Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1764년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

184 SrNODO DIOECES NA

esse quaestiones, quae super hoc institui possunt : alteram scilicet , virum: praevia admonitio in hujusmodi casibus necessaria censeri debeat; &ad hane negative respondet : alteram Vero , utrum saepedicta admonitio praemitti possit: ad hanc autem respondet affirmative; ubi potissimum non alio consilio id agatur, quam ut reus, se denunciandum superiori non ignorans, & ad emendationem, & ad correctionem recipiendam se melius comparare possit. Hanc sententiam plane sectantur Antonius a Spiritu Sancto in Do Dirinorio Regularium disput. 6. num. Castropalaus pari.

g. tract. I 5. disput. s. punct. T. num. I 3.

XII. Nee obstare videtur supra indicatum justitiae vindicativae detrimem,tum. Ecclesiastica enim Tribunalia misericordiam sque, ac iustitiam sevene atque id praecipue spectant, ut delinquentes ad bonam frugem convertam t

XIII. Illud praeterea, veluti significando, indicavimus, nonnisi canoniis cis remediis procedendum esse in extirpandis abusibus, etiam eum revera tales esse comprobentur . Utque a solicitationis materia, quae praedicta-xum Constitutionum objectum est, minime recedamus, cum olim in quihusdam regionibus , quae turbulentis Sc factiosis hominibus resertae erant, evenisset , ut. in ipsa sacramentali Consessione poenitentes a Confessariis solicitarentur ad tumultuandum , & rebellandum adversus legitimum do. minum , qui hujusmodi locis , urbibus , aut regnis actu imperabat; non desuerunt Ecclesiastici Praesules, tanta impietate commoti, qui censerent.& assirmarent, ae etiam propositis Edictis decernere . vellent , poenitentes ita solicitatos teneri coram legitimo Ecclesiastico Iudice Confessarios ad praedicta solicitantes denunciare e non solum quia hujusmodi Sacerdotes. an Fide suspecti habendi erant , propter Sacramenti abusum I verum et aam quia fundamentum praedictarum Constitutionum , .suae statuunt solucitatos in Consessione ad venerea , solicitantem denunciare debere , cum sit irreverentia , & contemptus , quem hic ema Sacramentum ostendit; smilis causa aeque militat adversus eos , . qui in Consessione poenitentes solicitant ad alterius generis crimina , adeoque etiam ad seditiones atque

tumultus . Ille quoque graviter peccat , nec levem eontrahit malae credentiae

suspicionem, qui in Sacramento Conse nis vel ad venerem, vel ad quaeque fagitia, seu peccata, rovocat confitentem I m propterea iure etiam optimo iudieis Inqui torum subjectus es et verba sunt Peniae in Commentariis ad Directorium 'merici para. a. comment. 8 I. ad quaest. 56. Cui pariter senis. tentiae. suffragantur Rodericus a Cunha in tract. de Consessari solicis. quaest.

a. num. 2 . . quaes. 8. num. P. Sanchez in suis sevct. disput. II. num. 23. Trimarea de Confessari abus Sacram. Poenit. dis t. Iq. sere 3. num. I s. o

....

XIy. Sed . eum Pontificiae Constitutiones , superius laudatae, de Conis fessariis dumtaxat . qui. licitant ad inhonesta vel turpia , loquantur

eumque hoc delictum frequenti esset, & saepius in Tribunali Poeniten

tiae

312쪽

L I B. VI. C A P. XI. 28stiae committeretur , quam alia alterius generis s atque utinam adhuc identidem admitti non peigeret ) , ideoque Pontinces huic potissimum occur. rere voluerint I denique cum ageretur de extensione a casu ad easum in re poenali : hinc iactum est , ut neque laudari , neque probari meruerit consilium dictorum Praesulum , qui Constitutiones Apostolicas ad alia eri. mina, praeter ea, quae expresse in illis enunciantur, extendere cogitabant, atque decernere , ut, sicuti solicitatus ad venerea in Consessione, Conseia sarium solicitantem denunciare tenetur , nee , nisi expleta hujusmodi derrunciatione , aut saltem data fide de ea adimplenda , peccatorum suorum absolutione tinari potest & sicuti adversus Consessarios ad praemissa solicitantes proeeditur eum testium singularium depositionibus ; ita pariter agendum esset in casibus , quibus poenitentes a Consessariis solicitarentur ad crimina diversi generis , quae ad carnis concupistentiam non reser thir . His rationum fundamentis innititur sententia priori contraria , cui Doctores communiter suffragantur . Consuli possunt Carena, Diana, Bonaei na, Homo nus, Bossius, Sanctaret lus , & alii , quos allegat , & sequitur bon. mem. Card. Cmeta in suis dubiis flectis de hae solicitationis

materia dub. I.

313쪽

LIBER SEPTIMUS.

DE HIS , QUAE CAVENDA SUNT IN CONSTITUTIONI Aus

sYNODALIBUS.

Ne factae ab Episcopci Synodales Constitutiones viribus careant , aut in. terpositae ab illis appellationes earumdem executionem retardent. , pluis rima detegemus vitia , ob quae saepius illas aut rescissas , aut saltem. impugnatas vidimus , cum in minoribus constituti sacris Urbis Conis gregationibus studium , operamque nostram navavimus . Et quoniam De praecipua causa suit , cur huic nostrae lucubrationi manus admoveremus e nimirum ut Episcopos de iis moneremus , a quibus in suis Constitutionibus cavere debeant et idcirco in hac re elucidanda diutius. immorabimur.

CAPUT PRIMUM.

De eavindis quoad quaesiones nondum definitas ' ubi de quaestione, an F De Iure Divino resedentia quoad habentes curam animarum. SApienter monet Fagnanus in Cap. Sicut OIim, num. 82. de accusat. ne in Provincialibus Synodis facile quaestiones decidantur , inter Cath lieos Doctores controversae, & a Sede Apostoli ea hactenus non definitae r In rebus dubiis , o de iure controversis, non facile definitiones fant, praesertim ubi grave aliquod praeiudicium parari potest, velut in materia Sacra

mentorum enodanda, aut explicandis casbus usurarum, oe alio m vitiorum,

quibus timoratae eo cιentiae irretiri possunt . Minus itaque erunt illae definiendae in Synodis Diceceianis, aut quidquam in harum Constitutionibus dicendum, quo statui videatur, quid de illis sentiendum sit. II. Cum sacrae Congregationis Concilii Secretarii munere fungebamur. quidam Epscopus, prudentia , ac doctrina praeclarus , atque amicitiae neis cessitudine nobis conjunctus, suas ad nos misi Constitutiones , quas paraverat , in sua sutura Synodo mox promulgandas . In his animadvertiis mus. Parochis, aliisque animarum Rectoribus continuam inter suas oves residentiam praeeipi , & commendari , utpote quae iis injuncta esset iure naturali , & Divino e quod insuper , dicebatur , a Concilio Tridentino iam definitum . Praesulem amice admonuimus , ut suos Parochos quidem ad assiduam residentiam pro viribus excitaret , sed abstineret a jure deinterminando, e quo residentiae obligMio oriatur: quale enim hoc sit, Divinum ne , an mere Ecclesiasticum , disputant Theologi , & adhue sub Iudice lis est . Nostris monitis morem gessit Episcopus , e sua Constitu

314쪽

L I B. VII. C A P. I. 287tione verba expungens, quae nobis displicuerant o sed simul nobis lignis eavit, sibi innotuisse controversiam jam pridem inter Theologos exagitatam , sed eam existimasse a Concilio Tridentino decisam sess. 13. Op.

I. de reform. iis verbis e Cum praecepto Divino mandatum set omnibus , quibus animarum Cura eommissa es , oves suas agnoscere 2 pro his sacris.ciam osserre', verbique Divini praedicatione , Sacramentorum adminiseratione ,

ac bonorum omnium sperum exemplo pascere .... quae omnia nequaquam ab

iis praestari , m impleri possunt , qui gregi suo non invigilant , neque a

sunt, sed mercenariorum more deserunt ρος. III. Ut amico Praesuli plene satisfaceremus, haec nos illi reposuimus . Indubitatum est , assiduae residentiae onus cunctis animarum Pastoribus incumbere, illudque a Conciliis, & Patribus frequenter inculcari, quod, longa contexta canonum serie , suse ostendunt Bartholomaeus Caranga opusc. de re . Episcop. eap. 7. & Thomassinus de vet. σ nm. Eccles diascipi. pari. 2. lib. g. a cap. 3 o. usque ad 36. sed non ita certum est jus, a quo illud promanet I contendentibus plerisque , resdentiam a jure Divino esse Episcopis, & Parochis imperatam; aliis ex adverso ejus obligationem ad jus mere Ecclesiasticum reserentibus. De hac controversia a. criter disceptatum suit in Concilio Tridentino ante sess. o. sub Paulo III. sed ea uehementius recruduit sub Pio IV. in conventibus habitis ante susI9. m et q. ae tanto studio in utramque partem versata est , ut plura pro utraque sententia exarata suerint opuscula, quae prodierunt Venetiis anno Is 62. impressa typis Iordani Tleti . Cumque dissidentes inter se Patres haudquaquam invicem conciliari potuerint , tandem deliberatum est , ut novo quidem decreto cuncti animarum Pastores ad residentiam adigeren. tur, ac Teverae poenae contumatibus infligerentur: nihil tamen definitetur de jure, quo iidem continue inter suas oves versari tenentur: quin immo

ita decretum concinnandum Patres duxere , ut nihil inde alterutri sen. tentiae detraheretur e quae omnia enarrantur a Cardinali Pallavicino in histor. Gneil. Trident. lib. I. eap. 5. lib. I 5. eap. 4. lib. 2 . eap. I 2. Hane

Tridentini mentem cum perspectam habuerit Pius IV. in Alloeutione habita ad Cardinales , & Episcopos Kalendis Martii Is M. quae extat in Actis Consistorialibus , agens de residentia a Coneilio Lateranens sub Innocentio III. atque a Tridentino animarum Pastoribus, novis sanctioni. hus injuncta, haec ad rem subdidit: Liset mero neque in illo, neque in HoConcilio clare desinitum fit , an residentia de jure Disisio esse censeatur ,

quod neque etiam nos nune ex improviso definire audemus.

IV. Non ignoramus , quosdam praestantissimos Doctores tontendere , quaestionem, de qua est sermo, etsi clare & expresse definita non fuerit, esse nihilominus virtualiter , & implicite , ut ajunt , a Concilio Tridentino decisam , quod hae argumentatione manifeste confici arbitrantur . Quo quisque iure obligatur ad finem , ad ea pariter oblisatur , suae ad assequendum finem sunt Meessaria r atqui Episcopi , eeterique animarum Diuili od by Corale

315쪽

188 DE SI NODO DIOECE SANA Rectores, iuxta Tridentinum, jure Divino obligantur ad pascendum sibi

commissum gregem, atque ad pascendum , uti decet, & oportet, est ne cessaria residentia , quemadmiaum idem Tridentinum declarat e igitur jure Divino iidem ad residentiam obligantur . Sed dissicultas est in altera parte secundae propositionis , quam minorem vocant e etenim non dixit Tridentinum , non posse oves pascere , qui non resident , sed qm gre suo non inυigilant , neque assistunt , sed mercenariorum more deserunt : haec autem verba commode referri queunt ad animum, cum vere intelligatue gregi suo invigilare, assistere, eumque non deserere, qui , etsi absens sit corpore , illius tamen regimini, & tutelae sedulo excubat animo , juxta illud Apostoli a. ad Corintb. II. Infamia mea quotidiana , solicitudo omnium Ecclesiarum . Quamobrem aliquot ex Tridentinis Patribus , qui praedictis decreti verbis obstiterant, metuentes, ne illis controversia deci. di , & residentiae praeceptum juri Divino adscribi videretur , eorumdem verborum sensu penitus inspecto, postea acquieverunt: quod pariter refert laudatus Pallavicinus cit. lib. 2I. cap. I a. num. S. Ad haec, docet S. Thomas a. a. quas. I 8 s. an. S. in coF. in qualibet obligatione praecipue spe. ctandum esse obligationis finem: cum autem finis , propter quem anima xum Pastoribus residentia praecipitur , sit spirituale honum animarum , quibus praesunt ' exinde concludit Angelicus , quod , si eumdem finem assequi possint in absentia , tunc licite se a suis ovibus iidem subducere queant. Et profecto, si residentiae praecepto non satisfacit , qui ita intee suas oves versatur , ut animo ab illis absid , nullam gerens earumdem e ram I quia tali pacto finem contemnit , propter quem residentia ei imperatur, sicuti sapientissime perpenderunt Patres Concilii Aquilejensis an ni et sys. rubrica suod de Episcoporum re eniιa a sacro Concilio Triden tino , summorum Pontificum Consiturionibus cautum es, hoe non es intentigendum, ut praesentia assideant, nihil praeterea agant, cum ex sacris ean nibus remontia si accipienda in eum sensum, ut si laboriosa , non otiosa ;id , quod duobus praesertim Tridentinae S=nodi verbis egregie exprimituν. , ut pascant, oe regant me. Collectionis Harduini tom. IO. col. I 885. ob oppositam rationem censebitur residentiae praeceptum adimplere, qui, etsi a litis ovibus corpus subducat, animo tamen iisdem adest , & finem obtinet illas pascendi, & regendi, ad quem localis Palloris praesentia dirigitur. V. Hanc eamdem S. Thomae ratiocinationem prosequentes illi Triden. tini Patres, qui residentiae onus a solo jure Ecclesiastico impositum in mabant , adhuc clarius eam expoliverunt, atque . exemplo illustrarunt, apud eumdem Palla vicinum lib. Io. cap. . . num. I s. Contingit aliquando, aiebant, adeo exiguam esse dioecesim , cui Episcopus praeest, tamque a gustis limitibus eoarctari , ut a loco suae dioecesi finitimo , melius ipse,& commodius suas oves pascere, & regere queat, quam possit alius residens in amplissimae dioecesis centro : si itaque in residentiae obligatione .

juxta doctrinam Angelici , spectandus est obligationis finis , non potest

316쪽

L I B. VII. C AE P. I. 280 dici, quod residentiae praecepto non obtemperet, qui in praedicto loco dea git , unde pusillo suo gregi aeque imminere , ac prospicere potest, ac alter, qui in amplissimae suae dioecesis praecipua urbe commoratur. VI. Haec nos amico Praesuli scripsimus eo dumtaxat consilio , ut sibi persuasum haberet, non esse a Tridentino definitam quaestionem, de quatiquimur, sicuti ipse opinabatur I non autem , ut illum distraheremus a1ententia, quae residentiae obligationem jure naturali , & Divino, animarum Pastoribus injunctam defendit; ultro enim fatemur, hanc sententiam communiorem esse , eique sere omnes calculum adjecisse , qui post Tridentinum scripserunt, tam Theologos , quam Canon istas, inter quos S tus lib. Io. de iustitia, iure quaest. 3. art. I. Bellarminus epi' ad Theanensem Episcopum nepotem suum , post editionem Coloniensem anno I 63ς. ali atque, rursum vulgata post Lesationis Helveticae Cardinalis Ρassi net, UasqueZ opusc. de Benefic. cap. q. a. num. 42I. Lessius lib. 2. de just

iur. cap. 34. num. I 33. AZOrius Insit. morat. pari. a. lib. 7. cap. q. quaesi. I. Caranta cit. tract. de resta. Episcop. cap. 2. NAUarrus manual. cap. 2 s. num. I 2I. Gonratre in Cap. Relatum, da Clerici non residen. num. 6. seq. Fa-gnanus in Cap. Ex parte , eod. titi num. 2I.σ-Zoesius ad eumd. tit. num. 2. Zypaeus num. 7. Pirhing num. II. aliique innumeri.

VII. Quod autem accidere posse, numero praecedenti indicavimus, id reipsa contingit in sex Episcopis Gardinalibus , Ostiensi , Portuensi, Sabi-nensi , Albanelisi , Praenestino & Tusculano , qui, ut omnibus notum est, in Collegio S. R. E. Cardinalium principem locum obtinent, suppresso per Callistum II. septimo Episcopatu suburbicario , sanctarum videlicet Rufinae & Secundae, seu Sylvae Candidae olim nuncupato, cujus Cathedram di Dioecesim idem Pontifex Portuensi Ecclesiae perpetuo univit . Sex hujusmodi Episcoporum Diceeeses Urbi Romae admodum proximae sunt, ac

pene contiguae I sed tamen a Dioecesi Romana vere distinctae & separatae, ut etiam colligere licet ex nostra Constitutione II s.f. et r. Bullarii no trirem. I. Cum vero praedicti Episcopi Cardinales in ipsis Dioecesibus non resideant, sed Romae moram ducant, summo Pontifici assistentes, & Apostolicae Sed is servitiis addicti' lieet aliquando ad visitandas easdem Dice-ceses se conserant, ut alibi videbitur, sicque a residentia in propriis Dic cesibus ex dispensatione Pontificia plerumque absint e hinc aliquis argu mentum desumere posset, ut sustineret, residentiae debitum, non a praec pio Divino , sed ab Ecclesiastica institutione provenire . Neque porro uulum nobis onus incumberet huic argumento respondendi I cum nos nec uinni, nec alteri ex praemissis sententiis adhaerere professi simus. Sed, quoniam diximus, communiorem post Tridentinum esse opinionem illam, quae residentiae praeceptum a jure Divino desumit, silentio minime praeteretindam censemus responsionem, quae dari posset ab hujus sententiae propugnatoribus: nimirum, Cardinales Episcopos suburbicarios, dum in Urbe resident,

ut Romano Pontifici , & Ecclesiae universalis negotiis operam praestent .

317쪽

satissaeere debito residentiae, si non materialis, at saltem formalis: quod quidem summa facilitate adimplent ob parvam Dioecesium sibi commissarum ab Urbe distantiam a Romanum vero Pontificem, dum sciens & pru dens id fieri patitur , & tacitam ipsis dispensationem a residentia materiali concedit , non eos quidem a legis Divinae vinculo absolvere , sed interpretando definire, Divinam legem illos in casu , de quo agitur , ob

adjunctas rerum circumstantias, nequaquam adstringere. Et haec sane re ponsio consormis est doctrinae S. Thomae in quodlibet. 9. art. I s. eui post Covarruviam, Sotum, & Vasqueet , plenissime adhaeret Fagnanus in Cap. Ex parte, num. s7. O seq. de Clericis non residen. quamque etiam late exornat Hurtadus in suis ResoL Moral. de Rementia tom. I. rest. p.

m. Σg. σ seq. Specialiter autem , pro eo quod pertinet ad praedictos sex Episcopos luburbicarios , plura habet Cardinalis Braneatius in sua dissertatione de optione sex Episcopatuum.

CAPUT SECUNDUM.

Iterum de caυendis quoad quaestiones nondum definitas e ubi de ea , an CI riei Benesciarii sint domini, vel adminis raures Fructuum suorum Beneficiorum.

MInus nobis arrisit , quod in alia offendimus Synodo , ubi . illata

mentione gravis obligationis , quam habent Clerici Beneficiarii , Beneficiorum, quae possident, fructus, suae honestae , decentique sustentationi superfluos, erogandi in pauperes, aliasve pias causas, ejusmodi oblLgationis haee ibidem afferebatur ratio , nimirum quia Clerici Beneficiaria non sunt praedictorum fructuum Domini, sed meri dioensatores: quamquam enim commendaverimus consilium Episcopi , renovandi , seu verius imculcandi observationem praecepti , quo singuli obstringuntur Beneficiarii ;neutiquam tamen visa est approbanda adjecta praecepti ratio , qua vide. hatur assumi, quasi decisa controversia , etiamnum inter Doctores agit

ra, de qua statim. . II. Quidquid si, an, juxta priorum Ecclesiae seculorum disciplinam , Ecclesiasticis Beneficiis gaudere possent, quibus opulentum suppetebat patrimonium , quod negare videntur Hieronymus epis. ad Nepotianum, Irulianus Pomerius de vii. contemptat. lib. 2. cap. aliique Patres , congestia Thomamino da vet. γ n . Eceles discipl. Hyrt. 3. lib. cap. q. ce tum est , hac nostra tempestate , etiam Clericis divitiis affluentibuς M. clesiastica Beneficia conferri r neque est, qui dubitet, quin iidem verum dominium habeant redituum, quos ex proprio percipiunt patrimonio; in quorum proinde mala distributione , aut etiam pravo usa , possunt uti. ue contra alias virtutes, perinde ac laici, non vero contra strictam j sitiam peccare.

III. Disiligod by Corale

318쪽

L I B. VII. C . et P. II. 29 IIII. Cettum pariter est , ante factam divisionem bonorum Ecclesiastiueorum , debuisse Episcopum , ad quem pertinebat eorumdem administra. tio , partem singulis assignatam fideliter elargiri , nec potuisse , absque

violatione justitiae commutativae , pauperes fraudare ea quarta parte pr

ventuum , quae , iuxta ejus aevi disciplinam , erat pauperum indigentiis sublevandis destinata I quod quidem onus , ex eadem profluens justitiae virtute , iis in locis , in quibus nondum iacta est praedicta divisio , etiam mnum ineum bit Episcopis, Abbatibus , aliisve Beneficiariis, quorum Ecclesasticis reditibus sunt illi admixti , pauperibus , ac Ecclesiae fabricae , iuxta priscam institutionem , attributi ex quibus propterea si aliquid sibi

usurpent, sunt injusti rei alienae detentores, & tenentur ad restitutionem. IV. Certum denique est, etiam posita Ecclesiasticorum bonorum divisione , & assignata jampridem pauperibus quarta parte landorum ad Ecclesiam pertinentium , ex quibus , putant Doctores , erecta , & dotata suisse hospitalia , aliaque instituta opera pia , ad eorumdem pauperum commodum ' adhue nihilominus teneri Clericos Beneficiarios , reditus , quos ultra tui honestam sustentationem ab Ecclesia percipiunt, distribuere in pauperes, aliave pia opera erogare, nec posse, absque gravi peccato, in convivia, ludos, venationes, & similes profanos uius impendere , aut consanguineis elargiri , nisi tamquam pauperibus , si vere pauperes

snt, & tunc, ut minus egeant, non ut ditescant. V. Hanc obligationem Omnes Ecclesiae canones aut imponunt, aut Omnibus impositam agnoscunt , qui Ecclesiae militant stipendiis . Canon

37. tom. I. Collectionis Harduini eM. i 8. inter Apostolicos , decernit :Omnium rerum Ecclesiasticarum Episcopus curam gerat , oe eas admini iret, tamquam Deo intuente . Non liceat autem ex eis aliquid Mi vendicare , veι propriis cognatis , qua Dei sunt, largiri . Sin autem sunt paveres , ut μμ peribus suppeditet: sed non eorum praetextu υendat , quae sunt Eccle . Huic innumeri contentiunt eanones eollecti a Gratiano ea . I a. quis. I. aliique quos profert Theophilus Raynaudus in opusculo cui titulus Mala ebonis Ecclesin, lib. 2. θα g. eap. g. num. I 2. Oper. rom. Ia- Et, ne quis

hasce Ecclesiae sanctiones ad solum tempus referri credat , ctuo nondum facta erat praediorum , aliorumque landorum , ad Ecclesias spectantium, divisio, audiat Tridentinum sess x s. cap. I. de resarm. ubi, postquam E piscopos monuit , ut modesta supellectili , mensa , ac frugali victu snt

contenti, iisdem interdicit e Ne eae νeditibus Ecclesiae consanguineos, sam ιiare'e suos augere stiriant , cum Apostolorum Onones probioeant , nores Ecclesiasicas , quae Dei sunt, consanguineis donent ; sed , s paverex sint,ris, ut pauperibus, distribuant ' eas autem non diserabam, nee diopent iii rum causa: immo, quammaxime potes, eos sancta Synodus monet, ut omnem humanum hunc erga fiatres , nepotes , propinquosque carnis assectum , υνδε multorum malorum in Ecclesia seminarium extat, penitμs deponanι. Quα -

319쪽

elisa Hea tam Secularia, quam Regularia obtinentibus , pro gradus Di renis disione, observari, sed oe ad S. R. E. Carrinales pertinere decernit . Seumus utique , Magistrum Lorcam hunc Tridentini locum intellexisse , non de Beneficiorum fructibus, seu eorumdem portione Ecclesiae Praelatis,

aliisque Clericis attributa , sed de bonis immobilibus mensae Episcopalis,

aliorumque Beneficiorum , quorum dominium est penes Ecclesiam . At ipsemet alimata Tridentini Verba turpiter deceptum Lorcam evineunt retenim Tridentinum loquitur de illis bonis , quibus fas est Beneficiarii,

sublevare suorum consanguineorum, si qua Vere premantur, inopiam: nemo autem dicet unquam, posse in istos conferri bona immobilia Praeben darum , quemadmodum scite ponderat Sylvius in a. Σ. D. Thom. qui s. 18s. art. 7. conclus s. Quocirca nullus omnino Doctor, praeter unicum Lorcam , ausus suit unquam eximere Beneficiarios a gravi obligatione

distribuendi reditus Ecclesiasticos , suae honestae sustentationi superfluos , in pauperes , aliave pia , & reliῖiosa opera: quod eruditissimus Raynaudus , quo sertasse nullus accuratius Doctorum placita hae de re perqui. serat, testatum reliquit , eit. loc. inquiens: Denique nemo plane Doctorumisissentit , I e inteν Theologos scbolasticos, sis morales, sin inter Iurisperitos, ita ut quamvis iampridem lites, . dissidia efferbuerint iniis Docto stes quoad dominium frumium supersuorum, sine penes Beneficiarios,' an peis nes alios, tamen quoad peccatum grave in dispensatione super orum aliter , quam ad pios Uur, nemo plane , plane inquam nemo, dissentiat. VI. Haee, ut diximus, certissima sunt. Verum , quod modo a Ra naudo audivimus, acriter decertatur de titulo, seu causa, e qua praedicta gravis oriatur obligatio . Plerique, praecipue ex antiquioribus, eam oriri arbitrantur ex stricta justitia e docent siquidem, Clericos meros esse administratores, non autem dominos Ecclesiasticorum proventuum, qui honestae ipsorum sustentationi. supersunt ; ac proinde eos impendentes in usus profanos , tamquam reos violatae justitiae , obligant ad restitutionem aut Ecclesiae, aut pauperibus faciendam: idemque restitutionis onus imponunt1usoribus , consanguineis , ' ceterisque pecuniam a Clericis recipientibus , quam certo sciunt ex Ecclesiastico Beneficio illis obvenisse . Ita, praeter antiquiores, sentiunt Navarrus de Ecclesias. redit. quaest. L. monit. 2I. num. I. Azor. Ins t. pan. 2. lib. 7. cap. 8. h. Prima igitur, o Quod attianet, Comitolus Respons morat. lib. I. ques. 7o. γ 7 I. Moneta de disrLbut. pari. 3. quaest. I. num. Iq. Natalis Alexander Theolog. dogmat. o mmrat. de Sacram. Ord. lib. 2. eap. re L P. O NSul. IO. Genetius Theolog. morol. tom. 2. tra I. I. de Bene'. cap. II. Continuator Praelectionum Η

norati Tournely , tract. de Benefici cap. q. an. 3. conclus. I. Cardinalis Capi succus in suis Contrmers theolog. controv. 3O. per tot. sed speciatim s. seq. quorum opinioni praecipuum sundamentum praebent cum Can

nes asserentes , bona. Ecclesiastica esse Patrimonium Christi , scuti habetur in Cap. Cum secundum , de praeben. dignit. Res Messae, patria

320쪽

L I B. VII. CAP. II. Minium pauperum, ut dicitur in Can. Mai. Io. quaest. I. tum Ecclesiae Patres, qui furti, & rapinae reos faciunt Cleriem expendentes reditus Ecelesia sticos in prosanos usus, inter quos Hieronymus in cap. 3. Isaia vers. 34. insin. ubi ait: Rapina pauperum in domibus eorum est, quando replent ibesaures suos, O' Ecclesiae opibus abutuntur in delicias, publicasque Ripes, quae ad sustentationem pauperum data sunt, uri sibi reservant, υρι propinquis di Lbuunt, or alienam impiam , suas, suorumque faciunt esse ditatior Bernardus

in epis . I. ad rition. Canonis. Regia. num. II. Quidquid praeter nees, ium ictum, ae s lirem vestitum de altaris retiner, tuum non es, rapina es , Derilegium est: aliique relati a Thomassino de vet. er noυ. Eceles diseUL pari. 3. lib. a cap. 26. Qque ad g. VII. Alii exadverso, attribuentes Clericis verum dominium etiam superis fluorum redituum, quos ab Ecclesia percipiunt, existimant pravem obligationem illos erogandi in pauperes, aliisve eiis operibus applicandi non oriri ex stricta iustitia, sed vel ex lege charitatis, & misericordiae, Clericos Beneficiarios prae aliis adstringente z vel cum Cardinali de Lugo de iussit.

iuniom. I. disp. q. num. Io. ex virtute religionis; vel eum Lessio lib. a. de iushoe jαν. cap. 4. num. 47. & Haunoldo de iusit. σ junio m. I. eras. num. 8a. ex positivo praecepto Ecclesiae: quamobrem praedictos reditus ela gientes consanguineis, aliave ratione dissipantes, a gravi quidem culpa non

excusami, sed a restitutionis onere absolvunt . Hanc sententiam inter ceteros, propugnant Bannes 2. a. quas. 32. art. 6. Dominicus Soto da ivss. δεν. lib. Ita quas . arti Sy I in 2.2. D. Thomae quaest. I 8 s. an. 7. con esus Molina tracta. de jusLO' Iur. I 43. Vasqueet de redisib. cap. I. I. dis. I. Covain. in Cap. Cum sn o iis , de testam. num. 7. Sarmiento in redito. Eccles pari. q. cap. s. num. 2. Marsilius eod. tract. pari. 2. cap. I.

13. 3s. Gonetaim in Cap. Si quis sane, de peculio Gericorum, a num. 6. que ad fin. Fagnanus in eod. Cap. a num. I. usque ad 6. Barbosa Iur. Eccles lib. 3. eap. II. aliique ab his allegati , qui suam opinionem duobus potissimum sustentant argumentis. Primum desumunt ex Beneficiorum oriis sine, quod in hunc modum exponunt. Cum Ecclesiae proventus, inquiunt, In communi administrabantur, quarta illorum pars, statis temporibus,

in Clericos distribuebatur Ecclesiae obsequiis addictos, nemo iacile credet , alterum ex his evenisse; nimirum vel ungulos Clericos adeo exiguam reindituum poritonem, ubique locorum, atque e qualibet Eeclesia participanse , quae tantum ad necessariam sustentationem iisdem suffceret vel , si aliquid ultra sui honestam sustentationem perciperent, istius portionis do. minium non filisse pones illos, quibus 'ceteroquin dabatur in pretium, &mercedem laboris. Jam vero, pergunt, eum, post sactam bonorum divisionem, quartae parti, inter Clericos olim dividendae, subrogatae sint Praeis bendae, & subrietatum induat naturam ejus, cui subrogatur; necessario inde consequi videtur, ut una cum possessione Praebendae, omnium eiusdem Praebendae fructuum dominium. Beneficiarii consequantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION