Opera

발행: 1839년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

A D V. MARCIONEM LIBER IV.

ipsius et ex costa ipsius supparetur semen illi,) coniectus in carcerem fuerat ab eodem i) postmodum et occisus. Facta igitur mentione Ioannis dominus, et utique SuccessusQXitus eius, illicitorum matrimoniorum et adulterii figuras 3 iaculatus est in Herodem, adulterum pronuntians, etiam qui dimissam a viro duXerit, quo magis impietatem Herodis Oneraret, qui non minus morte quam repudio dimissam a viro duxerat, et hoc, Patre habente ex illa filiam, et vel eo nomine illicite ex libidinis, non ex legis instinctu, ac propterea propheten quoque adsertorem legis occiderat. Hoc mihi disseruisse proficiet etiam ad subsequens argumentum divitis apud inferos dolentis et pauperis in sinu Abrahae requiescentis. δ) Nam et illud, quantum ad scri- . pturae superficiem, Subito propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum eo haeret mentioni Ioannis male tractati, et suggillati Herodis male maritati, q) utriusque exitum deformans, Herodis tormenta ot Ioannis refrigeria, ut iam audiret Herodes: habent illic Moysen et prophetas, illos audiant. Sed Marcion aliorsum cogit, scilicet ut utramque mercedem creatori S sive tormenti sive refrigerii

apud inferos determinet eis positam, qui Iegi et prophetis obedierint, Christi vero et dei sui coelestem definiat sinum et portum. Respondebimus et haec β) ipsa, scriptura revincente oculos eius, quae ad inseros si) discernit Abrahae sinum pauperi. Aliud enim inseri, ut puto, aliud quoque Abrahae sinus. Nam et magnum ait intercedere regiones istas profundum et transitum utrinque prohibere. Sed nee allevasset dives oculos et qui dein de longinquo, nisi insuperiora, et de altitudinis longinquo per immensam illam distantiam sublimitatis et prosunditatis. Unde apparet sapienti cuique, qui aliquando Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem, quae sinus dicta sit Abrahae ad recipiendas antinas filiorum eius, etiam ex nationibus, patris scilicet multarum nationum in Abrahae censum deputandarum, et cX eadem fide, qua et Abraham deo credidit, nullo sub iugo legis nec tu signo circumcisionis. Eam

Pam. et Rig. ab eod. Herod e. 2) Sic emend. Rig.; Blieii fig.ura. Ciacon. coni. fulgura. 3) Luc. 16, 19 31.4) Ediit. omnes: meritati; sed iam Celenius suasit ni aritati scribendum esse. 5 Rhen. ed. I. haec, ceteri: hae. 6 Ed. Fran. et Rig. ab infer is.

242쪽

ADV. II ARCIONE II LIBER IV.

itaque regionem sinum dico Abrahae, etsi non coelestem, sublimiorem tamen inseris, interim refrigerium praebituram

animabus iustorum, donec consummatio rerum reSurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat, tunc apparitura coelesti promissione, quam Marcion suo vindicat quasi non a creatore promulgatam. Ad quam ascensum suum

Christus aediscat in coelum, secundum Amos, ) utiqus suis, ubi est et locus aeternus, de quo Esaias: quis adnuntiabit vobis locum aeternum, nisi scilicet Christus incedens in iustitia, loquens viam rectam, odio habens iniustitiam et iniquitatem Τ ) duodsi aeternus locus repromittitur, et ascensus in eoelum aedificatur a creatore, promittente etiam semen Abrahae velut stellas' oeli futurum, utique ob coelestem promissionem : salva ea promissione, cur non capiat

sinum Λbrahae dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum, in quo iam delinietur futura Imago ac candida quaedam utriusque iudicii prospiciatur 7 admonens quoque vos haereticos, dum in vita estis, Moysen et pro phetas unum deum praedicantes creatorem, et unum Christum praedicantes eius, et utrumque iudicium poenae et salutis aeternae apud unicum deum positum, qui occidat et vivificet. Imo, inquit, nostri dei moneta de eo elo non , Moysen et prophetas iussit audiri, sed Christum: hunc audite. Merito. Tunc enim apostoli satis iam audieraut Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum, credendo Moysi et prophetis. Nec enim accepisset Petrus dicere: tu es Christus, antequam audisset et credidisset Moysi et prophetis, a quibus solis adhuc Christus adnuntiabatur. Haec

igitur fides eorum meruerat, ut etiam voce coelesti confirmaretur, iubente illum audiri, quem agnoverant evangelizantem pacem, evangeli Zantem bona, adnuntiantem locum aeternum , aedificantem illis ascensum suum in coelum. δ)Apud inferos autem de eis dictum est: habent illic Moysen et prophetas, audiant illos, qui nou credebant, vel qui nec

Omnino sic credebant, esse post mortem superbiae divitiarum et gloriae delitiarum, supplicia adnuntiata a Moyse et prophetis, decreta autem ab eo deo, qui de thronis deponit dynastas, et de sterquiliniis elevat inopes. β) Ita

243쪽

eum utrinque pronuntiationis diversitas competat creatori, non erit divinitatum statuenda di Stantia, Sed ipsarum ni a

35. Conversus ibidem ad discipulos, vae dicit auctori scandalorum, expedisse ei, Si natus non suisset, aut si molino saxo ad collum deligato praecipitatus esset in prosundum, quam unum eX illis modicis utique discipulis eius scandaligasset. ) Aestima, quale supplicium comminetur illi. Nec enim alius ulciscetur se andalum discipulorum eius. Agnosce igitur et iudicem et illo affectu pronuntiantem de cura Suorum, quo et creator retro: qui tetigerit vos, ac si pupillam oculi mei tangat. ) Idem sensus eiusdem est: peccantem fratrem iubet corripi, δ) quod qui non secerit, utique deliquit, aut ex odio volens fratrem in delicto perseverare, aut eX acceptione personae parcens ei, habens Leviticum: non odies fratrem tuum in animo tuo; traductione traducesq) proXimum tuum, utique et fratrem, et non sumes propter illum delictum. β) Nec mirum, si ita docet, qui pecora quoque Patris tui, si errantia in via inveneris, prohibet despicias, quominus ea reducas fratri, si)nedum ipsum sibi. Sed et veniam des fratri in te delinquenti, iubet etiam septies. Parum plane. Plus est enim apud creatorem, qui nec modum statuit, in infinitum pronuntians: fratris malitiae memor ne sis, yὶ nec petenti eam praestes, mandat, sed et non petenti. Non enim dones offensam vult, sed obliviscaris. Lex leprosorum') quantae sit interpretationis erga species ipsius vitii et inspectationis summi sacerdotis, nostrum erit scire; Marcionis, morositatem legis Opponere, ut et hic Christum aemulum eius assi mei, praevenientem Sollemnia legis etiam in curatione decem Ieprosorum, quos tantummodo ire iussos, ut se ostenderent sacerdotibus, in itinere purgavit, ') sine tactu iam et si noverbo, tacita potestate et sola Voluntate; quasi necesse sit semel remediatore languorum et vitiorum adnuntiato Christo et de effectibus probato de qualitatibus curationum retractari, aut creatorem in Christo ad legum provocari;

si quid aliter quam lege distinxit, ipse perfecit, cum aliter

244쪽

utique dominus per semet ipsum operetur sive per filium, aliter per prophetas, famulos suos, maxime documenta virtutis et potestatis, quae ut clariora et validiora, qua propria, distare a Vicariis fas est. Sed eiusmodi et alibi iam dicta sunt in documento superiore. Nunc etsi praelatus est, ni ultos tunc suisse leprosos apud Israelem in diebus Belisaei prophetae, et neminem eorum purgatum nisi Neeman Syrum, i) non utique numerus faciet ad dinferentiam deorum in destructionem creatoris unum remediantis et praelationem eius, qui decem emundarit. Quis enim dubitabit plures potuisse curari ab eo, qui unum curaSSet, quam ab illo decem, qui nunquam retro unum 3 Sed hae cum maxime pronuntiatione dissidentiam Israelis vel superbiam pulsat, quod cum multi essent illic leprosi, et prophetes non deesset, etiam edito documento, nemo decucurrisset ad deum operantem in prophetis. Igitur quoniam ipse erat authenticus pontifex dei patris, inspexit illos secundum legis arcanum, significantis Christum esse verum disceptatorem et elimatorem humanarum macularum. Sed et quod in manifesto fuit legis, praecepit: ite, ostendite vos sacerdotibus. Cur, si illos ante erat emundaturus 7 An quasi legis illusor, ut in itinere curatis ostenderet, nihil esse legem cum ipsis sacerdotibus 7 Et utique viderit, si cui tam opiniosus videbitur Christus. Imo digniora sunt interpretanda et si dei iustiora; ideo illos remediatos, qua secundum legem iussi abire ad sacerdotes obaudierant; neque enim credibile est eineruisse medicinam a destructore legis Observatores legis. Sed cur pristino leproso nihil tale praecepit 3 Quia nec Helisaeus Syro Neeman; et tamen non idcirco non erat creatoris. Satis respondi, sed qui credidit, intelligit etiam altius aliquid. Disce igitur et caussas.

In Samariae regionibus res agebatur, unde erat et unus interim ex leprosis. Samaria autem desciverat ab Israele,

liabens schisma illud ex novem in tribubus, quas aVulsas per Achiam prophetam collocaverat apud Samariam Hieroboam. . Sed et alias semper sibi placentes erant Samaritani de Inontibus et puteis patrum, sicut in evangelio Ioannis Samaritana illa in colloquio domini apud puteum: ne tu ma-

245쪽

ior sis, et cetera, et rursus: patres nostri in isto monte adoraverunt, et vos dicitis, quia Hierosolumis oportet

adorare. 3ὶ Itaque qui et per Amos ) Vae dixerit eis, qui

confident in monte Samariae,3ὶ iam et ipsam restituere dignatus, de industria iubet ostendere se sacerdotibus, Mi-que qui non erant, nisi ubi et templum, subiiciens Samaritam Iudaeo, quoniam ex Iudaeis salus, licet Israelitae et Samaritae; tota enim promissio tribui Iudae Christus suit; ut scirent, Hierosolymis esse et sacerdotes et templum et matricem religionis et lantem, non puteum salutis. Et ideo ut vidit agnovisse illos legem Hierosolymis expungendam, ex fide iam iustificandos sine legis ordine remediavit. Unde et unum illum solutum ex decem memorem divinae

gratiae Samariten miratus, non mandat Osserre munus ea

lege, quia satis iam obtulerat gloriam deo reddens, hoc et domino volente interpretari legem. Et tamen cui deo gratiam reddidit Samarites, quando nec Israelites alium deum usque adhuc didicisset J Cui alii, quam cui omnes remediati retro a Christo 3 Ideo fides tua te salvum seci

audiit, quia intelleXerat, veram se deo omnipotenti oblationem, gratiarum scilicet actionem, apud verum templum et verum pontificem eius, Christum, facere debere. Sed nec pharisaei possunt Videri de alterius dei regno cons luisse dominum, quando Venturum sit, quamdiu alius a Christo editus deus non erat, nec ille de alterius regno respondisse, quam de cuius consulebatur. Non venit, inquit, regnum dei cum observatione, nec dicunt: ecce hic, ecce illic; ecce enim regnum dei intra vos est. εὶ Quis non ita interpretabitur: intra vos est, id est, in manu, in potestate

vestra, si audiatis, si faciatis dei praeceptum Z duodsi in

praecepto est dei regnum, propone igitur contra, Secundum nostras antitheses, Moysen, et una sententia est. Praeceptum, inquit, excelsum non est, nec longe ais; non est in

coelo, ut dicas: quis ascendet in coelum et deponet nobis illud, et auditum illud faciemus 7 nec ultra mare eSt, ut dicas: quis transfretabit et sumet illud nobis, et auditum illud faciemus 7 prope te est Verbum, in ore tuo, et in corde tuo, et in

manibus luis sacere illud. β) Hoc erit: non hic, nec illic;

246쪽

A D V. MARCIONE II LIBER IV. ecce enim intra Vos est regnum dei. Et ne argumentetur audacia haeretica, de regno creatoris, de quo con Sulebatur, non de suo respondisse eis dominum, sequentia obsistunt,

dicens enim filium hominis ante multa pati et reprobari oportere, ante ad Ventum Suum, ) in quo et regnum Substantialiter revelabitur, suum ostendit et regnum, de quo responderat, quod passiones et reprobationes ipsius eXspectabat. Reprobari autem habens et postea agnosci et assumi et extolli, etiam ipsum verbum reprobari inde decerpsit, ubi in lapidis aenigmate utraque revelatio eius apud David canebatur, prima recusabilis, Secunda honorabilis. Lapis, inquit, quem reprobaverunt aedificantes, iste factus est in caput anguli. ) A domino factum est hoc. Vanum enim, si credidimus deum de contumelia aut gloria scilicet alicuius praedicasse, ut non eum portenderet, quom et in lapidis et in petrae et in montis sigura portenderat. γSed si de suo loquitur adventu, cur eum diebus Noe et Loth comparat in tetris et atrocibus, deus et lenis et mitis ΤCur admonet meminisse uxoris Loth, quae praeceptum creatoris non impune contempsit, si non cum iudicio venit vindicandorum praeceptorum suorum Z Etiamsi vindicat, ut ille, si iudicat me, non debuit per eius documenta sormare, quem destruit, ne ille me formare videatur. Si vero et hic non de suo loquitur adventu, sed de Iudaei Christi, eXSpectemus etiam nunc, ne quid de suo praedicet, illum

interim esse credentes, quem omni loco praedicat. 36. Nam et orandi perseverantiam et instantiam mandans, parabola in iudicis ponit e caeli audire viduam instantia et perseverantia interpellationum eius. β) Ergo iudicem

deum ostendit orandum, non se, si non ipse est iudex; sed subiunxit, facturum deum vindictam electorum suorum. Si ergo ipse erit iudex, qui et vindex, creatorem ergo meliorem deum probavit, quem electorum Suorum clamantium ad eum die et nocte vindicem ostendit. Et tamen cum templum creatoris inducit, et duos adorantes diversa mento

describit, pharisaeum in superbia, publicanum in humilitate, ideoque alterum reprobatum , alterum iustificatum descendisse, q) utique docendo, qua disciplina sit orandum, cum

247쪽

et hic orandum constituit, a quo relaturi essent eam Orandi disciplinam, sive reproba tricem Superbiae sive iustificatricem humilitatis. Alterius dei nec templum nec oratores nec iudicium invenio penes Christum, nisi creatoris. Illum iubet adorare in humilitate, ut allevatorem humilium, non in superbia, ut destructorem Superborum. Quem alium adorandum inihi ostendit, qua disciplina, qua sper Neminem, Opinor. Nam et quam docuit oratione na,'creatori probavimus conVenire. Aliud est, si etiam adorari, qua deus optinius et ultro bonus, non vult. Sed quis optimus,

nisi unus, inquit, deus rhin Non quasi ex duobus diis unum

optimum ostenderit, Sed unum esse optimum deum solum, qui sic unus sit optimus, qua solus deus. Et utique optimus, qui pluit super tu Stos et iniustos, et solem suum oriri sacit super Ionos et malos, ) sustinens et alens et iuvans etiam Marcionitas. Denique interrogatus ab illo quodam: praeceptor Optime, quid faciens vitam aeternam possidebo 7 de praeceptis creatoris an ea Sciret, id est saceret, e Xpostulavit ad obntestandum, praeceptis ereatoris vitam acquiri sempiternam; cumque ille principaliora quaeque a stirmasset observasse se ab adole Scentia, unum, inquit, tibi deest, omnia, quaecunque habes, vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et Veni, sequere me. in Age, Marcion, Omnesque iam commiserones et co odibiles eius

hae petiei, quid audebitis dicerer Resciditne Christus priora

praecepta, non occidendi, non adulterandi, non furandi,

non salsum testandi, diligendi patrem et matrem Z An et illa servavit, et quod deerat adiecit Z quamquam et hoc praeceptum largitionis in egenos ubique diffusum sit in lege et prophetis, uti gloriosissi inus ille observator praeceptorum

pecuniam multo cariorem habiturusitraduceretur. Saluuinest igitur et hoc in evangelio: non veni dissolvere legem

et prophetas, sed potius adimplere. ε) Simul et cetera

dubitatione liberavit, ni anifestando unius esse et dei nomen et optimi, et vitam aeternam et thesaurum in coelo, et semet ipsum, Cuius praecepta supplendo et conservavit et auxit, secundum Michaeam quoque hoe loco recognoscendus, dicentem: si adnuntiavit tibi homo, quid bonum aut

248쪽

ADU. MARCIONE II LIBER IV.

quid a te dominus exquirit, quam sacere iudicium, diligere misericordiam, et paratum esse sequi dominum deum tuum ri)Et homo enim Christus adnuntians, quid sit bonum, scientiam legis, praecepta, inquit, seis, facere iudicium. Vende, inquit, quae habes, diligere misericordiam, et da, inquit, egenis. Paratum esse, inquit, ire cum domino, et Veni, inquit, sequere me. I am distincta suit a primordio Iudaea gens per tribus et populos et familias et domos, ut nemo facile ignorari de genere potuisset, vel de recentibus Augustianis censibus adhuc, tunc fortasse pendentibus. Iesus autem Marcionis et natus non dubitaretur, qui homo videbatur; utique qua non natus, nullam potuerat generis sui in publico habuisse notitiam; sed erat unus aliquis deputandus ex iis, qui quoquo modo ignoti habebantur. Cum igitur praetereuntem illum caecus audisset, cur exclamavit:

Iesu, fili David, miserere mei, ) nisi quia filius David, id

est ex samilia David, non temere deputabatur per matrem et Datres, qui aliquando ex uotitia utique adnuntiati ei fuerant 7 Sed antecedentes increpabant caecum, uti taceret; merito, quoniam quidem vociferabatur, non quia de David filio mentiebatur. Aut doce increpantes illos scisse, quod Iesus non esset filius David, ut idcirco silentium caeco indixisse credantur. Sed etsi doceres, sacilius illos ignorasse prae Sumeretur, quana dominum salsam in se praedicationem sustinere potuisse. Sed patiens dominus, non tamen confirmator erroris, imo etiam detector creatoris, ut non prius hanc caecitatem hominis illius e nubilasset, ne ultra Iesum filium David existimaret. Atquin ne patientiam eius in-lamaretis, nec ullam rationem dissimulationis illi assingeretis, nec filium David negaretis, manifestissime confirmavit caeci praedicationem et ipsa remuneratione medicinae et testimonio fidei. Fides, inquit, tua te salvum fecit. δὶ Quidvis caecum credidisse Τ Ab alio deo descendisse Iesum ad deiectionem creatoris, , ad destructionem legis et prophetarum, non illum esse, qui ex radice Iesse, et ex fructu lumborum David destinabatur, VJ caecorum quoque remune rator Z Sed nondum, puto, eiusmodi tunc caeci erant, qualis liclia 6, 8. M Lue. 18, 38. 39. 3) Lue. 18, 42. 6

249쪽

ADV. ΜARCIONE II LIBER IV.

Marcion, ut haec suerit caeci illius fides, qua crediderit in voce: Iesu, fili David; qui hoc se et cognovit et cognosci

ab omnibus voluit, fidem hominis etsi melius Oculatam, etsi veri luminis compotem, exteriore quoque Visione donavit, ut et nos regulam Simulque mercedem fidei disceremus: qui vult videre Iesum David filium, credat per virginis censum; qui non ita credet, non audiet ab illo : fides tua te salvum fecit. Atque ita caecus remanebit, ruens iuantithesin ruentem et ipsam fatali thesin ; sic enim caecus caecum deducere solet. Nam si aliquando Davidem in recuperatione Sionis offenderant caeci resistentes, ) quominus admitteretur, in figuram populi proinde caeci, non admissuri ,

quandoque Christum silium David; ideo Christus ex diverso

caeco subvenit, ut hinc se ostenderet non esse filium David, et eX animi diversitate bonus caecis, quos ille iusserat caedi. Et cur fidei, et quidem pravae, praestitisse se dixit ZAtquin et hoc filius David antithesin de suo retundendam. Nam et qui David Ossenderant, eaeci; nunc vero eiu Silem carnis homo supplicem se obtulerat filio David, idcirco ei satisfacienti quodammodo placatus filius David restituit

exorandum sibi esse filium David. Et tamen David audacia hominum, puto, offenderit, non Valetudo. 37. Consequitur et Zachaei domus salutem. δὶ quonterito' Numquid vel ille crediderat Christum a Marcione venissu7 Atquin adhuc in auribus erat omnium vox illa caeci: miserere ni ei, Iesu, fili David, et: omnis populus laudes reserebat deo, ε) non Marcionis, sed David. Enim vero Zachaeus etsi allophylus, fortasse tamen aliqua notitia scripturarum ex cominereio Iudaico a filatus. Plus est autem; ignorans Esaiam praecepta eius impleverat. Confringito, inquit, panem tuum esurienti, et non habentes tectum in domu in tuam inducito. Hoc cuiq maxime agebat, exceptum domo sua pascens dominum. Et nil dum si videris, contegito. βὶ Hoc cum maxime promittebat, tu omnia misericordiae opera dimidium substantiae offerens, dissolvens violentiorum contractum obnoxiis, si) et dimittens

l) a Sam. 5, 6 sqq. 2) Blien . ed. I. cui teat.'- ediderat. Uv. eum test. fidei videntur aliunde illata esse. 3 Luc.

ed. I.; ed. Fran. ei Big. contra et uum Obne Aug.

250쪽

ADU. ΜARCIONEM LIBER IV. eonflictatos in laxamentum, et omnem conscriptionem inuquam dissipans, dicendo: et si cui quid per calumniam cripui, quadruplum reddo. Itaque dominus: hodie, inquit,

salus huic domui. I estimonium dixit, salutaria esse, quae praeceperat prophetes creatoris. Cum vero dicit: venit enim filius hominis salvum sacere, quod periit, iam noucontendo eum venisse, ut SalVum saceret, quod perierat, cuius fuerat, et cui perierat, quod Salvum Venerat facere, sed in alterius quaestionis gradum dirigo. De si omine agi nulla dubitatio est; hic cum ex duabus substantiis constet,eX corpore et anima, quaerendum est, eX qua substantiae

specie periisse videatur. Si eX corpore, ergo corpus perierat, anima non. Quod perierat, salvum facit filius hominis; habet igitur et caro salutem. Si et anima perierat, animae perditio Saluti de Stinatur; caro, quae nou periit, salva est. Si totus homo perierat eX utraque substantia, totus homo salvus sat necesse est, et elisa est sententia liae reticorum negantium carnis Salutem. Iam et Christus creatoris confirmatur, qui Secundum creatorem

totius hominis salutem pollicebatur. Servorum quoque parabola, qui secundum rationem foeneratae pecuniae domi uicae diiudicantur, iudicem ostendit deum, etiam eX parte

severitatis non tantum honorantem, Verum et auserentem,

quod quis videatur habuisse. Aut si et hic creatorem sin-Xerit austerum, tollentem quod non posuerit et metentem quod non severit, hic quoque me ille instruit, cuius pecuniam ut Renerem edocet. i)38. Sciebat Christus baptisma Ioannis unde esset, et cur quasi nesciens interrogabat 7 p) Sciebat non responsuros sibi pharisaeos, et cur frustra interrogabat 7 An ut ex ore ipsorum iudicaret illos, vel ex corde Z Reser ergo et liaec ad excusationem creatoris et ad comparationem Christi, et considera iam, quid secuturum esset, si quid pharisaei ad interrogationem renuntiassent. Puta illos renuntiasse humanum Ioannis baptisma, stati in lapidibus elisi fuissent. Exsisteret aliquis Marcion adversus Marcionem, qui diceret: o deum optimum, o deum diversum a creatoris

exemplisi Sciens praeceps ituros homines, ipse illos in praeruptum imposuit. Sic enim et de creat0re in arboris

SEARCH

MENU NAVIGATION