장음표시 사용
31쪽
52 tentae, atque indultae Pro modo morborum se. Mel Iio. dici vero ideo dicti sunt, quod duabus eommunibus medendi rationibus in omnibus morbis utebantur, altera in brevibus, altera in longis: istamque rationem methodum appellarunt. Triplicem autem statuerunt
omnium morborum, qui corporis universitatem assiciunt, naturam, scilicet relaxationem, constrictionem, et tertiam ex dilabus illis conflatam conditionem. Inde tria exoriebantur omnium medicamentorum genera, alterum eorum, quae corpus laxant, alterum
eorum, quae illud stringunt, et tertium ex duobus illis compositum, scilicet remediorum, quae partim stringunt partim laxant. Galenus autem per quatuor illa rerum omnium, ut opinabatur, primordia diversi ordinis quatuor summis
qualitatibus distincta, calore, frigore, siccitate, liquore , ita ut aliud modo plus, modo minos calidum sit, seu potius calefaciendi potestatem liabeat, aliud eodem sensu frigidiam, aliud siccum, aliud humidiam
diversas medicamentorum sacultates si minus vere, at satis facile explicavit. Paracelsus universam de simplicibus medicamentis νcientiam brevissimo studio complexus est. Eni in vero
in singulis istis remediis signum inesse dixit, quo conspicientibus suam virtutem produnt. Signum autem istud a remedii figura, sorma, colore petere sOIebat , quaa qualitates prout ad la anc illamve corporis
32쪽
humani partem similitudine accedere arbitrabatur, . ad ejusdem partis morbos remedium illud aptum esse
judicabat. Hac de caussa qui hanc doctrinam sequuti sunt Signaturistae sunt appellati.
At cum Cartesii opiniones de rerum natura Valere coeperunt , ipsae medicaminum facultates , atque actiones per materiam subtilem. ac per elementa diversi ordinis explicatae sunt. Interea temporis mathe-inaticae disciplinae inclaruerunt , quare haud mora in medicinam quoque invectae sunt. Inde M inclicina mechanica, hydraulica, geometrica facta est, indeque medici doctiores habiti ex varia minimarum par tium figura et morborum varietates, et diversas remediorum actiones, et 'potestates explicare studue
Per illud tempus Chimici omnem in friae provinciae fines proserendos curam intendeban P. Principio quidem audacia, vesanis clamoribus, et nonnullis vagis observationibris tota illorum scientia nitebatur, ted deinceps societatem aliquam cum mathematicis inire finxerunt, et demum cum physicis foedere icto, paulatim adeo viribus succrevere, rit et mathemali-
eis bellum indixerint, illosque a male partis provinciis depulerint, et ipsos physicos suis servire Commodis coegerint. Primo servescentiis suis, suisqi e acidis, alcalibus, oleis, phlegmate, spirituque medica minum vires explanare conabantur; quare sedulo
33쪽
istorum suorum initiorum rationem in mullis e poribus per ignem quaesiverunt. At hoe quaestionis genus cum penitus incertum, maximisque erroribus obnoxium esse intelligerent, ideo aliam ingressi viam initia illa , ex quorum unione res proxime existunt , cognoscere studuerunt, certis quibusdam, et pro renata diversis eorporibus adscitis, quae aliqua ex illis initiis, quae maxime diligrint, a caeteris divellunt, sibique adjungunt . Hanc investigandi rarionem analysim humidam nominarunt. Εjusmodi porro analyses maxime comparatae sunt, quamobrem proxima rerum initia identidem detegamus; atque aptiorem.
viam ostendunt, qriam in medicamentorum usu instare debemus . Qui vero ex hujusmodi quaestionans medicas remediorum iacultates sciscitati sunt, hi longe a veritate aberrarunt. Nam si aquas minerales excipias, rerum initia plerumque inter se strenue permis entur, ita ut, quae res ex ista unione existunt, facultates praeserant longe ab illis diversas, quae singulorum initiorum propriae sunt . Quamobrem eis,
istoxum virtutes sedularum pervestigationum ope innotescerent, notitia haec admodum parum valeret ad
saeuitates rei ex illis compositae diuinandas, nisi
eam esse partium corporis, quibus res illae admovendae essent, conditionem constaret, ut hinc novae, atque per accuratas observationes satis eo itae societaten orirentur. Postea vero quam permultis in-
34쪽
geniosis atque sitbtilibus inquisitionibus plures ela rissimi viri, sed praesertim Halesius, Prie silexus, Cain venditi, et Lavolserius in vulgaribus corporibus deli
tescentes res aliquas coin pererunt, quae vinculis illis solutae aeris speciem sumunt, quibus propterea primo fuidis aeriformibus deinceps gas cognomen fuit,
istarum doctrinam et ad corporis humani naturam, et ad diversas illius aberrationes, et ad remediorum saeuitates explicandas non nolli Chimicarum opinionum studiosi ex more transtulerunt. Quamobrem
cum ex quinque praecipue simplicissimis prinei piis
corpu humanum constare, scilicet ex Oxigento, exuzoto, ex hydrogenis, ex calorico, atque ex Phosph ro, morbosque fieri ex perturbata istorum naturali
aequilibritate existimarent, remedia nullo alio pacto Di,i illius aequilibritatis restitutione addendo, qΠod deficit, vel detrahendo, quod superest, sanitatem a Liarre posse judicabant. Inde remedia omnia in decem summa genera distribuerunt, quorum quinque imminutioni redundantium principiorum inserviunt, reliqua deficientium redundantiae. Praeterea unΠmquodque istorum generum in duo minora dispertive-Tunt. Etenim non omnia eodem modo principii alicujus aut deficientis , aut redundantis vitio oc Currunt, sed alia illud vitium reapse tollunt, alia vero eorpus tantummodo ad ejusmodi ablationem praepa- nt. Ita exempli eatissa in Oxigenti redundantia alia
35쪽
redundantiam Illam timinuere, et Oxigenium ad naturalem aequilibritatem reducere Valent, alia aritem corpus ad hanc imminutionem, atque aeqnilibritatem aptius reddunt. Quae autem de Oxigenii redundantia protuli, eadem et de illius inopia, et de similibus aliorum principiorum, quae paulo ante indicavi, vitiis dicenda sunt. At doctrinam istam potius ad ingenii ostentationem, quam ad aegrotantium utili latem consectam fuisse haud injuria putare possumus; nam neque simis sundamentis innititur, neque ullam , ut arbitror, lucem in remediorum usu affert. Ponamus jam ex quinque illis principiis universum hominis corpus constare, illa tamen corpus istud nequaquam proxime componerent, sed diversasna unione ejus magis patentia atque proxima elementa efficerent. stuppropter si medicamenta in e trema illa principia potestatem exercerent , ac illo-Tum propor tionem mutarent, id, ni fallor, perinde esSet, ac colpus ipsum dissolvore. Adde, quod dissei te eat intelligore, qua ratione exigua aliquando remedii copia cito morbum sanare posset magnis conci lationibus gravarum, si mala ista ex perturbata illorum initiorum aequilibritate emanarent . Nam si exempli caussa corpus ex inopia agoti laboraret, opor-
teret, ut in remedio illo tanta ejus aetoli quantitas contineretur , ut quod per totum corpus deficeret, Splere posset. Praeterea si China ex Oxigenii inopia
36쪽
robur corporis auget, cur idem efficit Oaeidum rubri inferri, qnod Oxigenio abundat ' Cur acidum nitrictim, et acidum Prussicum, quornm ut ruinque ex Oxigrnio suam acidam qualitatem habet, tamen adeo viribus disserunt, ut alterum excitandi potestate polleat, alterum vim vitae imminuat, atque prosternet 8 Demum etiamsi rationes omnes constarent, qrio pacto morborum naturae notitiam assequi possemus, nem
Pe qua Via Possemus cognoscere, quodnam ex illis principiis peccaret, et qua ratione copia ne, an inopia, atque vitio illo congredientium principiorum igno-Tato, quamnam normam in electione atque usu medicamentorum haberemus 3 Sed et metaphisi cum ingenium nonnulli medicorum principes in remediorum doctrinam invexerunt. Ita olim Athenaeus sectam quandam confinxit , cuipneumaticae cognomen fuit ex eo, quod auctor ille spiritum primas ferre in humani corporis dispositi ne, sive aeconomia, illumque omnibus animalis vitae sunt ionibus praeesse, atque ex ejus laesione morbos omnes oriri arbitrabatur. Quare remedia spiritum illum aificere putabat, et pro diversa istius affectionis ratione diversas in corpore commotiones, ac mutationes fieri. Utrum vero pro illo spirita animum intellexerit, an aliud quodpiam haud constat. Caeter uindoctrina ista valde convenit cum illa , quam de Archeo suo Paracelsus, atque Hel montius Prodiderunt.
37쪽
Praeterea plures clarissimi viri vim neselo quam per
omnes corporis partes diffusam statuerunt, quae illarum partium lanctiones moderetur, et comervationi sanitatique omni ope consulat. Vim istam naturam nominarunt; et remediorum effectus magna saltem ex parte ex istius virtute et providentia sciscitati sunt; neque vero quid illa natura esset, definiverunt. Statilius autem hunc principatum animae detulit. At obscurae istae explicationes nulli in remediorum administiatione usui esse quEunt. Cullenius fluidum quoddam subtilissimum nervorum ope pene in omnes corporis humani partes deseseri, illaminaque vitam, et movendi, ac sentiendi saeuitates sustinere putat. Huic suido nerisso cognomen addidit, quod a spiritibus animalibus Boerha-avit, atque Hallei i in eo potissimum differt, quod spiritus isti propriis, nulloque modo aspectabilibus
minimis canalibus continentur, fluidum autem Cullenii partieulis nervorum propriis interjacet, et peristarum intervalla ita dispertitur , ut illius extremae particulae sibi motrio proxime adjaceant, quare, ali
qua mota, et caeterae eommoveantur. Itaque si in
aliqua eorporis parte ex admoto stimulo fluidum illud concitetur, concitatio ista per eontinentem nervum ad illum capitis loctim pervenit, quo ex omni corpo Tis parte rerum sensus deseruntur veluti ad quoddam ςentrum, ex quo etiam per proprios nervos in diversis
38쪽
eorporis partibus voluntatis arbitrio motus excitaniatur: ideo locum istum et Cni lenius, et plures alii
auctores sensorium commune appellare consueverunt,
Praeterea Cullenius partes simplices , quae in vivo animali facultates produnt, quibus a morte orban tur, scilicet sensum, atque illam, quae vulgo irritabilitas vocatur, ab illis distinxit, que iisdem facultatibus tum in vivo, trim in mortuo animante carent ;et primas cum Gaubio sOIaum vivum appellavit, secundas solidum simpleae . Hisce positis , duas in remediis agendi rationes constituit, quarum altera solidum simplex , altera solidum vivum afficiant. Ex illa tres mutationum species in fibris sunt, nempe
earum contractio, remissio, et erosio: ex hac autem
status interjecti fluidi nervosi mutatur, quae muta tio ad eommune sensorium delata ipsum ad aliquem quasi repuIsum excitant, unde varii generis Concita tiones xeu mutationes in diversis eorporis partibus orbuntur pro primae illius remedii actionis varietate , cui 'etiam Collenius addit quandam natiarae provi dentiam, qua aliquando vis vitae sponte summa ope nititur, ut ea arceat incommoda, quibus vehementer angitur , aut ut aliquos effectus edat, quibus maxime illi opris est. Praeterea aliquando et chimicis nitatibus remedii enm aliquo humani corporis humore utitur , qui ejusdem remedii singularem aliquam iacultatem expilicet. Ita cullenius hisee vagis,
39쪽
atque obsearis additamentis simplicitatem doelrinae. imminuit, illique noctem quandam atque ambigui talem offudit. Caetern m eorum, quae solidum vivum aifieiunt, quin ullum humorum profluvium, aut ul-Ia alia in his satis conspicua mutatio proxime sequatur, quinque summa consecit genera, in quorum primo roborantia, in secundo incitantia, in tertio sedativa nurcotica, in quarto frigerantia, in extremo antispasmodica contrientur. Roborantia corpo iis robur augent; incitantia humores commovent, et vim vitae extollunt ; sedativa narcotica, quae alii postea de trimentia nominare maluerunt, vim vitae deprimunt, dejiciunt, prosternunt; frigerantia corporis calorem minuunt, antis modica demum contractiones solidi vivi tollunt. Caeterum Auetor iste
omnem peculiarem facultatem , qua quibusdam morbis abdita propitaque virtute, quam speciscam dicunt, medeantur, remediis denegavit. Ipse hane Cullenii doctrinam in iis, quas ad illi us materiam
Medicam opposui animadversionibus , omni ope, atque opera citravi ut magis perSpicuam, emendatam , atque probabilem redderem. Deinceps alia etiam adisdidi, quorum mox adumbrationem aliquam exhibebo. Demum non ita multis abhinc annis quoddam doctrinae genus generalium nonnullorum essectuum
contemplatione innixum in medium prodivit, quo maxime et Materiae Medicae, et universae Medici-Diuiti reo by Gorale
40쪽
.mae studium eonirali itur. Brunonus Anglus Medi euaprimum Cullenii di,cipnius, deinde aemulus ac adversarius docti inani illam exco itavit, illamque statim quam plurimi sequuti sunt alii rei novitate et quadam elegantiae specie adducti, alii ab illius facilitate, et brevitate illecti. BIunonias enim omnes morbos generales ad duo tantum genera retulit, alterum eorum, qui nimio robore, alterum eorum, qui nimia debilitate peccant, primos stenicos, secundos aptenicos nunci pavit, atque omnem morborum compositionem penitus rejecit. Remedia autem sola in
citandi potestate instrui statuit, atque in lioc tantum inter se differre ait, quod alia aliis liac virtute praestent, proindeque sedati Dam facultatem , quam supra memoravi, omnino sustulit. Brunonis opiniones nonnulli clarissimi scriptores sustus exposuerunt, et in aliqua parte emendarunt. Atque Vir ingenio, varietate doctrinae, et vel ipsis literariis certaminibus
clarus, qui jam inde a principio illas amplexus est, ab ipsis postea nonnihil deficiens potestatem sedati-Nam remediis mutato nomine restituit. Neque vero
hac ipsa aptissima additione varii remediorum esse-etus explanari poterant, quare illustria Petrus Antonius Bondioli olim meus auditor, postea Sodalis, atque magno scientiae Μedicae detrimento praematuro lato peremptus tertiam facultatem adjunxit, . quam irritativam appellavit, quae non in universum