장음표시 사용
161쪽
i 6 HISTORIA faedo aliquo crimine permittebat. Schola vero Hillet, eiusdem Sammaiae discipuli, leviorem quamcumque causam , vel culpam probabat . Ahiba denique, qui utrisque successit, rem ad genium δc voluptatem mariti deduxit; cui de ' recentioribus Judaeis paria narrat Leo Modena: Si enim , inquit , mulier oculis viri minus blandiatur, statim abjici potest. Christus tantae licentiae modum imponere volens , solam ad repudium fornicationis, sive adulterii causem probavit. Veteres nonnulli putavere, repudium adulterii causa non modo permitti , sed etiam imperari. Patres tamen, ac Theologi contraria omnia docent communius ; apud quos etiam invenies tamquam certum absolutumque Fidei dogma, Caietano, Catharino , aliisque paucis dissentientibus, conjugii vinculum per divortium , quamvis adulterii causa' inducium, minime dissolvi, novasque post divortium nuptias, quas Mosaica Lex permittebat , a Christo ceu adulterinas fuisse damna
Periuria VIII. Uetabat Lex periurium , iubebatque eliminan- praestari ea quae jurejurando promissa erant . Haec porro pessime interpretabantur Hebraeo.
rum doctores, docebantque, nullam esse iuris . iurandi obligationem , ubi expressa Dei , aut
divinae alicuius proprietatis mentio non interveniret . Iurantes igitur per caelum , per terram, per Jerofobmam, per caput meum , liberi pronuntiabantur . Hujusmodi autem interpretationes Christus damnavit . enim, ait, Dei
162쪽
UTRIUsQUE TESTAMENTI. I Isedes es . Debito igitur erga Deum obsequio dees, ubi per caelum iuraveris. Idem dicito de terra, quae scabellum pedum Domini est ;de Jerosolyma , quam Deus in urbem suam elegit; de capite tuo , cuius capilli Dei providentia gubernantur . Sit igitur, addit Christus, sermo veser, es, es , non, non : quod autem his abundantius est, a malo es. Non illud tamen ait Christus, malum esse quidquid jurejurando assirmaveris, sed malo ex fonte oriri; quod scilicet tantum non sit inter homines bonae fidei,
i sinceritatis, & iustitiae studium , ut nemo ius
jurandum aut postulare , aut reddere cogatur.
Licet interdum iurare , sed corrigendum vitium , ac nimia iurandi facilitas in iis etiam
quae nullius momenti sunt. IX. Poenam Talionis decernit Moyses in eos qui corpus proximi vulnerarunt, vel occiderunt : Animam pro anima, oculum pro oculo ,
dentem pro dente a . Nullo negotio intelligis, Legislatoris mentem non fuisse ut hujusmodi
lex ex mero verborum sono servaretur. Quare mitiori sensu ita temperanda erat , ut inferret tantum reis multam quamdam pecuniarum ,
vel poenam, a Iudice decernendam, quae crimini responderet. Verum. Iudaei, illi praesertim qui Saducaeorum sectae addicti erant, nihil levamenti admittebant; quibus reformandis , augendaeque caritatis gratia , Christus nedum illud vetavit, ne scilicet vindictam & odium
eXerceremus, verum etiam ne ius nostrum defendendo persequeremur, parati ferre non tan-Κ a tum
163쪽
348 - HISTORIA tum primas iniurias , sed quoties inimicus invaserit; eumque rebus nostris, qua in eelemosynam tributis, qua mutuo datis , iublevare. Multa tamen hic sunt , quae agere debemus non ex rigore praecepti, sed ex perfectione consilii. Interdum etiam opus est ut vel alium judicio postulemus , vel nostra deseudamus , quin ullum interveniat peccatum . Penae mi diVino , Diliges proximumqti ictinquo tuum, alterum addiderant Pharisaei, Ei odio disjΑὸndi. habebis inimicum tuum a . Quod tamen ex illis fortasse intulerant , quibus Deus subjecit Chananaeos, aliosque populos , praecipiens Hebraeis, ut illos penitus delerent, ac saevissime exagitarent b). Excesserant autem Judaei terminos a Deo constitutos, dum odium suum ad Ethnicos quoscumque, ad Samaritanos , ad Publicanos, & ad hostes universos derivarunt . Christus alia omnia sentit ; vult enim ut inimicum nostrum amemus , beneficiis Prosequamur , precibus juvemus , salutemque omnibus indiscriminatim dicamus; quo Deum, Solis beneficio bonos aeque ac impios donantem, imitemur, eaque siti nostra caritatis perisfectio, ut, si fieri queat, caelestis Patris caritatem aemulemur.
Re' XI. Pergens Christus instruere populum, d merat/i iv -, nedum superandos esse bene agendo per- ς' -' fectissimos Judaeorum , sed ea tantum mente bene agendum esse ut placeas Deo, & debita proximis officia persolvas ; minime vero
164쪽
ut conspicuus fias , & hominum existimationem aucuperis. Id vero maxime observandum praecepit iis qui eleemosynam faciunt , monens ne vel ambitioso apparatu, vel publicis in coetibus ad plausum captandum largiantur stipem: Cum facis eleem obnam , noli tuba canere ante te a . Putant interpretes quidam , solemne fuiste Pharisaeis tibicinem praemittere, qui Inopes ad stipem capiendam colligeret. Ajunr alii, cippum suisse in Templo, in quem stipes consererentur; cujus cippi os in tubae formam pateret , projectaque vehementi impetu in illud pecunia gloriosos quosdam sonum elicuisse , ut
a praesentibus observarentur . Uerum haec, minrum Hebraeorum peritissimi negant b . Quidquid hac de re fuerit, eleemotynam, Christo docente, ita facere debemus, ut ne ipsi quidem , si fieri possit , sciamus ; cujus quidem
boni operis clam exhibiti, Deus palam omnibus praemium reddet . Eadem de causa , ubi Privatas ac spontaneas preces egeris, iubet Christus ut te seorsum colligas , cum nullum sit ambitiosis, plausumque artificiose quaerentibus, in Caelis praemium, obtento, quem tantopere in hoc mundo quaerunt, honore. XII. Mos erat Iudaeis , quemadmodum & Modus Ethnicis , ut longas preces iterationibus ple- orandinas funderent, putantibus, se se a Deo exau- ' feriaditum iri , si multa loquerentur. Morem hunc bitur. damnat Christus, cum Deus, quid nobis opus sit, vel antequam oraverimus, optime noscat. Pulcherrimam autem , excellentissimamque O
165쪽
nanium, quae unquam fuere, orandi lat. mulam discipulos suos docuit , quae habet :Pater no ster , qui es in Caelis , sanctificetur nomen tuum 2 adUeuiat Regnum tuum: sat voluntas tua , sicut in Caelo , in Terro . Panem nostrum quotidianum da nobis hodie o dii, itare nobis debita nosra , scut nos dim itimus debitoribus nostris e o ne nos inducas in tent rionem , sed libera nos a malo . Amen . Post illa verba, Sed libera nos a malo, Graecus addit :Cuoniam tuum es Regnum , Fortitudo , o Glo Via in faecula. Amen . Propius autem vero est, haec ex ora in textum transisse . S. Μatthaeus non habet , Panem quotidianum, uti sert S. Lucas sed Panem supersubstantialem . . Varietas haec in Uulgatae Scriptorem reserenda est . S. Hieronymus reddidit supersubsantialem ; at usu servatum est quotidianum s cui vocabulo antiquae versionis assueverat populus a . In.Nazaraeorum Evangelio legebatur crasinum, quod accipitur non tantum pro crastina di , sed &pro tempore suturo; quasi oraremuS'.' Imperistite in posterum singulis diebus necessarium , quo alamur cibum b) . Qui tandem servandam volunt vocem supersubsantialem, nihil nos postulare docent, nisi animae cibum, gratiam , doctrinam, Eucharistiam . , I V XIII. Rabbinorum nonnulli tradunt instit dis, m tam precem matutinam ab Abrahamo , meri- orationei dianam aE Isaaco, Vespertinam a Jacfo. Μalunt alii. nihil certi constitutum fuisse , quas in a Hieron. in Matth. b Grol. Ham. Clerie.
166쪽
in horis , qua in formula precum usque ad tempora captivitatis Babylonicae . Antehae enim rogabant singuli prout privata devotione ac pii cordis motu agebantur . Sed in captivitate Esdras animadvertens, Iudaeos pro phanas aliquas voces addere in formulis precum , quas sanctitati rei minus convenire adibitrabatur , digessit quasdam benedictiones , memoriae ab Israelitis singulis ex praecepto mandandas, & recitandas quotidie. Idem fortasse tria orandi tempora, mane , meridie, dc , Vespere, lege constituit. Publicae sane in SP nagoga preces ter singulis diebus agebantur . Exordiebatur rem totam minister recitans pre-Cem, quam appellant Raddich , quod scilicet rogatur Deus, ut nomen ipse suum sanctificet
in haec verba : O Deus , nomen tuum marussia cetur, o sanEctificetur in Mundo, quem tu pro boma voluntate tua treasi . Essce, ut regnet Regnum ruum, forescat Redemptio, veniat prompte Messas, ejusque nomen celebretur . Populus respondet: Amen . Haec precandi formula vetustissima habetur quotquot servatae sunt apud Iudaeos.& cum chaldaice recitetur , suspicioni Iocus est, digestam illam in captivitate Babylonica, vel paulo post illam solutam , ab e dem Esdra . Nonnullis videtur ad hanc orandi formulam allusisse Christus, dum suam institueret a . XIV. Postquam orandi sermulam tradidisset Jesus Christus, nullam , adjecit , speran' rationis dam nobis a Deo delictorum veniam , nisi fuga, li-
167쪽
132 HISTORIA proximo nostro, quas in nos offensas commiserit, ipsi . quoque indulgeamus. Damnavit deinde Pharisaeorum jejunantium quaesitam tristitiam, os maestum, languidum , afflictum , ex quibus ingens vulgi existimatio illis oriebatur,
loco mercedis omnium suarum exercitationum
futura; praecepitque vicissim ut inanem jejunii ostentationem fugias , exhibeasque pro tristi, & austera Pharisaeorum specie, os facile , simplex, simillimumque illi quod deliciarum
tempore praeferre soles. Perituras quoque opes, monet , ne quaeras , cum indignae sint quas ames, ac nimium frequentibus periculis 3c c lamitatibus obnoxiae nant ; suadet potius , ut eleemosynarum erogatione thesauros in Caelis Compares, ubi nullus est aeruginis , lineae , &furis metus: quae liberalitatis virtus ex eo etiam
sectanda est, quod si munificus sueris & largus in donando, illustris eris, nobilis , gloriosus ;si vero avaritiam sectatus fueris, tenebricosum exhibebis te, turpem, invisum ta) . Ita . quidem nonnulli illa Christi verba interpretantur:
Si oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum renebrosum erit. Sed ex Patrum sententia anti.
mi oculus est ipse agendi finis, sive intentio quae prout bona, vel mala est, quidquid agis,
bonum vel malum erit. Addidit autem Christus : Servus Mammonae , sive opum Numinis, est avarus; Dei servus e contra est liber lis: cum autem nequeas simul Deo servire,&Μammonae, aut pari utrumque prosequi obs
168쪽
quio & amore, alter alteri a te praeferendus est. Nec timendus ex munificentia cibi vestisque desectus; nam animus profecto bonum est multo pretiosius, quam cibus ς corpus Vero , quam vestis. Cum igitur Deus animum & corpus , quae majora sunt, dederit, cibum sane &vestem, quae minora sunt, certe non denegabit . Aves quamvis non laborent, a Deo tamen nutriuntur . Idem dicas de liliis , quae venustis adeo vestibus ornantur, ut Salomon
in media regiae majestatis pompa par illis
non fuerit. Multo igitur major Deo erit vestrum cura , quos animantibus omnibus , he bisque praeposuit . Praeterea , cum ea . in re , quae ad vos propius spectare videtur , staturae nimirum vestrae incremento, nihil penitus v
stris e viribus pendeat, ut nemo sit , qui adhibitis artis industriaeque conatibus cubitum unum ad staturam suam adjicere possit ; quid facturos speratis in iis quae extra, vel supra Vos sunt, ex quibus felix , aut misera vobis sors emcitur Z Abjiciendae ergo inquietae curae, animique angores , quibus nonnulli Ethnicos imitati fiduciam omnem in suo ipsorum lab re & industria collocant. Primum omnium in illud nitamini, ut Regnum Dei quaeratis, e latisque innocentiam & virtutem et cetera Omnia ex Dei Providentia , quid vobis sit necessarium optime scientis , expectanda sunt . Cum de futuris cogitatis, inutilem vobis lab rem creatis. Quorsum enim solicitudo & labor ob ea quae nondum sunt, ac fortasse nunquam erunt P
169쪽
- 1 4 , HISTORIAInjus a XU. Temeraria deinde, maligna, praecipitata iudicia damnat Christus , monetque nen 'β'tur. judicemus fratres nostros, ut ipsi non judicemur a Deo, cui solemne est ea severitate nos iudicare, qua nos ceteros; praesertim cum prinximi errores , licet levissimos adinstar stipulae, optime videamus , minime vero nostros, quamvis ita ingentes sint , ut trabem imitentur a . Iubet ne mysteria Religionis, dc salutis dogmata impiis aperiantur, qui ceu canes & fues nacti margaritas, has quidem proculcarent , eos vero qui illas portant , morsbus
Grationi XUI. Orationis utilitatem & vim parabola
instandii. exponit. Panem amicus ab amico mutuum pinstulatum venit nocte intempesta , dormientibus hero, filiis, & familiaribus. Repulsus primo , iterum rogat, extorquetque tandem perseverando, quod absque improbitate non impetraret b . Hunc imitari opus est, dum aliquid a Deo petimus , qui tamen ita natura comparatus est, ut neminem non voti compotem remittat. Porro si inter homines ipses , genio quamvis malignos, ea est concedendi facilitas , ut filio panem petenti, aut piscem , vel ovum pater nunquam lapidem daturi s sit, aut serpentem, vel scorpionem ς quanto magis Pater caelestis iis qui recte illum orant, dona Spiritus sancti, quibus satis beati reddimur, largietur ρ Μementote tandem , ut quae Vinbis fieri vultis, aliis faciatis; quo sere omnia spectant, quae a Lege & Prophetis traduntur. XVII.
170쪽
UTRIUSQUE ITSTAMENTI. 133XVII. Enitendum, ut per angustam portam Porta C intretis, angusta enim, aerumnis & laboribus Plena, ad vitam ; lata , in qua commoda & Prophetae voluptates, ad exitium & insernum ducit :per illam pauci, multi per alteram intrant Cum vero tunc temporis multi essent apud Judaeos impostores, qui ut fucum credulis facerent , seseque Prophetas venditarent, verorum Prophetarum habitum cultumque imitabantur , ac sub ovium pelle luporum voracitatem tegebant , docet Christus, una tantum ex
re illos dignosci, ex vitae scilicet instituto mori busque . Ut videas, dicebat , arbor bona. sit nec ne, fructum inspicis : ita pariter ut intelligas , verus ne an falsus Propheta quispiam sit , expende quid credat, quid agat; nam arborem fructus, homines vero mores & dogmata distinguunt. Ut dignus Dei Regno sis , non satis est , si Dei nomen scias , labiisque saepe verses, & ceteros doceas : opus est ut illius voluntati obtemperes , verbisque meis non tantum auditum, sed & obedientiam praestes. Plurimi sane in supremo Iudicii die dicent, se qua prophetiae dono, qua ejectis Daemonibus, qua miraculorum gloria veram fidem , quam ipse docui , confirmasse , quibus
ego : Nunquam mei vere . suistis, neque ex eorum numero , quos mores mihi probant e a
me igitur distedite. Si ea quae iubeo, expleveris , strues aedificium supra petram more si pientum , quod adeo stabile erit, ac firmum, ut nullis procellis, 3c alluvionibus sit evertem dum . Stultorum est aedificare domum super