Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1764년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

donis , colligit Gustant in epis. Romanorum Pontificum rom. I. ces. 3I certum est, quod, quamdiu ea in Ecclesia viguit, sere omnia Concilia alia quid decrevere de pueris, & puellis, a parentibus monasteris oblatis, uti,

inter cetera, Aurelianense V. anni sqq. ean. I9. tom. 2. Collectionis Haruduini eol. I 47. Matisconense I. anni 58 I. can. I 2. tom. 3. Collectionis Harduini col. 432. Toletanum X. anni os s. can. o. ibid. I. 98o. At ,

postquam ea disciplina obsolevit , ineptum plane seret , de iisdem Oblatis

in Synodis verba fieri. III. Quemadmodum porro diversitas temporum facit , ut in hodiernis Synodis nihil statuendum occurrat de impuberibus filiis , a parentibus 'monasterio oblatis ; ita locorum diversias efficit , ut in aliqua Synodo prudenter atque utiliter , in alia vero imprudenter & inutiliter de alio agatur , adhuc extante , Oblatorum genere . Alii quondam fuerunt , &alicubi etiam nunc sunt , monasteriorum Oblati , de quibus Mabillonius in praefat. ad see. v I. in iacii. n. Ord. S. Beneiucti num. 92. & Carolus du Cangius in Glossari verb. Oblati monaseriorum ' homines scilicet , qui se , suaque omnia in monasterii usus conserunt , ejusdemque monasterii Praelato ad omnia obediunt . Ejusmodi autem Oblati , qui etiam Donati appellantur , habitum quidem assumunt a secularibus paululum diversum , seque monasterio tradunt sub certa verborum formula , nulla tamen sol mni professione se obstringunt e quocirca Religiosi vere non sunt , nec matrimonii valide contrahendi incapaces ' simplex quippe castitatis v tum , si quod sorte in praedicta oblationis formula , quae , pro monasteriorum diversitate, est diversa, contineatur, impedit utique matrimonium contrahendum , sed contractum non dirimit : uti ad rem ponderant R

gens Tapia in iasit. Ingres , v. Sua , . cap. IO. num. 6. Covarr. in Cap. Ima mater , pari. 2. relect. 2. cap. 8. Navarrus consi. 8 I. prima edit.

num. I s. de Regulari Fagnanus in Cap. in privilegia, de privilegiis , num.

3 . LeZana operi moraI. tom. I. pari. 2. cap. 8. m 9. ubi formulam refert,

quam recitant Oblati ordinis S. Hieronymi , Rocca tom. a. disputi iuri

cap. I o. ubi expendit sermulam oblationis mulierum , sacras ingredientium aedes nuncupatas SS. Virginis Dolorum de Urbe, Donatus tom. I. rer. Regular. pari. Σ. tract. I 3. de Oblatis Religiosorum quaes. o. peν tot. Rota in Romana Maioratus , o Primogenitura de Caesarinis Ib. Iunii I 698. Siquidem electio , coram Lancella.

IV. Quamvis vero praedicti Oblati Religiosi non sint , attamen si

mnia bona sua, ne minima quidem eorum parte, necue quoad propriet tem , neque quoad usumsructum , sbi reservata , abique fraude , & d lo , in monasterium eontulerint, & habitum aliqualiter mutaverint, ee sentur personae Ecclesiasticae , gaudentque privilegio seri , atque immunitate ab exactionibus secularibus d uti colligitur ex Cap. Per exempt onem , de W-ileg. in o. ubi Bonifacius VIII. statuit : Per exemptionem Ecclesis

concessam, ipsa Ecclesia, oe ipsius Monachi, vel Canemici, Clerici etiam,

262쪽

L I E. VI. C A P. III. 23sC--rs, perpetuoque oblati intelliguntur exemptie atque ex Clemen ita. I. L decimis, in qua Clemens V. postquam declaravit , teneri Re gulares , decimas persolvere de animalibus familiarium , m passorum suo ram, addit e Caeterum praemissa extendi notamus ad animalia, quae per Reliagiosorum ipsorum Donatos , seu Oblatos tenentur , dum tamen illi Religiosi, eisdem eum essectu donaverint, aut obtulerint se, o suae quas Constituti

nes recte perpendunt Fagnanus in cit. Cap. in priυilegia , num. et s. erseq. 3c Barbosae in eod. Cap. num. 43. Ut vero subtrahantur etiam ab Epistopi jurisdictione, solique subdantur Praelato Regulari, non solum n eesse est , ut praedictas impleant e ditiones , iuxta apertam decisionem Alexandri III. in Cap. Cum O' plantare , de priυileg. De Confratribus hoe nomine oblatos appellat ) hoc constitutinus , ut I, non se praedictis

Frairibus omnimodo reddiderint , sed in proprietatibus suis omnino duxerint remanendum , propter hoc ab Episcoporum sententia nullatenus eximantur , sed potestatem suam in eos, sicur in alios paroc bianos suos , exerceant, eum

pro suis fuerint ensebus corrigendi ; verum etiam , jure novissimo Tri. dentini sess. 24. cap. II. de reform. requiritur , ut actu Religioni in se viant, cujus sunt oblatio secus , etiamsi ab aliis conditionibus non deficiant , Episcopali soro remanent obnoxii . Ad arcendas autem dissensio nes , super praedicta oblatorum exemptione , saepe inter potestatem secularem , & Episcopos excitatas , accuratissimum decretum olim editum suit a sacra Congregatione Concilii , in quo singulae enumerantur qualitates , quibus praestare debent oblati , ut habeantur pro perlonis Ecele-sasti eis I atque ad istius decreti normam omnes deciduntur quaestiones , oblatorum immunitatem spectantes. Alia praeterea ab eadem sacra Congregatione emanarunt decreta , quibus definitum est , quandonam iidem oblati etiam a soro Episcopali prorsus subtrahantur , & quandonam tam Episcopi , quam Praelati Regularis coercitioni subjaceant . Primum decretum resertur a Coheli. ad Bullam Boni Regiminis cap. s . num. 42. Paluserino de hominum flat. tom. 2. quaesi. I 87. art. q. num. 223. Barbos. cit. loci

S sese explicatur a laudato Fagna Alia decreta sunt a nobis indicata,& expensa in quadam causa Autonen. sacrae Congregationi proposita I s. &29. Iannuarii I724. de qua rom. 3. Thesauri Resolui. pag. s. oe II. V. Iam autem Episcopus dioecesim administrans , ubi plures degunt oblati , sapienter sane enuntiata decreta in suam Synodum inseret , aut illis consormes novas promulgabit Constitutioneso at , si in dioecesi ejusmodi oblati non reperiantur , Constitutiones ad eosdem pertinentes SD nodi paginas inutiliter replerent. Idemque judicium serendum est de Synodalibus statutis sceminas respicientibus , quae vulgo Beatae , Beguinae , Tentaria, oe Birochae appellantur : ubi enim ejusmodi sceminarum copia invenitur , prudenti certe consilio aliquid de iis , earumque vivendi ratione , in Synodo decernitur e laudabiliter quoque poterunt certae regulae designari , in earumdem admissione ad Beguinarum habitum servandae ,

quae

263쪽

quae jam pridem a sacra Congregatione Concilii praescriptae suere, & a no. bis relatae sunt in quibuldam ex nostris Institutionibus pro Archiepiscopi

munere olim Bononiae Italico sermone editis, ac deinde in Latinum converis sis, videlicet Dyliisu. 29.-Pos Moniales , m Institui. Ios. in Monitis pro Mulieνibus Tertiariis , quae privatim in fuis aedibus υitam agunx, I. Ast, ubi aut nullae, aut rarae sunt foeminae, quae Beη--rum amplectantur institutum, nemo non videt, supervacaneum esse de illis in Synodo pertractari. VI. A Religionum oblatis ad Eremitas progredientes , aliud ad rem nostram appositum ab istis desumimus exemplum . Quatuor sunt Eremi. tarum senera: alii tria substantialia nuncupant Religionis vota in aliqua ex Religionibus a Sede Apostolica approbatis , quales sunt Eremitae C maldulenses , qui propterea sunt veri Religiosi r alii a votorum nexu soluti, in aliqua Congregatione degunt, ab Episcopo approbata, modumque vivendi ibidem tenent ab eodem Episcopo praescriptum ς & isti, licet Religiosi vere non sint , interdum tamen , cum aliqua improprietate sermonis , Religiose vocantur .' alii sunt Eremitae , qui nee Religionem proselli, neque ulli adscripti Congregationi, habitum Eremiti eum ab Episcopo accipiunt , eiusdemque auctoritate , alicujus Ecclesiae addicuntue servitio: alii demum sunt, qui pro suo libito Eremiticas vestes induunt. neque ullius Ecclesiae , legitima auctoritate , alligati servitio , solitariam vitam eligunt. Ex his quatuor Eremitarum speciebus, de quibus a nobis actum est in nostro opere de Canoninat. Sanctor. lib. cap. 33. num. Is . secunda , & tertia ordinariae subsunt Episcopi 3mtestati e Eremitae vero quartae speciei , utpote qui inter personas Ecclesiasticas non numerantur, sori privilegio non gaudent ἔ absonum quippe videretur , ut quis , pro suo arbitrio , se a lateali eximeret iurisdiatone , cui erat antea obnoxius: quemadmodum recte considerant Fermosinus in Cap. Nullus, de foro

competenti, quas. IS. num. I. m a. Fagnanus ibid. num. 63. Cortiada deis eis Catal. tom. 3. decis. 137. num. 6 I. Diana in Oper. coordinat. tom. P.

tract. a. resolui. I74. aliique passim .' licet tamen Episcopo eos eompellere ad habitum dimittendum , vivendique rationem deserendam , quam proin pria auctoritate susceperunt. Hanc potestatem in sua Synodo exercuit Episcopus Gerundensis, prohibens , sub poena excommunicationis, ne quis, sine Episcopi decreto, audeat Eremiticas vestes assumere, uti legitur apud

Romaguer. ιib. 3. tit. I s. cap. I. a. 4. s. Severiores etiam leges adversus eosdem Eremitas, tamquam apes sine rege , uti Doctores loquunis . tur, huc illuc discurrentes, tulit clar. mem. Cardinalis Portocarrem, Arisehiepiscopus Toletanus, in sua Toletana Synodo lib. 3. tit. I 3. consit. φNihil igitur est , quod a similibus Constitutionibus condendis alios delirineat Episcopos , qui ejusdem generis vagos Eremitas in sua habent dic ces . Iure pariter poterunt leges sancire, alios complectentes secundae, &tertiae speciei Eremteolas ; puta edicere , se nulli in posterum veniam daturum solitarie vivendi , cujus mores sibi non fuerint antea bene per

264쪽

L I B. VI. C A P. III. 237seecti, aliorumque testimonio comprobatie quod laudabiliter sanet tum te. gimus a Cardinali Carolo Barberino in sua Synodo Farsensi , atque a Cardinali Cybo in Synodo Ostiens & Veliterna, habita anno I 698. tings. Ea siquidem solitarie vivendi ratio , adeo periculosa est , ut Hier

nymus in epise. Ia S. ad Rusicum monachum num. p. eligendam asserat albi is vere , & non ex parte persectis ς & Synodus Venetica anni ques. can. 7. tom. 2. Collectionis Harduini col. 7ρ7. ne Monachis quidem illam permittendam censuerit , nis forte probatis , pose emeritos Iabores . Mult que magis decet , ut Episcopus in Synodo regulas praeseribat ab Eremitis religiose servandas , quod itidem a praefatis Cardinalibus diligenter

praestitum vidimus . Ex pluribus autem , quae circumseruntur , Eremitarum regulis , optimae sunt , quae habentur in Appendice ad Concilium Romanum pag. 237. a san. mem. Benedicto XIII. concinnatae, atque in eodem Concilio tir. 22. cap. a. singulis Episcopis propositae, & commen

datae , ut ad earum normam suos dioecesanos Eremitas vivere cogant .

Has igitur recte Episcopus suae Synodo adjunget , earumque observatio nem , ut in eodem Concilio Romano cautum est , practice promovebis . Verum haec , ut quilibet videt , solis aptantur dioecesibus, quas aliquot incolunt Eremitae et neutiquam vero aliis, a quibus absunt . Quamobrem qui istarum regimini praeficiuntur Antistites , oleum & operam perderent, si vano pruritu voluminosam conficiendi Synodum, Constitutiones,& Regulas in illam ingererent custodiendas ab Eremitis , qui ceteroquin in nullo suae dioecesis angulo existunt.

VII. In aliquibus dioecesibus, uti etiam superius dictum est, una cum Latinis , commorantur Catholici , Graeci ritus , eidem Latino Episcopo omnes subjecti - eui propterea laudi adseribetur , si in sua Synouo proscribat errores , & insectetur abusus, si qui sorte in praedictos Graecos irrepserint. Ita se gessit Cardinalis de Torros, Archiepiscopus Montis Regalis in Sicilia , qui in Dioecesina Synodo interdixit Italo.Graecis , suam habitantibus dioeces m , usum sena arsi , quod recitare solebant post lectionem sextam Sabbathi ante Domini eam Sexagesimae , eo quod in eo

contineretur error, a Catholica Ecclesia jamdiu damnatus, de animabus in coelum non recipiendis, neque ad aeternas ablegandis poenas ante diem

Iudicii : vetuit praeterea , ne iidem recitarent ossicium impii Gregorii Palamae , Archiepiscopi Thessalonicensis r censuraque perstrinxit quaidam acclamationes, quibus plaudebant eidem Palamae, ae scelestissimo Photio, pseudin Patriarchae Constantinopolitano , auctori Schismatis Graecorum equae quidem Synodalia Cardinalis de Torres decreta reseruntur a Ioanne de Ioanne in fract. de D Inis Sicularum Ostietis cap. II. Neque idcirco Ca dinalis ordinariae suae potestatis limites est praetergressus ; quamvis enim nequeat Episcopus quaestiones definire ad Fidei doctrinam pertinentes ,

non tamen pronibetur, ne aut in Synodo, aut extra Synodum, cavendo

jubςat errores, jam ab Ecclesia proscriptos , quod colligitur ex Cv.

265쪽

abolandam , de haereticis , notatque Gonetaleae in Cap. Vesra , num. q. d, Deato , ω conducto . Commendandi igitur erunt etiam alii similium E etesiarum Praesules, si suam curam & studium impendant, ut Graecorum, quibus praesunt, praecidant errores, depraVatosque mores corrigant. At . ubi nulli sunt homines Graeci ritus , videretur aerem verberare Episco.

pus , qui in sua Synodo de illis sana doctrina insormandis se valde soli

citum ostentaret. Sed de Graecorum erroribus , deque his, quae praestare debent Episcopi Latini, ut Graecos homines, in suis dioecesibus degentes., ab illis immunes servare valeant, alibi fisius agemus.

CAPUT QUARTUM.

liis exemplis demonstratur , non omnes Constitutiones omni θnodo aeque congruere : ubi muIta de Iudaeis degentibus in terris Cbriseianorum .

A Multis Christiani orbis regionibus, uti in Hispania, & Lustania,

Iudaei coguntur perpetuo exulare et in aliis autem libere habitare permittuntur . Ab omni temporali ditione Romanae Ecclesiae jussi sunt abesse excepta Roma , & Ancona, per Constitutionem IIo. S. Pii U. quae incipit Hebraeorum , tom. q. pari. 3. Bullar. pag. 37. Et quamquam Sixtus V. per alias litteras in serma Brevis , datas die Octobris is 85. inter cetera privilegia Hebraeis concessa , potestatem eisdem secerit domicilium figendi in quolibet loco, temporali Ecclesiae dominio su jecto: hae tamen Sixti V. litterae revocatae postea suere a Clemente VIII Constitutione I9. quae incipit Caeca obdurata, qua iterum Hebraei ex. pulsi sunt e terris Ecclesiae , exceptis dumtaxat Roma , Ancona , & Α- venione . Cumque sub eodem Clemente VIII. ad Ecclesiam Romanam devolutus fuerit Ducatus Ferrariensis , & subinde sub Urbano VIIL Ducatus Urbinatensis, venia data est Hebraeis domicilium retinendi , quod antea habebant, in aliquot istorum Principatuum locis. II. Quibus praemissis , sicile erit cuilibet dijudicare , quibusnam loeis statuta conveniant , eertum Christianis praefinientia modum cum Hebraeis conversandi: illis quippe in regionibus, in quibus Hebraei stabilem sedem habent, omnino expedit , ut Episcopi in suis Synodis nimiam coerceant Christianorum cum illis consuetudinem , iurisque communis sanctiones ,

summorumque Pontificum instaurent huc respicientia decreta , quae , ad eorumdem Episcoporum commodum , con8lomerata proferimus . In Ca Iudaei, s. de Iudaeis, prohibentur Christiam cum Hebraeis cohabitare , &contravenientes subjiciuntur exeommunicationi . Quo vero exactius huic praecepto fieret satis , atque nimia evitaretur familiaritas Christianorum cum protervis Hebraeis , quam omnes antiqui Ecclesiae canones detestantur, praecipue canon sci. Concilii Illiberitana tom. I. Collectionis Hardui- Diqitigod by Corale

266쪽

LIB. VL C A P. IV. 'mi eoI. 2s s. canon Φ . Concilii Agathenss tom. 2. Colle aionis ejusdem

ellii Matisconensis I. rom. ejusdem Collectionis coi. 4s jussit Ρaulus

ΙU. in sua Constitutione 4. I. rom. q. port. I. Bullan pag. 32 I. ut in

locis ditionis Ecclesiasticae , in quibus degere permittuntur Iudaei , habitare debeant in loco separato , & clauso , atque a Christianorum aedibus penitus sejuncto . Ne vero cum Christianis confundantur , decrevit Imnoeentius III. 1n Cap. In nonnullis, Is . de Iudaeis, ut in qualibet Christianorum provincia habitum deserant a Christianis diversum . In cujus

decreti executionem Concilium Ravennatense II. anni I 3II. b. 23. tom. . Collectionis Harduini col. IV7o. Iudaeos portare statuit in pannis superioribus tertiam flanum, scilicet rotam panni crocei coloris mulieres eorumia capite . Eodemque fere signo eosdem a Christianis distingui , voluere Patres Concilii Albiensis , anni I 234. can. 63. tom. cit. ejusdem Collectionis cia. 468. Nemausensis anni 128 . tit. de perfidis Iudaeis, ibid. col. y36. & Aventonens s anni I 326. can. 37. ibid. col. III . Paulus vero I v. in laudata Constitutione 6 3. ab Hebraeis masculis temper deserendum constituit biretum glauci coloris , a Deminis vero aliud segnum patens, ita ut nullo modo celari, aut abscondi possis e & licet ab istius signi delatione Pius IV. in Constitutione 37. rom. q. pari. 2. Bullar. pag. IOS. iter facientes absolverit Hebraeos , ejus tamen Constitutio rescissa fuit a S. Pio V. in sua Constitutione Io. 6. tom. q. para. a. Bullan pag. 286.

atque a Clemente VIII. in citata Constitutione Ist. Ne porro Iudai publicis praeficiantur ossiciis , vetitum est ab Innocentio III. in Cap. Cum D , I 6. atque a Gregorio IX. in Cap. Ex speciali . I 8. de Iudaeis . Nelidem fiscalia, ae Vectigalia conducant , atque a Christianis exigant, interdictum jam suerat a Synodo Regiaticina anni 8SO. ean. ΣΟ. tom. s. Collectionis Harduini rel. 3α iterumque sancitum a Gregorio IX. eis. Dc. me ad suos lactandos filios Christianas nutrices adhibeant, cautum est incit. Cap. 8. p. I 3. de Iudaeis , atque a Gregorio XIII. in sua Constitutione I 3I. II. tom. p t. s. Buuar. pag. 6. Christianis autem non licere, aut accepta mercede servitium suum Iudaeis assidue impendere, habetur in eis. Cap. s. 8. 13. de Iudaeis; aut , ad suas curandas infirmitates, Iudaeum Medicum arcessere , liquet ex citata Constitutione 4. Pauli IV. Constitutione I 29. Gregorii XIII. tom. q. pari. q. Bullar. pag. r. quin immo a Synodo quini sexta ean. II. relato a Gratiano quaest. I. I 8. Can. 13. anathemate percelluntur laici , & depositionis poena docernitur in Clericos , qui ad suam sive tuendam , sive recuperandam v

Ietudinem , Iudai Medici opera utuntur. Aliae plurimae Ecclesiae sancti nes, hanc materiam spectantes , congestae sunt a Cardinati Sanctorio iis Do Rituali Saeramentorum tis. de Infidelium conmersione procurandae quibus addenda est Constitutio Clementis XI. incipiens Propagandae , in ordine οἶ- m. IO. Buliar. nov. pag. 64. ubi prospicitu indemnitati Hebraeoru in Chri Diqiligod by Gorale

267쪽

Christi Fidem eomplectentium , caveturque , ne bonis priventur , quae antea possidebant , neque excludantur a successione ad parentum haeredi tatem . In iis itaque dioecesibus , in quibus licet Hebraeis impune eom. morari, licebit etiam Episcopo praedictas Constitutiones , ne e Fidelium memoria excidant, renovare. Legere etiam idem poterit nostram Episto. Iam die 28. Februarii I747. datam ad Archiepiscopum Tarsensem , no strum in Urbe Uice erentem, in qua ex communi Theologorum doctri. na probavimus, Hebraeorum insantes baptizandos non esse, invitis paren.

tibus , nisi eae occurrant peculiares circumstantiae , quas recenset S. Th

non pauca allegavimus sacrarum Urbis Congregationum decreta ad eam. dem rem periinentia , e quibus excerpere poterit Episcopus, suaeque Synodo attexere, quae opportuna judicaverit ad suum edocendum gregem, si quem habeat Hebraeis permixtum . Haec Epistola inserta est in tom. a. Bullarii nostrἰ num. 28. Aliam quoque Epistolam encyclicam ad Prima

tem, Archiepiscopos, & Episcopos Poloniae conscripsimus, datam die r Iunii I s I. in qua pleraque inuicavimus, quae vetata sunt Hebraeis com morantibus in Christianorum imionibus . Eodemque anno sub die et s. Decembris, aliam dedimus Epistolam ad Praesulem Petrum Hiemnymum Guglielmi, Romanae Inquisitionis Assessorem, de baptizandis Hebraeorum insantibus : quae Epistolae , separatim tunc editae , mox impressae sunt eis iusdem, Bullarii nostri tom. 3. num. ψ9. σ Sq. III. Verum, quod plus negotii interdum facessit Episcopis, est matriamonium ab Hebraeis in Infidelitate contractum , & consummatum , de 3 disputatur, an, & 'uando , per conversionem alterutrius conjugis adristianam Fidem , dirimatur. Certum est, Infidelium conjugium , ex

frivilegio in Fidei favorem a Christo Domino conceta , & per Aposto.

um Paulum I. ad Corint. cap. 7. promulgato, ditatui, cum conjugum auter Christianam Fidem amplehitur , renuente altero , in sua Infidelitate obdurato, cohabitare cum converso, aut cohabitare quidem volente, sed non sine contumelia Creatoris, hoc est non sine periculo subversionis conis

iusis Fidelis , vel non sine execratione sanctissimi nominis Christi , MChristianae religionis despicientia . Ex hoc vero fit , integrum non esse conjugi converso transire ad alia vota, prius quam Infidelis interpellatus,

aut absolute recusaverit cum eo cohabitare , aut animum sibi esse ostem

derit, eum illo quidem cohabitandi, sed non sine Creatoris contumelia et uti eolligitur ex celeberrima Decretali Innocentii III. in Cap. suanto, dedisortiis, notantque Sancheae de matrim. lib. 7. disp. 7 . num. I a. Salmanti censes tom. z. tract. 9. de matrim. cap. q. num. 48. Cardinalis de Lauris de matrim. disp. I s. num. I98. Clericatus de Sacram. matrim. deris. II.

num. 24. At quandoque evenit, conju3em Infidelem in longinquas abiissi regiones, aut ita latitare, ut interpellari nequat; & tunc dubitatur, an, interpellatione omissa , fas fit converso alias inire nuptias . Affirmant plo.

268쪽

L I B. VI. C A P. IV. 24 Iplerique, quibus adstipulantur Sanchea cis. Ioc. num. 14. Genuensis in prax.

1 t. Alii exadverso , inter quos Pontius lib. 7. de matrim. cap. 48. num. 22. in eo rerum statu necellariam putant dispensationem summi Pontificis, cujus est declarare, in quibusham circumstantiis desinat obligare praereptum Divinum, quo praedicta interpellatio, ante rescissionem matrimo.nii , videtur injuncta et atque huic posteriori sententiae in quadam causa Florentina, discussa ID Ianuarii I722. adhaesit sacra Congregatio Concilii, cujus judicio nos omnia subjecimus rationum momenta, quae a dissudentibus inter se Doctoribus in utramque partem asseruntur , uti lesere est tom. 2. Thesaur. Resolui. pag. II7. O' seq. Nec Sedes Apostolica diff-eilem se praebet eam petentibus dispensationem , quam urgens causa su det concedendam e etenim, sicuti in praefata causa Florentina animadvertimus , Gregorius XIII. locorum ordinariis , Parochis , & Presbyteris Missionariis Societatis Iesu , in Angola , aethiopia , & Brasilia daeentibus , potestatem secit dispensandi cum quolibet conjuge , qui Christianae

religioni nomen dedit , ut novum possit matrimonium inire , omissa imterpellatione alterius conjugis Infidelis , quem constat legitime interpellari non posse ' & nos ipsi, ad Petri Cathedram evecti, facultatem eo cessimus Apostolico Nuntio, Venetiis commoranti, ut in simili rerum mventu possit ab ejusdem interpellationis onere relevare conjuses converissos , existentes in loco pio Cathecumenorum ejusdem civitatis Venetiarum: quod habetur in Consit. 3. nostri Bullarii tom. I. IV. Sed alia hinc oritur controversia de temporis momento , quo reis scindatur foedus eonnubii , de quo est sermo. Plerique Doctores sentiunt , interpellato conjuge Infideli , eoque aut expresse abnuente legitime cohabitare eum Fideli , aut intra terminum, sibi in interpellatione praefixum, nihil respondente, di lutum statim censeri vinculum conjugii, quo erant ambo constricti. Alii arbitrantur, tune primum dirimi, eum conjux conversus alteras nuptias contrahit . Ab istius autem controversiae decisone ,

alterius pendet enodatio dissicultatis , de qua non semel contigit in E Mesa stieis foris disputari . Fingite , Titium Hebraeum Christianam Fidem amplecti r postquam suu Baptismate ablutus , uxorem suam Naeviam , quam in Iudaismo pertinacem reliquit , interpellet , an velit secum cohabitare sne Creatoris contumelia et Naevia aut expresse renuat , aut intra

praefinitum sibi temporis intervallum nihil respondeat: aliud deinde matrimonium eum Hebraeo viro contrahat Naevia , Titius autem Christianus caelibem statum eligat: fingite rursus, post aliquot annos , Naeviam, eum suo secundo viro , ad Christianam Fidem converti , colente adhue Titiociaibatum e gravis. statim excitatur quaestio , an Naevia redire debeat ad Titium suum primum virum , an potius permanere eum secundo . Hujus autem quaestionis deeisio ab alia pendet , quam aptea proponebamus 2 et

φnim , u matrimonium Titii eum Naevia restissum suit, statim ae Naevia. Tom. I. Q. in.

269쪽

Σ 1 DE ST NODO DIOECE SANA

interpellata renuit cum Titio legitime cohabitare , uti opinantur Doctore primae sententiae valide prosecto potuit eadem Naevia alteri se eopulare viro , cum quo propterea perseverare debet , etiam cum ambo Christian, tum sacris sunt initiati: at, si matrimonium , in Infidelitate contractum, tune solum dissolvitur , quando coniux conversus aliud conjugium init , uti existimant Doctores secundae sententiae , cum Titius , in calu , aliam

non duxerit uxorem , illegitimum certe fuit novum matrimonium a Nae. via , nondum a priori vinculo soluta , contractum I atque idcirco , cum Christianam Fidem amplectitur, tenetur ad primum virum redire. Uerum , cum res contigerit Florentiae anno I 726. & de ea disceptaretur in saera Congriuatione Concili, nos, pro nostro, quod tunc gerebamus, Secretarii munere , dissertationem elucubravimus , qua luculenter ostendimus , ex enuntiatis sententiis posteriorem esse tam inter antiquos , quam inter reaeentiores Theologos , & Canonistas , sere communiter receptam : ex quo conclusimus, virum Hebraeum, de quo res erat, quique cum secunda uxo re , quam , juxta praemonstratum casum , duxerat , Baptismum petebat ,

poli illud susceptum teneri redire ad primam , jampridem Christianam L.

Eiam , & adhuc perseverantem innuptam e & sacra Congregatio ne latum quidem unguem a nostra sententia recessit , eoque libentius eam est amisplexata , quod , nobis pariter suggerentibus , compererit , ita consentientibus Theologis in consilium adhibitis , fuisse ab eadem definitum anno 16 ν. & I68 o. in simili casu , qui Florentiae quoque evenerate quae mmnia legenda sunt in Thesauri Resol. tom. 3. p g. 346. 332. ac sei. V. Alter ejusdem causae articulus, sacrae Congregationis discussioni tune quoque propositus, indecisus remansi . Quaerebatur itidem , an saltem ius esset summo Pontifici, primum matrimonium, in Infidelitate contractum,& consummatum , suprema sua auctoritate relaxandi , veniamque conceadendi coniugi , tardius ad Fidem converib , ut , in praedictis rerum ei Meumstantiis , posset cum secunda uxore permanere . Opportuna etiam de hac , longe utique graviori , quaestione suit a nobis exarata dissertatio , quae extat tom. 4. cit. Thesaur. Resolui. pag. 3 o. oe seq. in qua plures aulegavimus Doctores , hanc potestatem Pontifici asserentes , simulque eon. tendentes, eam re ipsa exercuisse S. Pium U. & Gregorium XIII. seuein citata dissertatione suse habetur : sed sacra Congregatio satius duxit , a sententia serenda se abstinere ; quoniam , etiam data Pontifici potestate rescindendi prius vinculum eonjuhii in Infidelitate contracti, nihilominus.

quod nos sacrae Congregationi insinuare non praetermisimus , merito dubia Iabatur , num eae adessent gravissimae causae , quae necelsariae sunt , ut per

Apostolicam dispensationem dirimatur. iVI. Itaque Episcopus dioecesi praesidens , in qua , ob admixtionem Christianorum eum Hebraeis , interdum casus occurrant , de quibus disi ruimus , utiliter de iisdem sermonem instituet in sua Synodo . Salubriter in ea sormam inferre interpellationis a conjuge converso , ceteri faciendae , in Diuilia sed by Orali

270쪽

L I B. VI. C A P. V. 24I in sua persistenti perfidia , quam formulam integram refert Clericatus eis. De. Prudenter denique sitis Parochis doctrinam tradet a sacra Cong a. tione Coneilii appri tam , . secundum quam dijudicare debeant , an , &quando , per conversionem alerutrius conjugis ad Christianam Fidem , alter in Infidelitate relictus libertatem nanciscatur a vinculo matrimonii , quo erat obstrictus . Severe autem prohibebit , ne maritus Hebraeus , ad Fidem conversus , mittat ad uxorem in sua persistentem Infidelitate libellum repudii , juxta ritum Iudaicum , ut hae ratione det illi libertatem transeundi ad alia vota . Hunc enim detestabilem abusum , Iudaica utique superstitione insectum , nos proscripsimus nostra Constitutione , quae ineipit iasposotiet miniferit , edita die Io. Septembris I 747. estque 38.

in ordine Buuarii nostri tom. a. Frustra vero , & incassum Laee constituerentur , aut pereractarentur in Synodo dioecesis , a qua Hebraei cogunturpe tuo exulare , nec proinde unquam in ea casus eveniunt , de qui x

suae in praecedenti capite dicta sunt, no- confirmantur exemplo , communica ti is videlicet Catholicorum cum Haereticis in Disinis, atque adeo e iam Matrimonii Catholicorum eum Haereticis.

antum Ecclesia abominata suerit Catholicorum cum haereticis conasortia , plane liquet ex epistola secunda Apostoli Ioannis , in qua vers. Io. II. discipulos suos in hunc modum admonuitis quis

venIt ad vos , hanc doctrinam non asseri , nolite recipeνe rem in domum , nee ave ei dixeritis e qui enim dieit siti ais , comman Ieaι operibus eius malignis & insuper ex epistola Apostoli Pauli ad Titum eap. vers. I Haereticum hominem, post unam, oe secundam correptionem, devita. Quoci ea idem Apostolus Ioannes , ut ceteris suo praeiret exemplo , noluit eum Cerintho haeretico in eodem balneo lavari, sed dixit ad collegas mus ocius , ne balneum, in qua es Cerinthus veritatis a essarius, extemplo corruat : uti Irenaeus , Hieronymus, atque Epiphanius testantur. Suique Magistri exemplo edoctus S. Polyearpus, Smymensis Episcopus, ob vium, & salutantem Marcionem, nee reflautare ausus , reposuit: cogo seo primogenitum diaboli. Hujus autem disciplinae adeo tenax fuit magnus

Antonius, ut de eo scribat Athanasius. r. Vita num. 58. ν-. I. pa t. 2. en pag. 847. Cum Meletianis scbismaticis n-quam communιcaυit , compertam habens eorum is initio malitiam atque dofectionem. Nee cum Mantacbaeis unquam, aut aliis quibuslibet haereticis amica collo rus es , nis ad monendi causa , - mutata sententia piam sectaνentur Fidem , ratus, eorum

amicitἰam Iloquiis , animi damnum atque perniciem esse ; quod irem ob monebat. Eamdem prohibitionem instaurarunt innumeri Eeelesiae Canones, Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION