Opera

발행: 1839년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

DR PRAESCRIPTIONIBUS HA E RET. a neque initium neque snis comprehensus sit aut comprehendi possit. Sed post hos omnes etiam Praxeas quidam haeresin introduxit, quam Victorinus corroborare curaVit. Hic deum patrem omnipotentem Iesuin Christum esse dicit, hunc crucifixum passumque contendit et mortuum, praeterea se ipsum sibi sedere ad dexteram suam, cum prosana et sacrilega temeritate proponit.

52쪽

ADVERSUS MARCIO ΝΕΜ

1. Si quid retro gestum est nobis adversus Marcionem, iam hinc viderit. Novam rem aggredimur ex vetere. Primum opusculum quasi properatum pleniore postea eompositione rescideram. Hanc quoque nondum eXemplariis suffectam Daude tunc fratris, dehinc apostatae, amiSi, qui sorte descripserat quaedam mendosissime et exhibuit frequentiae. Emendationis necessitas tacta est. Innovationis eius occasio aliquid adiicere persuasit. Ita stilus iste nunc de secundo tertius et de tertio iam hinc primus hunc opusculi sui eXitum necessario praelatur, ne quemquam Varietas eius in disperso reperta confundat. Pontus, qui dicituri EUXinus, natura negatur, nomine illuditur. Ceterum hospitalem Pontum nec de situ aestimes; ita ab humanioribus fretis nostris quasi quodam barbariae suae pudore Secessit; gentes ferocissimae inhabitant, si tamen habitatur in plaustro. Sedes incerta, vita cruda, libido promiscua et plurimum nuda, etiam cum abscondunt; suspensis de iugo pharetris, indicibus, ne quis temere intercedat ). Ita nec armis suis erubescunt. Parentum cadavera cum pecudibus caesa convivio convorant. Qui non ita decesserint, ut escatiles fuerint, maledicta mors est. Nec seminae sexu mitigantur Secundum pudorem, ubera eXcludunt, peDSUm Securibus faciunt, malunt militare quam nubere. Duritia de Coelo quoque. Dies nunquam patens, sol nunquam lucens ), UDUS aer, nebula; totus annus hybernum, omne quod saverit aquilo est. Liquores ignibus redeunt, amnes glacie

1 Ita Iocum emend. Rigali. ; Rhen. qui igitur. 2) Rhen. ut indicibus notentur, ne quia intercedat. a) Posui lucens pro libens, quod eSi in edd. Rhen. et Rig.; ed. Fran. Iiber.

53쪽

negantur, montes pruina exaggerantur. 0mnia torpent, omnia rigent; nihil illic nisi seritas calet, illa scilicet, quae fabulas scenis dedit de sacrificiis I aurorum et amoribus Colchorum et crucibus CaucaSOPum. Sed nihil tam barbarum ac triste apud Pontum, quam quod illic Marcion natus est, Scytha tetrior, Hamaxobio instabilior, Massageta inhumanior, AmaZone audacior, nubilo obscurior, hieme frigidior, gelu fragilior, Istro fallacior, Caucaso abruptiori duidni 7 Penes quem verus Prometheus deus omnipotens blasphemiis lancinatur. Iam et bestiis illius barbariae importunior Marcion. Quis enim

tam CaStrator carnis castor, quam qui nuptias abstulit rQuis tam commesor mus Ponticus, quam qui evangelia co

rosit Z Nae tu, Euxine, probabiliorem seram philosophis edidisti, quam Christianis. Nam illa canicula Diogenesti ominem invenire cupiebat, lucernam meridie circums Pen S; Marcion deum, quem invenerat, exstincto lumine si dei Suae amisit. Non negabunt discipuli hius primam illius sidem nobiscum suisse, ipsius literis testibus, ut hinc iam destinari possit haereticus, qui deserto, quod prius fuerat, id postea sibi elegerit, quod retro non erat. In tantum enim haeresis deputabitur, quod postea inducitur, in qu tum veritas habebitur, quod retro et a primordio traditum est. Sed alius libellus hunc gradum sustinebit adversus

haereticos, etiam sine retractatu doctrinarum revincendos, quod hoc sint de praescriptione novitatis. Nunc quatenus admittenda congressio est, interdum ne compendium praescriptionis ubique advocatum dissidentiae deputetur, regulam adversarii prius praetexam, ne cui lateat, in qua principalis quaestio dimicatura est.2. Duos Ponticus deos assert, tanquam duas Ivμπλή-γάδας i) naufragii sui, quem negare non potuit creatorem ), id est nostrum, et quem probare non poterit, id est suum; passus infelix huius praesumptionis instinctum, de simplici capitulo dominicae pronuntiationis in homines non in deos disponentis exempla illa bonae et malae arboris, quod neque bona malos ne quo mala bonos proserat fructus δ), id

l) CL Eurip. Μedea v. 2. Theocr. idyll. 13, 22. ibique scii ol. 2) Alii: id est creatorem. Sed v v. id est Latinius recte iudieavit delenda. 3) Luc. 6, 43 sq.

54쪽

ADV. AIAR CI ON EM LIBER I. est, neque mens vel f des bona malas edat operas neque mala bonas. Languens enim, quod et nunc mulli et maxime haeretici, circa finaliJ quaestionem: unde malum 'et obtusis sensibus ipsa enormitate curiositatis inveniens creatorem pronuntiantem: ego sum qui condo mala i), quanto ipsum praesumpserat mali auctorem, et eX aliis argumentis, quae ita persuadent perverso euique, tanto in creatorem

interpretatus, malam arbore In malos fructus condentem,

scilicet mala, alium deum praesumpsit esse debere in par-

aliam inveniens dispositionem solius et purae benignitatis, ut diversae a creatore, facile novam et hospitam argumentatus est divinitatem in Christo suo revelatam, modico quo exinde sermento totam si dei massam haeretico ac ore decepit. Habuit et Cerdonem quendam, insormatorem scandali huius, quo facilius duos deos caeci perspexisse se existimaVerunt. Unum enim non integre viderant. Lippientibus etiam singularis lucerna nuine rosa est. Alterum igitur deum, quem confiteri cogebatur, de malo insaniando de- StruXit, alterum, quem commentari connitebatur, de bono praeserendo δ) construxit. Ηas naturas quibus disposuerit articulis, per ipsas responsiones no Stras ostendimu S.

3. Principalis itaque est ε) et exinde tota congressio de numero, an duos deos liceat induci, si forte p0etica et pictoria licentia et tertia iam haeretica. Sed veritas Christiana destricte pronuntiavit: deus Si non unus est, nouest, quia dignius credimus non esse, quodcunque non ita fuerit, ut esse debebit. Deum autem ut Scias unum esse

debere, quaere, quid sit deus, et non aliter invenies. Quantum humana conditio de deo desinire potest, id definio,

quod et omnium conscientia agnoscet, deum SummuIn esse magnum, in aeternitate constitutum, innatum, insectum, sine initio, sine sine. Illinc enim statum aeternitali cen-Sendum, quae summum magnum deum es sciat, dum hoc est in deo ipsa, atque ita et cetera, ut sit deus summum magnum et forma et ratione et vi et potestate. Cum de isto conVeniat apud omnes, nemo enim negabit deum summum

l) Ies. 45, T. 2 Aut elicienda sunt v. bonos fructus, aut verbum excidit. 3) Rhen. pr ae atru en do, Rig. pro se reudo. ο) V. e , t Suadente Iunio in se en dum putavimus.

55쪽

magnum quid esse, nisi qui poterit deum imum modicum quid e contrario pronuntiare, ut deum neget auferendo quod dei est,in quae erit iam conditio ipsius summi magni Nempe ut nihil illi adaequetur, , id est, ut non sit aliud

Summum magnum, quia, Si fuerit, adaequabitur, et si adaequabitur, non erit iam Summum magnum, eversa conditione et ut ita dixerim lege, quae summo magno nihil sinit adaequari. Ergo unicum Sit necesse est, quod fuerit Summum magnum, par non habendo, ne non sit summum magnum. Ergo non aliter erit, quam per quod habet esse, id est unicum omnino. Proinde deus cum Summum magnUm sit, recte VeritaS noStra pronuntiavit: deus si non unus est, non est. Non quasi dubitemus esse deum, dicendo: si non tinus, non est; Sed quia quem confidimus esse, iidem desiniamus esse, quod Si non eSt, deUS non est, Summum scilicet magnum. Porro Summum magnum unicum Sit neceSSe est; ergo et deus unicus erit, non aliter deus, nisi Summum magnum; nec aliter Summum magnum, nisi parem

non habens; nec aliter parem non habens, nisi unicus fuerit. Certe quemcunque alium deum induxeris, non alia poteris eum forma tueri deum, quam ut et illi proprium divinitatis

adscripseris, sicut aeternum, ita et summum magnum. Duo ergo Summa magna quomodo consistent, cum hoc sit summum magnum, par non habere, par autem non habero

cum uni competat, in duobus esse nullo modo possit 3 4. Sed argumentabitur quilibet, posse et duo summa magna consistere, distincta atque disiuncta in suis finibus, et utique advocabit exemplum: regna terrarum tanta numero et tamen Summa magna in suis quibusque regionibus, et putabit ubique humana divinis conserenda. Iam ergo si huic argumentationi locus dabitur, quid prohibet, non dico et tertium et quartum deum inducere, verum tot iam ni mero, quot et gentium reges 7 De deo agitur, cuius hoc principaliter proprium est nullius exempli capere comparationem. Hoc natura ipsa, si non aliquis Esaias, vel ipse per Esaiam deus, concionabitur: cui me similabitis λ)7 Divinis forsitan comparabuntur humana, deo non ita g). Aliud

enim deus, aliud quae dei. Denique qui exemplo uteris

deo nostra.

56쪽

ADV. ΜARCΙΟΝΕΜ LIBER I. regis quasi summi magni, Vide, ne iam non possis eo uti. ReX enim, etsi Summum magnum est in suo solio usque ad deum, tamen infra deum, comparatus autem ad deum, excidet iam de summo magno translatio in deum. Hoc si ita, quomodo uteris eius rei eXemplo ad dei comparationem, quae dum ad comparationem accedit, amittitur 3 Quid nunc, si nec inter reges plurifarium Videri potest summum magnum, Sed unicum et Singulare, apud eum scilicet, qui rex regum ob summitatem magnitudinis et subiectionem ceterorum graduum, quasi culmen dominationis, excipitur' Sed etiam alterius formae reges, qui singulares in unione imperii praesunt, si minutalibus, ut ita dixerim, regnis undique conserantur tu examinationem, qua conStet, quiS PO-rum praecellat in substantiis et Viribus regni, in unum necesse est summitas magnitudinis eliquetur, omnibus gradatim per comparationis exitum de magnitudinis summa expressis et exclusis. Adeo etsi tu disperso multifarium videtur summum magnum, Suis Viribus et Sua natura et suo statu unicum est. Proinde cum duo dii conseruntur, ut duo reges et duo summa magua, in alterum eo ne edat necesSe est unio summi magni eX Sententia comparationis, qua Summum victoria sua constat, Superato aemulo alio magno, non tamen summo; atque eX desectione aemuli solitudinem quandam de singularitate praestantiae .Suae 90SSiden S, Unicum est. In eluctabilis iste complexus in hoc sententiam constringit, aut negandum, deum e SSe Summum magnum, quod nemo patietur sapiens, aut nulli alii communicandum. 5. Aut quae ratio duo summa magna composuit 3 Primo enim exigam, cur non plura, si duo, quando locupletiorem oporteret credi substantiam divinitatis, si competeret ei numerus. Honestior et liberalior Valentinus, qui simul ausus est duos concipere, Bython et Sigen, cum i) us que ad XXX aeonum latus, tanquam Aeneiae in scrofae examen divinitatis effudit. Quaecunque ratio plura summa magna non patitur admitti, eadem nec duo ut ipsa plura poSt unum; post unum enim, numerus. Quae potuit duo admittere, eadem potuit et plura; post duo enim multitudo,

ed. I. Aeo ne tae; alii: Aeoniae. Cod. Pithoei: Ae Oneiae. De Pruvatum nomen recte correxit Rig. mutavitque iri: Aeneiae. Cf.

Virg. Aen. 8, ο 3 sqq.

57쪽

unione iam excessa. Denique apud nos vis rationis istius ipso termino plures deos credi non sinit, quod nec du0silla regula, unum deum sistens, qua deum id esse oporteat, cui nihil adaequetur ut summo magno, Unicum autem Sit, cui nihil adaequetur. Iam nunc duo Summa magna, duo paria, cui operae pretio, cui emolumento deputarentur Quid intersuit numeri, cum duo paria non disserant uno Una enim res est, quae eadem in duobus est. Etiamsi plura essent paria, tantundem Omnia unum fuissent, nullo inter se disserendo, qua paria. Porro si neutrum ex duobus altero distat, iam ut ambo summa magna, qua dei ambo neutrum plus altero praestat, nullam rationem numeri sui Ostendunt, praestantiam non habentes. Numerus autem di vinitatis summa ratione constare deberet, Vel quoniam et cultura eius in anceps deduceretur. Ecee enim duos intuens deos tam pares, quam duo summa magna, quid sacorem, si ambos coleretur Vererer, ne abundantia osseti

superstitio potius quam religio existimaretur, quia duos tam pares et in altero ambos possem in uno demereri; hoc ipsum testimonio praestans parilitati et unitati eorum, dum

alterum in altero venerarer, dum in uno mihi duo sunt. Si alterum colerem, aeque recogitarem, ne Suffundere Viderer numeri vanitatem sine disserentia supervacui, hoc est, ut tutius censerem neutrum colendum, quam alterum cum scrupulo colendum, aut ambos Vane.

6. Sic adhuc videmur disputare, quasi Marcion duos pares constituat. Nam dum defendimus deum summum magnum unicum credi Oportere, excludentes ab eo parilitatem, tanquam de duobus paribus, de his retractavimus,

nihilominus tamen docendo pares esse non pOSSO Secundum summi magni sormam, satis confirmavimus duos esse

non posse. Alioquin certi, Marcionem dispares deos con stituere, alterum iudicem, ferum, bellipotentem, alterum mitem, placidum et tantummodo bonum atque optimum. Dispiciamus aeque et hanc partem, an diversitas saltim duos capiat, si parilitas capere non potuit. Porro et hic eadem regula summi magni patrocinabitur nobis, utpote quae totum statum vindicet divinitatis. Conveniens enim et quodammodo iniecta manu detinens adversarii sensum non negantis creatorem deum, iustissime praeseribo illi, diversitati locum non esse inter eos, qui ex aequo deos

58쪽

ADV. ΜARCIONEM LIBER I. eonsessus non potest sacere diversos, non quia non et homines licet sub eadem appellatione diversissimos esSe, Sed quia deus non erit dicendus, quia nec credendus, niSi

Summum magnum. Cum ergo Summum magnum cogatur

agnoScere, quem deum non negat, non potest adinitti, ut Summo magno aliquam adscribat deminutionem, qua Subiiciatur alii summo magno . Desinit enim, Si Subiiciatur. Non est autem dei, desinere de statu suo, id est de summo magno. Nam et in illo deo potiore periclitari poterit Summum magnum, si depretiari capit in creatore. Ita cum duo dii pronuntiantur duo summa magna, ne eeSSe eStneutrum altero aut maius Sit aut minus, neutrum altero aut sublimius aut deiectius. Nega deum, quem dicis deteriorem; nega Summum magnum, quem crediS minorem. Deum ero e On Ssus utrumque, duo summa magna conseSSUS QS;

nihil alteri adimes, aut alteri adscribes: agnoscens divinitatem, negaSti diversitatem. 7. Tentabiq ad haec de nomine dei concutere retractatuin ut passivo et in alios quoque permiSSO, quia Scriptum sit: deus deorum stetit in ecclesia deorum, in medio autem deos diiudicavit, et: ego dixi, vos dii estis i). Nec tamen idcirco eis competat possessio summi magni, quia dei cognominentur, ita nec creatori. Respondebo et stulto, qui nee hoc recogitaverit, ne tantundem et in deum Marcionis possit retorqueri, ut et illum deum dictum, nec ideo tamen Summum magnum probatum, Sicut nec angeli aut homines creatoris. Si communio nominum conditionibus praeiudicat, quanti nequam servi Iegum nominibus insultant, Alexandri et Darii et Holofernis r Nec tamen ideo regibus, id quod sunt, detrahetur; nam et ipsa idola gentium dei vulgo, sed deus nemo ea re, qua deus dicitur.

Ita ego non nomini dei nec sono nec notae nominis huius summum magnum in creatore defendo, sed ipsi substantiae, cui nomen hoc contigit; hanc inveniens solam innatam, insectam, solam aeternain et universitatis conditricem, non Domini, sed statui, nec appellationi, sed conditioni eius Summum magnum et adscribo et vindico. Et ideo, quia deus iam vocari obtinuit substantia, cui adscribo, nominime adscribere putas, quia Decesse est per nomen OStena Ps 82, 1. 6.

59쪽

dam, cui adscribam substantiae, scilicet qua constat, qui

deus dicitur, et summum magnum ex Substantia, non ex nomine, deputatur. Denique hoc et Marcion suo deo vindicans, Secundum Statum, non Secundum vocabulum vindicat. Id ergo summum magnum, quod deo adscribimus ex substantiae lege, non eX nominis Sorte, contendimus ex

pari esse debere in duobus, qui ea substantia constant, qua deus dicitur, quia in quantum dii vocantur, id est summa

magna, substantiae scilicet merito innatae et aeternae ac per hoc magnae et Summae, in tantUm non possit summum magnum minus et deterius alio summo magno haberi. Si

summi magni felicitas et sublimitas et integritas stabit in deo Marcionis, stabit aeque et in nostro; si non et in no- Stro, aeque nec in Marcionis. Ergo nec paria erunt duo Summa magna, quia prohibet disposita iam regula summi magni comparationem non SuStinentis, nec disparia, quia et alia summi magni regula Occurrit, deminutionem non admittens. Haesisti, Marcion, in medio Ponti tui aestu, utrinque te fluctus involvunt Veritatis, nec pares nec dispares deos sistere potes. Duo enim non sunt, quod pertineat proprie ad numeri retractatum; quamquam tota materia de duobus diis dimicetur, his interim lineis eam clusimus, intra quas de Singularibus iam proprietatibus congrediemur. 8. Primo supercilio stuporem suum aedificant Mariseionitae, quod novum deum praeserant, quasi nos veteris dei pudeat. Inflantur et pueri novis calceis, sed a vetere paedagogo calceati mox vanam gloriam Vapulabunt. Novum igitur audiens deum in vetere mundo et in Vetere aevo et sub vetere deo ignotum, inauditum, quem tantis retro seeulis neminem et ipsum ignorantia antiquum quidam Iesus Christus et ille in veteribus nominibus novus revelaverit, nec alius antehac, gratias ago huic gloriae eorum, maximo adiutorio eius hinc iam haeresin probaturus, novae scilicet divinitatis professionem. Haec erit novitas, quae etiam ethnicis deos peperit novo semper ac BOVO litulo consecrationis cuiusque. duis deus novus, nisi salsus 3 Ne Saturnum quidem tanta hodie antiquitas deum probabit, quia et

illum novitas aliquando produxerit, cum primum consecravit. At enim viva et germana divinitas nec de novitate nec de vetustate, sed de sua Veritate censetur. Non habet tempus aeternitus; omne enim tempus ipsa est. Qu0d

60쪽

ao ADU. MARCIO ΝΕΜ LIBER I. facit, pati non potest. Caret aetate, quod uon licet nasci. Deus si est vetus, non erit, si est novus, nouauit. NOVitas initium testificatur, vetustas finem comminatur. Deu Aautem tam alienus ab initio et fine est, quam a tempore, arbitro et metatore initii et finis. 9. Scio quidem, quo sensu novum deum iactitent, agnitione utique. Sed et ipsam novitatis cognitionem percutientem rudes animas ipsamque naturalem noVitatis gratiositatem volui repercutere et hinc iam de ignoto deo provocare. Utique enim, quem agnitione noVum Opponunt, ignotum ante agnitionem demonstrant. Age igitur ad lineas rursum et in gradum. Persuade deum ignotum esse

potuisse. Invenio plane ignotis deis aras prostitutas, sed Attica idololatria est ). Item incertis diis, sed superstitio Romana est. Porro incerti dei minus noti, ut minus .certi, et proinde ignoti, qua minus certi. Quem titulum incidemus ex duobus deo Marcionis' Utrumque, opinor, et nunc incerto et retro ignoto. cut enim ignotum eum fecit deus notus creator, ita et incertum deus certus. Sed non evagabor, uti dicam: deus si ignotus suit latuitque, illum regio latebrarum obumbravit, nova utique et ipsa et ignota, et similiter nunc quoque incerta, certe immensa aliqua et maior indubitate eo, quem abscondit; sed breviter proponam et plenissime exsequar, praescribens deum ignorari nec potuisse nomine magnitudinis nec debuisse nomine bonignitatis, praesertim in utroque praelatiorem nostro creatore. Sed quoniam animadverto, in quibusdam ad formam ereatoris provocari oportere omnis dei novi et retro ignoti probationem, hoc ipsum ratione fieri a nobis prius commendare debebo, quo constantius utar rationis editae patrocinio. mite Omnia quidem quale est, ut, qui deum agnoscis creatorem et priorem de notitia consteris, non iisdem modis et alium scias tibi examinandum, quibus iam in alio didicisti deum nosse Τ 0mnis res anterior posteriori normam praeministravit. Duo nunc dii proponuntur, ignotus et notus. De noto vacat quaeStio; esse eum constat,

quia notus non fuisset, nisi esset. De ignoto instat altereatio; poteSi enim et non esse, quia si esset, notu S sui SSet. Quod ergo quaeritur, quamdiu igit0ratur, incertum eSt,

SEARCH

MENU NAVIGATION