Opera

발행: 1839년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

destruxit qua dominus, ut hinc iam apparere possit, ne tum quidem in arcae circumlatione apud Hierichiantem sabbatum a creatore destructum. Nam et illud opus dei erat, quod ipse praeceperat, et quod propter animas disposuerat hominum suorum in discrimine belli constitutas. Sed etsi odium alicubi sabbatorum pro sessus est, vestra sabbata die endo, i) hominum ea deputans, non sua, quae sine dei timore

celebrat p0pulus, plenus delictis, labiis deum diligens, non corde: , suis sabbatis, id est quaecunque disciplina eius agerentur, alium Statum fecit, quae per eundem postea prophetem vera et delicata et non pro sananda pronuntiat. Ita nec Christus omnino sabbatum rescindit, cuius legem tenuit et supra in caussa discipulorum pro anima operatus; esurientibus enim solatium cibi indulsit. Et nunc manum aridam curans, saetis ubique ingerens; non veni dissolvere legem, sed adimplere. ε) Nec β) Marcion hac voce os ei obstruxit. Ad implevit enim et hic legem, dum conditionem interpretatur eius, operuiu disserentiam illuminat, dum tacit quae lex de sabbati seriis excipit, dum ipsum sabbati diem benedictione

patris a primordio sanctum benefactione sua esse it sanctiorem, in quo scilicet divina praesidia ministrabat, quod adversarius aliis diebus praestitisset, ne sabbatum creatoris ornaret, ne opera dubita sabbato redderet. In quo die siet noli saeus prophetes Sunamitidis silium mortuum restituit in vitam, si) vides pharisaee, tuque Marcion, olim creatoris esse sabbatis benefacere, animam liberare, non perdere, nihil Christum novi intulisse, quod non sit ex sorma, ex lenitate, ex mi Sericordia, eX praedicatione quoque creatoris. Nam et hic specialis medicinae prophetiam i) repraesentat; invalescunt manus dissolutae, sicut et genua dissoluta in paralytico. 13. Certe evangeligat Sion et Hierusalem pacem et bona omnia, certe ascendit in montem et illic pernoctat in Oratione β) et utique auditur a patre. Evolve igitur prophetas, et ordinem totum reeognosco. In montem UX celsum,

inquit Esaias, ascendo, qui evangeliχas Sion, extollo cum Vigore Vocem tuam, qui evangeligas II ierusalem. ', Adhue

182쪽

ADU. MARCIONEM LIBER IV. in vigore obstupescebant in doctrina eius; erat enim docens tanquam virtutem habens. Et rursus: propterea cognoscet populus nomen meum in illa die, quod nomen, nisi Christit quod ego sum ipse, qui loquor. 3 I une enim ipse erat, qui in prophetis loquebatur, Sermo, filius creatoris.

Adsum, dum hora est, in montibus, ut evangeligans auditionem pacis, evangeligans bona. g) Item Naum ex duodecim, quoniam ecce Veloces pedes in monte evangeligantis pacem. δ) De voce autem nocturnae orationis ad patrem In uises te psalmus: deus meus, clamabo per diem, et eXaudies, et nocte, et non in vanitatem mihi. ε),Et alibi de

loco et voce eadem psalmus: Voce mea ad dominum exclamavi, et eXaudivit me de monte sancto Suo. ) Habes nominis repraesentationem, habes actum evangeligantis, habes Iocum montis, et tempus noctis, et sonum vocis, et auditum

patris, β) habes Christum prophetarum. Cur autem duodecim apostolos elegit, y) et non alium quemlibet numerum rdiae et ex hoc meum Christum interpretari poSSem, non tantum vocibus prophetarum, Sed et argumentis rerum praedicatum. Huius enim numeri siguras apud creatorem deprehendo: duodecim sontes Elim, δ) et duo de ei in gemmas in tunica 'sacerdotali Aaronis, ') et duodecim lapides ab Iesu de Iordane electos et in aream testamenti conditos. 1 0)Τotidem enim apostoli portendebantur, proinde ut sontes et amnes rigaturi aridum retro et desertum a notitia orbem nationum, sicut et per Esaiam: ponant in terra in aquosa flumina,) i i) proinde ut gemmae illuminaturi sacram e celesiae vestem, quam induit Christus ponti sex patris, proinde ut et lapides solidi fide, quos de lavacro Iordanis Iesus verus elegit et in sacrarium testamenti sui recepit. Quid tale de numeri defensione competit Christo Marcionis 3 Non potest simpliciter factum ab illo quid videri, quod potest videri non simpliciter factum a meo. Eius erit res, apud quem invenitur rei praeparatura. Mutat et Petro nomen de Simon et ) quia et creator Abrahae et Sarae et Auseae nomina reformavit, hune vocando Iesum, illis syllabas adii-

183쪽

A D V. MARCIONE II LIB E R IV. 123ciendo. Sed et eur Petrum 7 si ob vigorem si dei, multae materiae solidaeque nomen de Suo accommodarent. An quia et petra et lapis Cliristus Τ siquidemJet legimus positum eum in lapidem offendiculi et in petram scandali. 3, omitto cetera. Itaque assectavit carissimo discipulorum do figuris suis peculiariter nomen e0mmunicare, puto propiusquam de non suis. Conveniunt a I yro et ex aliis regi

mus: et ecce allophyli et Tyrus et p0pulus Aethiopum, isti suorunt illic. δ) Mater Sion dicet homo, et homo factus est

in illa, quoniam deus homo natus est, et aedificavit eam voluntate patris, ut scias ad eum tunc gentiles convenisse, quia deus homo natus erat aediscaturus ecclesiam ex voluntate patris, ex allophylis quoque. Sic et Esaias: ecce isti veniunt de longinquo, isti autem Veniunt ab aquilone et mari, alii autem de terra Persarum. De quibus et rursus: attolle per circuitum oculos tuo S, et Vide, Omnes congregati sunt. De quibus et infra: Vides ignotos et extraneos,

et dices cordi tuo: quis istos genuit mihi Z p 0rro hos, quis mihi educavit Z at hi mihi ubi fuerunt Τε) Hic erit Christus

non prophetarum 7 et quis erit Christus Marcionitarum Τ si perversitas placet: qui non fuerit prophetarum.14. Venio nunc ad ordinarias sententias eius, per quas proprietatem doctrinae suae inducit ad edictum, ut ita dixerim, Christi: beati mendici, sic enim exigit interpreta tio vocabuli, quod in Graeco est,) quoniam illoruin est regnum dei. β) Iam hoc ipsum, quod a benedictionibus e0epit, creatoris est, qui universa, prout edidit, nulla alia voce quam benedictionis dedicavit. Eructavit enim, inquit, cor meum sermonem optimum. β) Hic erit Sermo optimus, benedictionis scilicet, qui et novi quoque testamenti initiator agnoscitur de veteri exemplo. Quid ergo mirum est, si et ab atructibus creatoris ingressus est, per huiusmodi dictionem Semper mendicos et pauperes et humileS ac viduas et pupillos usque diligentis, consolantis, a SSerentis, Vindicantis, ut hanc Christi quasi privatam benignitatem rivulum credas de sontibus salvatoris. Revera quo dirigam nescio, in tanta

184쪽

A D V. ΜARCIDΝΕΜ LIBER Iv. frequentia eiusmodi vocunt, tanquam in silva vel in prato vel in nemore pomorum i) passim, prout incidit res petenda est. Ιnclamat psalmus: iudicate pupillo et mendico, et humilem et pauperem iuste tractate, liberate pauperem, et mendicum de manu peccatoris eruite . , Item psalmus septuagesimus primus: iustitia iudieabit mendi eos populi et faciet salvos silios pauperum. Et in sequentibus de Christo: omnes nationes servient ei. David autem uni genti Iudaicae praefuit, ne quis in David putet dictum, quia et ille susceperat humiles et necessitatibus laborantes. Quod liberaverit, in quit, a dynasta mendicum, parcet mendico et pauperi, et

animas pauperum Salvas saciet, eX usura et iniustitia redimet eorum animas, et honoratum nomen eorum in conspectu ipsius. δ) Item: avertantur peccatores in inferos, Omnes

nutiones, quae dei obliviscuntur, quoniam non in linem oblivioni habebitur mendicus, tot crantia pauperum non peribit in finem. ε) Item: quis sicut deus noster, qui habitat in excelsis, et humilia prospectat in coelo et in terra, qui suscitat mendicum de terra, et de Stercore eXaltat pauperem, uti Sedere eum faciat cum principibus p0puli, β) utique in regno suo. Sic et retro in Basiliis Anna, mater Samue Iis, spiritu gloriam deo reddens: qui, inquit, eXcitat pauperem de terra et mendicum, uti sedere eum faciat cum dynastis populi et in thronis gloriae, β) utique regalibus. Per Esaiam vero quomodo invehitur in veXatore S egenorum: Vos autem, ad quid incenditis vineam meant, et rapinamen dici in domibus vestris 3 Cur vos laeditis p0pulum meum, et laciem mendi eorum confunditis 3 7ὶ Et rursus: vae qui scribunt nequitiam, Scribentes enim Seribunt nequam, vitantes iudicia mendicorum, et diripientes iudicata pauperum populi mei. β) duae iudicia pupillis quoque et viduis exigit, ut et ipsis egenis solatii. Iudicate pupillo, et iustuli actate Viduam, et venite, conciliemur, dicit dominus. 'ii ui tantus asseclus in omnem conditionem humilitatis creatori S est, eius erit et regnum, quod a Christo repromittitur, ad cuius affectum iam dudum perlinent ii, quibus repromittitur. Nam etsi putas creatoris quidem terrenas

185쪽

promissiones fuisse, Christi vero coelestes, bene, quod coe- luna nullius alterius usque adhuc dei apparet, nisi cuius et terra, bene, quod creator vel minora promisit, ut tacilius illi et de maioribus credam, quam qui nunquam de minori bus prius fidem liberalitatis suae struXit. Beati esurientes,

quoniam saturabuntur. i) Possem hunc titulum in superiorem transmisisse, quod non alii sunt esuriente S, quam pauperes et mendici, si non et hanc promissionem creator Specialiter in evangelii scilicet sui praestructionem destinasset; si quidem per Esaiam de eis, quos vocaturus esset a SUInm Oterrae, utique nationes: ecce, inquit, velociter, leviter advenient, ) velociter, qua properantes sub sinibus temporum, leviter, quia sine oneribus pristinae legis. Non esurient, neque sitient. Ergo saturabuntur, quod utique nisi esurientibus et sitientibus non promittitur. Et rursu S: ecce, inquit, qui serviunt mihi, saturabuntnr, vos autem e Surietis;

ecce, qui serviunt mihi, bibent, vos autem sitietis. δ) Vide bimus et contraria ista, an Christo praeministrentur. Interim quod esurientibus saturitatem repromittit, dei creato ris est. Beati plorantes, quia ridebunt. φὶ Decurre se notentiam Esaiae: ecce, qui serviunt mihi, oblectabuntur, vos aut cui contandemini; ecce qui serviunt mihi, exsultabunt iniucunditate, β) Vos autem clamabitis prae dolore cordis. β) Et haec contraria apud Christum recognosce. Certe oblectatio

et exsultatio in iucunditate illis promittitur, qui in diversa

conditione sunt, moestis et tristibus et anxiis. Scilicet etiam psalmus cXXV: qui seminant, inquit, in lacrimis, in exsultatione metent. 73 Porro tam exsultantibus et iucunditatem capientibus risus accedit, quam moerentibus et dolentibus solus. Ita creator materias risus et fetus praedicans, riSuros plorantes prior dixit. Igitur qui a consolatione pauperum et humilium et esurientium et flentium eXOrsu S est, Statim se illum repraesentare gestivit, quem demon Straverat

per Esaiam: spiritus domini super me, propter quod unxit me ad evangeligandum pauperibus: beati mendici, quoniam

illorum est regnum coelorum; misit me, curare obirilos ) Luc. 6, 21. 2) ses. 5, 26. 3 Ies. 65, 13. 4) Lue. 6, 21.

b) Transposita sunt v v. in edd. braii. et Rig. qui seri . mihi, e X-sultu bunt in iucunditate , - mihi, oblectabuntur.

186쪽

ADV. II ARCIONEM LIBER ID . corde: beati, qui esuriunt, quoniam Saturabuntur; advocare languentes: beati, qui plorant, quoniam ridebunt; dare lugentibus Sionis gloriam et pro cinere unguenti iucunditatem et gloriae habitum pro spiritu taedii. i) Haec si statim admissus Christus administravit, aut ipse est, qui se ad haec venturum praedicavit, aut si nondum venit qui praedicavit, ridicule, sed necessarie dixeri in sortasse, mandaverit Christo Marcionis. Beati eritis, cum vos odio habebunt homines, et eXprobrabunt, et elicient nomen Ve Strum, Velut malum propter silium hominis. Hac pronuntiatione sine dubio ad tolerantiam exhortatur. Quid minus creator per Esaiam 3 Ne metueritis ignominiam ab hominibus, et nullificatione eorum ne minuamini. δ) Quae ignominia, quae nullis calior Quae sutura erat propter silium hominis. Quem istum Z Qui est secundum creatorem. Unde probabimus ZExcidio in ipsum qu0que praedicato; sicut per Esaiam ad auctores ε) Iudaeos: propter VOS bla Sphematur nomen meum in nationibus; β) et alibi: sancite eum, qui circumscribit animam suam, qui a Spernamento habetur a nationibus, famulis et magistratibus. Si enim odium in illum filium hominis praedicabatur, qui secundum creatorem est, evangelium autem nomen Christianorum, utique a Christo deductum, odio futurum contestatur propter filium hominis, quod est Christus: eum filium hominis in caussa odii constituit, qui erat

Secundum creatorem, in quem odium praedicabatur. Et utique si nondum venisset, non potuisset nominis odium, quod agitur hodie, personam nominis anteceSSiSSe. Nam et sancitur pene S no S, et antinam suam circum Scribit, propter no S eam ponens, et aSpernamento habetur a uationibus.

Et qui natus est, ipse erit filius hominis, propter quem et

15. Secundum haec, inquit, faciebant prophetis patres eorum. β) 0 Christum versipellem, nutae destructorein, nunc assertorem pr0phetaruml de Struebat ut aemulus, convertens discipulos eorum, sibi adserebat ut amicus, suggillans insectatores eorum. Poπο, in quantum non congruisset Christo Marcionis assertio prophetarum, ad qu0rum

187쪽

Α D V. ΜARCIONEM LIBER IV.

venerat destructionem, in tantum congruit Christo creatoris suggillatio in insectatores prophetarum, quos in omnibus adimplebat; vel quia magis creatoris est, delicta patrum filiis exprobrare, quam eius dei, qui nec propria cuiusque castigat. Sed non statim, inquis, prophetas tuebatur, si iniquitatem Iudaeorum affirmatam volebat, quod nec eum prophetis suis pie egissent. Atquin nulla hic iniquitas exprobranda erat Iudaeis, laudandis potius et probandis, si

eos figuraverunt, ad quorum de Structionem. post tantum aevi deus Optimus motus e St. Sed, puto, iam et non optimus, iam aliquid et cum creatore moratus, nec in totum Epicuri deus. Ecce enim demutat in maledictionem, et O tendit

eum se esSe, qui novit offendi et irasci. Vae enim dicit. γSed si nobis quaestio de verbi istius qualitate, quasi noutam maledictionis sit quam admonitionis. Et quid caussae

interest, quando et admonitio non sit sine aculeo comminationis, maxime per vae amarior laeta 7 Et admonitio autem et comminatio eius erunt, qui norit irasci. Nemo enim

admonebit et nemo comminabitur, ne quid faciat, nisi qui factum vindicabit; nemo vindicarit, nisi qui norit irasci. Alii agnoscunt quidem verbum maledictionis, sed volunt

Christum si e vae pronuntiaSse, non quaSi eX sententia sua proprie, sed quod vae a creatore sit, et voluerit illis asperitatem creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sus serentiam commendaret; quasi non creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum deum et iudicem, ut, quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subiiceret etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendae, tam ad benedictionem sectandam, quam ad maledictionem praecavendam. Nam et ita praemiserat: ecce posui ante vos benedictionem, et ma-

Iedictionem. in duod etiam in hanc evangelii dispositionem portendebat. Alioquin qualis est ille, qui ut suam insinuaret bonitatem, creatoris opposuit asperitate mi Dei alterius infirma commendatio est, quae δὶ destructione sulcitur. Atquin opponens asperitatem creatoris, timendum eum confirmavit. Si timendum, magis utique Obaudiendum,

quam negligendum. Et incipit iam Christus Marcionis

et Rig. Insirma comm . eat, quae de alterius destr. sule. TERTULI.. III. 12

188쪽

creatori docere: tunc, si vae creatoris est, quod in divites spectat, ergo Christus non est divitibus Ossensus, sed ereator, et ratas habet Christus divitum caussas, superbiam dico et gloriam et seculi studia et dei incuriam, per quae Vae merentur a creatore. Sed quomodo non eiusdem sit diviteS reprobare, qui supra mendicos probarit Z Nemo non contrarium eius, quod probaverit, reprobat. Itaque si creatori deputabitur maledictio in divites, eiusdem defendetur benedictio in mendicos, et totum iam opus Christo creatOris est. Si deo Marcionis adscribetur benedictio in mendicos, eiusdem imponetur et maledictio in divites, et erit par iam creatori S, tam bonus quam et iudex, nec erit iam discrimini locus, quo duo dei sunt, sublatoque discrimine

Supererit unum deum renuntiari creatorem. Igitur Vae,

si et vox maledictionis est vel alicuius austerioris inclamationis, et a Christo dirigitur in divites, debeo creatorem divitum quoque asperuatorem probare, sicut probavi mendicorum advocatorem, ut Chri Stum in hac quoque sententia creatoris ostendam, locupletantis Salomonem. i) Sed quia permissa sibi optione maluit ea postulare, quae sciebat deo grata, Sapientiam, et meruerat etiam divitias consequi, quas non magis Voluit; quamquam et divitias praestare nou incongruenS deo sit, per quas et divites solatio iuvantur et inulta inde opera iustitiae et dilectionis administrantur. Sed accidentia vitia divitiis illa in evangelio quoque Vais divitibus adscribunt: quoniam, inquit, recepistis advocali 0-

laribus fructibus. Itaque in Deuteronomio Moyse S, Ii , inquit, cum inanducaveris, et repletus fueris, et domos magnas aedificaveris, pecoribus et bubus tuis multiplicatis, et pecunia et auro OA altetur cor tuum, et obliviscaris domini dei tui. δ) Quemadmodum et Egechiam, regem thesau Iis

insatum et de eis potius quam de deo gloriatum, apud illos, qui ex Perside advenerant, insilit per Esaiam: ecce dies

Veniunt, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae patres tui congesserunt, in Babulonem transferentur. εὶ

Sic et per Hieremiam quoque edicit: ue glorietur dives in divitiis suis, et qui gloriatur, scilicet in deo glorietur. ἔγ

189쪽

Sic et in stias Sionis invehitur per Esaiam, cultu et divitiarum abundantia inflatas; i) comininabundus et alibi nobilibus et superbis: dilatavit Orcus animam suam et aperuit ossuum, et descendent inclyti et magni et divites, hoc erit Christi vae super divites,) et humiliabitur homo utique exaltatus divitiis, et inlion Orabitur vir utique ob substantiam honorabilis. 7) De quibus et rursus: ecce dominus virtutum conturbabit gloriosos cum valentia, et elati comminuentur, et ruent gladio sublimes. δ) Qui magis quam divites rquia receperint scilicet advocationem suam, gloriam et honorem, sublimitatem ex divitiis. A quibus avertens nos et in psalmo XLv1Ii: ne timueris, inquit, eum dives factus suerit homo, et cum abundabit gloria eius, quoniam cum morietur non tollet omnia, nec descendet cum illo gloria sua. ε) Item in LXi: ne desideraveris divitias, et si relucent, ne adieceris cor. β) Id ipSum postremo verbum vae

olim per Amos in divites assilientes delitiis destinatur; vae enim, inquit, qui dormiunt in lectis eburneis et delitiis fluunt in)toris suis, qui edunt hoedos de gregibus capra rum et vitulos de gregibus boum lactantes, complaudentes

ad sonum organorum, tanquam perse Verantia deputaverunt,

et non tanquam fugientia, qui bibunt vinum liquatum, et unguentis primariis unguntur. β) Igitur etsi tantummodo dehortantem a divitiis ostenderum creatorem, non etiam praedamnantem divites, etiam verbo ipso, quo et Christus: nemo dubitaret ab eodem adiectarii in divites comminationem per vae Christi, a quo ipsarum materiarum, id est divitiarum, dehortatio praecucurrisset. Comminatio enim dehortationis aecessio est. Ingerit vae etiam saturalis, quia esurient, etiam ridentibus nunc, quia lugebunt. Τ) Ηis ro- spondebunt illa, quae supra β) benedictionibus opposita sunt apud creatorem: ecce, qui mihi Serviunt, saturabuntur, vos autem esurietis, utique quia saturati estis, et ecce, qui mihi serviunt, oblectabuntur, vos autem confundemini, ')ntique ploraturi, qui nunc ridetis. Sicut enim in psalmo: qui seminant in lacrimis, in laetitia incient; isti ita in ovangelio: qui in risu seminant, scilicet lautitia, in lacrimis

190쪽

ADV. ΜΑR CION EM LIBER I . metent. Haec olim creator simul posuit, Christus solummodo distinguendo, non mutando, renovavit. Vae, eum

vobis benedixerint homines; secundum haec faciebant et pseudoprophetis patres illorum. i) Aeque creator, benedictionis et laudis humanae sectatores incusat per Esaiam: p0pulus meus, qui vos beatos dicunt, Seducunt Vos et vias pedum vestrorum disturbant. in Prohibet et alias fidere omnino in hominem, sic et in laudem hominis, ut per Ilieremiam: maledictus homo, qui spem habet in homine. δ) Nam ut in psalino cxvii: bonum est fidere in dominum, quam sidere in hominem, et bonum est sperare in dominum, quam Sperare in principes. ε) Ita totum, quod ab hominc

captatur, abdixit creator, nedum benedictionem. Pseudu prophetas autem laudatos Sive benedictos a patribus eorum, tam eius est eXprobrare, quam prophetaS V Xat OS et recusatos; sicut iniuriae prophetarum non pertinuissent ad duum ipsorum, ita nec gratiae pseudoprophetarem displicuissent, nisi deo prophetarum.16. Sed vobis dico, inquit, qui auditis, sostendens

hoc olim mandatum a creatore: loquere in aures audientium,)βὶ diligite inimicos vestros, et benedicite eos, qui vos

oderunt, et orate pro eis, qui vos calumniantur. β) Haec creator Una pronuntiatione clusit per Esaiam: dicite, fratres nostri estis, eis, qui vos oderunt. 7ὶ Si enim qui iniis mici sunt et oderunt et maledicunt et calumniantur, fratres appellandi sunt, utique et benedici odientes et orari pro calumniatoribus iussit, qui eos fratres deputari praecepit. Novum plane patientiam docet Christus, etiam vicem iniuriae cohibens permiSSam a creatore, oculum eΣigente pro oculo et dentem pro dente, ') contra ipse alteram amplius maxillam offerri iubens, et super tunicam pallio quoque dedi.') Plane haec Christus adiecerit ut supplementa consentanea disciplinae creatoris. Atque adeo hoc statim renuntiandum est: an disciplina patientiae praedicatur penes creatorem Z Sic per Zachariam praecepit, ne unusquisque malitiae fratris sui meminerit, sed nec proximi. Nam et

21, 24. 9 Luc. 6, 29. - Aug. IIalin censet scribendum es xe aut tunicam super pallio, aut: vu P. tun . pallium.

SEARCH

MENU NAVIGATION