Opera

발행: 1839년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ADV. MARCIONE II LIBER I. quamdiu quaeritur, et potest non esse, quamdiu incertu inest. Habes deum certum, qua notum, et incertum, qua ignotum. Si ita est, ecquid tibi videtur iusta ratione defendi, ut ad normam et sorma in et regulam certorum probetitur incerta 3 Ceterum si ad hanc caussam et ipsam adhuc incertam etiam argumenta de incertis adhibeantur, series implicabitur quaestionum ex ipsorum quoque argumentorum aeque incertorum retractu periclitantium de fide per incertum, et ibitur in illas iam inde terminabiles quaestioneS, quas apostoluSi) non amat: sin de certis et indubitatis et absolutis regulae partitis, incertis et dubiis et inexpeditis praeiudicabunt plane, in quibus diversitas status invenitur. Fortasse an non provocentur ad sormam certorum, ut liberata a reliqua comparationis provocatione per diversitatem status principalis. Cum Vero duo dii proponuntur, communis est illis status principalis. Quid enim deus est )7 Ambo sunt innati, insecti, aeterni. Hic erit status principalis. Cetera viderit Marcion, si in diversitate disposuit. Posteriora enim sunt in retractatu, imo nec admittentur, si de principali statu eonstet. Porro conStat, quia dii ambo, et ita de quorum statu constat, communem eSSe, cum sub eo ad probationem deVocantur; si incerta sunt, ad eorum e ertorum formam proVocanda erunt, cum quibus de communione statuS principalis censentur, ut proinde et de probatione communicent. Hinc itaque eo stantissime dirigam, deum non esse, qui sit hodie incertus, quia retro ignotus, quando quem constat ESse, ex hoc ipso constat, quod nunquain suerit ignotus, ideo nec in

10. Siquidem a primordio rerum conditor earum cum ipsis pariter compertus est, ipsisse ad hoc prolatis, ut deus cognosceretur. Nec enim si aliquanto posterior Moyses primus Videtur in templo literarum suarum deum mundi dedicasse, idcirco a Pentateueho natales agnitioniS Supputabuntur, cum totus Moysi stilus notitiam creatoris non instituat, sed a primordio enarret a paradiso et Adam,inon ab Aegupto et Moyse recensendam. Denique maior popularitas generis humani, ne nominis quidem Moysi compotes, nedum instrumenti, deum Moysi tamen norunt; etiam l) 1 Tim. 1, 4. 2 Rigali. Quod enim deus est, ambo ete. 44

62쪽

ADV. MARCIONEM LIBER I. tanta idololatria donii nationem i) obumbrante, seorsum tamen

illum quasi proprio nomine deum perhibent et deum deο-runt, et: si deus dederit, et: quod deo placet, et: deo

Stantur. Nee hoc ullis Moysi libris debent. Ante anima, quam prophetia; animae enim a primordio conscientia dei dos st: eadem nec alia et in Aegyptiis et in Syris et in Pon licis. Iudaeorum enim deum dicunt animae deum δ). Noli,

barbare haeretice, priorem Abraham con Stituere, quam inundum. Etsi unius familiae deus fuisset ereator, tamen posterior tuo non erat, etiam Ponticis ante eum notuS. Accipe igitur ab antecessore sormam, a certo incertuS, a cognito incognitus. Nunquam deus latebit, nunquam deus deerit; semper intelligetur, semper audietur, etiam videbitur, quomodo volet. Habet de usitestimonia, totum hoc, quod sumus et in quo sumus. Sic probatur et deus et unus, dum non ignoratur, alio adhuc probari laborante. 11. Et merito, inquiunt; quis enim non tam Suis notus est, quam extraneiSr Nemo. Teneo et hanc Vocem.

uale est enim, ut aliquid extraneum deo sit, cui nihil extraneum esset, si quis esset y quia dei hoc est, omnia illius esse et omnia ad illum pertinere, vel ne statim audiret a nobis, quid ergo illi cum extraneis Z Quod plenius

suo loco audiet. At nunc Satis est, nullum probari, cuius nihil probatur. Sicut enim ereator, ex hoc et deuS, et indubitatus deus, quia omnia ipsius, et nihil extraneum illi; ita et alius idcirco non deus, quia omnia non eius, ideoque et extranea. Denique si universitas creatoris est, iam nec locum video dei alterius; plena et occupata sunt omnia suo auctore. Si vacat aliquid spatii alicuius divinitati in creaturis, plane salsae vacabit. Patet mendacio veritas. Τanta vis idolorum cur non recipiat alicubi deum Marcionis I Igitur et hoc ex forma creatoris expostulo, deum X Operibus cognosci debuisse alicuius proprii sui mundi et hominis et seculi, quando etiam error orbis propterea deos praesumpserit, quos homines interdum confitetur, quon-

Rhen. ed. I. tantam ido I Iatriae dominationem et e. Rigali. tanta in idololatria donii nationem etc. I) CL de

63쪽

ADV. II ARCIO ΝΕΜ LIBER I.

iam ab unoquoque prospectum Videtur utilitatibus et eo inmodis vitae. Ita et hoc ex forma dei creditum est di vinum esse, instituere Vel demonstrare, quid aptum et necessarium sit rebus humanis. Adeo inde auctoritas accommodata salsae divinitati, unde praecesserat Verae unam saltem eicere uiam deus Marcionis propriam protulisse debuerat, ut novus aliquis Triptolernus praedicaretur. Aut exhibe rationem deo dignam, cur nihil condiderit, si est; quia condidisset, si fuisset, illo scilicet praeiudicio, quo et

nostrum deum non alias manifestum est esse, quam quia totum condidit hoc. Semel enim praescriptio stabit, non posse illos et deum confiteri creatorem et eum quem Volunt aeque deum credi, non ad eius sormam probare, quem et ipsi et Onanes deum, ut quando hoc ipso nemo creatorem

deum dubitet, quia totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere deum et illum, qui nihil condiait, nisi ratio

sorte proferatur. Duplex ista Videatur necesse est, ut aut noluerit condere quid, aut non potuerit. Τertium cessat Sed non potuisse indignum deo est: noluisse an dignum, volo inquirere. Die mihi Marcion: voluit deus tuus cogno-Sci Se quocunque in tempore, an non' alio proposito et descendu et praedicavit et passus resurrexit, quam uti cognosceretur 7 Et sine dubio, si cognitus est, voluit; nihil enim circa eum fieret, nisi voluisset. Quid ergo tantopere notitiam sui procuravit, ut in dedecore carnis eXhiberetur, et quidem maiore, si salsae. Nam hoc turpius, Si et mentitus est substantiam corporis, qui et maledictum in se creatoris admisit ligno suspensus. duanto honestius per aliqua propriae molitionis indicia cognitione in sui praestrUXi Sset, maxime adversus eum cognosci habens, apud quem ex operibus ab initio cognitus non erat. Nam et qUale e St, ut creator quidem, ignorans esse alium super se deum, ut Volu ut Marcionitae, qui solum se etiam iurans adseverabat, tantis operibus notitiam sui armaverit,aquam potuerat non ita curasse, secundum singularitatis suae praesuInptionem; ille autem sublimior, sciens in seriorem deum tam instructuin, nullam sibi prospexerit agnoscendo paraturam quando etiam insigniora et superbiora opera debuisset condidisse, ut et deus ex operibus cognosceretur Secundum

64쪽

ADV. MARCION ΕΜ LIBER I. creatorem, Ut eX honestioribus potior et generosior

creatore.

12. Ceterum etsi esse eum possemus consteri, Sine causSa esse eum deberemus argumentari. Sine caussa enim esset, qui rem non haberet, quia res Omnis caussa est, ut sit aliquis, cuius res sit. Porro in quantum nihil Opo tet esse sine caussa, id est sine re, quia Si sine caussa sit, perinde est, atque si non sit, non habens rei caussam res ipsa i): in tantum deum dignius credam non esse, qllam esse sine caussa. Sine caussa est enim, qui rem non habendo non habet caussam. Deus autem sine caussa, id est sine re, esse non debet. Ita quoties ostendo, eum sine cauSSa esse, tanquam sit, hoc constituo, non esse illum, quia si fuisset, omnino sine caussa non suisset. Sic et ipsam fidem dico illum sine caussa ab homine captare, aliter solito deum credere ex Operum auctoritate Drmatum,

quia nihil tale prospexit, per quod homo deum didicit.

Nam etsi credunt plerique in illum, non statim ratione credunt, non habentes dei pignus, opera eius deo digna. Itaque hoc nomine cessationis et desectionis operum et impudentiae et malignitatis amnis est: impudentiae, qua fidem non

debitam sibi captat, cui praestruendae nihil prospexit, malignitatis, qua plures incredulitatis reos secit nihil fidei

procurando.

13. Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio tam propria et deo digna, quam creatoris testimonium praesignaVerit, narem contrahentes impudentissimi Marcionitae convertuntur ad destructionem operum creatoris. Nimirum, inquiunt, grande opus et dignum deo mundus. Numquid ergo creator minime deus 7 Plane deus. Ergo nec mundus deo indignus; nihil etenim deus indignum se fecit, etsi mundum homini, non sibi fecit, etsi omne opus inserius est suo artifice. Et tamen, si quale quid fecisse indignum est deo, quanto indignius deo est, nihil eum Omnino secisse, Vel indignum, quo posset etiam digniorum auctor sperari Τ Ut ergo aliquid et de isto huius mundi indigno loquar, cui et apud Graecos ornamenti et cultus, non Sordium nomen est, indignas videlicet substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum ingeniis omnis haeresis

t) Rig. rei causam, rem ipsam.

65쪽

animatur, deos pronuntiaverunt, ut Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut AnaXimenes adrem, ut Anaximander universa coelestia, ut Strato coelum et terram, ut Zeno ac rem

et aetherem, ut Plato sidera, quod genus deorum igneum appellat, cum de mundo, considerando scilicet et magnitudinem et vim et potestatem et honorem et decorem, opem, si dem, legem Singulorum elementorum, quae omnibus gignendis, alendis, consciendis, resciendisque conspirant,

ut plerique physicorum formidaverint, initium ac finem

mundo conStare ii, ne Substantiae eius tantae scilicet minus dii haberentur, quas i colunt et Persarum magi, Et Aegyptiorum hierophantae, et Indorum gymnoSophistae. Ipsa quoque vulgar.3 superstitio communis idololatriae, cum in simulacris de nominibus et sabulis Veterum mortuorum pudet, ad interpretationem naturalium refugit, et dedecus suum ingenio obumbrat, sigurans Iovem tu substantiam servidain et Iunonem eius in aeream, Secundum Sonum Graecorum vocabulorum, item Vestam in ignem, et Camenas in aquas, et Magnam Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lavacris rigatam. Sic et Osirin δ), quod semper sepelitur et in Vivido quaeritur et cum gaudio invenitur, reciprocarum frugum et Vividorum elementorum et recidivi anni fidem argumentantur, sicut aridae et ardentis naturae sacramenta leones Mithrae philosophantur. Et superiores quidem situ aut statu substantias susscit facilius deos habitas, quam deo indignas. Ad humilia deficiam. Unus, opinor, de saepibus flosculus, non dico de pratis,

una cuiuslibet maris conchula, non dico de rubro, una tetraonis pennula, taceo de pavo, Sordidum artificem pronuntiabit tibi creatorem r14. At cum et animalia irrides minutiora, quae maximus artifex de industria ingeniis aut viribus ampliavit, sic magnitudinem in mediocritate probari docens, quemadmodum virtutem in infirmitate secundum apostolum ε): imitare, si potes, apis aedificia, fornaicae stabula, araneae retia, bombycis stamina; Sustine, si potes, illas ipsas lectuli et legetis tuae bestiaS, cantharidi S Venena, muscae spicula, culicis et tubam et lanceam. Qualia crunt maiora,

66쪽

ADV. II ARCIONEM LIBERiI. cum tam modicis aut iuvaris aut laederis, ut nec in modicis despicias creatorem 7 Postremo te tibi circumser, intus ac foris considera hominem: placebit tibi vel hoc opus dei nostri, quod tuus dominus, ille deus melior, adamavit, propter quem in haec paupertina elementa de tertio eo elodescendere laboravit, cuius caussa, in hac cellula creatoris etiam, erucifixus est. Sed ille quidem usque nunc nec aquam reprobavit creatoris, qua Suos abluit, nec oleum, quo Suo S unguit, nec mellis et lactis societatem, qua suos insaniat, nec panem, quo ipSum corpus Suum repraesentat, etiam in sacramentis propriis egens mendicitatibus creatori S. At tu super magistrum discipulus, et servus super dominum,

sublimius illo sapis, destruens quae ille desiderat. Volo inspicere, si ex fide, Saltem ut non et ipse, quae destruis, appetas. Adversaris coelo et libertatem coeli in habitationibus captas. Despicis terram plane inimicae iam tuae carnis matricem, et omnes medullas eius victui extorques. Reprobas et mare, Sed VSque ad copias eius, quas sanctiorem cibum deputas. Rosam tibi si obtulero, non fastidies creatorem. Hypocrita, ut αποκαρτερὶ σει probes te Marcionitam, id est repudiatorem creatoris i). Nam haec apud Vos pro martyrio affectari debuisset,'si vobis mundus displiceret. In

quamcunque materiam resolveris, Substantia creatoris uteris. Quatita obstinatio duritiae tuael Depretias, in quibus

et vivis et moreri S. 15. Post haec vel ante haec cum dixeris, esse et illi conditionem suani et suum niundum et suum coelum, docoelo quidem illo tertio videbimus, si et ad Apostolum vestrum discutiendum pervenerimus. Interim quaecunque Sub Stantia e St, cum suo utique deo apparuisse debuerat. At nunc quale est, ut dominus anno XII I iberii Caesaris revelatus sit, substantia vero ad XV iam Severi imperatoris nulla omnino comperta sit, quae frivolis creatoris praecellens utique latere desisset, non latente iam domino suo et auctore 7 Et ideo si ipsa non potuit manifestari in hoc

Rlaen. ed. I. Hypocrita, muta porca tere Di probes te, id est repudiatorem mare tonitam creatoris. Quae v v. ad cod. GorZiensis fidem Rhen. et mutavit et transposuit. Ipsa Nero depravatio argumento est, αποκαρτ. graecis literis scriptum fuisse. Cf. Apolog. c. 46-

67쪽

mundo, quomodo dominus paruit eius in hoc mundor Sidominum cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit, nisi domino fortasse maiorem Z Iam nune de loco quaestio est, pertinens et ad mundum illum superiorem et ad ipsum deum eius. Ecce enim si et ille habet mundum

Suum infra se, super creatorem, in loco utique secit eum, cuius spatium vacabat inter pedes suos et caput creatoris.

Ergo et deus ipse in loco erat, et mundum in loco laciebat, et erit iam locus ille maior et deo et mundo: nihil enim non maius est id, quod capit, eo quod capitur. Et videnduin, ne qua adhuc illic vacent subseciva, in quibus

et tertius aliquis stipare deus se cum mundo suo POSSit. Ergo iam incipe deos computare. Erit enim et locus deus, non tantum qua deo maior, sed et qua innatus et insectus ac per hoc aeternus et deo par, in quo semper deus fuerit. De hinc si et ille mundum ex aliqua materia subiacento molitus est innata et insecta et contemporali deo, quemadmodum de creatore Marcion sentit, redigis et hoc ad maiestatem loci, qui et deum et materiam, duos deos, clusit. Et materia enim deus secundum sormam divinitatis innata scilicet et insecta et aeterna. Aut si de nihilo molitus est mundum, hoc et de creatore sentire cogetur, eui materiam subiicit in substantia mundi. Sed ex materia et ille se cisso debebit, eadem ratione occurrente illi quoque deo, quae opponeretur creatori, ut aeque deo. Atque ita tres interim mihi deos numera Marcionis: Factorem et Locum et Materiam. Proinde et creatorem in loco sacit u lique eadem conditione eensendo, et materiam ei subiicit utiquo innata in et insectam, et hoc nomine aeternam, ut domino. Amplius et Malum materiae deputans, innatum innatae, insectu In insectae et aeternum aeternae, quartum iam hinc

deum fecit. Habes igitur in superioribus tres substantias divinitatis, in inferioribus quatuor. II is cum accedunt Pisui Christi, alter qui apparuit sub Τiberio, alter qui a creatoro promittitur, manifestam iam si audem Marcion patitur ab eis, qui duos illum deos inferre praesumunt, cum n Vem assignet, licet nesciens. 16. Non comparente igitur mundo alio, sicut nec deo et US, consequens est, ut duas species Ierum, visibilia

et invisibilia duobus auctoribus diis dividant, et ita suo de Oinvisibilia defendant. Quis autem poterit inducere in ani-

68쪽

inum, nisi spiritus haereticus, eius esse invisibilia, qui nihil visibile praemiserit, quam eius, qui visibilia operatus, invisibilium quoque fidem fecerit, cum iustius multo sit, ruiquibus exemplariis adnuere, quam nullis Τ Videbimus, in apostolus i) eui auctori invisibilia deputet, cum et illum

inploraVerimus. Nunc enim communibus plurimum sensibus et argumentationibus iustis Secuturae Scripturarum quoque advocationi fidem sternimus, confirmantes diversitatem

liane visibilium et invisibilium deo ) creatori deputanda iii, sicuti tota operatio eius ex diversitatibus constat, eX eorporalibus et incorporalibus, ex animalibus et inanimalibus, ex vocalibus et mutis, ex mobilibus et stativis, eX genitalibus et sterilibus, ex aridis et succidis δὶ, ex calidis et Diagidis. Sic et hominem ipsum diversitas temperavit, tam in corpore quam in Sensu. Alia membra sortia, alia infrina; alia honesta, alia inhonesta; alia gemina, alia unica; alia comparia, alia disparia. Proinde et in sensu nunc Iaetitia, nune anXietaS; nunc amor, nunc Odium; nunc ira, nunc lenitas. Quod si ita est, ut aemula inter se conditionis universitas ista modulata sit, iam igitur et visibilibus invisibilia debentur et non alteri auctori deputanda, quam cui et aemula eorum, ipsum creatorem diVersum notantia, iubentem, quae prohibuit, et prohibentem, quae iussit, percutientem et sanantem. Cur in hac sola specie uniformem cum capiunt, visibilium solummodo conditorem, quem proinde credendum sit et visibilia et invisibilia condidisse, quemadmodum et vitam et mortem, et mala et pacem 7 Et ntique, si illa invisibilia maiora sunt visibilibus creaturis

suo loco magnis, Sic quoque congruit eius QSSe maiora, Cuius et magna, quia nec magna, nedum mai0ra ei comperant, cuiuS nec modica comparent.

17. Bis compressi erumpunt dicere: susscit unicum hoc opus deo nostro, quod hominem liberavit Summa et praecipua bonitate sua, et omnibus locustis in anteponenda. O deum maiorem l cuius tam magnum opus non potuit inveniri, quam in homine dei minoris. Enimvero prius est,

l) Coloss. 1, 6. 2) Blien. ed. I. a deo creatore, sed in margine: alius eod. de o, quod eum H ou erio praeserendum. Rig. et Seml. adeo. 3) Riten. ed. I. sic eis. ἄ) Fr. Iunius coni. omnibus Loentiis, reserique fabulam Aii Locutii e Cic. de Div. 2, 32. Liv. b, bd.

69쪽

ut probes eum esse, per quae deum pr0bari Op0rtet, per opera, tunc deinde per beneficia. Primo enim quaeritur, an sit, et ita, qualis sit. Alterum de Operibus, alterum de beneficiis fdeiJ dignoscitur. Ceterum non quia liberasse dicitur hominem, ideo esse eum constat, sed si esse constiterit, tunc et liberasse dicetur, ut et an liberaverit constet, quia potuerit et esse et non liberasse. Quomodo ergo quia liberasse dicetur, etiam eSse credetur, cum potuerit et esse et non liberasser Nunc in isto articulo ab ignoti dei quaestione deducta satis constitit, tam nihil illum condidisse, quam debuisse condidisse, uti cognosceretur ex Operibus, quia Si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio rerum; deum enim non decuisse laluisse. Regrediar ne eesse est ad Originem quaestionis dei ignoti, ut ceteros quoque ramulos eius eXcutiam. Primo enim quaeri oportebit, qui postea se protulerit in notitiam, cur postea et non a primordio rerum, quibus utique necessarius, qua deus, et quidem melior, quo necessarior, i tere non debuit Z Non enim potest dici, non fuisse aut

materiam aut caussam cognoscendi deum, cum et homo a primordio esset in seculo, cui nunc subvenit, et malitia creatoris, adversus quam ut bonus subvenit. Igitur aut ignoravit et caussam et materiam Suae revelationiS necessariae, aut dubitavit, aut non potuit, aut noluit. Omnia haec deo indigna, maxime optimo. Sed et hunc locum

aIibi implebimus exprobratione serae revelationis, sicut nunc sola demonstratione.

18. Processerit age iam in notitiam, quando voluit, quando potuit, quando hora fatalis advenit; sortasse enim

Anabibanon ei Obstabat, aut aliquae maleficae, aut Saturnus quadratus, aut Mars trigonus Nam et mathematici plurimum Marcionitae, nec hoc erubescentes, de ipsis etiam stellis vivere creatoris. I ractandum et hic de revelationis qualitate, an digne cognitus Sit, ut constet, an Vere, et ita credatur esse, quem digne constiterit revelatum.

Digna enim deo probabunt deum. Nos definimus deum

primo natura cognoscendum, deinde doctrina recognoscendum, natura ex operibus, doctrina ex praedicationibus. Sed cui nulla natura est, naturalia instrumenta non Suppetunt. Ergo vel praedicationibus revelationem sui debuerat operari, maxime adverSus eum revelandus, qui et con-

70쪽

ADU. ΜARCIONE II LIBER I. ditionis et praedicationis operibus tot ac tantis, ViX tamen hominem fidei) impleverat. Quomodo itaque revelatus eSt, si per humana in coniecturam negas deum alias cognosci posse, quam per semetipSum, nec Iantum ad formam pro-VO In S creatoris, verum et ad conditionem tam divinae magnitudinis quam humanae mediocritatis, ne maior deo homo videri possit, qui eum non ultro Volentem cogno Sci, suis viribus quodammodo in publicum agnitionis extraXerit, cum humana mediocritas sucilius deos fingere sibi no-' rit secundum totius aevi experimenta, quam Verum Sectari,

quem natura iam intelligunt 7 Alioquin si hic homo deum commentabitur, quomodo Romulus Consum et Τatius Cloacinam et Hostilius Pavorem et Metellus Alburnum et quidam ) ante hoc tempus Antinoum, hoc aliis licebit; nos

Marcionem nauclerum novimus, non regem nec imperatorem.

19. Imo, inquiunt Marcionitae, deus noster, etsi non ab initio, etsi non per conditionem, sed per semetipsum revelatus est in Christo Iesu. Dabitur et in Christum liber de omni statu eius δ); distingui enim niaterias oportet, quo

plenius et ordinatius retractentur. Interim satis erit ad praeSentem gradum ita occurrere, ut ostendam, Christum Iesum non alterius dei circumlatorem, quam creatoris, et

quidem paucis. Anno XV Τiberii Claristus Iesus de coelo manare dignatus est, spiritus salutaris; Marcionis salutem ε), qui ita voluit, quoto quidem anno Antonini Maioris de Ponto

Suo exhalaverit aura canicularis, non curavi investigare; de quo tamen constat, Antoninianus haereticus est, sub

Pio impius. Λ Tiberio autem usque ad Antoninum anni re CXV et dimidium anni cum dimidio mensis; tantumdem temporis ponunt inter Christum et Marcionem. Cum igitur sub Antonino primus Marcion hunc deum induxerit, Sicut probavimus, statim, qui sapis, plana res est. Praeiudicant tempora, quod sub Antonino primum processit, sub Tiberio non processisse, id est, deum Antoniniani imperii, Tiberiani non suisse, atque ita non a Christo revelatum, quem constat a Marcione primo praedicatum. Hoc nunc ut probem constare, quod superest, ab ipsis adversa-

) Ita Rhen. ed. I. et cod. Pith.; cod. Urs. et Rig. hominum fidem. 2) ,, Aditanum Imp. designat' Semler. 3) Liber III. Adv. Marcionem. 6) Sic Rig. emend.; Rhen. ed. I. galutis.

SQ in I. coni. Salute .

SEARCH

MENU NAVIGATION