Philosophia mentis methodice tractata atque ad usus academicos accomodata secundis curis p.f. Fortunati a Brixia ... Tomus primus secundus

발행: 1749년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

α8 Logices

verum etiam potest , Divina virtute, reipsa existere, quin subiectum

afficiat. Hujusmodi esse arbitrantur eoores, sapores , odores, aliasque eorporum aflectiones. At quonam jure id asserant, ex nuper a me

edita de sensibilibus eorporum qualitatuus Physico. Theologica Dissertatione satis patere puto. I V. r. Aliter itaque hae super re philosophantur Reeentiores. Hi

namque, cum dividant omne, quod est , in rem, & modum, nonnisi moritia accidentia agnoscunt, eaque, loquendo de corporeis, in priumaria, de secandaria distribuunt. Primaria vocant, ex quibus alia, quae in corporibus sunt, accidentia proveniunt. Secun aria vero, quae ex primariis derivantur. Primaria sunt magnitudo , Aura , motus, quies, &stus. Magnitudo est certa deternii nataque corporis extentio . Figura est extenso secundum plures dimensiones undique te minata. Moitis est translatio corporis de uno loco in alterum. Dierest permansio corporis in eodem loco . Situs est artificiosa partium dispositio in toto. Accidentia secundaria in quinque classes pro numero sensuum externorum, qui assci ab illis solent, distribuuntur. Sunt ergo colores, sapores, odores, sonus , de qualitates tae illes , calor scilicet, frigus dcc.

2. -di postremo alii fiant positivi, & alii negativi. Prioris generis dicuntur illi, qui realem aliquam subjecti persectionem exprimunt; poserioris vero, qui negationem persectionis in subjecto deis signanr. Sic extensio, ingura, atque sapientia sunt modi potivis contra Vero negativi ignorantia, caecitas, tenelua, aliique id genus plurimi. Animadvertendum tamen est, non omnes moris , qui negativis nominibus exprimuntur, esse negativos. Plerique enim positivi sunt, quamvis nominibus negativis designentur. Id enim ex eo provenit ,

52쪽

Pars Prima. 29

De Ari telis catego riis , etusto pr.edicamentis.

73. Ategoria est ordinata qtiaedam eorum attributorum series, quae de substantiae individuo enuntiari a nobis possunt. Pra amenta propterea haec vocari etiam solent, quod scilicet unum praedicari de alio apud Logicos, perinde sit , ac unum de alio diei,

unde patet discrimen maximum praedicamentorum a praedicabilibus. Pra ab lia namque nonnisi modum delignant, quo attributum enuntiari potest de subjedio. At vero praedicamenta exprimunt attributa ipsa, quae enuntiantur. Archytas Tarentinus, ut, Boethio teste, quorundam fuit opinio, omnium primus numerum, atque nomen pradicamentorum excogitavit, deque illis libellum contexuit. Archiar, inquit ille, duos composuit Iuros, quorum in primo hae decem praedicamenta disposuit. Inde posteriores quidam , non esse Aristotelem hujus d visionis in υentorem, suspicati sunt , quod Pythagoricus vir eadem scripsisset: in qua sententia Iambl cus Philosophus est non ignobilis , evi nomconsentit Themissius neque conredit , eum fuisse Archytam , qui Pithagorιcus , Tarentinusque esset, quique eum Platone aliquantulum vixisset, sed Peripatet eum aliquem Archytam, qui noυo operi auctoratatem υ tuis

state nominis conderet sa). Alii tam dii eiusmodi inventum Aristoteli acceptum referunt. Verum, utut de auctore res sit, illud pro certo habemus, decem praedicamenta ab Aristotele , cui omnes adstipulantur Scholastici, numerari, videlicet substantiam, quantitatem , qualia ratem , relationem , actionem , payionem , ubi , quanaeo , situm , de habitum.&ιbstantia. 7 . Substantia nomine, mea quidem sententia, hic non intelligiis tur ent per se existens , atque adeo id, quod in entis divisione accidem ri opponitur, sed specifica natura , sive essentia individui substantialis, cujus attributa in hac serie recensentur & explicantur. Praedicamenis1alem idcircosubstantiam definiendam puto' ia, quod vespondesur qua- venti, quid essentialiter fit res quaeυis individua ,seu , quid sit illud subjectum nolis ignotum,iit Recentior quidam ait apud Cl.Facciolatum buin quo sunt affectiones o proprietates nobis nota . Essentia enim rei

53쪽

3o Logices

cuiust que, ut dicemus in Metaphysica, est primum , quod de re

quaeritur, omniumque attributorum , quae in ipsa re nobis patent, deque ea dici possunt, subjectum, principium, atque origo. Dividitur porro substantia ab Aristotele in primam, & secundam . Primam 'vocat substantiam indisiduam gularem. Secundam vero eandem ipsam substantiam appellat, quatenus est attributum essentiale, in quo plura solo numero diversa inter se plane consentiunt. Proprietates suistantia praedicamentalis s. Plures proprietates substantia numerant Scholastici ex Aristotele . Praecipuae autem sunt , primor non habere com ltrarium proprie loquendo. Ut enim suo loco explicabitur, eontraria sdicuntur, quae ab eodem subjecto sese mutuo expellunt. Cum ergo lessentia individui sit primum in re , atque adeo subjectum non ha- lbeat, in quo recipiatur, nequit habere contrarium . Poc est tamen luna substantia dici alteri contraria ratione qualitatum , quibus affecta lest . Sic aqua, & ignis ratione caloris, θ' frigoris, humiditatis , dc -- lcitatis, quibus donata sunt , sibi mutuo adversantur.

6. Secundo: esse subjectum contrariorum , earum scilicet assecti num, sive qualitatum, quae ab eodem subject o sese imi tuo expellunt. In dividui enim essentia est id, in quo, tamquam in subjecho, omnes illius Getiiones recipiuntur. III. 77. Postremo: non suscipere magis, ct minus. Unus enim homo non est magis homo, quam alter, quamvis, si penes illa attributa, quae ad hominis essentiam non pertinent, spectetur, unus altero persectu reipsa sit, vel esse possit. Quantitas. 78. Dantitas in genere est illud attributum, penes quod duo, si inter se mutuo comparentur, aq-ia, vel in aqualia dici solent. Pli

54쪽

Pars Prima. 3I

res ideireo sunt species quantitatis , cum plura sint attributa , ex quibus duorum aqualitas, & inaequalitas repeti possunt. Prima itaque dicitur quantitas perfectionis, eaque iis Omnibus competit, quihus, ut ait S. Augustinus, idem omnino est , esse majus , quod es

prefectius sa). Secunda est quantitas virtutis, nempe major, minorve extentio activae potentiae 1 ut cum dicimus , Solis vim in sublunaribus excedere virtutem illam , qua in iisdem corporibus astra quaeque donantur . Fortius enim ille agit, atque ad longe plura , quam aliud quodvis astrum , virtute sua sese extendit. Τertia est quantitas molis , sive magnitudinis , nimirum entitativa corporum extensis. Quarta est quantitas discreιa, sive numeνica, vel multitarinis. Dicuntur autem multa, qtiae a se mutuo seiuncta reipsa sunt, vel ut separata spectantur. Hoc tamen loco nonnisi duae po- stremae quantitatis species, multitudinis. scilicet, atque molis, in teuliguntur. Proprietates quantitatis.

s. Prima simulque praecipua quantitatis proprietas est , esse βιη-damentum aqualitatis, o inaequalitatis. Etenim nonnisi ratione quantitatis, ut patet, duo inter se aequalia, vel inaequalia dicuntur. 1 Ι. So. Secunda r non halere eontrarium . Nullum enim est attributum , quod quantitati adeo contrarium sit, ut a subjecto , quod afficit, illam expellat.

81. Postremae non suscipere magis er m nus . Unum quippe non . dicitur magis quantum altero, sed majus.

Qualitas. ' . a 82. malitas hie non sumitur pro omni illo attributo, quod enuntiatur de re, cum quaeritur, qualis res ipsa fit hoc enim sensu etiam disserentia essentialis potest qualitas nuncupari , sed illud dumtaxat attributum, qualitatis nomine, intelligitur, ratione cujus duo acciden-

55쪽

s a Logices

partiter sibi mutuo sinim sent, vel dis ilia. Dividitur autem qualiatas ab Aristotele primo in habitum ,& dispositionem. Secundo in naturalem potentiam, & naturalem impotentiam. Tertio in passonem patibilem qualitatem. Postremo in )formam, defiguram.

83. Hubitus est firma facilitas agendi, actius potentiae superaddita. Dispositio vero non est, nisi proclivitas quaeda in potentiae ad age dum. Hinc dispositio non differt natura ab habitu , sed tantum gradu, ut jure proinde inchoatus halisus vocari illa possit. Porro habitur vel aequisitus est, vel inosus. Prior ex Tullio est constans se asselata animi, aut eorporis aliqua in re perfectio, non natura data , sed studio industriaque parta sa). Posterior vero is est, qui actum omnem praecedit. I I. 8 . Nataralis potentia est vis naturaliter nobis insita , qua oper mur, vel contrariis resistimus, ut ingenii acumen in homine, duruties in lapide &c. Contra vero naturalis impotentia est carentia vi tutis ad agendum, vel ad resistendum contrariis.

8s. Patibilis qualisas est affectio sensibilis firmiter inhaerens subjecto , ut aueri in cycno, nigredo in corvo &e. Passis est affectio itidem sensibilis a subjecto cito transiens, ut rubor in vultu ortus ex Verecundia, & pallor ex subito timore proveniens. I V. 86. Forma , sive pulchritudo est apta figura membrorum cum coloris quadam se avitate b . Figura vero est terminus, quo corpus undique

circumscribitur. Proprietates qualitatis.

87. Tres sunt proprietates qualitatis . Prima r esse fundamentum

56쪽

Pars Psima. 33

identalis smisiturin s , o dis inititudinis, scuti quantitat est sumdamentum aqualitatis , & inaequalitatis. I I. 88. Secunda r ha re conι rarium, videlieet esse hujusmodi , ut en eodem sub exuo una ab alia expelli possit.

89. Tertiar posse intendi, o remitti , sive, ut aiunt' Scholae .smsipere magir , o minus. Id tamen non omnibus quaAtatibus commuisne est. Nam unus circulus non est magis circulus, quam alter , &tamen figura unam qualitatis speciem, ut pater, constituit. Relatio. o. Retitio est ordo unius ad aliud. Dividitur in realem , & να- ιionis. Prior est illa, quae datur inter duo, quin intellectus noster eorum unum ad alterum reserat r ut aquatitar inter duo ligna palmaris longitudinis. Posterior vero ea est , quae ab intellectu , duo

inter se mutuo comparante, depender , ut cum mens nostra or)inem

inter aliqua constituit, unumque alio prius , ali pae posterius ipsa d nominat. Relatio ν Iis duplex itidem est , quarum una intrinsecura ἐυeniens, altera extrinsecus adveniens nuncupatur. Reiatio intrinse-etii adveniens dicitur illa , quae consurgit inter extrema , statim ac in rerum natura posita sunt, ut similitudo inter duo alba . Retitio vero extrinsecus adveniens vocari illa solet , quae ab externa aliqua conditione, ut inter extrema resultet, necessario dependet. Hujusmodi est relatio agentis ad passum, haec quippe exigit, ut prius Cer-.ta quaedam agens inter atque ipsum passum ponatur approximatio. In omni porro retatione quatuor, Scholasticorum sententia , distinguenda occurrunt, subjectum scilicet, sive id, quod ad aliud resertur: terminur, sin id, cui subjectum comparature fundamentum, sive vatio, penes quam illa duo inter se mutuo conseruntur r & ipsa -- Iatio, sive ipsorum terminorum ordo . Sic in relatione si initidinis,

quae habetur inter duo alba A, B, album A est subjecium , album B est terminus, albedo est fundamentum, de ilituri est ipsa velatio. Pbit. Ment. T. L. C Pro. Disitirco by COOste

57쪽

Logices

Proprietates relationis.

r. Prima est : relata diei ad eonvertentiam . Valet enim, si album A est fimile albo B, etiam album B est Iimiis albo Asa. secundar velata esse simul tempore, atque natura. Nam , uno velatorum posito, alterum itidem ponitur, & uno sublato, alterum quoque tollitur s unde nequit esse Pater, quin habeatur Filius , de

s3. Tertiar esse fimul eognitione. Patet ex natura velationis . Cum enim relatio dieatur de re, quatenus ad aliam ipsa resertur, cognosci unum relatorum non potest, quin alterum quoque cognoscatur.

94. Actio est id, quo causa actu agens dicitur. Id vero passio, quo subjectum acta patiens denominatur. Aictionem esse aliud a vi activa causae, & passionem aliud a potentia passiva subjecti, nemini dubium est, experientia demonstrante , extare posse causam, quinimo extare reipla, quin actu agat, 'uemadmodum etiam subjectum , quin actu patiatur, quamvis causa etiam tunc vi agendi polleat, & subjectum vi passiva donetur. Aetio itaque, & p o sunt relationes, requidem extrinsecus advenientes , sum scilicet ad eas habendas satis nequaquam sit, ut causa, & subjectum existant, sed conditio , e trinsecus ponenda, necessario requiratur. Proprietates aerionis , er passonis.

58쪽

Pars Prima. 3s

sest actioni , nisi ratione Armarum, eatoris scilicet , atque tuae per eas in subiecto producuntur , patet , quonam sensu verumi, actionem, dc contrarie sibi mutuo adversari. II.ς6. Secunda est: posse furenae , & vemisti. Sic a F;o, qua ignis li-

num comburit, antentior validiorque ea est, qua illud tantum e ccat. Verum nec ista quia em proprieras per se convenit actioni, sed illi competit ratione dumtaxat principii, seu et irtutis, qua causa op ratur, & effectum producit.

Ubi, Quando, Situs, ct Habitus.

s . in est reIatio rei ad Iocum . mando est respectus quidam eiusdem rei ad tempus. Situs est dispossitio partium in loco, ut sed re, stare, M. Habitus est comparatio rei ad vestem. At de his plus. quam satis.s C H o L Ι Ο N L. 98. Dixit praericamenta seviam esse attriautorum, qua de substant alviadis dua quavi, possunt , deque illo enuntiari . Nunquam enim eo adduci poteram, ut arbitrarer, Aristotelis eategorias esse coordinationem generum , Sc specierum , quae sub genere supremo entis continentur , at- qtie adeo naturalem entis divivonem in illis, ut vulgo creditur, e hiberi. Haec enim entis divisio illegitima prorsus esset. Etenim pr mo: inter ens, & noυem ulit ma praericamenta datur accidens. Secundo: quia, cum quantitas, & qualitas sint accidentia absoluta, cetera ve. ro sint attributa relata ua, atque insuper horum aliqua sint intrinsecus advenientia, Ac alia extrinsecus a venientia, primo dividendum suis. set aceidens in absolutum, & respectivum, tum accidens respectivum in intrinsecus adveniens, dein extransecus adveniens, antequam illa recenis serentur. Tertiorqilia nulla hic traditur divisio sicuti nee quantitatis, de qMalitatis, quamvis substantia sit ens nobilius acei dente geaceidens absolutum praestantius sit respe Iiυο. Postremo e quia divisio sab-santia in primam, & secundam non est divisiosperioris in inferiora, neque ista membra sese inuruo excludunt , quemadmodum legitima divisio postulat I. 17. . Accedit, rationem, qua denarius pradicamentovum numerus ὸemonstrari vulgo solet, nostram potius hac de re, quam Schola ilicorum, sententiam evincere. Ajunt enim, decem esse C a W- Dissiliaco by Gorale

59쪽

36 Logices

pradicamenta, quia decem stini, qtiae de individua , puta de Petro; quaeri possimi. Nam potest, inquiunt, de illo quaeri primo quia fit,& ecce, dicunt, substantia. Secundor quantus fit, de ecce quantityu.

Tertior fit, dc ecce qualitas. Quarto: utrum sit Pater, an Filius Dominus , an Servus, dc ecce retatio. Quinto: an aliquid operetur , &ecce a iis . Sexto et num aliquid patiatur , dc ecce passo. Septimor quo in loco consistat , Sc ecce abi. Octavo quo tempore ortum duxerit , ecce

quando. Nono: quomori fit in loco, & ecce fitur. Postremor qualiteν' indutus, Se ecce halitur. An porro ista ratio idonea sit ad divisi nem entis ostendendam, ipsi viderint Seholastici. s C H O L I O I M. q. Quemadmodum praedicamentale dicitur id omne, quod sublino aliquo decem modorum, qui hactenus numerati sunt , continetur, ita transcendentale contraria ratione illud omne vocatur , quod hanc praedicamentoram seriem plane exsuperat, simulque pluribus comvenire ex aequo potest. Sic transtendent alia sunt attributa entis , unius, veri &c. propterea nimirum quia non mi nus substantia , quam accia dans sit ens , omnia ex aequo sint unum, singula sint vera &c.

De attributorum oppoisitione.

Ioo. Ttributorum oppositio, quae iacomplevi etiam dicitur, ut ab Oppositione propositionum, quam eamplexam vocant Logici, discernatii , est meoin possibil itas duorum attributorum in eodem siti lecto. Dividitur in potivam, Se negatiυam. Prior est illa, quae inter attributa positiva; posterior vero, quae inter attributa, quorum unum negatio alter us est, versatur. Utraque dividi insuper solet bifariam, scilicet in eontrariam , & νeΔιλ- s negativa in eom radia

Mariam , di privativam is 'possis contraris. ror. Attributa conrmaνὼ opposita dicuntur illa, qua sub eoaeem gene re posita , maxime inter se distant, eidem suscepe oo vicissim insunt, a quo sese mutuo expellunt , nisi eorum alterum insit a natura. Videlicet, ut diis attributa sibi mutuo eontrarie adversari dici possint , requiris

60쪽

tur primo, ut sint sub eoaeem genere, nimirum vel prox mo, vel remoto .. Sic albedo, & nigredo, quae simi qualitates contraria, continentur sub eodem genere proximo coloris, quemadmodum justibia, & injustitia, quae eontravia qualitates itidem sant, sub eodem remoto qualitatis genere reeeriuntur. Hinc nulla est contraria oppostis, nisi uterque terminus sit aliquod positivum , quippe si secus, idem genus haudqua- qtiam dividerent . Requiritur secundo, ut maxime distent inter se. Videlicet contrarie non opponuntur attributa, nisi tanta sit eorum dic similitudo, ut par in rebus aliis sub eodem genere positis inveniri minime possit. Hujusce proinde conditionis desectu, frigus, 3c tepor non sunt quaIitates contraria , quia tepor, praeter genericam tactior qualitatis rationem, aliquid destitore participat. Requiritur tertio, ut eidem susceptiuo non nisi υ eom in sint. Si namque in eodem subjecto simul possent consistere, non essent incompossibilia, atque adeo minime inter se opposita. Nulla idcirco inter substantias veraeontrarietas est; eum subjecto inesse illis prorsus repugnet. Hinc requiritur postremo, ut ab eodem subjecto sese mutuo expellant ,salva subjecti essentia , nia

si tamen eorum alterum 3nfit a naturar, quia tunc nequit a subjecto exinpelli , quin subjectum ipsum pereat, ut patet de albedine in lacte, quae destrui in eo non potest, quin illud corrumpatur.

Lex contrarie oppositorum.

Ioa. Inrer eontraria oppolia datur medium , quod utrumque exelu, dis, nee raro quod de ueroque participat . Cum cnim subjectiim possit Decessive coluraria recipere, Pa in essentiatiter destruatur , neutrum illorum ad subjecti essentiam pertinet , neque ulla in eo contradictio est, ut subiectum utroque simul extremo careat, quemadmodum patet de ligno , quod natura sua neque album est, neque nigrum. Itaque inter eomvarie opposita exstat medium , quod utrumque eontrarium excludit. Medium quoque plerumque datur inter contuaria, quod aliquid de utrisque participat. Sic tepor aliquid continet eau-

vis, de aliquid floris, sicuti etiam color flavus aliquid albedinis, de aliquid nigredinis, ut docent Physici, comprehendit. Oppositio relativa.

ro3. Oppostis relatsis est ista posmilitas duorum attritutorum v iativorum in eodem sufecto , vespectu ejusdem termis . Hac ratione adversantur sibi mutuo Paιer Fitius. Nam fieri nullo modo potest, Phil. Ment. r. I. C 3 ut Diuitiaco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION