Philosophia mentis methodice tractata atque ad usus academicos accomodata secundis curis p.f. Fortunati a Brixia ... Tomus primus secundus

발행: 1749년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

222쪽

MONITUM

LECTOREM.

NE quis arbitretur, me Recentioribus adeo addictum este, ut commendatione dignum , & utilitate praestans illud tantummodo putem, quod vel nuper inventum est, vel etiam ab iisdem adoptatum, disceptationes aliquas ex iis selectas, quae tradi in Logica a Rigido-Peripateticis solent, hoc loco exhibere opportunum censui. Non enim ego is sum, qui, nullo penitus discrimine posito, omnes hujusmodi disputationes negligendas velim. Suam enim & ipsae utilitatem habent, utpote ad ingenium acuendum apprime

idoneae, atque ad juvenes exercendos accommodatissimae.

Nimia dumtaxat earum copia illud eli, quod probare haud possum. Nos quoque , ut doctissimi Melchioris Cani verbis utar, sopbistae fuimus aliquando. Sed obsecro , ita utilia babeantur isa, non ut ornamenta virorum, sed ut exercitamenta puerorum s atque vel ipsipueri intelligant, sopbismatum brevem quemdam ludum esse oportere, aliumque usum a Dia-. lectica requirendum a . Curandum itaque est, ut in harum

exercitationum numero, atque pondere certa ratio modera

tioque servetur , ne scilicet, quemadmodum praeclare hac ipsa super re olim etiam monuerat Aristo b , propter ex guum alimentum circa erustas plurimas, non secus ac qui

cancros edunt, occupemur.

a) Lib. IX. de Dei, Theon cap. I.

224쪽

' . et oi

EXERCITATIO L' De Logicae natura, atque objecto.

TRia hoc loco expendenda simi, atque Scholarum more discuistienda. Primum est, an Logica sit Scientia. Secundum , fune facultas practica, num vero theoretica. Postremum, quodnam fit illius objectum.

ARTICULUS I. , .

Expenditur finis Logicae. AB eo, quod ultimo loco explicandum non nemini fortasse videbitur, scilicet a Logicae sne, initium sumimus . Hoc enim cognito, facilius, ut patebit, Logicae natura perspecta fiet, eiusque obiectum clarius definietur. DEFINITIO I. Finis , si nominis ratio habeatur, idem est ae meta , sive termianus. Definitur autem id, cujus gratia aliquid si ca). Hinc, obtento fine, motus quilibet cessare dicitur; cum fieri haud possit , ut, quod in termino eli, ulterius progrediatur. Dividitur porro suis primo in intrinsecum , dc extrinsecum, sive in Hem operis , de in finem operantis Secundo in primum, sive immediatum, & in remotum istu

. D. E F I N I T I o II. Finis intriasteus, sive versi, est id, in quod opus psum natura sua tendit. Finis vero extrinsecus, sive operantis , est id , in quod fuit m ab operante opus dirigitur, seu, ut ait S. Augustinus, propter quod facimus, quidquid facimus bl. Sic Inis intrinsecus circulationis sanguinis in animalibus est illotum vita, eo enim ex se respicit san-gii in is circulatio, ut animal vivat. Sanitas vero est Inis extrinsecus Medicinae. Illud enim ipsa est, quod ad pharmacum sumendum ae grotantem excitat, allicit, atque determinat.

225쪽

etoa Exerc't. Scholasticae

DEFINITIO III. F;nis proxἰmus est id, in quod opus immediate dirigitur. Sie sanitas est pnis proximus aegri sumentis pharmacum. .aeger quippe ob id immediate Medicinam sumit, ut ubi periclitanti consulat. Finis vero mediatus , sive remotur, dicitur id, in quod diriguntur omnia, quae fiunt, quin ipsum ad alia reseratur. Sic lucrum est is remotar Medici, pharmacum aegro praebentis , quia, etsi aegrotantis sanitatem animo intendat, eamque velit & optet, hoc tamen non est ut pli rimum, nisi propter lucrum, quod inde sperat, & ultimo respicit.

PROPOSITIO I.

Fia 3 intrInsecus, ct quidem mediatur , Logisa est bumanam mentem ad verum ιnwniendum idoneam reddere , eamque perscere, ut redie operetur. Probatur. Vulgaris opinio est, omnium tam veterum, quam r centiorum Philosophorum firmata consensu, Logicam ex se, sive natura sua, eo immediate respicere, ut humana mens, ipsa mediante, recte pereipiat, sine errore de rebus judicet , optime ratiocinetur, suasque cogitationes, tum ad latentem investigandam veritatem, tum

ad eam in aperto iam positam aliis demonstrandam , recte disponar, ordinateque distribuat s ut proinde jure dixerit Angelicus Doctor, ope Logicae, ordinem ab intellectu fieri in proprio actu , quemadmodum per Ethicam id ipsum fit in actibus voluntaris sa) - Ergo snis intrinsecus, & quidem mediatur, Logicae est humanam me tem ad verum inveniendum demonstrandumque idoneam facere, cam ordinare, certoque modo dirigere.

PROPOSITIO II.

Finis Logisa intrinsecus , sed mediatus , sive ultimus , est perfecta rerum cognitio , sise ipsa veri inventio. Probatur. Cum enim ob id potissimum indita nobis a natura sit intelligendi facultas, ut verum investigaremus, investigando COgn

226쪽

in Logicam. 2O3steremus t in , & cognoscendo frueremur c ' in, eo ex lege naturae

ultimo respicit Logica , ut humana mens persinstam rerum omnium scientiam obtineat 3 atque hinc, uoad homini licet, ad Dei cogni tionem asccndat. Ergo finis intrinsec 1 ultimus Logicae est ipsa veri inventio. Hinc S. Augustinus pluribus probat Logicam esse se eis ia-vum for tricem,atque juricem sa),omniumque disciplinarum dis spuenam eam vocat, quatenus nempe hac docet discere , haec docet docere . In hae se nam ratio demonstrat , atque operit , qu fit, quid vetit , qti d. leat . Scit seire, sola scienteι facere nΦn solum vult,sed etiam potest stu.

pROPOSITIO III.

. Fiati extrinsecus Letica est scientiarum aequi iis . Probatur. Compertum est enim, neminem Logicae studio incumbere, nisi ut in aliis deinde disciplinis addiscendis operam cum fiuctu collocet, easque, illius ope, acquirat. Non euro, inquit S. Augustinus, utνum disciplina disputandi Dialectica vocetur 3 euro tamen , . quantum valeo , nosse, ac posse disputare , hoc est , veritatem a DIDate, Aquenia , disternere , quia hoc nis curavero , perniciose errabo cc . Ergo &c.

Finis ergo Logicae extrinsecus cum mediato ejusdem intrinsecosne plane coincidit. Patet manifeste ex iis , quae de utroque fine dicta sunt superiori loco A

b Lib. II. de Ordine n. 38. alias cap. I 3. c) Lib. II. contra Cressorium cap. a. . ' Curiosum nobis natura ingenium dedit, di artis sibi ac pulchritudinis suae

conscia, spectatores nos tantis spectaculis genuit, ut per haec, quae obtulerat ocuistis, cupiditatem laceret etiam ceterorum. Seneca de otio Sap. cap. 32. ''ὶ Est animorum ingeniorumque na-

ratio eontemplatioque naturae. Erigimur, elatiores fieri videmur, humana despiciamus, cc tan tesque supera atque celestia, haec nostra, ut exigua & minima, contemnimus. Intigatio ipsa rerum, tum maxumarum , tum etiam occultissimarum habet oblectationem. Si vero aliquid occurre t , quod verisimile videatur , humanissima completur animus voluptate. Cicero lib. IV. qq. Academ cap. 41.

227쪽

ragica sit scientia. . lD E F I N I T I o I. 'NOmJne scientia eam facultatem hoc loco intelligo, quae in rei

consideratione ita Versatur, ut omnia, vel ferme omnia, quae ea ipsa de re tradit, ex certis evidentissimisque principiis colligat,niati deque de monit rel. Dixi: ferme omnia. Non enim necet se arbitror, ut quidquid in illa traditur , demonstratione ostendatur s alioquin plurimae facultares, quae Vulgo scientia dicuntur, haud essent tanto nomine dignaes cum , si Geometriam , & Arithmeticam excipias, nulla serme sit, quae probabilia plura non contineat. D E F I N I T I o II. t t :

.Ars, prout scientia opponitur, definiri vulgo solet: habitus eum recta ratione faei ιυus i nempe facultas , quae certis qtiibusdam regulis potentiam dirigit ad opus aliquod in externa, materia conficiendum . Etenim semper illud extra est, inquit Tulinas, quod arte. ωmrprehenditur. Nih/I opus est exemplis hae Di ore An ius. Est enim perspiacuum, nullam artem in se versari, sed esse atiud artem ipsam , aliuae quod propositum sit arti sa) . Artem itaque hoc loEo sumimiis proprie,& in rigore, nimirum prout ab ea etiam facultate distinguitur, quae scientia practica nuncupatur . .

PROPOSITIO UNICA.

Logica non est ars, sed vere proprie scientia. Primam assertionis partem ex iis, quae de Logisa fine superiori loco

diximus, adeo aperte constare puto, ut mistraneum omnino sit, ita ea demon liranda operam aliquam citramque collocare. Pars vero altera sic ostenditur. Ea ferme omnia, quae in Logica traduntur, praecepta scilicet atque regulae, quibus in vero recte cognoscendo, Oris dinateque explicando mens nostra dirigitur, ex certis, evidentissimisque principiis deducuntur , & demonstrantur . Ergo Logica est vere & proprie scientia. Objecta

228쪽

in Logicam. a Os

ο6ὸIta diluuntur. Contra arguitur prMo. Aristoteles aperte docet, Logicam non esse scientiam. Ergo Logica non est scientia. ans. Etenim lib. II. Metaph. , absurdiim este ait , quaerere simili scientiam , & modum sciendi, nempe Logicam, ut explicat Commentator; ει Iib. I. Eth

ea cap. 3., sicuti etiam lib. I. Rethoricae cap. q. , Rethorisa, atque Dia- Iec Iica naturam ab iis interimi arbitratur, qui eas, non tamquam facultates, sive artes sumunt, sed inter scientias numerant. Ergo &αneg. ahs s ejus vero probationis concesse ante, nego conseq. Non

enim ex iis, quae allata sunt, sequitur, Logicam, Aristotelis sen. tentia, inter scientias jure collocari non posse. Enimvero, cum ait, absurdum esse, scientiam simul quaerere, & modum sciendi, non loquitur de scientia generatim sumta, sed de iis tantum disciplinis, quae reales scientia dicuntur, nimirum de Pissica, Metaph fica, & Mathematica. Absurdum nimirum putat , velle in iis versari, antequam Logica obtenta fuerit; cum haec illarum organum sit, atque janua. Ecquis enim ignorat , fieri non posse , ut perfecta rerum cognitio acquiratur, si , qua via, atque ratione verum inquirendum sit, nos prorsus lateat p . Pulcher sane atque divinus, inquit Parmenides, Socratem alloquens, mihi erede, est impetus iste tuus, qui ad vationes se fert. Ceterum collige teipsum , diligentiusque te in ea facultate Logica exerce, quae inutitis esse videtur multis quadam garrulitas nuneupatur, dum juvenis era, alioquin te veritas fugiet a . Illud quoque damus, haud recte eos de Logicae natura sentire, qui, non ut practia eam facuitatem, sed ut theoreticam scientiam illam sumunt. Interemptasquidem hoc ipso Logicae natura est ι cum non amplius in mentis dire stione, ne cui falso assentiamur , neve unquam captiosa probabilita. se fallamur cb , versiari ipsa ponatur. Hoc unum est igitur , quod eo loci docet Aristoteles , atque adeo nihil colligi hinc jure ac merito potest, quod nobis officiat. . Arguitur a. De syllogismo non potest haberi scientia . Ergo L gica non est scientia. Conseq. est evidens. Prob. ans: scientia non hahetur, nisi ope syllogismi. Sed de syllogismo non potest haberi icien. tia per syllogismum. Ergo &c. Prob. min. Daretur enim processus in infinitum , quippe semper posset quaeri, quinam sit ille syllogismus, per quem scientia de illo syllogisino acquiritur, cujus ope, alterius syllogismi. scientia obinetur; atquc ita de ceteris. Ergo &c.

229쪽

to 5 Exercit. Scholasticae

R. disting. ans: non potest dari scientia de syllogismo , hoe est ,

de regulis, quas Logica praescribit, tit mens recte ratiocinetur, negφam. Non potest dari scientia de syllogismo, scilicet de operatione

mentis discursiva, o initio ans, &-eo eq. Datur itaque scientia de regillis argumentandi. Quandoquidem evidens est, eas omnes ex certis, evidentissimisque principiis deduci,& manifeste ostendi Mi L sum porro seci, non dari scientiam de operatione mentis discursivas quippe, deturne scientia de hujuscemodi operatione, an non, ad rem non pertinet. Non enim Logica Per se agit de operationibus mentis, sed de regulis, quibus illae diriguntur, ut plenius infra explicabitur; ae proinde licet de ipsis operationibus non daretur scientia , non propterea Logica scientia esie desineret, cum adhuc ratum fixumque sit , Logicam in regulis cogitandi posse demonstrative versari. C

terum, ne quid vςl minimum hac super re praetermittatur, contendo , etiam de ipsa discursiva mentis operatione scientiam haberi o time posse, videlicet posse ad evidentiam ostendi, eam esse optimam, recteque coneludere. Res illustratur exemplo . Quaestio sit de hoc syllogismo, an sit legitimust omnis substantia spirituatis est immort Iis. Anima rationalis est substantia spiritualis. Ergo est immortalis. It que argumentor hoc modo: s ure Imus optimus est , legitimeque eo

eludit , qui servat regulas optima argumentationis . Hie autem serυar regulas optima argumentationis . Ergo est optimur . Prob. min. Nais

major propositio conclusionem eontinet. Minor vero palam essest, eonesi. sonem ipsam in majoνe contineri. Id autem totum illud es , quod ad opis timum fruet sinum requiritur. Ergo cte. Eodem modo ratiocinare de quovis alio, qui in peculiari aliqua materia vertetit r. Igitur de quovis

syllogismo in particulari potest dari scientia; ac proinde Logica, sive regulas mentem dirisentes, sive ipsius mentis operationes respiciat, digna est , quae scientia dicatur. Arguitur et . Logica est modus sciendi . Sed modus sciendi nodi potest esse scientia. Erso Logica non est scientia. Prob. min: in diis operandi neque ipla operatio est, neque ipsius operationis effectus. Ergo &c. disting. ma: Logica est modus sciendi, hoc est , versatur in modo sciendi, concedo ma: Est modus sciendi, videlicet est ipsum medium, quo scientia acquiritur, nego ma: de disting. min. modus sciendi non potest esse scientia, videlicet regulae cogitandi non sunt scientia, concedo min. De regulis cogitandi non potest haberi scientia, nego min. , & conseq. Itaque Logica dicitur modus, organum , sive in ramentum sciendi, quia regulas exhibet, juxta quarum praescriP-

230쪽

tum operari debet mens, ut rerum , in quarum investigatione conasderationeque tota est , scientiam acquirat. Id autem nequaquam

prohibet, quominus scientia vere & proprie dici possit , cum hine non sequatur, ut ex certis evidentissimisque principiis regulas ipsaxostendere nequeat, ac nitide demonstrare. Observandum porro, non solum principia, quibus Logicalium regularum demonstratio inniti. tur, naturali lumine nota nobis esse, planeque perspicua, verum etiam eam vim nobis esse congenitam, qua circa ipsas regulas ratiocinari valemus . Quamvis enim ob violatam Dei legem , humana mens ignorantiae tenebris tradita fuerit, iisque involuta undique,&circumfusa, non propterea rationis lumen ita fuit in nobis extin. stum, ut nihil proruas certo cognoscere, unumque ex alio in serre, absque artis auxilio, valeamus. Plura enim cognoverunt Prisci Philosophiae cultores, neque pauca a rudibus imperitisque hominibus, solo rationis lumine praebente facem, ac dirigente, etiam modo deis teguntur . Hoc itaque naturale lumen rationis, quod naturalis Logica satis apte vocatur , illud unice fuit , quo ficiliores masisque obviae Logica arti talis regulae detes, primo fuere & demonstratae.

Hisce autem mediantibus, aliae atque aliae paulatim repertae fuerunt, de sic deinceps, ut proinde ex Logica naturali ortum duxerit arti 1a- Iis, ipsaque rota ex illa prodierit: quod certe artibus omnibus comis mune est. Operandi siquidem vim a natura dubio procul accepimus,& illa duce, operamur plura. Verum naturalis operationis perfectio& elegantia ab arte dependet. Hinc Tullius, etsi, inquit, ingeniis magnis praediti quidam dicendi eopiam stae vationem eou sequuntur , ars tamen est dux certior , quam natura . Aliud est enim Po ta=um more verba fundere, atiud ea, qua dicat, rotione ct arte Phyingue. Arguitων q. Logica non versatur in rebus necessariis. Ergo non est scientia. Conseq. es evidenis quippe, si sectis, scientia non esset certa atque firma cognitio, cum certitudo cognitionis ex illius ne-eessitate derivetur, circa quod ipsa occupatur cognitio. Prob. asis. Nam regulae, quae a Logica considerantur, sunt aliquid prorsus contingens, ut patet. Ergo &c. R. disting. ans: Logica non Versatur in necessariis quoad essen. tiam , neg. ans; quoad existentiam , concedo aut , & nego conseq.

Scientia itaque , ut sit certa firmaque cognitio, debet esse de rebus necessariis quod essentiam, hoc est hujusviodi, ut aliter, ac sunt re- ipsa quoad sua essentiaisa attrituta, eme non possunt. Non autem requiis Q lib. IV. do Finibus eap. q.

SEARCH

MENU NAVIGATION