Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1764년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

224 DE SI NODO DIOEC E SANAdeatini statuta , Clericorum Seminarium a Pio IU. erectum suerit , &suppostum jurisdictioni , ac tutelae Cardinalis in Urbe Vicarii , ejus euiara , & actualis administratio commissa est Praeposito Generali , & Pres hyteris Societatis Iesu , quod legere est in Constitui. I 34. Urbani VIII. 4. Bullari tom. s. Dubitaverant nonnulli ex iisdem Religiosis, an sine violatione proprii Instituti , fas sibi esset , curam acceptare Seminarii ,

quod Episcopi subsit jurisdictioni : sed , pervolutis S. Ignatii Regulis ,

perpensitque suarum Generalium Congregationum decretis , nihil inventum est, quod praedicto regimini suscipiendo adversaretur , modo tamen

deputatio Rectoris , aliorumque Religiosorum, qui Seminarii praesint regimini, & disciplinae, ad Praepositum Generalem pertineat, quod a Conis gregationibus Generalibus, secunda scilicet sub S. Francisco Borgia, quarta lub P. Claudio Aqua viva , & duodecima sub P. Carolo de Noyelle

fuit declaratum . Cum nos munere fungebamur Secretarii sacrae Congregationis Concilii, Episcopus Civitatis Conceptionis in America Meridi nati , se plurimum adlaborasse , retulit , ut Clericorum Seminarium , ad Tridentini normam , in sua erigeret dioecesi I sed vel nullum , vel exiguum sane fructum ex illius jam propediem absolvenda erectione sper re , nisi ejus cura demandaretur Patribus Societatis Iesu ; cum di melle esset, homines seculares inibi invenire, ad Clericos in doctrina & pietate imbuendos , & Seminarium rite administrandum idoneos. Actum late de hac re in Congregatione habitam Iunii I 721. & deliberatum, danis dam esse Episcopo, quam poscebat , iacultatem , ita tamen , ut Seminaἀrium sit sub patrocinio , protectione , subjectione Episcopi , ejusque aluismui nominentur ab Episcopo ' quemadmodum habetur tom. a. Thesauri

Resolui. pag. I9I. Sub iisdem legibus, alia quoque Episcoporum Seminaria, aliorum Regularium gubernio reperiuntur commissa e cura siquidem Seminariorum civitatis Albani, & Senogalliae tradita est Clericis Regularibus , Scholarum Piarum nuncupatis e & nos ipsi Seminarii nostri Bon niensis regimen dedimus Clericis Regularibus S. Pauli , vulso Barnabiatis, non amotis quidem Deputatis, qui, juxta enuntiatas Tridentini sanis ctiones, Seminarii disciplinae, atque administrationi invigilent, sed eorumisdem auctoritate intra certos limites coercita . Post primam hujus operis nostri editionem , ad manus nostras pervenit Hsoria Sem nariorum Cl elealium studio Ioannis de Ioanne , Metropolitanae Ecclesiae Panormitanae Canonici , collecta , in qua de omnibus , quae ad rem pertinent , diligentissime agitur e quamque consulere poterit , quisquis exordia & progressus Seminariorum Episcopalium , optimamque eorum regiminis rati

nem noscere cupiat.

252쪽

CAPUT DUODECIMUM.

De non uis monitionibus in isnodo faciendis.

CLeriei constituti in Minoribus, nullum possidentes Melesiasticum

neficium , nisi Clericalem habitum , & Tonsuram deserant , alias. que adimpleant conditiones, quas Tridentinum sess. 13. cap. s. de resem. exposcit . fori privilmio non gaudent , quemadmodum idem Tridentunum ibidem sancivit. Possunt tamen iidem Clericales vestes, quas dimi. serant , resumere , & amissum seri privilegium hac ratione recuperare ἔmodo tamen id non fiat in fraudem , & nisi ab Episcopo fuerint illo . per sententiam, privati: potest quippe Episcopus Clericum, qui habitum Geseruit , ut illum resumat , monere , & si ter monitus non paruerit , potest per sententiam declarare , eum excidisse Clericalibus privilegiis , neque ad ea , quibus iam sponte per habitus dimissionem se abdicavit , esse deinceps admittendum et qua sententia prolata, etiam si Clericales vestes iterum induere propria auctoritate praesumat , ad sori privilegium

non restituitur.

Qxponentur οῦ putarunt nonnulli , posse Episcopum in sua Synodo universim edicere , ut Clerici , qui Clericalem habitum dimittunt , nisi intra trimestre numerandum a die , quo illum deponunt , iterum eumdem resumant , statim , & illico Clericalibus excidane privilegiis : neque illis prolaturum , si trimestri elapso , denuo habitum suscipiant trinae enim monitioni, quam privationis sententiam praecedere debere diximus, hane unicam declarationem in Synodo factam aequivalere autumant Panimoll.

deeis. 4 I. rem. I. Monaceil. in formul. legat. praes. tom. a. tit. Is . formia. s. num. 3.

Iiter fiat ad incutiendum terrorem Clericis contumacibus , scuti re ipsa in pluribus Synodis eam factam vidimus , inutilis tamen est ad inducenis dam statim privationem, quam comminaturo quoniam , etiam hae generali monitione praemissa, in singularibus casibus necessario conficiendus eis xit iudicialis processus super transgressione, & contumacia ejus , qui Synodali decreto non obtemperavit ' ae propterea fieri nequit , ut alio odidine iudiciario non servato , illa sola declaratio vires habeat quempiam vandi iure resumendi habitum, quo ceteroquin potiretur.

piscopus , una cum Praelatis Regularibus , interesse , di praesidere potest electionibus Abbatissarum , quae praeficiendae sunt in monasteriis iisdem Regularibus subjectis : in eujus Constitutionis sequelam , a sacris Urbis Congrmationibus decisum est, debere Regulares suturam electionem Α, m. I. P b, Diuili od by Corale

253쪽

116 DE STNODO DIOEC E SANAbatissae Episcopo denuntiare; & si Episcopus dixerit, se velle per se, vel

per alium eidem electioni interesse, teneri Episcopi adventum, usque ad praefinitum tempus, exspectare . Iam vero, ne Eei scopus gravetur onere suam voluntatem singulis vicibus manifestandi , eidem consulunt Docto res, ut semel in Synodo generatim declaret, se uti velle facultate a Gre gorio XU. sibi facta , & quarumcumque Abbatissarum, quantumvis' eκ- emptarum , electionibus semper , & quandocumque interesse: hae enim declaratione semel in Synodo emissa ligari Regulares , ne Episcopo in consulto , Abbatissarum electionibus praesidere valeant , perinde ac si in singulis specialibus casibus suisset Episcopi voluntas expresse iisdem significata, recte probat Monaceil. in formul. legaI. rom. 3. pag. 387. V. Multa , quae controversas spectant inter Episcopos , & Praelatos

Regulares , quoad electiones Abbatissarum , his subjectarum , saepius exiscitatas , legi possunt in solio sacrae Congregationis Concilii , habitae die

Aprilis r 727. a nobis , ejusdem Congregationis Secretarii munus tunc obeuntibus , exarato , & edito a Bartholomaeo Liveretani Thesauri Resolui. tom. q. pM- 47-

254쪽

LIBER SEXTUS.

DE CONSTITUTIONIBUS IN DI CESANA SYNODO EDENDIS, EARUMQUE CONSCRIBENDARUM METHODO. CAPUT PRIMUM.

Summa fatuendorum in Diareesanis senodis.

REM nedum dissicilem , sed plane impossibilem aggrederemur , si in

animo nobis esset , cuncta sigillatim exponere , quae in Dioeceianis Synodis constitui possint d innumera quippe sunt mala , quae in hanc , aut illam dioecesim irrepere queunt, quibus, opportunis constitutionibus,

sit occurrendum : cumque non eadem sit omnium locorum indoles, non iidem ubique hominum mores , non eaedem in omni loco simul inolo. scant morum corruptelae, nequeunt omnes t es cilicumque loco, & tempori congruere , sed quod unus dioecesis status hie & nunc. decernendum suadet, alteri dioecesi, si ibidem statueretur , inopportunum, inutile , &quandoque etiam noxium accideret, quod , in serius afferendis exemplis , ostendemus. Solum itaque generatim asserimus, debere Episcopum in sua Synodo constituere , quae ad vitia . coercenda , virtutem promovendam , depravatos populi mores reformandos , & Ecclesiasticam disciplinam aut restituendam, aut fovendam , necessaria & utilia esse judicaverit. Ut a tem saei lius remedia parare valeat, quae ingravescentibus in dioecesi moris bis medendis sint apta . expedire videtur , ut ante Synodum a Vicariis

Foraneis, Parochis ciuitatis, Monialium Confessariis, aliisque probis, &prudentibus viris sciscitetur , quaenam , eorumdem iudicio , in dioecesi, praecipue quoad administrationem Sacramentorum , verbi Divini praedic tionem , dierum festorum cultum & observationem , videantur corrigenda,& emendanda ' in Congregationibus vero , quae Synodo praemitti iolent, Theologos, & Canoni stas, doctrina , pietate , ac prudentia praeditos, de modo consulet, quo inolescentes abusus suaviter simul, & emaciter eradicari possint . Has omnes diligentias a Praesule Bonaventura k Episcopo. Montis Falisci , &. Corneli , praemissas suae Synodo Dioecesianae , ut ub rem ex illa fructum commissa sibi dioecesis perciperet, deprehendimus ex ordine ejusdem Synodi , a Francisco Gervasio typis edito anno ITIPEasdemque in omni Dioecesana Synodo adhibendas , sancitum est in e leberrima Synodo Provinciali Coloniensi , habita anno Is 36. ab Archi piscopo Hermanno , annoque Is 44. typis Venetis excusa , & evulgata ἔan ea siquidem pari. 14. eap. I 8. Collectionis Harduini tom. 9. ωl. 2O23

255쪽

Kis ... apud Metropolitanae, Calbedralium, Collegiatarum, Mnassariorum. que Praelatω , o praesertim schidiaconos , ac quor vocamus Decanos rurais

Ies , qui voeati sunt in partem solicitudinis EpiscopaIis , per Visaraum n frum in Ponti alibus , ac Micialem , disquisitio diligens fiat: m quae eae

illorum iudicis reformatione opus habere eomperientur , communi congilio eis mendentur. Hanc Coloniensem Synodum, Ialuberrimis sane, atque utilissimis Constitutionibus resertam , cum laudis significatione commemora ismus; at non eamdem laudem attribuere possumus eidem Praesidi Hermanis no , qui turpiter postea ad Luthera nos desecit , eaque de causa fuit a Paulo III. per judicialem sententiam Coloniensi Archiepiscopatu exturba. tus, uti narrat Cardinalis Pallavicinus in histor. Cone I. Trident. lib. s. eap.

q. num. a. oe 3. lib. 7. cap. I. I. lib. 9. cap. 23. num. I. iII. Opus est etiam . ut Episcopus sanctissima Concilii Tridentini de

Creta, summorumque Pontificum Constitutiones, sacrarum Urbis Congre- ationum sanctiones , suorumque Praedecetarum statuta diligenter expenisat, eum ut eorum inhaereat vestigiis, tum ut Videat , an illa excitata, iterumque inculcata , satis sint ad compescendos abusus , quibus Obsistere exoptat: non enim necesse est, ut in qualibet Synodo novae semper eon. dantur leges, sed quandoque expedit antiquas tantum instaurare, earumiaque insistere observationi; quod, inter ceteros, secisse comperimus Ioannem Episeopum Trecorensem , in sua Synodo, quam habuit anno I 23. relata is sepius cit. Nesaur. nov. udor. Μartene, & Durand. tom. q. cf. IIam ubi ait e Communi utilitati, oe grato regimini gregis nobis comis missi intendere cupientes, nibiι de novo, praeter unum inferius deseraptum ad praesens Raluentos ; sed potius laudabilibus flatutis Praederesserum ηος rerum , Asta designatis, per nos mature adissatis inhaerentes, Ῥsa saluta dicto. rum Praedecessorum nostrorum , inferius per rubricas adnotata, per nos ex multis aliis extracta, er alia, quae de iure procedunι , laudamus, oe approbamus , ipsaque, juxta eorum formas, tenores , volumus, oe' praecipimus , a sub is his iνis in-olabiliter obsemari. Ita cum nobis innotuisset, eo

plures abusus in Regno Poloniae invectos esse in usu oratoriorum dom meorum, ideoque, ad eos de medio tollendos, Epistolam encyclicam deis derimus ad Primatem , Archiepiscopos , & Episcopos ejusdem Regni . quae ineipit Magno cum animi noseri dolore , datam die a. mensis Iunii 37s I. & impressam rem. Ilarii nostri num. 48. collectis in unum Pra Meetarum nostrorum legibus hac de re constitutis , necnon resolutioniatas a Conga attonibus Urias , cum eorumdem Praedecetarum assensu ,

editis circa ea, quae in hujusmodi oratoriis domesticis fieri possunt, vesnon possunt, demum , 26. ita scripsimus: Quod se vos etiam id praest

re eurabitis , tit in Dioecesenis θnodis vestras , in vesris item Edictis , quae a vobis pro bono Diaeresis vestra regimine publicamur , Pantseiarum Decretorum , ac Resolutionum desuper .indicatarum observantiam ineuIcetis , duplex inde bonum extabit , ut cir vivam in vobismetipsis eorumdem mem riam Diqiliaco by Cooste

256쪽

νiam unaatu , atque ab aliis aut unorantiam expeliatis , aut eamdem, MN pote crassam deinceps, atque supinam, inexcusabilem reddatis . Hanc agem di rationem normam tenuerunt, atque in praesentia tenent nostri in D Iia Episcopi , cum aut Pontificiorum Decretorum , - θρον ni tis Ormtoriis condita sunt, summam in Sinnodis suis inseruerunt , aut in Appendiace ad ipsas senoris eadem decreta per extensum MFunxeruint.

III. Quoniam igitur specialia decreta , quae fieri oporieat , Episcopis

suggerere non possumus , eosdem monemus, ut scopum, ad quem Syn di colliment , studiose perpendant e inde enim iacili negotio assequentur , quae hie & nune specialiter sanciri debeant. Ut porro linis, quem Synodi respiciunt , magis magisque eorum menti insideat , & oeulis obversetur, praeter ea, quae lib. I. cap. 2. retulimus, alia subnectimus, illustrium Antistitum allocutiones, & monita, eorum Synodis plerumque praemissa, quibus diserte eausas explicarunt, propter quas illas coegerunt. IU. In Constitutione edita a Leone X. in Concilio Lateranensi dieitur, synodos cogi, νι dena ta eorrigantur et quae Verba expendens Erasismus Chater in iras. de jurisdictione in exemptos tom. a. pari. I. I 8..um. 2os. ait: Episcopalis Synodus instituta es quatuor ex causis , e quibustinam hic designat Pontifex: primo, aet depravata corrigantur ' secundo, ut ignorantes inseruantur: tertio , ut reguia morum, saturaque formentiar: qua ro , ut qua in Provinciali senodo decreta sunt, in Episcopali publieentur. . V. In Pontificali Romano sub tit. de ordine ad D dum , ita Episcopus praesentes alloquitur: Venerabiles Consacerdotes , . Fratres ninri uarissimi , praemissis Deo precibtis , oportes , ut ea, quae de Divinis .ciis , veι sacris Ordinibus , aut etiam de nostris moribus, nece atibus Eeci Iasicis a nobis conferenda sunt, eum charitate, er benignirare unusquisque vesrum suscipiat , summaque reverentia , quantum vale , Domino Muva re, percipiat , vel qua emendatione digna sunt, omni devotione unusquisque Meliteν sudeat emendare. VI. Initio statutorum Synodalium Ecelesae aeduensis anni I 299. quae raseruntur rom. q. Thasatiri nov. Aheerit. Mariene, & Durand σοι. 48 . haec leguntur e cuia humana natura de facili prolabitur ad delicta , expedit, tit homini noxius appetitus frenetur, re ligetuν legalibus eonstitutionibus, σpraeceptis, ut declinet probibita , permissa sequatur. Extant eis. ωm. 4. i. Saa. oe seq. Synodalia statuta Ecclesiae, & dioecesis Andegavensis, ab Episcopo Harduino anno I 423. edita , in quorum praefatione haec Episcopus loquitur: Cura Pastoralis incit , er suseepti regiminis nos insania pulsat aculeo , tanto velocius ad subjectorum nostrorum culpas , or morum correctionem a gere , quanto eas damnabstius desereremus incorrectas . Et postquam dioecesis suae vitia , 3c corruptelas longa oratione est prosecuintus , sic tandem praefationem absolvit : Ηine in , quod nos praemissorum consederatione debitum inest nobis remmo exequentes, vitia extirpare, vir νutesque inserere, ac saluti, O' periculis animarum subditorum nostrorum, T r. I. P 3 η Digili by Cooste

257쪽

rao DE STNODO DIOEC E SANA

nostrae promidere cupientes , ne sanguis eorum de manibus mseris in dis icti Iudicis examine requiratur, plurimorum scientiscorum , proborum, oe boue forum virorum duui consilio , probibitiones , monitiones , ordinationes , O Ratura, quae sequuntur, fecimus, constituimus m. VII. In amplissima Collectione veterum Scriptorum , & Monumento.

rum, edita a citatis Marzene, & Durand , rom. 7. col. I 223. reseruntur

statuta Synodalia Ecclesiae Ambianensis , condita anno I M. in quorum initio haee leguntur. Cum solum illud bene actum censeatur, quo vita bomianum corrigitur, nullique dubium exsat, quia ex decretis, oe legibus, statuistis , m consiturionibus humana coerceatur audacia, D' appetitus noxius ad juris tramitem reducatur ' ideo nos subditorum nostrorum mores ta melius reformare cupientes, nonnulla Ratuta decrevimus pro Iganda.

VIII. Episcopus Audomarensis in Synodo Dioecesiana anni Is 83. causam allegans, cur Synodus quotannis cogatur, ait: se dam sunt ita tamis munia mala, ut dioecesm unam integram obtineant, nec facile pusint, nisi communi consilio, o auxilio eorum omnium, qui in dioeces sunt, extimari.

Ad Me congruit, ut una eadem diaecesis, eodem uno modo , o' eisdem unis Iegibus uniυersa regatur . uuare recte a Patribus , m nomanatim a Tridenistinis Ratutum es, ut, pneter particulares Ecclesiarum viWtationes, quotannis etἰam Smodι Diaeeesana celebrentur , in quibus , congreeatis totius divresis capitἰbus omnious, saluantur ea, qua pro communi totius diaetasir bono fla- tuenda videri minor, oe caυeatur, ne quis bene constituta sunt, temerentur.

IX. Sanctus Carolus Borromaeus in praefatione ad Synodum Dicecela. nam Mediolanentem undecimam, quam , habuit anno IS8 . pari. AmEceles Mediol. pag. 399. Quoniam, inquit, praeci a quaedam evita sunt, in quibus exequendis longe languidiari Rudio, actum, , aut fortaso erebrius preeatum est id quod ex speculatione nostra . ehiepiscopali , quam in -- statione , aIisque munere praesare debemus , hoc 3pso praesertim anno , antisma ertimus ) ' ideo , ut prospiciamus , atque adeo caveamus , ne quid ex eo detrimenti jam institutae disciplina ratio , progressoque patiatur , moluiis

ruus his noctris monitis assiduam . eorum executionem excitare , eamdemquo

explicationibus augere, atque adeo ob oculos ponere, quo dissinctius, o cI rius , ob eamque rem facilius , m commodius in executionis usum ab iis ipsis , quorum interes , inducantur.

i X. Similia passim occurrunt in aliorum Episcoporum Diceceianis S nodis , quae scopum indigitant , ad quem Synodales Constitutiones colluneare debeant. Hunc prae oculis habeat Episcopus, ad illum suas dirigae

258쪽

CAPUT SECUNDUM.

sua methodo, quoque sermonis AG conscribendae μιθnodales conseitutiones.

NIhil peculiare dicendum occurrit de methodo, qua sint exarandae Syrinodales Constitutiones, nisi quod in memoriam revocetur monitum Isidori lib. 2. e molog. cap. Io. relatum Can. 2. disi. q. ubi inter ceteras conditiones, quas in lege requirit, has etiam exposcit, nimirum , ut sit necessaria , utilis , loco , temporique conmniens. Haud enim imitatione dignos putamus illos Episcopos, qui ut methodum retineant , quam a suis Praedecetaribus servatam vident , innumeras consarcinant , neque necessarias , neque utiles , neque tempori accommodatas Constitutiones : non animadvertentes , sapienter utique eas conditas fuisse a suis Praedecessoribus, utpote maxime convenientes aetati , qua suas celebrarunt Synodos ς hodie vero , mutatis rerum circumstantiis , esse prorsus supervacaneas . Inter plurimas Dioecesinas Synodos, quas pervolvimus , Synodum etiam percurrimus, anno Io . habitam ab Anastasio Germonio, Archiepiscopo I arantasiensi , cujus Constitutiones distributae sunt juxta ordinem iitulorum Decretalium. Ideo autem hanc methodum Gemonius eliuit, ut suo

Clero aliquod saltem specimen daret Iuris Pontificii , cujus plerosque prorsus jejunos , & ignaros deprehenderat . At si quis vellet eamdem methodum sectari , ubi Iuris Canonici studium viget , & scientia emicat, superfluis certe, atque inutilibus Constitutionibus suam repleret Synodum , dc potius , quam statuta suae dioecesiis indigentiis congruentia , novam videretur conficere collectionem juris communis. II. Synodus coacta ab Antonio Maria Gratiano , Episcopo Amerino, anno I sys. reserta est decretis Concilii Tridentini & laudabiliter sane :etenim celebrata cum fuerit triginta circiter annis post absolutum , & com

firmatum Tridentinum , necesse fuit , istius saluberrimis sanctionibus CINrum , & populum imbuere I quod ob eamdem ratiociem a S. Carolo Borromaeo in suis tam Provincialibus , quam Dioecesianis Synodis praestitum, ex earumdem discimus lectione . At eum hodie Tridentini decreta vulgitissima sint, frustraneum prosecto videretur illa transcribere , atque in Diceceianae Synodi Acta intrudere ; sed sat erit, eadem innuere , n vis sanctionibus fulcire , earumque observationem urgere. Eadem praete ea Amerina Synodus quam plurimis abundat adhortationibus, monitis , &statutis , quae prudens Episcopus necessaria putavit ad radicitus evellem dum vitiorum lolium , quod , ob diu intermissam Synodorum eoactimnem , in suae curae coneredito Domini agro nimium supercrevisse , compererat. Hanc methodum illis commendamus Episcopis, qui dioecesi prinivn , in qua abusus , de corruptelae , una eum rerum Divinarum insci

259쪽

tia, adeo altas merunt radices , ut non facile extirpari queant e oportet enim tune Synodo inserere congruas instructiones , ad erudiendos indo. nos , & Synodales Constitutiones crebris conspergere adhortationibus , quibus earum juso serendo insuetus populus , ad collum eidem submitatendum suaviter inducatur: quin immo , generatim loquendo , hane meis thodum illis etiam Ecclesiarum Praesulibus summopere eonvenire arbitra. mur , qui sere nunquam suum Clerum , & populum encyclicis littεris alloquuntur , nec alias Synodos se facile deinceps habituros praevident . ita quippe, in unius saltem Synodi lectione, omnes oves sui Pastoris v cem quodammodo audient , quaeque facere , quaeque declinare debeant , addistent . Qui vero saepius Synodos celebrant , aut frequenter , prout scilicet se obtulerit occaso , encyclicis litteris commissum sibi gregem pascunt, hortantur , & edocent , satius erit, ut a prolixis instructioni-Dus , in suam Synodum inserendis , abstineant , ne secus inutiliter repe. tant , quae jam alias edixerunt , rerumque frustra repetitarum multitudiis

ne legentium mentes obruant . Verum , cum etiam haec res ab innum

ris pendeat circumstantiis , quas praevidere , & considerare est impossibi Ie , idcirco liberum relinquimus Episcopo eam methodum in suis conis scribendis Synodalibus Constitutionibus seligere , quae magis ei arriserit . modo nunquam a proposito deviet prospiciendi saluti animarum. III. Quod attinet ad sermonis stylum in componendis Constitutioni.

hus servandum , meminisse etiam oportet , quod laudatus Isidorus inculiscat, nempe: Eris autem lex . . . manifesta, ne aliquid per obscuritatem in captionem contineat : ac proinde talibus Vestis est concinnanda , quae mmnem exeludant ambiguitatem , conditorisque mentem , ae voluntatem

subditis perspicue exhibeant . Estque haec conditio adeo necessaria , ut quamvis, juxta Suareae lib. I. de Legibus cap. II. num. I. ad solam peristineat legis persectionem , non itidem ad substantiam ' attamen , si lex verbis ita obscuris si concepta, ut multiplicem sensum reddat, nec qu Iem Legislator intenderit, potuerint Interpretes, & Doctores determin, re, vim , & essicaciam obligandi eam non obtinere, docent Baldus in I. Data opera , II. Cod. de his , qui accusare non possunt, & Everard. tigal. loco a rubro ad niarum, num. 7. dc certe qui in praxi unum ex mulistis sensibus, quos lex ouscura eraeseseri , sequitur, imis violatae reus, &poenae obnoxius esse nequit οῦ etiamsi postea, eo rejeEto, alius sensus, i gitima auctoritate , usuve approbatus sit, vel receptus , am. Cap. Cape ianus, de feriis, ubi Panorm. num. 6. Imola num. 3. Barbos. num. 4. Tanti igitur interest , claris ac manifestis verbis legem adornare, quanti exactam ejusdem executionem obtinere , aditumque occludere tergiversationibus , quibus subditi se valeant excusare a legis observatione . Cet rum , dummodo obscuritas , & dubietas in lege evitetur , nihil refert , quo sit exarata stylo. Synodi habitae annis 168o. I 585. Iopa. & I697.

a Guidone de Seve de R hec uari , Episcopo Atrebatensi , qui annis

260쪽

L I B. VI. C A P. III. 233 amplius quadraginta eidem Ecclesiae praesuit, gregemque suum assidua prinsentia fovit , atque a noxiis erroribus , morumque corruptelis , indefessa cura tutatus est, uti se gitur ton . 3. Gallia Chrisianae Dionysii Sammartha. ni eo 3s3. icriptae tum brevi , conciso, & laconico sermone; eumdemque stylum imitantur Synodi habitae a Cardinati Lansredi no , Episcopo Auxi-mano, & Cingulano, annis i 73 . I73s. & I736. Exadverso alias multas invenimus Synodos, longo, & asiatico, ut voeant, elucubratas stylo; qui utique rudiorum captui videtur magis accommodatus . Sed etiam in hoc quilibet abundet in sensu suo, & stylum adhibeat, quem maluerit.

CAPUT TERTIUM.

Qua utiliteν in una , inutiliser in alia Sνnodo decernuntur : tibi nonnulla de Oblatis, Eremitis, O Graecis degentibus in Diaecesibus Episcoporum Latinorum. AUdivimus nuper ab Isidoro, legem convenire debere loco , er tempe H : ex hoe vere illud consequitur, quod jam superius animadvertimus, non posse videlicet certam regulam praescribi, quae Constitutiones indigitet in qualibet Synodo edendas; quae enim uno tempore, atque in uno loco saluberrimae sunt, alio tempore, alioque in loco incassum renovantur. Rem , uti nos iacturos promisimus, nonnullis exemplis illustrabimus. II. Pluribus Eeclesiae seeulis , liberum suit parentibus , impuberes fullos Deo, & monasterio offerre I iisque semel a parentibus oblatis, integrum deinceps non erat, monasterium deserere , atque ad seculum regredi , sine apostasiae nota : quocirea communis adagii loco habebatur ea non ορ. Concilii Toletani IV. Monachum , aut paterea deistis , aut propria profusio facii: tom. 3. Collectionis Harduini col. 589. Tantam parentum an filios potestatem aliqui profluxisse opinantur a veteri Testamento ,

ubi I. Regum cap. I. legitur, Samuelem, trium annorum puerum, suis. se a matre templo oblatum d alii eam reserendam autumant ad antiquas Romanorum leges , per quas tantum parentibus in suos liberos adstruebatur dominium , ut jus vitae, ae neeis in istos haberent, summaque urgente necessitate , possent eosdem in servitium vendere sine redemptione, quemadmodum constat ex I. I. tit. g. lib. 3. Cod. Theodos. Gr ex I. Io. rit.

s. lib. 8. Od. Iustinian. Quamquam autem Christianorum Imperatorum leges ejusmodi enormem parentum in filios potestatem multum coercuearint; saeuitatem nihilominus illis reliquerunt , de suis liberis , quamdiu essent impuberes , pro arbitrio disponendi , excepto dumtaxat mortis, &servitutis negotio, uti habetur in ι. unici tit. II. lib. 9. Cod. Theodos Ve-xum , quaecumque fuerit origo praedictae consuetudinis , quam usque adseculum x II. perseverasse , ex epistola I. Sancti Becnardi ad Robertum

mpQ em , atque ex epistola Siberti ad Rodulphum Abbatem Sancti Tr

SEARCH

MENU NAVIGATION