Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1764년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

VIII. Quarto praemittendum , nonnunquam summos Pontifices Eeel sis aliquibus tribuisse privilesium celebrandi Missas in pervigilio Nati vitatis Domini ante noctis dimidium. Quo pertinet Indultum Alexandri VI. editum 6. Augusti I sua. favore monasterii Canonicorum Regularium Venetiis erem sub titulo S. Μariae Charitatis, quod quidem privilegium resere Flaminius Cornelius in decade septima Ecclesiarum Venetarum, quarum ipse monumenta erudite illustravit. Pius IV. Praedecessoris Alexandri exemplum sequutus , die 27. Februarii Is 62. pari benefiesci donavit Moniales S. Mariae Miraculorum ejusdem urbis; & sequenti anno Is 63. instante Equite Iacobo Superantio , Venetae Reipublicae apud S. Sedem Oratore, benigne annuit, ut in Collegiata & Parochiali Eceles a S. Pauli , Mistae Sacrifieium peragi posset prima hora noctis , quae Natalem Christi diem antecedit. Praeterea ante ejusdem noctis dimidium, solemnis Missa in augusto S. Marci Templo celebratur; idemque ritus in aliis Eeclesiis bene multis Venetiis obtinet , ut nos ipsi, quo tempore munus a Secretis Congregationis Concilii gerebamus , multis prolatis monumentis olim ostendimus in solio quodam, quod typis evulgatum in ea a Veneta 13. Iulii I72 o. prostat tom. I. Tbesaur. Resotat. Sac. Congregat. ConeiI.

ρος 34s . . . . . . '

IX. into : S. Pontifex Pius V. privilegia omnia de Missae Sacrificio ante dimidium noctis Nativitatis Domini celebrando ab avit per Constitutionem , quae incipit Sancti mus in Cbrim , & inter ejusdem

Pontificis Constitutiones recensetur ordine quarta tom. Σ. Buliarii Romani.

Hinc communi suffragio Seriptores affrmant, non licere post Planam se ctionem ullibi celebrare Missas in pervigilio Nativitatis ante mediam in Hem, esto, ex vi praecedentium privilegiorum , id olim in Eeelesiis ali.

quot obtinuisset . Ita censet Amri Inssit. moria. pari. I. lib. I . cap. as. quaes. 3. Francolin. de tempore HorariCanonis. cap. 29. num. II. O' I4. Car.

dinalis Braneatius de Priou. Caneli. Cardinal. Is. Clericatus de Sacriisse. Missae deris 39. num. Is .er Io. Quod si etiam nostra aetate adhuc Venditiis in Ecclesiis nonnullis mos perseverat Sacrum offerendi ante dimidium noctis, quae Festum Nativitatis praecedit, id aut ab aliis privilegiis steriori aevo indultis repetendum est, aut a veterum privilegiorum comm atione , iustis ac rationabilibus causis Ita suadentibus , concessa ,' ut contigisse meminimus in Pii IV. Diplomate favore Collegiatae Par chialis Ecclesiae S. Pauli, quam sit pra memoravimus. Etsi enim Congre. patio Concilii die I s. Iulii I ao. rescripserit, hocce privilegium per Pii V. Bullam fuisse revocatum, addidit tamen, consulendum summo Ponti Lei, ut Pii IU. Indultum eonfirmaret; nee Pontifex confirmationem deo gavit. X. Postremo, aliquid etiam de jejunio ab iis servando, qui aut Missiam celebrant, aut sacram Eucharistiam percipiunt, praemittere ope tu num dum ei mus. Vetustissima sane est Ecclesiae disciplina, quae praecipit, nemine ad

292쪽

ia Eue istiam aecedere posse, qui jejunus non sit; nee desunt qui eius

initia repetant ab aevo Apostolico, ut probat Cardinalis Bona Rer. Liturgi. car. M. I. cap. LI. in nullus post cibum, potumque, sis quodlibet minimum sumptum , Missam facere praesumat: verba sunt decreti, quod Antero Ponistifici a nonnullis tribuitur. Ut nussus accipiat Sacrificium post cibum , aut post aliquam par omam refectionem, nis pro Viatico e verba sunt alterius deereti, quod sub Eutychiani Pontificis nomine ab Ione recitatur pari. a. cap. 4s. Haud ignoramus, ejusmodi decreta apocryphis accenseri. Quid-iuid vero sit de genuino illorum auctore, nemo tamen, qui sapiat, inelabitur, iam tum ab antiquissima aetate invaluisse consuetudinem ministrandi jejunis Eueharistiam, esto definitum originis tempus adhuc sit in

eompertum .

XI. Statuta autem necessitate jejunii , ejusque ieiunii , quod naturale, vocatur, laperest inquirendum, a quo tempore illius initium desumi debeat. Iuxta communem Ecclesiae eonsuetudinem , cujus item exordia adhuc ignorantur, jejunium illud a noctis dimidio incipit, & usque ad tempus , quo Eucharistia sumitur, perseverat . Ita unanimi consensu docent Theologi, duce D. Thoma, qui 3. para. quaest. 8o. art. 8. G quintum , ita loquitur: Ecelisa Romana diem a media nocte inripit: m ideo, si post me. diam noctem aliquis sum erit aliquid per modum cibi, vel potus, non potest

eadem dis hoc sumere Sacramentum .' potest vero , se ante mediam nos em. Excipit tamen S. Doctor in praeitato art. 8. infirmum , cui etiam non

jejuno, ministrari poterit Eucharistia, si perieulum mortis immineat, ne forte saluberrimo Corporis Christi Uiatico destitutus moriatur. Consonat Rubrica Missalis rit. p. num. I. in eodem jejunii naturalis initio designando.' atque huc reserri etiam possunt, quae lato calamo seripsit Theodosius Rubeus in Horaris unisersati cap. 2 o. Hoc naturale jejunium quamcumque vel minimam cibi quantitatem, sive, ut ajunt , materiae parvitatem e eludit, quae tamen cum Ecclesiastico jejunio componi poteta. Hinc patet utriusque jejunii latum discrimen, quod multis demonstravimus in Tractatu de Sacrificis Missa sect. a. p. 96. Latina editionis , contra singularem e jusdam sententiam, quae adstruere nitebatur, jejunium naturale per modiucissimam cibi partem non laedi . Huic sane non parum favet Petrus L Misa, qui in quaesi. an. 2. veterum Theologorum opinionem obten- 'dens, asserere non dubitavit, licere Sacerdoti, plures Missas eelebratum, ad secundam, & tertiam Missam progredi, etsi in primo Sacrificio consuetam purificationem sumpserit. At Henaus in eis. disput. 2 . Iem nun

46. id falsum esse demonstrat, ' relatis auctoritati s Paludant, Durandi, Gabrielis Biel, Sylvestri, ae aliorum . In Decretali Innocentii III. quae incipit. Ex parte, de celebrat. Missan injungitur Sacerdoti, ut purificati

nem sorbeat, postquam totum acceperit Euebaristia Sacramentum: mox v

ro Pontifex monet, ne Sacerdos ita se gerat, si pluries eodem die Sacristium offerat : Ne , si serta vinum perissionis acciperet , celebrar o em Iiam Diqili sed by Corale

293쪽

255 DE SI NODO DIOECES NAsiam impediret. Eadem occurrunt in Sacramentario Gregoriano rom. pam III. litter. D. . d vigiliam Sancti Petri , m Pauli , hisce verbis cone pia o suando Apostolicus duas Missas celebrat una die, inter eas non uis

vat os, nis pos oscium; sed absque intervatio, finita priore, incipituν aia

XII. Certam igitur Ecclesia constituit disciplinam cum circa numerum Missarum, quae a Sacerdote uno eodemque die offerri possunt, tum circa tempus.ad Missas celebrandas statutum, tum etiam circa jejunii legem a Sacerdote servandam , necnon circa definitum temporis limitem , a quo jejunii naturalis initium ducere oportet. Cum tamen in hac Ecclesiae oeconomia nihil occurrat, quod a naturali, aut Divina lege suam trahat originem v hine sequitur , posse Romanum Pontificem , graviori quapiam , ae imitima eausa impellente , super hujusmodi Ecclesiasticis Constituti nibus dispensare. Sed, cum plura sint relata Ecclesiasticae disciplinae capi.ta , .eaque ad invicem distinguantur , quippe quae nullo necessario nexu inter se copulantur ; hinc etiam sequitur , dispensationis beneficium ab uno ad alium casum , cujus expressa non fiat mentio , extendi non posse. Quocirca improbanda est illorum opinio. qui ex privilegio Missam celebrandi ante dimidium noctis Nativitatis Domini , inserunt , ipsam quoque jejunii servandi legem , quae a dimidio praecedentis noctis Saeeria doti imponitur, fuisse sublatam ' ita ut is , exempli causa , qui Missam de vigilia Nativitatis pridem celebraverit , & ablutionem hauserit , adveniente nocte , ejus tamen dimidio nondum elapso , solemnem Missam de Nativitate Domini celebrare valeat ; Indultum praeveniendi in ea so. Iemnitate statutam mediae noctis horam, ideo a nonnullis eum praetenti mxemptione a naturalis jejunii lege conjungitur; quia alioquin gravi nimis incommodo premeretur Sacerdos , si a praecedentis noctis dimidio ad insequentem noctem, etiam non expectato illius dimidio, jejunium protraheret: & quia non desunt sacrae antiquitatis exempla, quae probant, Eueharistiam etiam non jejunis suisse porrectam. At exaggeratum cum primis Sacerdotis incommodum , usque adeo grave non est , ut serri non possit. Siquidem nostra etiam aetate multi enumerantur, qui , per idem temporis spatium, iejunium tolerant circa ullum valetudinis detrimentum. Quae ex adverso producuntur monumenta, minus officiunt. Haud infici mur, infantibus pridem lacte nutritis, ae Fidelibus seria v. in Coena Domi ni prandio resectis, sacram Eucharistiam olim fuisse distributam. Reponi.

mus tamen, prius exemplum ad rem non facere, ut cuique patri; posterius vero dehamptum esset a peculiari dumtaxat quarumdam Ecclesiarum more, qui in memoriam novissimae Coeruae, a Christo Domino eelebratae,

olim institutus , aliquandiu apud illas viguit, sed iampridem in usu esse desit. XIII. Opportunius ad praesentem controversiam produci potuisset exeminplum Pontificiae Capellae , in qua primam Missam ante nostis dimidium

294쪽

' L 'I B. VI. C a P. VIIL 15 eelebrat, qui ue plurimum a praecedentis noctis dimidio ieiunium non feravavit Antequam vero hujusce difficultatis nodum dissolvamus, abs re non erit aliquanto longius digredi, ut, quae hac in re ad Pontificiam Capellam

pertinent, accuratius explicemus.. XIT Ex Diariis, quae Pontificii Caeremoniarum Magistri ab anno I 48 ad. annum Is I p. digesserunt, colligimus., Matutinum in Pontificia Capella incepisse circa octavam, nonam, ae etiam decimam horam sab occasu Solis numerando, jux Italiae' morem)illius noctis, quae . diem Christi Nata.

lena. praecedit; ac praeterea, sacrum hunc ritum, una cum solemni Mi Lia, nonnisi quatuor, horarum spatio expleri consuevisse. Leo X. reserente in Diariis Paride de Crassis, anno IsI7. ob adversae valetudinis incommo. da, Pontificiae Capellae initium statuit hora. quinta noctis. Pontifex Hadria. nus VI. veterem morem sequutus, horam noctis nonam: restituit. At Clemens VII. Paulus III. ac Iulius . item III. circa secundam, aut tertiam noctis horam Matutinum inchoandum. mandarunt: hinc hora septima noctis ipsi etiam solemniori Missae finis imponebatur. Varius in hoc tempore deo signando suit S. Pontifex Pius V. quandoquidem, eo . jubente, anno Is 55. Matutinoi initium . dedit. hora' noctis sexta; anno. Is 57. hora quarta; anno Aso8. hora quinta; anno hora octava cum dimidio; anno demum Is 7o..hora nona .s G egorius ΚIII. juxta veterem morem , tertiam, aut quartam noctis horam in usum revocavit. Atque hic demum mos in Pon.

tificia Capella : deinde .lervatus suit, & adhuc viget, statuta pro Matutini initio. quarta hora noctis: ex quo sequitur, ut solemnis Missa paulo ante noctis. dimidium. perficiatur. -l m. Iam vero es designatione temporis, & horae, ad jejunium progrediamur. Caeremoniarunx Magistri nonnunquam in Diariis reserunt, Cardinalem

qui Sacrum obtulit, ad Missam celebrandam accessisse jejunum. Nost a aetate Cardinalis Leander Colloredus, qui per quam plures annos Missam . nocte Nativitatis Domini, solemni ritu obtulit, jejunium a praecedentis noctis dimidio accurate. servavit. Eadem jejunii lege se se obstrinxit recolendae meo moriae Benedictus Papa XIII quem praeterea novimus., ad ' meridiem usque Festi Nativitatis Christi. jejunium . protraxisse siquidem ., post Sacrum in pervigilio hora consueta noctis solemniter peractum, alteram Missam in aurora recitabat; ac postremo. Missarum solemnia. aut in Pontificia Capella, aut in Vaticana Basilica perficiebat. Quia vero haud multa occurrunt eorum exempla, qui jejuni accesserint ad Altare οῦ contra vero frequentius contingit, ut Cardinalis, qui nocte Nativitatis Sacrum explet, die praece. denti a resectione non abstinuerit superest , ut rationem, : quae id licere

suadeat, inquiramus. ' . l

XVI. Sunt qui credant , Romanum Pontificem quotannis litteras in sarma Brevis expedire , per quas Cardinalis nocte Nativitatis celebraturus eximatur a lege jejunii, . quod alioquin a praecedentis noctis dimidio servare teneretur. Ita putat Pasqualin in Deci lanibus Moralibus deris 3II.

295쪽

σ decis 4s r. de ieiunio . Id tamen gratis asseritur , & huiusmodi litteare re ipsa minime conceduntur , ut apposite animadvertit Diana in edis. Maerom. a. tras. 3. resolui. I 2. num. . . Alii, ut a dissicultate se expediant,

aliam ineunt viam. Cardinalis de Lugo de Sacramentis disputi I s. de Euthariseia sect. 2. a num. s s. assirmat, Cardinalem, qui in pervigilio Naistivitatis ante noctis dimidium Missam celebrat in Pontificia Capella, jejunium naturale non frangere, etsi mane cibum sumpserit, & Saeri obla.

tio mediam noctem antevertat, nec ullam a Pontifice obtinuerit dispen. sationem. Cum enim, expressa Pontificis voluntate, certum temporis sp

tium ad solemne ossicium peragendum suerit definitum , Pontifex ipse mediam noctem anticipasse eensetur , non universim quidem , sed quoad solum Pontificiae Capellae locum , & quoad tersonam dumtaxat CAin Iis , qui Missam canit, ae aliorum , qui ibidem Missarum solemniis ad

stant . Ad hanc opinionem confirmandam, advertere juvat; fas esse Romano Pontifici Ecelesiasticorum dierum limites statuere , absque eo quod mediae noctis, vel aurorae physica momenta accuratius inspiciat. Enimvero iis in regionibus , in quibus, ob sublimiorem poli elevationem, punctum mediae noctis statui vix potest , punctum vero insequentis aurorae magis adhuc latet, quia plerumque nullum est , Ecclesiasticorum dierum initia a moribus, & consuetudine petenda sunt; nimirum ab eo tempore, quo resionum illarum ineolae aut laboribus se se exercere incipiunt, aut quieti indulgent : ut olim sub Pontifice Urbano VIII. in Congregatio..e habita die a. Novembess I 634. definitum flaisse testantur memoratus Theodosius Rubeus in Horario universali cap. I9. a mnn. I7. & in alio opusculo ad Rubricam Missalis de aurora , Cardinalis Braneatius in Dissertatione de privilegiis Capelia Cardinalium pag. 22. seq. Merati ad Ga-vansum rom. I. pari. a. pag. 767. m pag. I 378. Decreto 2 76. Romanae ediarionis.

XVII. Sententiam Cardinalis de Lugo amplectuntur Magri is Hier laxico verb. Natitatas Domini, Aversa de Eucharisia quaesi. 8. sect. 8. 3c

Diana loceit. resolui. II. er refotat. II. Quia vero nunquam fortasse Romani Pontifices de noctis dimidio in Pontificia Capella anticipando e litaverunt , proindeque sundamentum , cui Cardinalis de Lugo , eiusque ectatores innituntur , satis firmum non est . hine meliori consilio alii sentiunt, ae docent , in proposito cala, licet expressa Pontificis dispens

tio non appareat, inestae tamen tacitam, ac rationi admodum consonam.

Enimvero , eum , nonnisi praehabito summi Pontificis a su , stata ad Matutinum inchoandum hora definiatur, profecto summus Pontifex haud ignorat, quo tempore in pervigilio Nativitatis Capella incipiat, qua hora solemnis Missa, cui nonnunquam ipsemet Pontifex interesse sinet, e lebretur . Et , quoniam praeterea compertum persaepe illi est, eum, qui Sacrum offert, non esse jejunum, & tamen nullus unquam Pontifex mi inxisse sertur , ut Cardinalis ea occasione ante noctis dimidium celebrans,

296쪽

, L I B. VI. C A P. VIII. 26ρα praeeedemi media nocte jejunium servaret ς nil ultra requirendum via

detur ad tacitam Pontificis dispensationem inducendam , aequitatis tamen, ac rationis legihus consentaneam . In hane sententiam descendunt Diea. stillus tom. I. de Sacramentis tract. q. de Eucharissia disputat. p. dubitat. 7. qu s. 7. num. 4 4. Gabriel de Henao para. a. de Sacrificio Missa disputat. 22. sect. q. num. 4 . Martinon. tom. disputat. 4s. num. 6'Quartus ad Rubricas Missatis pari. 3. tit. 9. Ρα I. in dubιir conscientia

XUIII. Hane tacitam Pontificis dispensationem , aequitati ac rationi

consentaneam diximus e non enim temere antevertitur ossicii nocturni

hora in Pontificia Capella: eum & hujusmodi anticipatio modi ea sit, &Cardinalibus , ae Praelatis , qui ea nocte eidem Capellae intersunt , non modo valde opportuna , sed sere necessaria dignoscatur . Nam iidem s viventi die ad , aliam Capellam aceedere debent, in qua summus Pontifex solemnia ut plurimum exercet Pontificalia. Quare, cum illi, qui Episse

se, aut Presbyteri sunt , mane tres Missas sint celebraturi, antequam ad tertiam solemnem Missam in Capella peragendam revertantur ' aut tempus illis deficiet, aut angustum nimis supererit, nisi per anticipatum n Dcturni Omeli initium angustia temporis laxetur. γ XIX. Quod si rationi , & aequitati consonum est horam antevertere et non minore rationis & aequitatis iure innititur tacita dispensatio , quae celebrantem in Pontificia Capella ante noctis dimidium a naturali jejunio eximit . Si enim humani corporis imbecillitatem , quae in dies gravior fit, expendamus; quodque caput est, si ad celebrantis aetatem, quae ut plurimum senilis est , oculos convertamus e facile apparebit , ViX, ac ne vix quidem sperandum esse, ut possit tamdiu jejunium tolerare. Pontifex Iulius III. die Is . Martii Iss . per litteras in serma Brevis concessit Imperatori Carolo V. ut , antequam saeram Eucharistiam sumeret, paululum cibi gustaret ad necessariam sustentationem ventriculi ; ac insuper eumdem Imperatorem absolvit, quod antea, citra Romani Pontificis disia pensationem , de Medicorum conssis , ad sacram Eucharistiam accesserit non jejunus . Pius item IV. a Portugalliae Rege certior factus quod nonnulli Sacerdotes, qui Indieas regiones, ejus dominio subjectas , inta bitabant , aut propriae infirmitatis, aut aeris intemperiei occasiona quibusdam remediis comesibilibus , aut potabilibus nocte uti consueverant per alia litteras datas die IO. Februarii 1sog. benigne indulsit , ut, se ipsor iliis pos mediam noctem uti contigerit, Missam die sequenti celebrare valeant, si urgentissima fuerit celebrandi necessitas , paululum inde dormierint . Pra terea , inter Innocentii XIII. litteras in forma Brevis , una occurrit sub

die s. Octobris I 722. in qua r nanti Ludovico Galliae Regi conceditur,

ut die coronationis suae modicum lenta tam sumere valeat ante Comm nionem, habita nimirum ratione diuturnioris temporis , quod in eo sol

mni ritu peragendo impenditur , ae imbecillis valetudinis ipsius Rς8 . , qui

297쪽

qui aetate adhue recens , corporis habitudinem nondum satis firmaverat . ut in memoratis litteris expressum legimus. Pari privilegio idem Ponti sex donavit Imperatricem Elisabetham , datis litteris die χα Augusti 1723. ut scilicet modica resectione uti posset , quamvis communicatura, quo die illius coronatio in Bohemiae Riuinam , solemni pompa . ac in multas horas protrahenda, fieri debebat. . XX. Ex hactenus dictis colligitur , privilegium eelebrandi Missam is Pontificia Capella ante noctis dimidium , non quidem per necessariam connexionem secum ferre aliud privilegium exemptionis a lege jejunii uimmo vero posterius hocce privilegium esse repetendum a tacita Pontuficis dispensatione , quam satis probant eae rerum , ae temporis circumissantiae, simul sumptae, quas supra memoravimus. Hi ne sequitur, sublatis hisce circumstantiis , jam nullum tacitae dispensationi esse locum o ideoque ad jejunium naturale servandum teneri, qui alibi Sacrum offerat, etiamsi, ex Apostolico Indulto , mediae noctis articulum in Missae oblatione praeveniat. Consulendi in rem hanc Andreas Piscara Cataldo ἐκ

Prax. Caeremon. lib. sect. a. cap. I. num. q. pag. 39 I. cap. nom. a. pag. 393. nec non celebris Gavantus pari. Φ. tit. 3. num. s. ubi ita loquitur : Celebraturus ante mediam nostem ex priυiIegis , vel Iegitima eon.

suetudine, vere non dispensatur in jejunio necessario ad Missam . Ideo a pe diana media nocte ieiunet , neque in Missa vigiliae sumat purciscationem . Consonat diligens Scriptor P. Merati rom. I. pari. 2. Romanae editionis pag. 8sq. num. 12. XXI. Itaque , ut rem hanc expediamus , Episcoporum partes erunt , duci haec in Synodis opportune secernere: ut scilicet primo edicant. nulli fas esse , citra δε postolicam dispensationem , in no e Nativitatis Christi Missam celebrare ante noctis dimidium : & id quidem fieti pro hiabeant, indicta in contumaces poena suspensionis, quam etiam probant, ac laudant Polacus in suis oborismis sacrar. Caeremoniar. .aphorism. I. num. q. Pax Iordan. Elucubrat. tom. I. lib. 4. tit. I. de Sacraficio Missa num.

93. secundo aperte declarent , eos , qui ex Apostolico privilegi ci Sacrum obeunt ante noctis dimidium , adhuc teneri lege jejunii, idque a praecedentis noctis dimidio servandum esse . In ordine quodam pro Divini officii celebratione, Romae edito anno Io s. cujus etiam meminit Dia.

na in edit. coord. rom. R. tract. I. resolui. 53. num. 3. haec legimus.' Misesa hujus saerarissimae noctis debet celebrari poνι mediam noctem ; aliter S

cerris non celebrarem ieiunus . Celebraturus ante mediam noctem ex priυil

gio , -ι legitima consuetudine. non dispensatuν in ieiunio necessario ad Missam ; id est a pridiana nocte ieiunet , neque in Misa vigiliae sumat puria Marionem . Eadem occurrunt in ordinario Patriarchali , quod anno quo libet Venetiis evulgatur, ubi ad diem 14. Decembris haee legitur adnotaritio P Celebrantes aure mediam noctem snt ieiuni a media nocte antecedenα

298쪽

. . LIB. I. C P. IX. 1 2. IXXII. In Regnis, atque ditionibus, Hispaniarum, & Portugalliae Regubus subjectis, adest privilegium celebrandi tres Missas in die Commem rationis omnium Fidelium Defunctorum ζ quod olim pro aliquibus ex di. His Regnis, di pro quibusdam personis ibidem degentibus invectum, a n bis ampliatum , S declaratum est sub ea forma, quae legi potest in decro. to nostra, A postolicis litteris firmato , quod extat Bullarii iniri rem. 2. m. o I. Sane pro recto hujus privilegii usu plura observanda , pluraque

opportune praescribenda providimus p eaque omnia eodem decreto complexi sumus. Proindeque Episcopi locales earum regionum, in quibus locum habet hujusmodi indultum, ti quid statuendum habeant circa triplicem illam

Missarum celebrationem, ut errandi pericula evitent, eidem decreto nostro in omnibus & per omnia se consormare turabunt.

De Communione sub utraque specie quoad Laios, Clericos, O ruererites noni celabrantes e de qua etsi quibusdam in Sνnodis actum fuerit in

D - alus tamen non experiret sermonem insiluere. .

DE Communione sub utraque panis , A vini speeie late mimus in

nostro Tractatu de Sacrificio Missae , editionis Latinae 3 so. νibus sequentibus o ubi ostendimus primo , Fidei dogma esse , totum ac integrum Christum sub unaquaque specie contineri e secundo , eos , quisib una tantum specie Christum sumunt, nulla fraudari gratia, quae propria sit Sacramenti ἡ & ad aeteream salutem necessaria: tertio, nullo. Dei praecepto iis , qui Missam non celebrant, Communionis sub utraque spe. cie netessitatem imponi P quarto, ad Ecelesiasticam disciplinam unice petatinuisse, quod Calicis ustis aliquando permitas, & Communio sub utraque specie Laicis , Clericis , & Sacerdotibus non celebrantibus concessa fuerit praevia tamen protestatione , per quam agnoscere se profiteantur , totum ac integrum Christum Dominum sub utraque specie contineri . seque ea omnia , quae supra exposuimus , tamquam Fidei dogma ab Ecelesia definitum, tenere, & credere. . . II. In eodem Tractatu nostro de Sacrificio Missae narravimus , Archi piscopum Pragensem, ut Hussitas a seditionibus ae caedibus, quas propter sibi denegatum a Constantiensi Concilio Calleis usum passim instaurabant, tandem avocaret, in Synodo habita anno I 26. Eucharistiae Sacramenis tum sub utraque specie illis concessisse ; mox tamen Martini Papae V. decreto hocce privilegium fuisse revocatum . Praeterea memoravimus , Concilium Basileense , Bohemiae , ac Moraviae populis usum Calicis tribuisse , modo in ceteris omnibus eum Ecclesia Romana convenirent, accrederent, non minus sub panis , quam sub vini specie , totum ac int

grum Christum Jesum existere ; sed hane itidem doneessionem , 'b Va Diuilirco by Corale

299쪽

rios, qui invaluerant , abusus, suisse sublatam. Insuper addidimus', R manos Pontifices Paulum III. ac Iulium III. Apostolieis Nunciis aut oritatem delegasse, ut Calicis usum Lateis permitterent; eos autem satius duxisse ab hujusmodi privilegii largitione abstinere . Tandem adnotavi. mus , Concilium Tridentinum hanc ipsam de usu Calicis discussionem

Romani Pontificis arbitrio expediendam reliquisse: ae Pium IV. ut testa narios, ac rebelles ad veritatis semitam revocaret, per litteras in se a Brevis ad Archiepiscopum Pragensem datas indulsisse, ut nonnulli Sacerdo tes Catholici destinarentur , qui, praehabitis necessariis de Fide protestatio. nibus, possent Eucharistiam Irub utraque specie Laicis ministrare : verum, cum spes a Pio IV. concepta , irrita cecidisset , immo ex hae benigna G. Ii eis concessione non levia prodiissent mala, oportuisse, ut successores Pon

tifices S. Pius V. & Gregorius XIII. beneficium illud , quod in perniciem

vertebatur, e medio tollerent. b

III. Nihil igitur hae in parte addendum superest , nisi hoc unum , numirum temporibus Sixti V. & Pauli V. iterum de Calicis concessione a. ctum fuisse, instantibus Apostolicae Sedis Nunciis, qui eam indulgentiam,s tune temporis in usum revocaretur , in magnum Catholicae Religionis incrementum cessuram pollicebantur . Placuit tamen postulata rejicere, ut

patet ex monumentis , quae in Archivo sacrae universalis Inquisitionis sis

Vantur . . . l

IU. In Synodo Dioecesana ab Uratistaviae Episcopo habita , atque iis capite sexto de Euebarisia , quod Apostolicae Sedis Nuneio , jussi Pauli

mus, porrectas, haec, quae sequuntur , circa Calicis usum statuta suere . Ipso capitis initio declarat Synodus, praecepto Eucharisticae Communionis solo Paschatis tempore Fideles obstringi d addit tamen , monendos eos , ae hortandos , ut etiam solemni oribus festis Nativitatis Christi , Pentecostes , & Assumptionis B. Mariae Virginis ad sacram Synaxim accedant . Μox docet , iam tum ab Ecclesiae primordiis Eucharisticam Communi nem aut sub una panis , aut sub utraque panis & vini specie ministrari consuevisse: Ecclesiam tamen successu temporis, iustis, validisque rationi. bus ita suadentibus , hanc , quoad Laicos , probasse consuetudinem , ut nonnisi sub una panis specie sacra Eutharistia reficerentur. Licet vero fueraba sunt Synodi citato capite) ab initio Christianae Religionis aliquando unius , OIiquando utriusque speciei usus fueris I progressu tamen temporis Ecelesia , graiabus, edi justis eausis adducta , consuetudinem sub altera tantum specie communicandι approbavit. Admittit etiam eoneessionem a Pio IV. Regno hemiae iactam; nec inficiatur, Dioecesim Kratistaviensem sub Bohemia Regni ditione contineri: satetur tamen, se nolle a communi Eeclesiae dusciplina recedere: Ex concessione autem Apostolicae Sedis sub Pio IV. Pomtifice felicis recordationis Regis Bobemiae facta, eui Provincia Lee D-ress k ratisiaυiensis incorporata es , Laicis Calicis usus liber permittitur .

300쪽

bilominus Ecclesiae universalis approbaram consuetudinem , quantum D mino suffragante poterimus , rursum introducere cupimus . Postremo meth

dum suppeditat , quam hac in re sequantur magistri erga discipulos , Sacerdotes erga Prentes , quorum interest filios erudire , Consessarii erga

poenitentes I ut omnes studio pacis & charitatis incensi, communem E clesiae consuetudinem ultro amplectantur .' Quod obtinetant facilius , ωbi illos accurate erudierint i, tantum sub una specie, quantum sub utraque D

eis contineri.

U. Pietatis , prudentiae , ac pystoralis solicitudinis legibus consentanea profecto est memorata Synodalis constitutio, si temporum circumstantias, ovibus edita fuit, inspiciamus. At vero pari digna laude sortasse non elisset, aut saltem inutilis videri posset Episcoporum cura , si quae olim in Wratistaviae Synodo sancita suere , ad eas Dioeceses, & loca trahere vellent , in quibus , citra ullam controversiam , laudabilis ac inviolatus vi

geret usus dispensandi Laicis Eucharistiam sub unica panis specie. VI. Qioad hosce Epistore , in quorum dioecesi pacifica viget consuetudo Communionis laicis ministranaae sub sola panis specie , hoc unum notatu dignum superest explicandum . Accidit non semel, ut Lutheranus aliquis , oui pravo imbutus errore , Eucharistiam sub utraque specie sumere consuevit, Catholicam Religionem amplectatur . In hoc rerum sta tu solent aliquando Episcopi, pietate moti, ab Apostolica Sede supplices postulare, ut is, qui, haeresi ejurata, Catholicae Fidei nomen dedit, valeat in posterum Eucharistiae Sacramentum sub utraque specie recipere

veteri consuetudine, cui pridem assueverat, non immutata praemissa ta men protestatione , per quam se credere fateatur , totum integrumque

Christum tam sub panis, quam sub vini specie contineri , ac spondeat , se nonnisi in privata domus Capella sacram Eucharistiam sub gemina

specie sumpturum. In toties memorato Tractatu nostro de Sacrificio Misse multa numerantur exempla Romanorum Pontificum , qui privilegium pro Communione sub utraque specie , Catholicis Principibus et liquando miniL. stranda, concesserunt . Haec tamen exempla ad hanc , quam tractamus , causam transferri non possunt tum quia Personarum conditio , quae ad privilegia impetranda plurimum aliquando valet, diversa est; tum etiam quia suspicari non licet , eum , qui in Catholica Fide educatus , ab ea nunquam recessit, affirmare, aut docere posse, Communionem sub utraque specie Divino praecepto cunctis Fidelibus suisse propositam . Contrivero timendum, ne is, qui longo tempore haeresim prinessus est , in veteri errore adhuc permaneat, quantumvis eum solemni protestatione eju- . raverit , atque in hoc ipso articulo nominatim id omne, quod Romana

credit Ecclesia , se crediturum. spoponderit I eum praesertim de sinceritate Irotestationis antea emissae eae, thoc ipso dubitandum videatur, quod nihi-ominus sacram Eucharistiam sub utraque specie accipere , post factam haeresis abjurationem , in votis habeat qui enim ita se gerit , videtur

SEARCH

MENU NAVIGATION