Opera

발행: 1839년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

am te, eum conspectum desiderans, in quo hominem esset acturus, quod propheta sciebat; ceterum dei saciem, iam audierat, nemo homo videbit fine J et vivet. Et hunc, inquit, Sermonem, quem dixisti, laciam tibi. Et rursus Moyses: ostende mihi gloriam tuam. Et do ininus similiter defuturo: ego praecedam in gloria mea; et reliqua. Et in novissimo: et tunc videbis posteriora mea, i) non lumbos nec suras, sed quam de Sideraverat, gloriam in posterioribus temporibus reVelandam, in qua facie ad saciem visibilem se ei repromiserat, p) etiam ad Aaronem dicens: si fuerit prophetes in Vobis, in visione cognoscar illi, et in visionuloquar ad eum, non quomodo ad Moysen, OS ad os loquar, δ)in specie utique hominis, quam erat ge Staturus, non in aeniginate. ε) Nam etsi Marcion noluit eum colloquentem

domino ostensum, Sed Stantem, tamen et stans os ad os

stabat et laciem ad laciem cum illo, inquit, non extra

gloria non aliter illustratus discessit a Christo, quam solebat a creatore, proinde tunc oculos percutiens si) filiorum Israelis, quemadmodum et nunc eX caecati Marcio itis, qui hoc quoque argumentum adVePSUS Se sacere non vidit. Suscipio in me personam Israelis. 23. Stet Christus Marcionis et exclainet: o genitura

incredula, quousque ero apud vos ri) Statim a me audiro debebit: quisquis es, prius ede, qui Sis, et a quo venias, et quod in nobis tibi ius 7 Usque adhuc creatoris est totum apud te. ') Plane si ab illo venis, et illi agis, admittimus increpationem. Si vero ab alio, dicas velim: quid nobis unquam de tuo commisisti, quod credere debuissemus, ut e Xpr0bres incredulitatem, qui nec te ipsum aliquando nobis revelasti Z Quam olim apud nos agerel) Ex Od. 33, 12 sqq. 2) Ed. Fraii. et Big. repromittit.

3) Sic. Rhen. in ed. I, qui tamen deinde addidit 1 v. ud eum, eaque alii receperunt. δ) Num. 12, si sis q. S) Rhen. ed. I. in gloriam - in con η pectu. Ed. Fran. et Rig. in gloriam in conspectum. - OVerba vero Tertulliani: in gloriam ipsius, nedum in conspectum, persuadere possint, eum legisse in ev. Murei oti is 9, 30.) ocpθεντεις εἰς δόξαν αυτου. Aug.,Haim. 6 Ita eod. Wouweri et Rig. Ceteri: per cut ere. T) Rhen. e cod. Gorg. addidit: quousque sustinebo vos φ - Luc. 9, qt. 8)Rhen. in ed. I. creatori, est totum apud , sine v. te, quod reperit in cod. Gorgiensi.

212쪽

coepisti, ut tempus queraris; in quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputest Asinus de Aesopi puteo; modo Venis, et iam exclamas. Suscipio adhuc et personam discipulorum, in quos insiliit. 0 natio incredula, quam diu ero vobiscum, quam diu vos sustinebor Hanc eruptionem eius, utique hoc modo iustitissime repercuterem: qui Squis es, επερχόμενε, prius ede, qui sis, a quo Venias, quod tibi iussit in nobis Z Usque adhuc, puto, creatoris es, et ideo secuti Sumus recognoscentes omnia illius in te. Quodsi ab illo venis, admitti inus increpatio ueni. Si vero alii agis: Oro te, dicas, quid nobis aliquando commisisti duntaxat de tuo, quod iam credidisse debuissemus, ut eaprobres incredulitatem, qui nec auctorem tuum usque adhuc edis ' Quam olim autem apud nos agere coepisti, ut tempus quoque opponast In quibus autem nos Sustinuisti, ut et patientiam

iactest Asinus de Aesopi puteo; modo huc apparuit, etiam exclamat: quis non ita iniustitiam increpationis retudisset, si eius eum credidisset, qui nondum queri debuisset, nisi quod nec ille eos insilisset, si non olim apud illos in lege, in prophetis, in virtutibus et beneficiis deversatus, incredulos semper fuisset expertus. Sed ecce, Christus diligit parvulos, tales esse docens debere, qui Semper

maiores Velint esse. λ) Creator autem ursos pueris immisit, ulciscens Helisaeum propheten convitia ab eis passum. γSatis impudens Antithesis, cum tam diversa committit, Parvulo S et pueros, innocentem adhuc aetatem et iudicii iam capacem, quae eonvitiari poterat, ne dicam blasphemare. Qua ergo iustus deus, nec pueris inapiis pepercit, exigens maiori aetati honorem, et utique magis a minore;

qua vero bonus, adeo diligit parvulos, ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus, protegentibus partus Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis. Ita et haec affectio Christicum creatore est. Iam nunc deus Marcionis, qui connubium aversatur, quomodo videri potest parvulorum dilector, quorum tota caussa connubium est 3 Qui semen odit, Ductum quoque eXSecretur necesse est. Nae ille saevior

habendus Aegyptio rege. Nam Pharao educari non sinebat insantes, iste nec nasci, auferens vitam illis etiam decem menSium in utero. At enim quanto credibilius, ut eius de

213쪽

ΑDV. II ARCIONEM LIBER IV.

putetur affectio in parvulos, qui benedicendo connubium in propagationem generis humani, ipsum quoque Ductum connubii benedicendo promisit, qui de insantia primus est ZRepraesentat creator ignium plagam Helia postulante in

illo pseudopropheta. ) Agnosco iudicis Severitatem, e contrario Christi lenitatem, increpantis eandem animadversionem destinantes discipulos super illum viculum Samaritarum. ) Agnoscat et haereticus ab eodem severissimo iudico promitti hanc Christi lenitatem. Non contendet, inquit, nec vox eius in platea audietuς; arundinem quassatam non comminuet, et linum sumigans non exstinguet. δ) I alis

utique multo magis homines non erat crematurus. Nam et

tunc ad Heliam, non in igni, inquit, dominus sed in spiritu

miti. ε) At enim humanissimus deus cur recit Sat eum, qui

se tam individuum illi comitem offert 7 β) Si quia superbo

vel ex hypocrisi dixerat: sequar te, quocunque ieris: ergo aut superbiam aut hypocrisin recusandam iudicando, iudicem gessit. Et utique damnavit, quem recusavit, non consecuturum se ilicet salutem. Nam Sicut ad salutem vocat quem non recusat, vel etiam quem ultro Vocat, ita in perditionem damnat, quem recusat. Illi autem caussato patris sepulturam cum respondet: sine, mortui sepeliant mortuos suos, tu autem Vade et adnuntia regnum dei; si, utramque legem creatoris manifeste confirmavit, et de sacerdotio in Levitico prohibentem sacerdotes Supremis etiam parentum interesse: Super Gmnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit et super patrem suum non contaminabitur: 73

et de devotione in Arithmis, nam et illic, qui se deo vο-

verit, inter cetera iubet, ne super ullam animam introeat defunctam, ne super patris quidem aut matris aut fratris. 8 Puto autem et devotioni et sacerdotio destinabat, quem praedicando regno dei imbuerat. Aut si non ita est, satis impius pronuntiandus, qui nulla ratione legis intercedente, sepulturas parentum despici a filiis imperabat. Cum vero et tertium illum, prius suis valedicero parantem, prohibet retro respectare, ', Sectam creatoris eXSequitur. Hoc et ille noluerat secisse, quos ex Sodomis liberarat.

214쪽

24. Allegit et alios septuaginta apostolos super duodecim. in duo enim duodecim secundum totidem lantes in Elim, si non et septuaginta secundum totidem arbusta palmarum Τ δ) Antitheses plurimum caussarum diversitas fecit,

non potestatum. Sed qui diversitatem causSarum non respexit, facile eam potestatum existimavit. Pro Delione insiliorum Israelis creator, etiam illis spoliis aureorum et argenteorum Vasculorum et vestium, praeterea δ) oneribus

consparsionum offarcinatam, eduxit ex Aegypto: Christus autem nec virgam ε) discipulis in viam serre praescris, sit. β) Illi enim in solitudinem promovebantur, hi autem

in civitates mittebantur. Considera caussarum Osserentiam, et intelliges unam et eandem potestatem, quae secundum penuriam et copiam expeditionem suorum disposuit, proinde per civitates abundaturam circumcidens, sicut et egituram per solitudinem struXerat. Etiam calciamenta portare vetuit illos. Ipse enim erat,'sub quo nec in solitudine per tot annos populus calciamenta detriverat. Neminem, inquit, in via salutaveritis. 0 Christum destructorem prophetarum, a quibus hoc quoque accepit Helisaeus, cum Giezin, puerum suum, mitteret in viam ad filium Sunamitidis resuscitandum de morte; puto, sic ei praecepit: accinge lumbos tuos, et sume hac illum meum in manum, et Vade, quemcunque conVeneris in via, ne benediXeris eum, id est, ne salutaveris, et qui te benedixerit, ne responderis ei, id est, ne resaluta Veris. β) Quae est enim inter vias benedictio, nisi eX Occursu mutua salutatio 7 Sie et dominus: in quam introissent domum, pacem ei dicere ;7) exemplo eodem est. Mandavit enim et hoc Helisaeus, cum introisset ad Suna utilin, diceret ei: pax viro tuo, pax filio. βὶ Haec erunt

potius nostrae Anti theses, quae comparant, non quae S parant Christum. Dignus autem operarius mercede sua; iquis magis pronuntiarit, quam deus iudex Z quia et hoc

ipsum iudicare est, dignum sacere mercede operarium; nulla retributio non ex iudicatione constitit. Iam nunc et hiel ex consignatur creatoriS, etiam boves operantes dignos operarios mercede iudicantis. Bovi, inquit, tere uti os non

215쪽

Α D V. MARCIONE II LIBER IU.

colligabis. i) Quis iam praestans in homines, nisi qui et in pecudes 7 Quodsi et Christus dignos pronuntiat mercede

operario S, DXcusavit praeceptum illud creatoris de vasis aureis et argenteis Aegyptiorum auserendis. Qui enim villas et urbes operati fuerant Aegyptiis, digni utique operarii mercede, non ad Daudem sunt instructi, sed ad mercedis compensationem, quam alia S a dominatoribus exigere non poterant. Regnum dei neque novum neque inauditum sic quoque confirmavit, dum illud iubet adnuntiari appro-

dici appropinquasse. Si autem nunquam retro fuisSet, antequam appropinquasset, nec dici potuisset appropinquasse, quod nunquam longe fuisset. 0nme quod novum et incognitum est, Subitum e St. Omne quod subitum e St, cum ad nuntiatur, tune primum Speciem inducens, tunc primum accipit tempus. Ceterum nec retro tardaSSe poterit, quamdiu non adnuntiabatur, nec eae quo adnuntiari coeperit, appropinquasse. Etiam adiicit, ut eis, qui illos non recepissent, dicerent: scitote tamen appropinqua SSe regnum dei. δ)Si hoc non et comminationis gratia mandat, Vanissime mandat. Quid enim ad illos, si appropinquaret regnum, nisi quia eum iudicio appropinquat 7 in salutem scilicet eorum, qui adnuntiationem eius recepissent. Quomodor si comminatio non potest sine exSecutione, habes deum exsecutorem in comminatore et iudicem in utroque. Sic et pulverem iubet excuti in illos, in testis cationem, et liaeret etiam i terrae eorum, nedum communicationis reliquae. Si enim inhumanitas et inhospitalitas nullam ab eo relatura sunt ultionem, cui rei praemittit testificationem, minas utique portendentem Z Porro eum etiam creator in Deuteronomio Ammonitas et Moabitas prohibeat recipi in ecclesiam, qu0d populum Aegypto prosectum inhumane et inhospitaliter copiis defraudassent; β) ergo in Christum inde manasse constabit communicationis interdictum, ubi habet formam: quivo S spernit, me spernit. 6ὶ noc et Moysi creator: non tul) Deut. 25, 4. 2 Lue. 10, 9. 3 ibid. v. 11. 4 Isa

lchen. ed. I. Cod. Rigaltii: in te sit f. ei; tieret etiam et c. Haec uv. corrupta sic emenitarunt, ut scriberenι ulii: et haereti

tium, alii: et adhaerentia in , alii: et ad ho i renitani. Bur harue suile emendationes. ο) Deut. 23, 3. 6 Luc. 10, 16.

216쪽

ADU. ΜARCIONEM LIBER IV. contempserunt, Sed me. i) Tam enim apostolus Moyses, quam et apostoli prophetae. Aequanda erit auctoritas utriusque ossicii, ab uno eodemque domino apostolorum et prophetarum. Quis nunc dabit potestatem calcandi super colubros et scorpios 7 ) Utrumne omnium animalium dominus, an nec unius lacertae deus 7 Sed bene, quod ereator hanc potestatem etiam parvulis pueris per Esaiam δ)repromisit, coniicere manum in cavernam aspidum et in cubile natorum aspidum, nec omnino laedi. Et utique scimus, salva simplicitate ςcripturae, nam nec et ipsae bestiae nocere potuerunt, ubi fides fuerit,) figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum ipse quoque princeps in serpentis et draconis et eminentissimae cuiusque bestiae nomine deputetur penes creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo Suo, sicut nonagesimus psalmus ad eum: super aspidem et basiliscum incedes, et conculcabis leonem et draconem. ε) Sicut etiam Esaias: illa die superducet dominus deus macliaeram Sanctam, magnam et sortem, Christum scilicet suum, in draconem illum, colubrum magnum et tortuosum, et intersciet eum illa die. β) Sed eum idem via munda et Via sancta VOCabitur, et non transibit illic immundum, nec erit illic via immunda; qui autem dispersi erunt, vadent in ea, et nouerrabunt; et non erit iam illic leo, nec ex bestiis pessimis quicquam ascendet in eam, nec invenietur illic. β) Cum via fidem demonstret, per quam ad deum perveniemus, iam tunc eidem viae, id est fidei, hanc evacuationem et subiectionem bestiarum pollicetur. Denique et tempora promissionis congruere inveniaS, si quae antecedunt, legas: invalescite manus dimissae et genua resoluta; tunc patefient

Oculi caecorum, et aures exaudient surdorum, tunc saliet

claudus, ut cervus, et clara erit lingua mutorum. 7) Igitur ubi medicinarum edidit benescia, tunc et scorpios et Serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet, qui hanc potestatem, ut et aliis praestaret, prior acceperat a Datre et Secundum Ordinem praedicationis exhibuit.

25. Quis dominus coeli invocabitur, qui non prius lactor ostenditur 3 Gratias enim, inquit, ago, et consiteor,

217쪽

A D V. II ARCIONEM LIBER IV.

domine coeli, quod ea quae erant abscondita sapientibus et prudentibus, revelaveris parvulis. i) Quae ista 3 et cuius rei a quo absconditar et a quo revelatar Si a deo Marcionis abscondita et revelata, qui omnino nihil praemiserat, in quo aliquid absconditum esse potuisset; non prophetias,

non parabolas, non ViSioneS, non ulla rerum aut Verborum aut nominum argumenta per allegorias et figuras vel aenigmatum nebulas obumbrata, Sed ipsam magnitudinem sui absconderat, quam cum maxime per Christum revelabat.

Satis inique. Quid enim deliquerant sapientes et prudentes, ut absconderetur illis deus, ad quem cognoscendum non suffecerat sapientia atque prudentia illorum Z Nulla via data ab ipso per aliquam operum praedicationem, Vel vestigia, per quae Sapientes atque prudentes deducerentur; quamquam etsi in aliquo deliquissent erga deum ignotum, pone

nunc notum, non tamen Zeloten eum experiri debuissent,

qui dissimilis creatoris inducitur. Igitur si nec materias praemiserat, in quibuS aliquid Occultasset, nec reos habuerat, a quibus occulta SSet, nec debuerat occultasse, etiamsi habuisset: iam nec revelator ipse erit, qui absconditor nousuit, ita nec dominus coeli uec pater Christi, sed ille, in

quem competunt o Innia. Nam et abscondit praemisso Obscuritatis propheticae instrumento, cuius intellectum fides

mereretur, uisi enim credideritis, non intelligetis,) et reos habuit sapientes atque prudentes ex ipsis operibus totae tantis intelligibilem deum non requirentes δὶ vel perperam in illum philosophantes et ingenia haereticis subministranteS, et noVissime Zelotes est. Denique olim hoc per Esaiam concionabatur, quod Christus gratulatur: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium celabo. )Sicut et alibi tam abscondisse, quam revelaturum e SSe Significat: et dabo illis thesauros absconditos, invisibiles aperiam illis. ) Et rursus: quis alius disiiciet signa ventrito. quorum et divinationes eae corde, avertens in posteriora sapiente S et cogitationes eorum insatuans7 β) Si autem Christum suum illuminatorem nationum designavit: posui te in lucem nationum, i) quas interpretamur in nomine parvulorum, Sensu Scilicet retro parvas et imprudentia insantes,

218쪽

iam vero et humilitate silet pusillas: sacilius utique credemus, eundem etiam parvulis revelasse per Christum, qui et retro absconderit et per Christum revelationem repromiserit. Aut si deus Marcionis ea, quae a creatore abscondita retro fuerant, patefecit, ergo iam creatori negotium geSSit, res eius edisserens. Sed in destructionem, inquis, uti traduceret eas. Ergo illis traduxisse debuerat, quibus creator

abscondidit, sapientibus et prudentibus. Si enim benignitate saciebat, illis erat agnitio praestanda, quibus fuerat negata, non parVulis, quibus nihil creator inviderat. Et

tamen usque adhuc, puto, probamus eXStructionem potius

legis et prophetarum inveniri in Christo, quam destructionem. Omnia sibi tradita dicit a patre. i) Credas, si creatoris est Christus, cuius Omnia, quia non minori se tradidit omnia, filio creator, quae per eum condidit, per Sermonem suum Scilicet. Ceterum, Si ἐπερχ0μενος ille, quae sunt omnia, quae illi a patre sunt traditar quae sunt creatoris Τ Ergo bona sunt, quae pater filio tradidit, et bonus iam creator, cuius omnia bona sunt, et ille iam non bonus, qui in aliena bona invasit, ut filio traderet, docens alieno abstinere. Certe mendicissimus, qui nec filium unde ditaret habuit, nisi de alieno. Aut si nihil de creatoris traditum est ei a patre, et quomodo hominem creatoris sibi vindicat' aut si solus homo ei traditus est, omnia homo non e St. Scriptura autem omnium edicit traditionem silio factam. Sed etsi omnia ad hominum genera, id est ad omne S nationes, interpretaberis, et has silio tradidisse creatoris est. Dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. δὶ Aut si habet et ipse aliqua sua, quae omnia filio traderet, pariter cum homine creatoris, Ostende unum aliquem δ) ex omnibus in fidem, in eXemplum, ne

tam merito non credam eius esse omnia, cuius nihil video, quam merito eredam, etiam quae non Video eius esSe, cuius sunt universa, quae Video. Sed nemo Scit, qui sit pater,

nisi filius, et qui sit filius, nisi pater, nemo enim scit patrem, nisi filius, et silium nisi pater, et cuicunque filius revelaverit. ε) Atque ita Christus ignotum deuin praedicavit.

aliquod. q) Luc. 10, 22. V v. uncis inclusa desunt in editt. Panielii et Rig., nec licet dubitare, quin a librario quodam e mutili. 11, 27. adiecta fuit. CL Irenaeus 4, 14.

219쪽

A D V. MARCIONEM LIBER IV.

Ηine enim et alii haeretici sulciuntur, opponentes creatorem omnibus notum, et Israeli secundum familiaritatem et nationibus secundum naturam. Et quOIn Odo ipse testatur nec Israeli cognitum se Z Israel autem me non cognovit, et populus me non intelleXit. i) Nec nationibus: ecce enim

nec de nationibus, inquit, nemo; propter quod et illas stillicidium situlae deputavit, et Sionem tanquam speculam in vinea dereliquit. δ) Vide ergo, an confirmatio sit prophe licae vocis exprobrantis ignorantiam in deum humanam, quae suerit ad filium usque. Nam et ideo subtexuit ab eo cognosci patrem, cui filius revelaverit, quoniam ipse erat, qui positus a patre illuminatio nationuin adnuntiabatur,ntiquo de deo illuminandarum, etiam Israelis, utique per agnitionem dei pleniorem. Ita non proficient arguinenta in fidem dei alterius, quae creatori competere p0SSUnt, quia quae non competunt creatori, haec poterunt in sidoni proficere delialterius. Si et sequentia inspicias: beati oculi, qui vident, quae videtis; dico enim Vobis, quia prophetae non viderunt, quae vos Videtis: δ) de superiori sensu descendunt, adeo neminem, ut decuit, dedam cognovisse, quando nec prophetae VidisSent, quae sub Christo videbantur. Nam si non meus esset Christus, nec prophetarum hoc in loco mentionem collocasset. Quid enim mirum, si non viderant res dei ignoti, et tanto post aevo revelati' Quae autem fuisset felicitas eorum, qui tunc videbant, quac alii merito vidisse non poterant, Si non erant consecuti repraesentationem eorum, quae nunquam praedicarant, nisi quoniam poterant Vidisse, qui dei sui res, quas etiam praedicaverant, non tamen viderant 7 Haec autem se licitas oritali Oruiu, qui videbant, quae alii tantum praedicaverant. Denique Ostendemus, et iam ostendimus, ea visa in Christo, quae suerant praedicata, abscondita tamen et ab ipsis prophetis, ut absconderentur et a sapientibus et a prudentibus seculi. In evangelio veritatis legis doctor dominu in aggressus, quid lactens, inquit, vitam aeternam consequar Τεὶ In haeretico vita solum in Odo posita e St,'sine aeternae mentione, ut docior de ea vita videatur consuluisse, quae in l) Ies. I, 3. 2ὶ Ies. 65, b, 40, ib. I, 8- 3ὶ Lue. 10, 23. M. ε) Luc. 10, 2b.

220쪽

ADV. ΜΑR CI ON EII LIBER IV lege promittitur a creatore longaeva. Et dominus ideo illi secundum legem responsum dedit: diliges dominum deum

tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et totis viribus tuis, ) quoniam de lege vitae sciscitabatur. Sed sciebat utique legis doctor, quo pacto Vitam legalem consequi posset, ut non de ea interrogasset, cuius regulas etiam docebat. Sed quia et mortui iam suscitabantur a Christo, exsuscitatus ad spem aeternae vitae per eXempla recidivae, ne plus aliquid observationis exigeret sublimior spei, idcirco consuluit de aeternae vitae consecutione. Itaque dominus, ut nec ipse alius, nec aliud novum inserens praeceptum, quam quod principaliter ad omnem salutem et utramque vitam facit, ipsum caput ei legis opponit, omnifariam diligendi dominum deum suum. Denique si de vita longaeva et ille consuluit et Christus re Spondit, quae Sit penes creatore in , non de aeterna, quae sit penes Marcionis deum: quomodo consequitur aeternam Τ Non utique eodem modo, quo et longaevam. Pro differentia enim mercedum, Operarum quoque credenda distantia est. Ergo non ex dilectione dei tui consequetur vitam aeternam Marcio nites, sicut longaeesvam dilector creatoris. Sed quale est, ut non magis. diligendus sit, qui aeternam pollicetur, si diligendus est, qui longaevam repromittit 7 Ergo eiusdem erit utraque vita, cum eadem est utrique vitae captanda disciplina. Quod creator docet, id et Christo opus est, diligendi dei praeceptum δ) ut praestet, interveniente et hic illa praescriptione, qua facilius apud eum debeant credi maiora, apud

quem minora praecedunt, quam apud eum, cui nullam de maioribus fidem aliqua minora praeparaverunt. Viderit nunc, si aeternam nostri addiderunt. Hoc mihi satis est, quod Christus ille aeternae, non longae, vitae invitator, de longaeva consultus, quam destruebat, non ad aeternam potius exhortatus est hominem, quam inserebat. Quid, oro te, secisset Christus creatoris, si qui creatori diligendo aedificaverat hominem, non erat creatoris 3 Credo, negasset diligendum creatorem.

26. Cum tu quodam loco orasset ad patrem, illum

l) Rhen .ed. I. Iongaeva aeterna, quod aIterum v. non egi

in Panielii et Rigallii edd. 2ὶ Luc. 10, 27. 33 Ita eod. M ou meri; eeteri: diligi, ut praestet. ἄ) Luc. 11, 1.

SEARCH

MENU NAVIGATION