장음표시 사용
71쪽
pale opus est Marcionis, nec poterunt negare discipuli eius, quod in summo instrumento habent, quo denique initiantur et indurantur i) in hanc haeresin. Nam hae sunt Antitheses Marcionis, id est contrariae oppo Sitiones, quae conatitur discordiam evangelii ) cum lege committere, ut ex diversitate sententiarum utriusque iustrumenti diversitatem quoque argumententur deorum. Igitur cum ea separatio legis et evangelii ipsa sit, quae alium deum evangelii insinuaverit adversus deum legis, apparet, ante eam Se parationem deum in notitia non suisse, qui ab argumento Separationis innotuit, atque ita non a Christo revelatum, qui fuit ante separationem, sed a Marcione cOInmentatum, qui instituit separationem adversus evangelii legisque pacem, quam retro illae Sam et inconcussam ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis illa utique ratio se vavit, quae non alium deum et legis et evangelii tuebatur praeter creatorem, adverSus quem tanto post tempore separatio a Pontico immissa est.
20. Huic expeditissimae probationi de sensio quoque
a nobis necessaria est adverSus obstrepitacula diversae partis Aiunt enim Marcionem non tam innovasse regulam separatione legis et evangelii, quam retro adulteratam recurasse. 0 Christe, patientissime domine, qui tot annis interversionem praedicationis tuae sustinuisti, donec tibi Marcion subvenireti Nam et ipsum Petrum cetero Sque, columnas apostolatus δ), a Paulo reprehen Sos opponunt, quod Don recto pede incederent ad evangelii veritate in , ab illo certo Paulo, qui adhuc in gratia rudis, trepidans denique,
ne tu vacuum cucurriSSet aut curreret, tunc primum cum
aute cessoribus apostolis conserebat. Igitur si ferventer adhuc, ut neophytus, adversus Iudaismum aliquid in conver-Satione reprehendendum existimavit, passivum Scilicet eo n-Victum, postmodum et ipse usu omnibus omnia suturus )
ut omnes lucraretur β), Iudaeis quasi Iudaeus, et eis qui sub lege tanquam in lege: tu illam soliuS conversationis,
placiturae postea accusatori Suo, reprehen Sionem suspectam
1) Rhen. ed. I. indicantur. 2) V. ovangelii deest in I: heu. ed. I. 3) Gal. 2, 9. Ob , , Historia Gul. 2, 11 sqq. punitura Tertulliano ante Actor. 13. Semler. 5 1 Cur. 9, 22.
72쪽
vis haberi etiam de praedicationis erga deum praevari eatione 7 Atquin de praedicationis unitate, quod supra legimus, dextras iunxerant, et ipsa officii distributione docvangelii societate condiXerant, sicut et alibi. Sive ego, inquit, sive illi, sic praedicamus i). Sed etsi quosdam salsos fratres irrepsisse descripsit, qui vellent Galatas ad aliud evangelium transferre g), ipse demonstrat, adulterium illud evangelii non ad alterius dei et Christi fidem transferendam, sed ad disciplinam legis conservandam habuisse
intentionem, reprehendens scilicet illos circumcisionem vindicantes et observantes tempora et dies et menses et annos Iudaicarum caerimoniarum, quas iam eXcluSas aguOvisse debuerant, se eundum innovatam dispositionem ereatoris olim de hoc ipso praedicantis per prophetaS suos, ut per Esaiam: Vetera tranSierunt, inquit, ecce noVa, quae ego nunc Dei οδ), et alibi: et disponam testamentum, non
quale disposui ad patres vestros, cum illos eduxissem de terra Aegypti ε). Sic et per Ilieremiam: renovate vobis
novamen novum, et circumcidimini deo Vestro, et circumcidimini praeputia cordis Vestri β). Hanc ergo circumcisionem iam sistens apo Stolus et hoc novamen, illas quoque vetustates caerimoniarum dissuadebat, de quibus idem conditor earum quandoque ceSSaturis profitebatur, per Osee: et avertam omnes iucunditates eius et dies sestos eius et neomenias et Sabbata et omnes caerimonias eius β). Sic enim per Esaiam: neomenias vestras et sabbata et diem magnum non Sustineo, serias et ieiunium et dies festos vestros odit anima mea Τ). Quod etsi creator Omnia haeciam pridem recusaVerat, et apo Stolus ea iam recusanda pronuntiabat, ipsa apostoli sententia consentanea decretis creatoris probat non alium deum ab apostolo praedicatum, quam cuius decreta cupiebat iam agnosci, salsos et apostolos et fratres notans in hac caussa, qui evangelium Christi
creatoris transferrent a novitate praenuntiata a creatore ad vetustatem recusatam a Creatore.
21. Ceterum si qua β) novum deum praedicans viteris dei legem cupiebat excludere, quare de deo quidem
73쪽
a novo nihil praescribit, sed de vetere lege solummodo, nisi
quoniam fide manente in creatorem sola lex eius concessare debebat' ut et psalmus ille praecinuerat: disrumpamus Vin .cula a nobis eorum et abiiciamus eorum iugum a nobis; ex quo scilicet tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae et magistratus circumvenis-runt ) in unum adversus dominum et adversus Christum eius ). Et utique, si alius deus praedicaretur a Paulo, nulla disceptatio esset Servandae legis, nec ne, non pertianentis scilicet ad dominum novum et aemulum legis; ipsa enim dei novitas atque diversitas abstulis, et non modo quaestionem veteris et alienast legis, Verum omnem eius mentionem. Sed hic erat totus status quae Stionis, quod, cum
idem deus legis in Christo praedicaretur, legi eius derogaretur. Stabat igitur fides semper in creatore et Christo eius, sed conversatio et disciplina nutabat. Nam et alii de idolothyto edendo, alii de mulierum velamento, alii de nuptiis vel repudiis, nonnulli et de spe resurrectionis di ceptabant, de deo nemo. Nam si suisset haec quoquo quaestio disceptata, et ipsa apud apostolum inveniretur, vel quanto principalis. Quod si post apostolorum tempora
adulterium veritas passa est circa dei regulam, ergo iam apostolica traditio nihil passa est in tempore suo circa dei regulam. Et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum, quam quae hodie apud ipsorum ecclesias editur. Nullam autem apostolici census ecclesiam invenias, quae non in ereatore christiani ZeL Aut si hae erunt a primordio corruptae, quae erunt integrae 7 nimirum adversariae creatoris 3 Exhibe ergo aliquam ex tuis apostolici census, et obduxeris. Igitur cum Omnibus modis constet, alium den miti regula sacramenti istius non suisse a Christo usque ad Marcionem, quam creatorem, Satis iam et probatio nostra munita est, qua ostendimus notitiam dei haeretici ex evangelii et legis separatione cepisse, et desinitio superior in- Structa est, non eSse credendum deum, quem homo de suissensibus composuerit, nisi plane προφλ της, id est, non de suis sensibus. Quod si Marcion poterit diei, debebit etiam probari. Nihil retractare oportebat. Hoc enim cuneo ve-
74쪽
ADU. MARCIONEM LIBER I. ritatis omnis extruditur haeresis, cum Christus non alterius dei quam creatoris circumlator Ostenditur.
22. Sed quomodo landitus evertetur antichristus, nisi ceteris quoque iniectionibus eius elidendis locus detur, relaxata praescriptionum de sensioner Accedamus igitur iam hinc ad ipsam dei personam, Vel potius umbram et phantasma, secundum Christum ipsius, per idque examinetur, per quod creatori praesertur. Et utique erunt regulae certae ad examinandam dei bonitatem. Sed prius est, ut inveniam illam et apprehendam et ita ad regulas perducam.
Cum enim circumSpicio tempora, nusquam est a primordio materiarum et in introitu causSarum, cum quibus debuerat
inveniri, exinde agens, quod agi habuit. Erat enim iam
mors et aculeus mortis delictum, et ipsa malitia creatoris, adversus quam subvenire deberet alterius dei bonitas, primae huic regulae divinae bonitatis Occurrens, si Se naturalem probaret, Statim SuccurrenS, ut cauSsa coepit. Omnia enim in deo naturalia et ingenita esse debebunt, ut sint aeterna, Secundum Statum ipSius, ne obvenientia et extranea reputentur, ac per hoc temporalia et aeternitatis ali na. Ita et bonitas perennis et iugis exigetur in deo, quae in thesauris naturalium proprietatum reposita et parata antecederet caussaS et materias Sua S, et primam quamque susciperet, non despiceret et destitueret, si antecedebat. Denique et hic non minus quaeram, cur non a primordio operata sit bonitas eius, quam de ipso quaesivimus, cur non
a primordio sit revelatus 7 Quidni, qui per bonitatem revelari haberet, si qui fuisset Z Non posse quid deo non
licet, nedum naturalibuS Suis langi, quae Si continentur, quo minus currant, naturalia non erunt. Et otium enim sui natura non novit. Hinc censetur, si agaturi). Sic nec noluisse videbitur exercere bonitatem interim naturae nomine. Natura enim Se ) non potest nolle, quae Se ita dirigit, ut si cessaverit, non sit. Sed cessavit aliquando in deo Marcionis de opere bonitatis δ). Ergo non fuit naturalis bonitas, quae potuit aliquando cessasse, quod naturalibus non licet. Et si non erit naturalis, iam nec aeternu
l) Ciac conius, Iunius. Rigali. si agai; Ri nee no Iaisse etc. 2) Alii: si; sed desideratur verbum, ac nescio an git Seribendum : esse; cf. in proximis: Potest enim et non esse etc. 3) Rig.
75쪽
credenda, nec deo par, quia non aeterna, dum non naturalis, quae denique nullam sui perpetuitatem aut de praeterito constituat aut de futuro repromittat. Nam et a primordio non fuit, et in sine ni sine dubio non erit. Potest enim et non esse quandoque, sicut non suit aliquando. Igitur cum constet, in primordio cessasse honitatem dei illius, non enim a primordio liberavit hominem, et voluntate potius eam, quam Infirmitate, ceSSasse, iam Voluntas SuppreS-sae bonitatis finis invenietur malignitatis. Quid enim tam malignum, quam nolle prodesse, cum possis, quam utilitate cruciari, quam iniuriam sinere 7 otum denique creatoris elogium in illum rescribetur, qui saevitias eius bonitatis suae mora iuvit. Nam in cuius manu est quid, ne sat, eius iam deputatur, cum st. Homo damnatur in mortem
delicta cum poenis, et pereunt iam omnes, qui paradisi nullum cespitem norunt. Et hoc melior aliqui deus aut nescit aut sustinet' Si, ut ex hoc melior inveniretur, quanto creator deterior haberetur, satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum Voluit oneratum operationibus eius admissis et seculum in vexatione detinuit: quid de tali modico iudicabis, qui nutriat morbum mora praesidii et periculum extendat dilatione remedii, quo pretiosius aut famosius curet 7 4 alis et in deum Marcionis dicenda sententia est, mali permisso retia, iniuriae saut 0rem, gratiae lenocinatorem,
benignitatis praevaricatorem, quam non Statim cauSsae Suae
exhibuit; plane, si natura bonus, exhibiturus, et non accessione, si ingenio optimus et non disciplina, si ab aevo deus et non a I iberio, imo, quod verius, a Cerdone et Marcione. Τtherio nunc deus ille praestiterit, ut imperio eius divina bonitas in terris dedicaretur. 23. Aliam illi regulam praetendo, sicut naturalia, ita rationalia esse ) in deo omnia Exigo rationem bonitatis, quia nec aliud quid bonum haberi liceat, quod non rationaliter bonum sit, nedum ut ipsa bonitas irrationalis deprehendatur. Facilius malum, cui rationis aliquid ast uerit, pro bono habebitur, quam ut bonum ratione desertum non pro malo iudicetur. Nego rationale in honitatem dei Mar-eionis iam hoc primo, quod in salutem processerit hominis
76쪽
ΑDV. ΜARCIO ΝΕΜ LIBER I. alieni. Seio dicturos, atquin hanc esse principalem et persectam bonitatem, cum sine ullo debito familiaritatis in extraneos voluntaria et libera effunditur, secundum quam inimicos quoque nostros et hoc nomine iam extraneos dili, gere iubeamur. Cum ergo non a primordio hominem respeXit, a primordio DXtraneum, cessando praeiudicavit cum
extraneo nihil sibi esse. Ceterum disciplinam diligendi
extraneum Vel inimicum antecessit praeceptuin diligendi proximum tanquam teipsum, quod etsi ex lege creatoris, et tu quoque illud excipere debebis, ut a Christo non destructum, sed potius eXstruetum. Nam quo magis proximum diligas, diligere iuberis inimicum et extraneum. EXaggeratis est debitae bonitatis exactio indebitae. Antecedit autem debita indebitam, ut principalis, ut dignior ministra et comite sua, id est indebita. Prior igitur, cum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi ex iustitia, secunda autem in alienam ex redundantia iustitiae super Scribarum et Pharisaeorum: quale est, secundam ei rationem referri, eui descit prima, non habenti proprium hominem, ac per hoc quoque exigua et 7 Porro exigua, quae suum non habuit, quomodo in aIienum redundavit' Exhibe principalem
rationem, et tunc Vindica sequentem. Nulla res sine Ordine rationalis potest vindicari, tanto abest, ut ratio ipsa in aliquo ordinem amittat. Sit nunc et a se eundo gradu incipiens ratio bonitatis, in extraneum Scilicet, nec Secundus illi gradus ratione constabit alio modo destruct . Τunc enim rationalis habebitur vel secunda in extraneum bonitas, si sine iniuria eius operetur, cuius est res. Quamcunque bonitatem iustitia prima esscit rationalem. Sic et in principali gradu rationalis erit, eum in rem Suam exhibetur, si iusta sit; sic et in extraneum rationalis videri poterit, si non sit iniusta. Ceterum qualis bonitas, quae per iniuriam constat, et quidem pro extraneo 7 Fortasse enim pro domestico aliquatenus rationalis habeatur bonitas iniuriosa. Pro extraneo Vero, cui nec proba legitime deberetur, qua ratione tam iniusta rationalis defendetur ΤQuid enim iniustius, quid iniquius et improbius, quam ita
alieno benefacere servo, ut domino eripiatur, ut alii vin-
l Rhen. ed. I. non ha bent is non habenti exiguae. exiguae. Latin . et Big.
77쪽
dicetur, ut adversus caput domini subornetur, et quidem
quod indignius, in ipsa adhuc domo domini, de ipsius adhuc horreis vivens, sub ipsius adhuc plagis tremens Z Τalis assertor etiam damnaretur in Seculo, nedum plagiator. Non aliter deus Marcionis irrumpens in alienum mundum, eripiens deo hominem, patri filium, educatori alumnum, domino famulum, ut eum essiciat deo impium, patri irreligiosum, educatori ingratum, domino nequam. 0ro te, si rationalis bonitas talem facit, qualem saceret irrationalis, non putem impudentiorem, quam qui in aliena aqua alii deo linguitur, ad alienum coelum alii deo eXpanditur, in aliena terra alii deo sternitur, super alienum panem alii deo gratiarum actionibus fungitur, de alienis honis ob alium deum nomine eleemosynae et dilectionis operatur. Quis iste deus tam bonus, ut homo ab illo malus fiat, ta in propitius,
ut alium illi deum, et dominum quidem ipsius, laciat
iratum 724. Sed deus sicut aeternus et rationalis, ita opinor et perfectus in Omnibus. Erilis enim persecti, quemadmodum pater Vester, qui in coelis est i). Exhibe perfectam quoque bonitatem eius. Etsi de impersecta satis
constat, quae neque naturaliS invenitur neque rationalis, nunc et alio ordine traducetur, nec iam imperfecta, imo ut desecta, exigua et eXhausta, minor nuInero materiaruni Suarum, quae non in omnibus exhibetur. Non enim omnes
salvi sunt, sed pauetores omnibus et Iudaeis et Christianis creatoris. Pluribus vero pereuntibus, quomodo Persecta defenditur honitas, ex maiore parte cessatrix, pauciS aliqua, pluribus nulla, cedens perditioni, partiaria exitii gQuodsi plures salvi non erunt, erit iam non bonitas, sed malitia persectior. Sicut enim bonitatis operatio est, quae facit salvos, ita malignitatis, quae non tacit salvos. Magis autem non faciens salvos, dum paucos lacit, persectior erit in non iuvando, quam iuvando. Non poteris et in creatorem referre bonitatem, in omnes desectione in . duem enim iudicem tenes, dispensatorem si sorte bonitatis ostendis intelligendum, non profuso rein, quod deo tuo Vindicas. Usque adeo hac sola eum praesers bonitate creatori, quam
si solam pro stetur et totam, nulli deesse debuerat. Sed
78쪽
ADU. ΜARCIO ΝΕΜ LIBER L. nolo iam de parte maiore pereuntium impersectum bonitatis arguere deum Marcionis; sufficit ipsos, quos salvo S sa-cit, impersectae salutis inventos, imperfectam bonitatem eius ostendere, scilicet anima tenus salvos, earne deperditos, quae apud illum non resurgit. Unde haec dimidiatio salutis, nisi ex desectione bonitatis Z Quid erat i) perseetae bonitatis, quam totum hominem redigere in salutena, totum damnatum a creatore, totum a deo opti ino allectum Z Quod sciam ), et caro tinguitur apud illum, et caro de nuptiis tollitur, et caro in consessione nominis desaevitur. Sed etsi carni delicta reputantur, praecedit animae reatu S, et culpae principatus animae potius adscribendus, cui caro ministri nomine occurrit. Carens denique anima earo, hactenus peccat. Ita et in hoc iniusta bonitas et sic quoque imperfecta, innocentiorem substantiam relinquens in eXitium, obsequio, non arbitrio, delinquentem; cuius Christus etsi non induit veritatem, ut tuae haeresi visum est, imaginem tamen eius subire dignatus est. Ipsum quod mentitus e Stillam, aliquid ei debuit δ) debuisse. Quid est autem homo
aliud, quam caro, Si quidem nomen homini S materia corporalis, non animalis, ab auctore sortita est Z Et Deit liο-minem deus, inquit, limum de terra, non animam, anima enim de asstatu,) ct sactus est homo in animam Vivam, quis' utique qui de limo,) et posuit deus hominem in paradiso ε), quod sinxit, nou quod savit, qui caro nunc, non qui anima. Itaque, si ita est, quo Ore contendes persectum bonitatis titulum, quae non tarn a partitione speciali hominis liberandi defecit, sed a proprietate generali 7 Si plena est gratia et solida nusericordia, quae soli animae Sulutaris est, plus praestat haec vita, qua toti et integri fruimur. Ceterum eX parte resurgere, multari erit, nouliberari. Erat et illud perseelae bonitatis, ut homo liberatus in fidem dei optimi, statim eximeretur de domicilio atque dominatu dei saevi. At nunc et febrieitas, o Marcionita, et ceteros tribulos et spinas dolor carnis tuae tibi edit, nec fulminibus tantum aut bellis et pestibus aliisque plagis creatoris, sed et scorpiis eius obiectus. In quo te
1 Rig. quid enim tu in per L hon. 2 Rhen. Quod si iam. 3) Rhen. v. debuit supervacaneum esse iudicat. lunius: habuit debuisse. Sed locus mutilus et corruptus est. δ) GEH. 2, 7 Sq.
79쪽
putas liberatum de regno eius, euius te muscae adhuc calcant 7 Si de suturo erutus es, cur non et de praeSenti, ut persecte sis i) 7 Alia est nostra conditio apud auctorem, apud iudicem, apud offensum principem generis. I utantummodo bonum deum praeserS; non potes autem persecte bonum ostendere, a quo non persecte liberaris.
25. Quod attinet ad bonitatis quaestionem, his lineis
deduximus eam minime deo adaequari, ut neque ingenitam neque rationalem neque persectam, sed et improbam et iniustam et ipso iam bonitatis nomine indignam, quod scilicet in quantum deo congruat, in tantum deum non esse conveniat, qui de tali bonitate etiam praeseratur, nec de tali modo, verum et sola. Iam enim et hoc discuti par est, an deus de sola bonitate censendus Sit, negatis ceteris appendicibus, sensibus et assectibus, quos Marcionitae quidem a deo suo abigunt in creatorem, nos vero et agnoscimus in creatore ut deo dignos. Et ex hoc quoque negabimus deum, in quo non omnia, quae deo digna Sint, constent. Si aliquem de Epicuri seliola deum affectavit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile sit, neque sibi neque alii molestias praestet; hanc enim sententiam ruminans Marci ou removit ab illo severitates et iudiciarias vires: aut in totum immobilem et stupentem deum concepisse debuerat, - et quid illi cum Christo molesto et
ceteris motibus eum agnovisse, - et quid illi cum Epicuro, nec sibi nec Christianis necessari οἶ Ecce enim hoc ipso, quod retro quietus, qui nec notitiam sui aliquo interim opere curaVerit, post tantum aevi senserit in hominis Salutem, utique per Voluntatem, nonne concussibilis tunc suit novae voluntati, ut et ceteris motibus videatur obnoxius 7 Quae autem voluntas sine concupiscentiae stimulo est 3 duis volet, quod non concupiscet δ)7 Sed et cura accedet voluntati. Quis enim volet quid et concupi-Scet, et non curavit ZaIgitur cum et voluit et concupiit in hominis salutem, iam et sibi et aliis negotium secit, Epicuro nolente, consiliario Marcione. Nam et adversarium
Ita GeIenia , ed. Fran ., Seml.; Rhen. ed. I. ut perfeci Rest. Rig. ut per feete 3 2) Rhen. ed. I. per Iesum. 3 Haecvv. Quis vo l. - concup., quae desunt in cod. Gorgiensi, Bbeti. delevit.
80쪽
ADU. MARCIONEM LIBER I. sibi constituit ipsum illud, adversus quod et voluit et concupiit et curavit, sive delictum sive mortem, inprimis ipsum arbitrum eorum et dominum, hominis creatorem. Porro nihil sine aemulatione decurret, quod sine adversario non erit. Denique volens et concupiscens et curans hominem liberare, hoc ipso iam aemulatur, et eum, a quo liberat, ad- . versus eum scilicet sibi liberaturus, et ea, de quibus lib0rat, in alia liberaturus. Proinde enim aemulationi Occumranti in necesse est ossiciales Suae in ea, quae aemulatur, ira, discordia, odium, dedignatio, indignatio, bilis, nolentia, offensa. Haec omnia si aemulationi adsistunt, aemula tio autem liberando homini procurat, liberatio autem ho- nistis Operatio bonitatis est: non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine sensibus et affectibus, per quos administratur, adverSus creatorem, ne sic quoque irrationalis praescribatur, si careat et sensibus et affectibus debitis. Ilaec multo plenius defendemus in caussa creatoris, in qua
26. At hic susscit perversissimum deum ostendi in ipso praeconio solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere eiusmodi motus animi, quos iu creatore reprehendunt. Si enim neque aemulatur neque irascitur neque damnat neque vexat, utpote qui nec iudicem prae Stat, non invenio, quomodo illi disciplinarum ratio consistat, et quidem plenior. Quale est enim, ut praecepta Constituat non eXSecuturus, ut delicta prohibeat non vindicaturus, quia non iudicaturus, eXtraneus scilicet ab omnibus sensibus severitatis et animadversionis r Cur enim prohibet admitti, quod non defendit admissum, cum multo rectius non prohibuisset, quod de sensurus non esset, quam ut non defenderet, quod prohibuisset Z imo et permisisse directo debuit, sine caussa prohibiturus, ut non defensurus. Nam et nunc tacite Perniis sum est, quod sine ultione prohibetur, et utique non aliud prohibet admitti, quam quod non amat fieri. Stupidissi inus ergo, qui non offenditur facto, quod non amat fieri, quando offensa comes sit frustratae voluntatis. Aut si offenditur, debet irasci; si irascitur, debet ulcisci. Nam et ultio fructus est irae, et ira debitum offensae, et offensa, ut diXi, comes frustratae voluntatis. Sed nou uleis ei-