Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. A S. Joannis Baptistæ conceptione usque ad tertium pascha a Christo post baptismum, celebratum

발행: 1760년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

r 36 HIs TORIA. benefacere Z Et an quis imminente discrimine teneatur ea die alterius vitam tueri, vel potius permittere ut pereat Z Cum vero Pharisaei nihil responderent, magis illos perstrinxit, quaerens, liceret ne pecudem, quae in scrobem cecidisset, Sabbato educere Θ Hiscentibus adhuc illis, quod consuetudo illius temporis, &Legis interpretatio ipsis adversaretur, intulit Christus: Licet ergo Sabbato benefacere ; &homo melior est ove ; simulque imperavit aegroto ut manum extenderet; quae priori sanitati statim restituta est a . Pharisaei adve sus Iesum magis commoti, in necem ipsius una cum Herodianis conspirarunt. . inibus intellestis, in regionem ad Mare Tiberiadis confugit ; euntemque turba multa ex omnibus late regionibus veniens, curandosque deferens aegrotos, secuta est quos omnes sanitate quidem donavit, sed mandatis simul onerabat , ne sua ipsius prodigia palam promulgarent Quod quidem silentium illis potissimum indixit e quibus Daemonem expulerat , quique clamabant: Tu es Filius Dei. Insigne hic d tur specimen lenitatis & clementiae Iesu Christi: cum enim ipse tot prodigiis clarus, aliorumque patrandorum potestate praeditus, . h stes suos delere , innumerorumque scelerum arguere, ac populo invisos facere posset y cedere mavult, ac morem gerere illorum odio& livori , fugiens, vetansque ne sua divulgentur miracula . Quamobrem tunc luculenti sme adimpletum est Isaiae oraculum, quo de

152쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. r37Μessia praedictum suit: Non contendet, neque elamabit, neque audiet aliquis in plateis vicem e us. Arundinem quassatam non confringet , o lignum fumigans non extinguet , donee ejiciat ad vi toriam iudicium ; in nomine eius Gentes sperabunt a ', hoc est: Imperiosus non erit, neque clamosus , aut minax . In peccatores se- Veritate non utetur, sed misericordia & patientia , donec causae suae aequitatem. in suprema judicii die manifestam faciat. Idcirco Gentes tanta suavitate dx clementia devictae illum in Deum, & Salvatorem suscipient. Isaiae locum aliter a S. Matthaeo legunt Hebraei 3, ab utrisque autem dissident Septuaginta . Hanc Variationem cave petas ab oscitantia Evangelistae, sive ab ipsus memoriae lapsu ; sed vel a Librariorum incuria, vel ex eo quod Evangelista , praetermisso verborum ordine, sensum protulisse contentus fuerit b) . XU. Multitudini, qua pene opprimebatur , volens Jesus se subducere, parari sibi naviculam praecepit, traiectoque Mari Tiberiadis in montis cuiusdam solitudinem se recepit, una secum illos tantum adducens , quos ipsi collibitum fuit e . Ibi totam noctem exegit orando I mane vero facto, discipulos suos ad se accivit , electisque ex . illis duodecim munus praedicandi, pellendique morbos & Daemones, contulit, quos & Apostolos nominavit. Nomina

153쪽

Christi

Vulgaris

a. Andreas; 3- Ioannes Evangelista; 4. Philippus; 3. Jacobus Μaior; 6. Bartholomaeus, 7. Thomas; 8. Matthaeus; st. Simon ; Io. Thadaeus, sive Judas; ii. Jacobus Μinor Iret. Iudas Iscarioth a . Porro Graecum nomen est, quod Missum significat; eo- ue nomine apud Hebraeos appellabantur qui eferendis mandatis , de rebus ad Religionem pertinentibus, summorum Sacerdotum &Principum; populi ad urbes & provincias destinabantur. Alii autem censent, at e Christi adventum , genus Apostolorum extitisse pro exigenda viritim ea Sicli medietate , quam

singuli Hebraei Tabernaculo, vel Templo solvebant b . Sermo Chrsi in mιnte. Beatitudines. Apsoli ut Sol, Lux, s. Christis non solvit Lmgem. Quid Gehenna tris ' Pax eum proximo

colenda. Prava desideria damnantur. Repudii fines. Prejuria. Lex Talionis reformata . Caritas - in omnes. Intentis , Oratio , Liberalitas . Judiciorum remeritas . Porta Caeli angusta .

Fals Propheta. C A P. II. I. Um e monte descendisset Jesus, ad radiees illius invenit turbam, quae illum,

Luc. v I. Ia. I7. plem. v. Capitatio.

154쪽

UTRIUsQUE TESTAMENTI. Iῖς navicula se se proripientem , terrestri itinere secuta fuerat circa lacum Tiberiadis profecta in alteram lacus oram. Ibi a morbis, & Daemonibus sanavit quotquot aegros natius est sconscensoque deinde loco quodam edito, Apostolis, discipulis, turbisque omnibus verba facere coepit, totamque Doctrinae evangelicae summam uno sermone complexus est a . Principio beatos asseruit, Regnoque Caelorum comparatos, Pauperes, Mites, Lugenteς, Sectatoresque Iustitiae, Misericordiae, Munditiei,& Pacis , quique persecutionum pondus Dei

causa sustinere coguntur. Porro Pauperum nomine non aantum inopes reipsa , mendicique suam miseriam aequo animo ferentes intelli- .guntur, sed etiam dicitiarum contemptores , simplices , dociles, humiles: quos textus o-m im maxime indicare videtur P Beati pauperes spiritu . Ad Miles reducuntur morigeri , Patientes, iique omnes, qui iurgiorum causas vitant , paremque malis gratiam reserre nesciunt. Non omnis Luctus ad aeternam felicitatem ducit, sed ille dumtaxat quem Dei timor aut amor, poenitentia, misericordia, &Paradisi desiderium exprimit . Lugent etiam utiliter, qui ob hujus vitae aerumnas lacrymas fundunt, modo illas ferant animo Dei voluntati subiecto. Desiderium Justitiae sive Sancti-ctatis imitari debet studium , anxietatemque qua homo fame sitique laborans potum & cibum exoptat, quaeritque. Beati, inquit , qui esuriunt , silunt Iustitiam . Μisericordia

155쪽

I4o HISTORIA summopere commendanda erat Iudaeis , genio in advenas saevissimi , impiique 3c cruenti in hostes . Purum se satis putabat Iudaeus , ubi legali sorde , qua corpus inficitur , careret . Exigit Christus interiorem puritatem : Beati

mundi corde; quae innocentia, candore, aequitate , pudicitia comparatur. Qui amore Pacis; flagrat, eam non tantum lenitate, patientia , clementia, obsequio tuetur in se, verum eti mpublicis privatisque officiis promovet in aliis , dissentientes concilians. In persecutionibus denique non quid feras , quaeritur, sed cur &quomodo ; unde ait : Beati qui persecutionem spatiuntur propter Iustitiam. Iustitiae momine in-.telligitur nedum. virtus illa quae unicuique quod suum est, tribuit, sed . quaecumque etiam alia virtus, quin & ipsemet Iesus Christus a . Porro istas Beatitudines , quas ex Μatthaeo retulimus, brevius recitat Lucas, & ad qua-

. . tuor tantum restringit l .

viis iis, i sermonem suum Christus,

bybii illorum conditionem dixit, qui in Sili Lis i divitiis, voluptatibus , honoribusqueo abundant, nihilque illis in altera vita speran-

comparan- denuntiavit . Ad Apostolos autem con-rur. Chria verius, ipsos, ait, hominibus esse instar salis, suiLegem quo secunditas agris restituitur ἰ monetque , nonDivis. sialem semel corruptum , cum non possit alio corrigi, ab omnibus proculcari . Quidam sal est e lixivio cinerum, quibus stercorantur agri& prata. Margam pariter , quae genus cretae . est, a Conser Matth. v. b Ambros. lib. s. in

156쪽

UTRIUsQUE TESTAMENTI. I Itest, cineresque e ramis arborum herbis, frondibusque crematis , aliquid salis habent , quρ humus secundatur. Quod si salem hune, margam scilicet& cineres, diutius aeri vel imbribus expositum reliqueris in loco sterili, aspe ro, & lapidoso, hic vires amittit , exutaque omni fecundandi terram, aut augendi sterquilinium vi, inter omnino inutilia rejicitur a).

Ad hujus salis genus Christus facile spectat qui Apostolos luci quoquix , dc candelabres,

urbique super montem constitutae, ac omnium oculis expositae, comparavit, quό4ritelligerent, doctrinam , quam ex ipso didicerant , abscondendam non esse, aut pravis exemplis, falsiloque dogmatibus corrumpendam; sed curandum Potius, ut ex rebus ipsorum bene gestis Deo gloria apud videntes oriatur. Docuit praeterea, se idcirco non venisse, ut legi non obtemperaret, illiusque observantiam aboleret , sed ut supremam illi manum imponeret, figurasque , di Prophetarum oracula in se uno expleta demonstraret: Caelum potius terramque funditus interitura, quam ulla ex Scripturis vocula, ullumque elementum non impleantur : Qui vi laverint, aut ceteros violare docuerint vel quid minimum, illos e suorum numero ejiciendos. Revera in moralia praecepta manum non intulit Christus, nisi ut ea ab iniquis Pharisae rum interpretationibus vindicaret, illorumque exercitium multo accuratissimum , . ac purissimum redderet. Rem sub figurarum involucris

- a Plin. l. 17. c. 6. & 7. Varro de Re Rust. l. I.

c. 7 Diuitigeo by Corale

157쪽

daeorum Tribuum Iia . Ge-

latentem explicuit, ablatoque a Fidelibus iugo rituum & caeremoniarum quas ipsimet Prinphetae abolitum iri praedixerant a) , caritatis legem illis imposuit. E rudi tabula, primis lineis adumbrata, nobilissimam atque absolutissimam effecit . III. Nedum vero Legem servari volebat, sed adiecit, satis illam non servari , ita ut per eam quis ad Caelorum Regnum perveniret, nisi illius obsequio superentur Scribae & Pharisaei , quos vulgus studiosissimos omnium Legis amatores existimabat; atque hujusmodi sanctitatem Iudaica maiorem nonnullis exempIis illustravit. Homicidium vetuerat Moyses, indicta mortis poena. Hoc servabant Iudaei, sed vicissim nullam de secretis animi motibus, nullamque delaturiosis verbis, quibus ira & odium internum exprimitur, sententiam ferebant. At Christus haec omnia damnans : Audisis , inquit, quia

dicitum es Antiquis e Non occides o qui autem occiderit , reus erit iudicio. Ego autem dico v sis o quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit itidicis. Qui autem dixerit fratri suo, raca; reus eris concilio . Qui autem dixerit , fatue I reus

erit gehenaeae ignis h . Tria erant aetate Christi apud Judaeos Tribunalium genera. Primum ex tribus Judicibus, qui de rebus minoris momenti , veluti de furto, sententiam ferebant pcujusmodi Tribunalia sit uia in singulis urbibus erant. Alterum ex judicibus viginti tribus

158쪽

bus, qui de rebus gravioribus, & capitalibus decernebant. Illud porro dicebatur Synedrium minus ; atque huc facile spectavit Christus, ubi

ait: Reus erit Judicio; nempe, qui odio in prinximum aestuat, eadem capitali ptha damnandus est, ac ille qui ipsum necaret. In Itidicis vestro actus tantum exterior punitur ; at in Judicio divino etiam internus. Si fratrem oderis, coram supremo animorum Judice par es homicidae . Tertium denique Tribunal apud Judaeos magnum erat Synedrium , ex Iudicibus duobus & septuaginta conflatum, quorum erat cognoscere de rebus omnium gravissimis , ad

Religionem, Regem, summum Pontificem, &Rempublicam spectantibus . Postremum hoc Tribunal Christus Coneuii nomine indicasse creditur a . Vult igitur Jesus, illum qui adeo

furit, ut rin verba contumeliosa, veluti Raca, quod est iners, imis mente, vel homo nihili, prorumpat, easdem coram Deo poenas mereri, quibus a magno Synedrio majora fiagitia plectuntur . Qui denique ulterius progrediens, Fatue, quod

apud Iudaeos sonat scelestus, impius, nequam I in

Girem pronutiar,reus gehenns erit: nullum enim

apud homines est par huic peccato supplicium. GAEnna ignis procul dubio est Inserorum locuμaeternumque supplicium, quod iis qui proximum graviter talaunt , debetur . Gus erat erosolymis proximus, ubi perpetuus ignis cremandis in honorem Molochi. humanis victi solim alebatur. Appellabant Ge Benei-Hinnom.,

159쪽

344 HIs TORIA. Vallem scilicet Filiorum Hinnon. Illam Iosias Rex sordibus & morticinis ita contaminavit , ut deinceps publica cloaca haberetur a). Ublandae autem contagionis causa , inquiunt , ignis ibi deinceps jugiter servatus est, quo p

recta cadavera absumerentur . Nonnulla tamen, ut videntibus diuturnior incuteretur terror, inhumata ibi avibus, feris, vermibusque relinque bantur. Habes, quo Christus spectet, dc unde Inferni figura expressa sit . . . r. Hostia IV. Docebant Hebraeorum Doctores,' sacra si,ub fieri posse animo simultatis 3c inimiciarum ritate non pleno, dummodo pravum opus non ob si steret, placet. legalemque maculam non induxisset. Errorem. hunc correcturus Christus: Si quam, ait, ad Ab tare hostiam oblaturus duxisti, eodemque tempore memineris, fratrem tuum aliqua in te simultate affici, relinque ibi hostiam, statimque

abiens quaesito fratri reconciliare. ι 'Pax cum V. Pro consueto apud Hebraeos iudiciorum 'Proximo more, actor ipse reum occupabat, ducebatquecuendo. Iudicem; eoque renuente, publica Vis P stulabatur. Dicente causam accusatore , alter defendebat : tum lata ab Iudice sententia ab apparitore statim urgebatur. Μonuit Christus defensorem, ut cum actore conveniat antequam ad Iudicem accedat, dum adhuc in via est. Si enim de re cognoscere coeperit iudex nulla compositionis . libertas supererit , sed ad minimam usque denarioli partem res perduce

160쪽

UTRIUIQUE TEsTAMENTI . I sQuibus innuere voluit, servandam esse pacem cum iis quorum odiis exagitamur, si divini judicii severitatem vitare cupimus.

co minime habebant: quamobrem nonnisi adulterium re ipsa patratum, ac cetera huius generis opera Lege damnari arbitrabantur a . Hanc opinionem corrigit Christus, eodem loco constituens adulterium, ac adulterandi desiderium damnatque nedum flagitia pudicitiae contraria, verum etiam pravam voluntatem , morosas cogitationes , lascivosque intuitus ,

quidquid denique animum polluere potest ; ju

bens praeterea ut occasiones OmneS, omnemque prophani amoris materiam , quamvis ex se innoxiae essint, caraeque ceu dexter oculus, aut manus , amputemus .

UII. Μοyles repudium , sive divortium Iudaeis permisit ob duritiam cordis , ut, maioribus scilicet malis occurreret , quibus alioquin illorum pervicacia se se immiscuisset b . Repudii causas distincte non enumerat MODses , ac solummodo seri r Si acceperit homo uxorem, habuerit eam , ct non invenerit gra-rιam aute oculos eius propter aliquam faedi- ratem ; scribet i libellum repudii , dabit in manu illius. Hebraeorum Doctores in diversa abierunt : schola enim Sammaiae, qui paulo ante Christum vivebat, repudium nonnisi ex Tom. α , Κ sae-

a Vide hanc Histor. Matth. v. 3I. XIX. 3. 8. l. 3. c. s. n. a I. Vide hanc Histor. l. 4. b Deuti xx IV. I. c. s. n. 6

risideria

damna tur

Repudii

SEARCH

MENU NAVIGATION