est et hic interpellandi quam brevissime de substantia corporis adversus phantasmata Marcionis. Si natus ex homine est, ut si lius hominis, corpus eX corpore est. Plane facilius invenias hominem natum cor non habere vel cerebrum, sicut ipsum Marcionem, quam eorpus, ut Christum Marcionis. Atque adeo inspice cor Ponitet aut cerebrum.11 ε). Publieanum allectum a domitio in argumentum deducit, quasi ab adversario legis allectum, eAtraneum legis
et Iudaismi pro sanum. Excidit ei ve I de Petro, legis homine, et tamen non tantum allecto, sed etiam testimonium consecuto agnitionis praestitae a patre β). Nusquam legerat
176쪽
ADU. ΜAR CI ON EM LIBER IV. lumen et spem et exspectationem nationum praedicari Christum. Atquin probavit potius Iudaeos, dicendo, medicum
Sanis non eSse nece Ssarium, sed male habentibus i). Si enim male valentes voluit intelligi ethnicos et publicanos, quos allegebat, sanos Iudaeos confirmabat, quibus medicum necessarium negabat. Hoc si ita est, male descendit ad Iegem destruendam, quasi ad malam valetudinem remediandam, in qua qui agebant, bene valebant, quibus medicus necessarius non erat. duale est autem, ut similitudinem medici proposuerit, nec impleverit 7 Nam sicut sanis medicum nemo adhibet, ita nec in tantum eXtraneis, in quantum est homo a deo Marcionis, suum habens et auctorem et protectorem et ab illo potius medicum Christum. Hoc similitudo praeiudicat, ab eo magis praestari medicum, ad quem pertinent, qui languent. Unde autem et Ioannes venit in medium )7 Subito Christus, subito et Ioannes. Sic sunt omnia apud Marcionem, quae suum et plenum habent ordinem apud creatorem. Sed de Ioanne cetera alibi; ad praesentes enim quosque articulos respondendum est. Nunc illud tuebor, ut demonstrem et Ioannem Christo et Christum Ioanni convenire, utique prophetae ereatoris, qua Christum creatoris; atque ita erubescat haereticus, Ioannis ordinem frustra frustratus. Si enim nihil omnino administrasset Ioannes, secundum Esaiam δ) voci serator insolitudinem et praeparator viarum dominicarum per denuntiationem et laudationem poenitentiae, si non etiam ipsum inter ceteros tinxisset; nemo discipulos Christi manducantes et bibentes ad formam discipulorum Ioannis assidue ieiunantium et orantium provocaSSet ε), quia, Si qua diversitas staret inter Christum et Ioannem et grege in utriusque, nulla esset comparationis eXacti O, Vacaret provocationis intentio. Nemo enim miraretur et nemo torqueretur, si
diversae divinitatis aemulae praedicationes de disciplinis
quoque inter se non conVenisent, non convenientes prius
de auctoritatibus disciplinarum,HAdeo Ioannis erat Christus et Ioannes Christi, ainbo creatoris et ambo de lege et prophetis, praedicatores et magistri. Sed et Christus reiecisset Ioannis disciplinam, ut dei alterius, et discipulos
177쪽
desen disset, ut merito aliter incedentes, aliam scilicet et contrariam initiatos divinitatem. At nunc humiliter reddens rationem, quod non possent ieiunare filii sponsi, quamdiu cum eis esset SponSus, postea Vero ieiunaturos promittens, cum ablatus ab eis Sponsus esset i), nec discipulos defendit, sed potius eXcusaVit, quasi non sine ratione reprehensos, nec Ioannis reiecit disciplinam, sed magis concessit, tempori Ioannis eam praeStans, ut tempori suo eam destinans, reiecturus alioquiu eam et defensurus aemulos eius, si non ipsius fuisset iam quae erat ). Τeneo meum Christum etiam in nomine sponsi, de quo psalmus: ipse tanquam SponSus egrediens de thalamo suo, a summo coeli prosectio eius et deversio eius ad summum usque eius δ).
Qui etiam per Esaiam gaudens ad patrem: exsultet, inquit,
anima me a in domino, induit enim me indumentum salutaris, et tunicam iucunditatis velut sponso, circumposuit mihi mitram velut sponsae ε). In se et ecclesiam deputat, de qua idem spiritus ad ipsum: et circumpones tibi omnes eos, Velut ornamentum Sponsae β). Hanc sponsam Christus sibi etiam per Salomonem eX Vocatione gentium arcessit;
si quidem legisti, veni sponsa de Libano β), eleganter Libani
utique montis mentione iniecta, qui thuris vocabulo est penes Graecos; de idololatria enim sibi sponsabat ecclesiam. Nega te nunc dementissimum, Marcion. Ecce legem tui quoque dei impugnas; nuptias non coniungit, coniunctas non admittit, neminem tingit, nisi caelibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma servat. Quid itaque Christum eius sponsum facis' Illius hoc nomen est, qui masculum et seminam coniunxit, non qui separavit. Errasti in illa etiam domini pronuntiatione, qua videtur nova et Vetera discernere i). Inflatus es utribus veteribus et eXcerebratus es novo vino, atque ita veteri, id est priori evangelio, pannum haereticae novitatis assuisti. In quo alter creator, Velim discere, cum per Hieremiam praecepit: novate Vobi S novamen novum '); nonne a Veteribus avertit 7 eum
1) Lue. 5, 34 sq. 2) Rhen. ed. I. ut tempore Ruo eam destinans reiecturos. Alioquin eam et defensuros aemu l o s eius si non ipsius fuisset. Iam q u a era t, leti eo et c. Quae recte emendavit Rig., Semlerus prorsus mutilavit. 3ὶ Ps. 19, 6 sq.
178쪽
ADU. ΜΑR CI ON EM LIBER IU. per Esaiam edicit: vetera transierunt, et ecce nova, quae ego facio i); nonne ad nova convertit 7 0lim hanc statuimus destinationem pristinorum a creatore potius repPO- missam a Christo exhiberi, sub unius et eiusdem dei auctoritale, cuius sint et vetera et nova. Nam et vinum novum is non committit in veteres utres, qui et Veteres utres non habuerit, et novum additamentum nemo iniicit veteri vestimento, nisi cui non desuerit et vetus vestimentum. Ille non tacit quid, si faciendum non est, qui habeat, unde s ciat, si faciendum esset. Itaque si in hoc dirigebat similitudinem, ut ostenderet se evangelii novitatem separare a legis vetustate, suam demonstrabat et illam, a qua separabat, alienorum separatione non fuisse notandam, quia nemo alienis sua adiungit, ut ab alienis Separare possit. Separatio per coniunctionem eapit, de qua sit. Ita quae separabat, et in uno Ostendebat suisse; sicut et suissent, si non separaret. Et tamen Sic concedimus separationem istam per reformationem, per amplitudinem, per prosectum. Sicut fructus separatur a Semine, cum sit fructus ex Semine, sic et evangelium separatur a lege, dum provehitur ex lege; aliud ab illa, sed non alienum, diversu in , Sed non contrarium. Nec sorma sermonis in Christo nova, cum similitudines obiicit, cum quaestiones relatat; de septuagesimo septimo venit psalmo'): aperiam, inquit, in parabolam os meum, id est, similitudinem; eloquar problemata, id est, edisseram quaestiones. Si hominem alterius gentis probare voluisses, utique de proprietate loquelae probares. 12 δ). De sabbato quoque illud praemitto, nec hanc
quaestionem consistere potuisse, si non deum ) sabbati circumferret Christus. Nec eni in disceptaretur, eur destrueret sabbatuin, si destruere deberet; porro destruere deberet, si alterius dei esset, nec qui Squa in nitraretur sa- cientem, quod illi congruebat. Mirabantur ergo, quia non congruebat illi, deum creatorem circuna ferre et sabbatu in eius impugnare. Et ut priina quaeque decidamus, ne eadem ubique novemus ad omnem argumentationem adversarii ex aliqua nova Christi institutione nitentem, haeciam definitio stabit. Ideo de novitato institutionis cuiu l) Ies. 43, 19. 2) Ps. II, 2. 3 Luc 6, 1 - 11. 4 Pa
179쪽
que disceptatum, quia de novitate divinitatis nihil erat usque adliue editum, sicuti nec disceptatum, nec posse retorqueri ex ipsa novitate institutionis cuiusque satis aliam a Christo demonstratam divinitatem, quando et ipsam novitatem pronuntiatam a creatore constiterit in Christo non esse mirandam. Et oportuerit utique prius alium deum exponi, postea disciplinam eius induci, quia deus auctoritatem praestet disciplinae, non deo disciplina; nisi 'si et Marcion
plane tam perVerSas n0n per magistrum literas didicit, sed per literas magistrum. Cetera de sabbato ita dirigo. Si sabbatum Christus intervertit, secundum exemplum se citcreatoris; siquidem in obsidione civitatis Hierichuntis circumlata per muros arca testamenti Octo i) diebus, etiam Sabbato, eX praecepto creatoris Sabbatia in operatione destruxit, ut putant, qui h0c et de Christo eXisti inant, ignorantes neque Christum sabbatum destruxisse neque creatο- rein, ut mox docebimus, et tamen per Iesum tunc quoque concussum est sabbatum, ut et hoc in Christum renuntiaretur. Etiamsi odio insecutus est sollemnissi inum Iudaeorum diem, ut Christus non Iudaeorum, de odio quoque sabbati professus creatorem ut Christus ipsius sequebatur, exclamantem ore Esaiae : neomenias et sabbata vestra odit anima mea. ) Sed et haec quoquo modo dicta sint, scimus adhibendam tamen in hac specie etiam abruptam de sensionem adversus abruptam provocationem. Nunc et ipsam in uteriam disceptabo, in qua visa est destruere sabbatum
Christi disciplina. Esurierant discipuli, ea die spicas decerptas manibus effrixerant; cibum operati serias ruperant. Exeusat illos Christus et reus est sabbati laesi, accusant pharisaei. Marcion captat status controversiae, ut aliquid cludam cum mei domini veritate scripti et voluntatis; descriptura enim sumitur creatoris et de Christi voluntatoeot 0r, quasi de exemplo David, introgressi sabbatis templum, et operati cibum audenter fractis panibus propositio-uis. δ) Meminerat enim et ille hoc privilegium donatum sabbato a primordio, quo dies ipse compertus est veniam, ieiunii dico. Cum enim prohibuisset creator in biduum Iegi manna, solummodo permisit in parasceve, ut sabbali
180쪽
sequentis serias pridiana pabuli paratura ieiunio liberaret.
Bene igitur, quod et caussam eandem secutus est dominus
in sabbati, si ita volunt diei, destructione; bene, quod et
assectum ereatoris expressit in sabbato non ieiunandi lio nore. Denique tunc demum sabbatum destruxisset, etia in ipsum creatorem, si discipulos sabbato ieiunare mandasset adversus statum scripti et voluntatis creatoris. Sed quoniam discipulos non constanter tuebatur, Sed eXCUSat, quoniam humanam opponit necessitatem quasi deprecatricem, quoniam potiore in honorem sabbati servat non contristandi, quam Vacandi, quoniam David comitesque eius cum discipulis suis aequat in culpa et in venia, quoniam placet illi, quia creator indulsit, quoniam de exemplo eius et ipse tam bonus est: ideo alienus est a creatore 7 Exinde observant pharisaei, si medicinas Sabbatis ageret, ut a ceu Sarent eum i)certe qua sabbati destructorem, non qua novi dei pro sessorem; sortasse enim hunc solum articulum ubique ingeram, alium Christum nusquam praedicatum. In totum autem errabant pharisaei circa sabbati legem, non animadvertentes, conditionaliter eam indicentem serias operum sub certa specie eorum . Nam cum de die sabbati dicit: omno
Opus tuum non facies in ea, dicendo tuum, de humano opere desiniit, quod quisque ex artificio vel negotio suo exsequitur, non de divino; opus autem salutis et incolumitatis non est hominis, sed dei proprium; sicut et rursus integer non sacies, inquit, omne opus in ea, nisi quod si et oinni animae, δ) id est, in caussa animae liberandae, quia Opus dei etiam per hominem fieri potest in salutem animae, a deo tamen, quod sacturus suerat et Christus homo, quia et deus. In hunc ergo sensum legis inducere volens illos per manus a re saetae restitutionem, interrogat: licetne sabbatis benefacere , an non Z animam liberare, an perdere 7 ε) ut id operis permittens, quod pro antina facturus eSSet, admoneret eos, quae opera Sabbati lex prohiberet, humana scilicet, et quae praeciperet, divina scilicet, quaesierent animae omni. Dominus Sabbati dictus, β) quia sabbatum, ut rem suam, tuebatur. duod etiamsi destruxisset, merit0, qua dominus magis ille, qui instituit. Sed non omnino