장음표시 사용
371쪽
L I B. VII. C A P. XII. 3 stanti Sacramenti capax; hoc siquidem adhibito temperamento, nemo faei- Ie eontradicet Synodali Constitutioni, cui pene omnes Theologi suffragam
IV. Similiter, absque Armidine se aliqua involvendi controversia , dc potest, & interdum debet Episcopus constituere, ne Parochi renuant sanis ctissimam Eucharistiam iterato deserre ad aegrotos , qui , etiam perseverante eodem morbi periculo , illam saepius , per modum Viatici , cum naturale jejunium servare nequeant , percipere cupiunt . Quamvis enim VasqueZ in,part. disp. 2I4. cap. a. in fn. doceat, Divino praecepto latisfieri per unicam perceptionem sanctissimi Viatici in eadem aegritudine: nullum tamen invenimus alicujus nominis Theologum , qui neget . &lieitum , & pium , ac laudabile esse , illud saepius repetere . Ita quippe expresse tradunt Sylvester se . Euebarisia 6. Tabiena veta. Communicare num. 8. Solus in Φ. HII. I 2. quaest. I. art. 8. Toletus in Summa lib. Io. cap. IS. HenriqueZ lib. 8. cap. q. num. I. γ' cap. s . num. I. Sua reg disp. 68. sect. s. Layman lib. s. Summ. tract. q. cap. s. quaesi. o. num. ΣΟ.
Diana tom. I. tract. 7. resolui. s T. Cardinalis de Lugo disp. I s. sem g. num. 64. qui male traducit Vasquea , quasi Auctorem contrariae sentemtiae, cum hic de sola loquatur obligatione , ut diximus, & legenti patebit . V. Aliqua dumtaxat dissensio est in praefiniendo temporis spatio, quod debeat intereedere, ut, intra eamdem infirmitatem, possit iterum non jejuno dari Eucharistia. Aliqui enim, cum Navarro, multum temporis interfluere debere existimant inter unam, & alteram Communionem; quam indefinitam Navarri assertionem, de spatio triginta dierum, explicat Vilialobos in Summ. I. parν. tract. 7. diab. Alii cum Suarez eis. loc. decem, aut octo dies exposci int . Alii cum Ludovico a Sancto Ioanne in Sum. ma Hispano sermone edita rom. I. quaesi. 7. art. I in disscuis. q. de Sacram Eueb. post elapsos tres dies , Viaticum iterari concedunt . Alii demum cum Layman eit. ea L num. 2 o. etiam insequenti die illud repeti permittunt, si videatur instare mortis periculum, & aegrotus , qui , cum sanus es et , frequenter consueverat Eucharisti cum panem degustare , eo denuo
nutriri, & roborari cupiat . Abstrahat igitur Episeopus ab hisce quaesti nibus I solumque Parochis insinuet, posse, & debere sanctissimum Viaticum in eadem infirmitate iterum, & tertio administrari, praesertim si ipsi-met aegrotantes iterum coelestem illum panem esuriant; & si velit, poenam etiam in Parochos decernat, qui, post plurimum temporis, Eucharistiam ad eumdem infirmum , eam clavote efflagitantem , fallis quibusdam , &emendicatis praetextibus, denuo deserre obstinate detrectant : nihil qui γγ in hae saluberrima Constitutione invenietur censura, & castigatione di
VI. Quod si in Synodo aliquid etiam dicendum occurrat de sacramen. talis Communionis frequentia, caveat Episcopus, he aut universim imprin
372쪽
het , aut omnibus indiscriminatim suadeat quotidianum ad sacram me nissam accessum . Et si enim prisci Fideles conlueverint quotidie Eucharisti cum panem degustare , quod discimus ex S. Iustino in apologia r. quam pro Christianis obtulit Imperatori Antonino, ex S.Cypriano in expositisne
Orationis Dominicae , ex S. Hieronymo epist. S . ex Can. Omnes Fideles, da Consecrat. dist. I. & Gn. Peracta ibid. disi. a. quidquid sit, an ad quotidianam Communionem ex Ecclesiae praecepto adigerentur , quemadmodum opinatur VasqueZ 3. pari. disp. 2I an potius ex mera devotione, & chaiaritatis ardore quotidianus ejusdem usus fuerit a Fidelibus receptus , quod existimant Suarez cit. disp. 69. sect. Iuen in de Sacram. dissert. quas . s. cap. g. art. I. in fn. indubitatum est , posterioribus seculis , postquam scilicet elanguit Fidelium charitas , non solum intermissam fuisse Communionis frequentiam, sed jamdudum , hoc est a secuto x II. inter pios, di doctos vehementer dubitatum, an consulendus esset Fidelibus quotidianus Christi Corporis esus e siquidem apud Innocentium III. de m ter.. Mig. lib. 4. cap. *2. legimus : Dixerit ergo quispiam, communicandum effequotidie; dixerit alius , quotidie communicandum non esse e quae certe ver
ba indicant rem positam in quςstione, quam Innocentius non solvit, subis jungens e Faciat unusquisque, quod pie crediderit faciendum : atque ad id comprobandum affert Augustinum relatum in Can. suotidIe, de Consecrat. dist. a. ubi ait: Dixerit quispiam, non quotidie accipiendam Eucbaristiam :alius .rmet quotidie : faciaν unusquisque , quod , secundum fidem suam, pie credit esse faciendum . Eamdem quaestionem distincte & perspicue, suo
more, pertractavit D. Thomas 3. pari. quaest. 8O. art. Io. in qua docet ,
esum quidem Eucharistici panis, in se spectatum, semper esse salutarem, di nihilominus non semper cuicumque expedire , illum sumere - quia non semper reperitur in sumente dispositio requisita ad dignam illius comestionem , ex quo concludit : Et ideo , s aliquis se quotidie ad boeparatum inveniat , laudabile est, quod quotidie sumat . Unde ia gustinus, cum dixisset.' Accipe quotidie, ut quotidie tibi prost: subiungii: Sie viυε,
tit quotidie merearis acc*ere. Sed, quia multoties in pluribus hominum multa impedimenta hujus devotionis occurrunt propter eorporis indi potionem, vel animae, non est utile omnibus hominibus, quotidie ad hos Sacramentum Mis
VII. Haec perpendentes sanctissimi Tridentini Patres, duobus a se editis deeretis , Fideles hortati sunt ad sanctissimae Communionis frequentiam,
sibique in votis esse demonstrarunt, ut quilibet tanta emineat morum i tegritate , ut digne possit etiam quotidie Christi carnibus pasti consulto tamen abstinuerunt ab universali regula hac de re tradenda , cum satis exploratum habuerint . eam unice desumi posse a cujuslibet peculiari st, tu, devotione, & charitate. Primum decretum habetur Ieis. I 3. Esebaristia cap. 8.estque hujusmodi. Paterno assectu admonet sancta a modus, homtatur, rogat , e, obsecrat per issem misericordiae Dei nostri, ut omnes, σ
373쪽
.fiviai qui Chrsiam nomine censentur haec sacra seria Corporis, o Sanguinis ejur, ea Fidei constantia, o firmitate , ea animi demtione, ea pietate, edi cultu credant, O venerentur, ut panem illum supersubstantιa- .lem frequenter suseiprae possint. Alterum extat sus 22. cap. 6. de Sacri'. Misi. Optaret quidem sacrosancta SHodin, ut in Fngulis Missis Fideles aristantes non solum spirituali assectu , sed sacramentali etiam Euch istiae perceptione communicarem, quo ad eos sanctissimi hujus Sacrifcii friιctus tiberior
VIII. Sed nihilominus haec saluberrima Tridentini decreta non extinis Nerunt antiquam , quam innuimus , controversiam ς quin immo haee, s culo elapso, acrius inter Theologos recruduit e plures quippe quotidianae Communioni plus aequo patrocinantes , eam omnibus, sine ullo persona. rum delectu , suaden dam dictitarunt : e quorum numero fuit , qui hanc etiam propositionem non est veritus asserere , quam die χ. Martii I 57ρ. Apostolicae damnationis telo confixit Innocentius XI. Frequens Confesso, Commanis, etiam ἰn his . qui gemuiter visunt , est nota praedestinati nis r alii contra frequentiorem , multoque magis quotidianum ad sacram mensam accessum, nimium imprudenter , universim damnarunt . Utriuiaque elassis Auctores reserunt Rhodes disp. I. quaest. Φθct. I. 2. 3. Ioannes Sanchez disp. 22. Cardinalis de Lugo de Eucb. disp. II. & Cardenas CH is Theolag. rom. 3. disp. 56. Ad hanc vero litem praecidendam, jubente , atque approbante Innocentio XI. die I 2. Februarii I 679. promulgarum est decretum, quod integrum legitur apud citatum Cardenas cap. I. N laCroix lib. o. para. I. num. 663. e haec verba, ad Episcopos m xime pertinentia, transcribimus. In hoc igitur Pastorum Hligentia parissimum invigilabis , non ut a frequenti , aus quotidiana sacra communionis sumptione, Mnica praecepti formula aliqui deterreantur, aut sumendi dies generaliter constituantur , sed magis quid singulis permittendum per se , ausParochos , sis Confessanos sibi decernendum putet I iIIudque omnino pravi. deat , tit nemo a sacro convivio , seu frequenter , seu quotidie accesserit, repellatur; m nihilomi s det operam, ut unusquisque aigne , pro demtionis, o praeparanio res inodo , rarius , aut erebrius Dominici Corporis suavitatem degustet Proderit etiam , p aeter Paroeborum, egritorum diligemriam. opera quoque Conrionatorum uti, eum eis eonstitutum haberi , ut,
m Firiles ad sanctissmi Soeramenti frequentiam quod facere debent iaccenderint, statim de magna ad illud sumendum praeparatione orationem habeant ' generatimque ostendant, eos, qui ad frequentiorem, aut quotidianam
salutiferi tibi sumptisam , demto studio excitantur, debere , sis laici negotiatores sent, sis conjugati, sue quicumque aIii, suam agnoscere infirmia ratem , ut dignitate Sareaments , ae Divini judicis formidine , distant eo sese m mensam , is qua Christus est , revereri ; er se quando se minus p or senserint , ab ea abstinere , seque ad majorem praeparationem accis
374쪽
IX. Si itaque in Synodo instituatur sermo de frequenti, aut etiam quotidiano sanctissimae Eucharistiae usu, non est deviandum ab hujus deereti semiata sed, si qua Parochis tradenda sit instructio, curandum est, ut haec illiadamussim respondeat: prςcipue vero monendi sunt Consessarii, ne frequentem ad Eucharistiam accessum iis aut suadeant, aut permittant, qui in gra. via peccata stpe labuntur, nec de poenitentia peragenda, suaque vita emem danda sunt sol ieiti; sicuti nec illis, qui, etsi gravia evitent crimina , voluntatem tamen habent venialibus inhaerentem: qua de re legendi sunt S. Fran. ciseus Salesius Philotheae pari. 2. cap. 2O. & Ioannes Thaulerus sem. 4. in δε-
De pertinentibus ad Sacramentum Paenitentiae , oe fignanter Ae suasione, ejusque usu in Synodalibus constitutionibus , quoad necesstatemisi qualis dilectionis Dei in attritione ex metui Gebenna concepta , aut dictae necessimiis exclusionem.
SAncta Tridentina Synodus ses.-ωρ..de Paenitentia duplicem distinia
guens Contritionem, utriusque virtutem, & efficaciam in hune modum explicat: Docet praeterea, etsi Contritionem hanc aliquando charitate per fectam esse eontingat, hominemque Deo reconciliare, priusquam hoc Sacramen. tum actu suseipiatur, ipsam nibilominus reconciliationem ipse Contritioni, sue Sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adscribendam. Illam υem Contritionem imperfectam, quae .intritio dicitur, quoniam vel ex turpisudinis peccati consideratione, vel ex gebennae, er poenarum metu communiter eone piatur , se voluntatem peccandi excludat cum spe veniae , declarat , non solum non facere hominem ιν critam, ετ magis peccatorem , verum etiam donum
Dei esse, o Spiritus Sancti impulsum, non adhuc quidem inhabitantis, sed tantum moυentis, quo paenitens adjutus, viam sebi ad justitiam parat. ει. quamυis sne Sacramento Paenitentiae per se ad iustificationem perducere pecem rorem nequeat ς tamen eum ad Dei gratiam in Sacramento Paenitentiae imp trandam disponit. II. Ex his Concilii Tridentini verbis celebris orta est quaestio , qualis si illa Attritio, quae ad Dei aratiam , in Sacramento Poenitentiae imo trandam, disponit. Atque, ut in primis de ipse Attritionis vocabulo aliis quid dicamus , illud non esse antiquissimum , neque ante annum I 22 . in scholis vulgari coeptum, Eruditi omnes optime norunt, cum Morin de Paenit. lib. 8. cap. a. num. I4. Quod tamen per nomen fgnificatur, &
375쪽
Patribus , & Theologis semper perspectum suisse , nemo dubitat : omnes quippe duplicem semper agnoverunt Contritionem; unam persectam, quae ex se justitiam , & sanctitatem affert ; alteram im Persectam , quae lola homini justificando impar est . Hanc vero Contritionem imperrectam , visum est Scholasticis , congruo vocabulo , appellare Attritionem . Sicut νη- inquit Estius ibi φ disiact. I 6. q. in corporalibus attritum dis
ritur, quia aliquo modo, nempe forinsecus yantum , laesum ess , aut commia nutum ς comritum vero, quod totum intus, oe foris fractione in minima re.
solutum ess : ita in spiritualibus Attritio ab illis dicta es imperfecta quaedam, aliquo usque tantum progressa poenitentia: Contritio vero paeniten. tia intima , m perfecta. III. Porro.ex multipliei capite potest haec Contritionis imperfectio diis manare : & primo loco valde imperfecta est Contritio , quae non est suis pernaturalis, sed uniee movetur ab objecto naturali, aut non elicitur viis ribus gratiae. Hane sufficientem non esse ad justificationis gratiam , tam
extra , quam intra Sacramentum consequendam , omnes fatentur .' est
enim similis poenitentiae Antiochi, qui peceatum deflebat , non quod eL
set offensa Dei, sed propter gravissimum morbum, quo eruciabatur; qua de causa veniam a Deo non est consequutus, 2. Machab. cap. 9. & quamvis aliquot ex veteribus Seholasticis visi sint huic naturali Attritioni vires tribuere ad hominem Deo reconciliandum ; eorum tamen opinio prinscripta est ab Innocentio XI. qui anno I 579. hanc propositionem num. s7. damnavit : Probabile est , suscere .intritionem naturalem, modo honeissam. Advertendum tamen, ne quis confundat motivum poenitentiae, cum occasione, qua ad poenitentiam excitatur: etenim multi , morbo, aliove temporali malo vexati, perpetrata crimina mente revolvunt, & Dei gratia auxiliante , illa ex motivo superno , serio detestantur ' sicuti accidit Ninivitis , qui timore mortis temporalis , ac subversionis urbis , quam Ionas praenuntiabat , commoti , per veram, sinceram, & supernaturalem Contritionem ad Deum conversi sunt. IV. Imperfecta pariter est Contritio , quae ab aliquo dumtaxat pece torum genere, non ab omnibus , voluntatem avertit e evenire enim po est , ut quis, ex speciali affectione erga aliquam virtutem, peccata eidem opposita detestetur, quin tamen propositum habeat cetera praecavendi, quae aliis virtutibus adversantur . Ac demum imperfectissima erit , nee Contritionis nomen ea merebitur , quae non procedat ex deliberata voluntate,
sed potius sit quaedam velleitas , seu sterilis , atque in cax dit plicentia de peccato, abique absoluto proposito in posterum non peccandi. Evidens porro est , neutram ex his posterioribus Contritionibus ad justificationem prodesse , quia neutra excludit voluntatem peccandi , sicuti Tridentinum exposcit, neque ad illam pertinet poenitentiam, quam a nobis exigit Dominus, Ezechielis cap. I 8. Coninnimini , agite paenitentiam ab omnibM iniquitatibus voris, or non eris vobis in ruinam iniquitas. Projἰcite a ' Digiti reo by Corale
376쪽
bis omnes primaricationes vestras . in quibus praeυaricati sis , O Deita vobis cor κουum , er spiritum novum. V. Alia est Contritio supernaturalis, & essicax, omnem excludens v luntatem peccandi, quae nihilominus, aliis nominibus, dicitur imperfecta , R in quam unice cadit controversia . quam proposuimus . Et primo quidem potest Contritio esse imperfecta, imperfectione mere negativa ; quia scilicet, etsi concipiatur ex eodem motivo charitatis, seu amoris Dei suis
per omnia, ex quo concipitur Contritio perfecta, ad istius tamen intenis sonis gradum non periingit, sed est debilis, tenuis, & remissa. Secundo dicitur imperfecta , quia peccata detestatur propter Deum dilectum , non tamen amore amicitiae, sed concupiscentiae, hoc est dilectum, non quate. nus est in se summe bonus , sed quatenus est bonus nobis , seu quatenus nostra selicitas, beatitudo, & finis ultimus . Tertio, dc plerumque, nomine Contritionis impe sectae intelligitur dolor de peccatis, unice coneeptus , atque elicitus propter eorumdem turpitudinem , aut solum metum poenarum , & gehennae , absque ulla Dei dilemone . Verum haee eadem Contritio imperfecta potest ita moveri ex timore gehennae, ut simul eoniungatur cum aliquo Dei amore initiali; quatenus scilicet voluntas, quae peccata odit propter supplicia , simul sertur quodammodo in Deum , ut objectum diligibile, eumque incipit amare , quamvis nondum amet amo
re perfecto charitatis. Dissicile tamen est explicare hunc amorem initialem , nisi dicamus, eum esse verum actum amoris, sed debilem , tenuissimum , atque in minimo gradu e ac proinde haec quarta species Contritionis imperfectae videtur fere coincidere cum prima ex nuper enum
ratis , neque in alio ab ea differre, nisi quod illa sit ex solo eharitatis
motivo, haec vero admixtum etiam habeat timorem poenarum.
VI. His positis, quamvis ante Tridentinum communiter Theologi do. euerint , ad Dei gratiam in Sacramento Poenitentiae obtinendam, satis e se Contritionem imperfectam , quam jam tum Attritionem nuncupabant; Attritionis tamen nomine nunquam dolorem intellexerunt de pectatis, aliunde excitatum, quam ex motivo charitatis, seu omnino sejunctum ab
aliquo saltem remita , tenui , debili , seu initiali amore benevolo Dei:
sicuti testatur doctissimus Morinus cit. lib. 8. cap. 4. num. 2. Omnium autem primi Franciscus Victoria, & Dominicus Soto , ambo ex ordine
Dominicanorum , docuerunt , ad peccatorum remissionem , virtute Cl vium , assequendam , satis esse Attritionem mere servilem , seu conceptam ex solo metu gehennae οῦ modo tamen haec a poenitente bona fide reputetur Contritio, ad quam cete'quin eliciendam eum pro viribus conari debere affrmarunt . At Melchior Canus, victoriae , & Soti sentemtiam sequutus , eam praeterea extendit ad Attritionem mere servilem , sic cognitam, hoc est, quae a poenitente non existimetur vera Contritio, sed talis esse cognoscatur, qualis revera est. Enimvero , si materia proxima Sacramenti Pinnitentiae esset vera Contritio, error poenitentis, bo
377쪽
LIR. VII. C P. XIII. 3stna fide se coni itum reputantis , cum revera contritus non sit, eum qui. dem excusaret a culpa , sed non disponeret ad gratiam assequendam in Saleramento, quod, ex desectu materiae proximae , esset irritum r eo miscto , quo , qui , solo elicito actu doloris mere naturalis , quem tamen credit supernaturalem, ad sacramentum Poenitentiae accedit , non fit uti. que sacrilegii reus, sed Sacramenti effectu privaturo quemadmodum recte ratiocinatur Suaro tom. 4. in 3. pari. disp. zo. Iect. q. num. I s. se . Quamobrem , si ad Sacramentum Poenitentiae sumeit Attritio servilis , ae reputetur Contritio , ut voluit Sotus , necessario inde eonsequitur, lumeientem etiam esse Attritionem mere servilem , us docuit Melehior
VII. Melchioris Cani sententia , vix nata , scholas omnes pervasit , di tanto plausu excepta est , ut plurimos , ac magni nominis statim imvenerit patronos: Sed pω ceteris s inquit Morinus eis. De. I bime vini nem celebrem reddiderint duo Theologiae sebolassicae curissima famosissma mina , Franeiscus Suarer , o Gabriel Vasque . , quos innumeri nunc feruntur Theologi . Verum , qui inter istos doctiores , & sapientiores ha- Dentur, pavidi quodammodo, & meticulosi , ac magna eum cautela, itili reeenti opinioni subscripserunt , quam ipsemet Canus nonnisi dubitanister astruxerat para. s. reis i. de Poenis. inquiens et Conrritio 'nitis His cramenti, quia es rena indubitata materia . cuia autem Attritio sussciat, quamvis verum Ν , non es adeo cerium re indubitaru- Ο ideo Concilium Misentinum , communisque sentemia , tenens certum , retinquens incertum , ponit , Contritionem partem esse δέ- Sacramenti o Hae eadem moderatione loquitur Suarra tom. 4. - ρονα quam se . an. q. di*. IS.
sect. q. num. I7. ubi obligans Fideles, qui lethalem eulpam admiserunt , ad habendam Contritionem charitate perserum in articulo mortis , hanc affert rationemr Nam, I cet si probabilis opinio, vitiationem cognitam eum Sacramento sincere ad iussi arionem , tamen non es cena O' potes esse
salsa. suod se fortasse in re ita es , probabilis sa missimatio non sincit ,
ωι homo salistur . Ezo qui sciens, videns, ita se mori permittit, v
IuniMis exponit se periculo mo It aterna damnationis . Nam , ubi es m rate dubium, es morale periculum , praesertim in re tam gravi. His autem es morale dubium , cum ilia opinio me valde antiqua , nee multum communisset. Suaresi monitum eonfirmat Philippus Gamathaeus Summ. Theolog. v. s. de Paenit. inquiens.' Etiamsi agnoscamus, Sacramentum Paenitentiae revera facere ex attritis contritos, non tamen id omnino indubitarum . Ergo debet tunc conari ad et ram Con/νisionem , ut hoc modo .intritio salisum evadat ανιών. Et Paulus Comitolus Reoons moraι lib. I. quis. 3 2.
Iieet absolvi posse doceat, qui, ex sola sermidine aetereae poenae, de peccatis dolet, tae tamen pruianter addit : Plures , magnique TMologi , impae iunis, anpequam absolvatur , Contriti em veram , cbaritate formatam , requirunt , neque usque adeo certiam es , irrisionem poenitenti in satis .
378쪽
suocirca Sacerdotis partes praecipue esse debent , vera Contritionis motum mcorde paenitentis, auxiliante Deo, elicere , ardentique eum cobortatione ατε-
re , ut propter Deum peccata admissa execretur omnia. Sed, quod isti, tamia adhibita circumspectione , assirmarum , posteriores Doctores , ob amctum sibi consentientium numerum , animosiores iacti , non solum abs.que ulla dubitatione , & limitatione asseruerunt, sed contrariam sente, tiam, requirentem in poenitente aliquem charitatis amorem , saltem inb tialem, carpere, & censura assicere non dubitarunt, 'eam omnino improbabilem , periculosam, Tridentini menti contrariam, atque implicite, &virtualiter quodammodo ab eodem Tridentino proscriptam , dictitantes . Verum istos redarguit Cardinalis Pallavicinus, diserte assirmans, unicum .Tridentini scopum fuisse , . damnare haereticos improbantes timorem servulem, tamquam inhonestum , neutiquam vero definire controversiam , iam rum inter Doctores Catholicos agitatam e lib. enim I a. bi . Tridentini
cap. I . num. 2 s. haec ad rem apposite scribit : Quantum ex actis eoHLcis , Theologorum mens erat, ut error haereticorum damnaretur, tamquam inis
honesium improbantium poenae, timorem ; non item , ut ferret sententiam defcbolassica quaesione , an hujusmodi timor non solum absque Contritione ani. mi perfecta dei quo controversia vix fuit, scut patebis); sed etiam absque
eo, quod ullus excitetur amor imperfectus, sussciat ad peccatorum remissionem in Sacramento. Id vero clare liquet ex ipsa probatione Concilii, qua hujus articuli doctrinam firmat cap. nimirum Ninivitarum paenitentiam ex tim re prefectam ipsis profuisse, cum certum esset, eo tempore, quo Sacramentum Faenitentia ad c non extabat , eam formidolosam paenitentiam minime susfecisse per se ipsam , ad peccatum delendum , sed vim tantummodo habuisse ad impetraniam novam gratiam , cuius ope aficeretur ebaritas . Testatur deinde idem probatissimus Historicus , supra citatum decretum cap. q. susI4. suisse prius ita concinnatum, ut in eo diceretur, Attritionem
ex metu gehennae, & poenarum, sincere ad Dei gratiam in Sacramento impetrandam, sed , intereedente Ioanne aemiliano , Tudetano Episcopo , ablatum fuisse verbum illud sincere , ejusque loco subrogatum verbum disponit, quod prosecto aequivocum est , & referri potest eum ad dispositionem proximam , tum ad remotam , sicuti opportune observant Petrus Lambertus te Drou in Tract. de Contrit. trit. dissert. I. I. seq. Natalis Alexander Theolog. dogmat. moral. lib. a. de Sacram. Paenit. an. 3.. propost. S. Iuenin de Sacram. dissert. o. ques. 3. Tou Dely de Poenis. quaest. s. an. 2. Vultasse eod. tram quaest. 3. VIII. Ad haec , ut observant Launojus in dissert. de mente Concilii Tridentini circa Contritionem & Attritionem para. a. cap. a. & citatusle Drou q. 3. ex ipsismet Patribus, & Theologis , qui Concilio Tridentino interfuerant , eodem Concilio absoluto , aliqui propugnarunt neces- statem inchoatae Contritionis, seu amoris initialis, ad Sacramentum Poenitentiae , inter quos Fridericus Nausea , Episcopus Viennensis in Amstria, Dissilirco by Corale
379쪽
lleia , in suo Catechismo , & Franciscus Sonnius Episcopus Antuerpien. sis iras . 4. de Poenis. eap. 6. alii pro lassicientia Attritionis mere servili, dimicarunt , uti Andreas Vega , & citati Dominicus Soto , & Melchioe Canus . Non autem suissent Praesules , & Theologi in has oppositas sententias distram , si quid a Concilio Tridentino de hae re definitum seivissent. IX. Cum itaque versemur in quaestione ab Ecclesia hactenus non definita , jure ac merito Alexander VII. die s. Maji I 667. sub poena ericommunicationis latae sententiae , Sedi Apostolicae reservatae, praecepit etinis m, , ct singulis Fidelibus ut , s deinceps de materia ttritionis seria
hent, vel libros, aut scripturas edent , vel docebunt , vel praedicabiant, velat o quovis modo paenitentes , aut scholares, ceterosis erudient , non audeant alicuius theologicae censura , alter uise iniuriae , aut contumelia nota taxare alteram sententiam , sue negantem necestatem aliqualis dilecti nis Dei iis praefata Attritione , ex metu gehennae concepta , quae hodie inter Scholassius
commaniar videtur , me asserentem dictae dile Iionis necessitatem ; donee ab hae sancta Sede fuerit aliquid hac in re definitum . Caveant proinde tapiseopi , ne in suis Synodis , aut in instructione Sacerdotum , quam S nodis quandoque attexunt , aliquid decernant aut de Attritionis mere seria vilis ad Saeramentum Poenitentiae lassicientia , aut de amoris saltem iniistialis necessitate . Adhuc quippe sub Iudice lis est e adhuc impune pro una , & altera sententia dimicatur . Paucis antea annis Cardinalis Goliatus Theolog. eom. g. in 3. pari. D. Thomae , quaest. 4. de Contritione dub. 4. I. sententiam propugnavit non requirentem in poenitente amorem Dei , ne initialem quidem , ad justificationis gratiam in Sacramento Poenitentiae assequendam . Hac ipsa in Urbe, opera , & cura P. Caroli I cobi Romilli , ordinis Minorum Conventualium Generalis Ministri , t pis recusum est opus Claudii Frassen inscriptum Scotus Academicus ἰ euis jus Auctor rom. Io. ρV. s63. strenue defendit , Αaritionem ex solo metu poenarum , & gehennae , atque ex amore concupiscentiae , seu affectu spei , conceptam , modo supernaturalis sit , omnemque excludat v luntatem peccandi , esse suscientem dispositionem ad Sacramenti Poenitentiae fructum in se derivandum . Contra υero Cardinalis Denhoss , Episcopus Caesenatensis, In sua Inseructione Passorali de Poenἰt. Sacram. pag. 33. aliqualem amorem in Attritione requirit , ut sit suffciens Sacrame ti Poenitentiae materia . Franciscus Maria Campioni anno I 698. doctam elucubravit Dissertationem Theologico. Scholasticam , in qua totis virubus conatus est demonstrare necessitatem aliqualis amoris Dei , saltem imperfecti , & initialis , ad impetrandam gratiam in Sacramentis , quae dicuntur Mortuorum . Et laudatus Petrus Lambertus te Drou , Epitc
pus Porphyriensis , Apostolici Sacrarii Praesectus , eum per Urbem evulgatam vidisset Distertationem , a Bartholomaeo Rivio , ejusdem sui Augiistiniani Instituti Theologo , exaratam , in qua Auctor decertat pro Tom. I. Z su
380쪽
sussicientia Attritionis , omnis charitatis expertis , ad valide , & cum fetu recipienda Sacramenta Baptismi , & Poenitentiae , eidem statim contradictorem se praebuit , alitique editis Dissertationibus , san. mem. Clementi XI. nuncupatis , nullum non adhibuit argumentum . quod aptum putaverit ad praedictam opinionem refellendam ς contendens , Attriti,nem mere servilem , ne a Sacramento quidem vires sortiri , quibus valeat hominem proxime disponere ad Dei gratiam vel primo obtinendam , vel amissam recuperandam . Hinc recte intulit Berti TMolor tom. 7. λ'. 4. cap. s. nihil hactenus a Sede Apostolica de hac quaestione decisum ted libertatem cuique datam , ex praefatis opinionibus eam eligendi , dedocendi, quam maluerit. X. Sed non ideo prohibentur Episcoei Consessarios monere , ut poenitentes ad veram , & persectam Contritionem hortentur , & excitent e id squidem laetendum suadent. etiam praecipui Auctores , qui pro lassicie tia doloris , ex solo metu gehennae , steterunt , uti Suared , Gamachaeus. Comitolus , quorum testimonia supra retulimus . Et , quod magis est, ita fieri praecipit Rituale Romanum, jussu Pauli V. editum, Con. fessario iniungens, ut, audita poenitentis sacramentali Consessione , . ejusque
peccatis diligenter expentis , opportunas correptiones , ac monitiones , prout opus esse viderit , paterna ebaratate adbibeat , m ad dolorem , . Contriti nem incaeibus verbis adducere conetur e cui consonat Rituale Argenti nenis1e, editum a Cardinali de Rohan , tit. de Poenit. I. ubi haec habentur roterum paenitentes suos admonere non cessient Confessarii , ne se putent securos in Sacramenti Paenitentia pereeptione, si praeter fidei, in spei actus, .non incipiant diligere Deum , tamquam omnis justriae fontem , ut loquitur sacrosancta S=nodus Tridentina .
De Confessone , quam nonnulo θnodi excipisndam probibent Confessario . qui es in opere carnali complex criminis cum Faenitente pera Ii.
UT iam , post dispositionem requisitam in poenitente , aliquid de Consessarii jurisdictione , quod ad propositum pertineat, dicamus.
unum animadversione dignum censemus . Quamvis Sacramentum Ρcenitentiae si a Christo Domino institutum per modum judicii , & nemo esse queat Iudex in causa propria ς nihilominus communiter existimane Theologi, duce D. Thoma , sola spectata natura Sacramenti , posse Confessarium , sui eriminis socium , a secum perpetrato peccato , cujuscumque speciei illud sit, in foro Sacramentali absolvere: siquidem tunc, non de propria , sed de aliena culpa judicium proseri r neque , seclusa legum prohibitione , repugnat , ut quis Iudicis personam assumens , de commis
