Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1764년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

. maeo in Actis Eceles Mediolanen. Ioc. eis. atque a Concilio Cameracensi anni Is 86. m. I 2. num. rom. P. Collectionis Harduini rel. 2r64. Meommuniter tradunt Doctores apud Henriqueae de Sacram. lib. 3. cap. II. num. p. quia nec isti potuerunt ulla gravi , aut levi culpa se contamina. re , ad cujus abstergendas reliquias institutum est hoc Sacramentum . Quamvis enim Suared cit. disp. 42. ses . a. num. 8. Opinetur, extremam Unctionem etiam illi posse conferri , qui nullum unquam actuale peccatum admisit , atque idcirco ea non caruisse censeat Beatissimam Virginem: id tamen de iis dumtaxat intelligendum, ait Tannerus tom. q. disp. 7. quaes. I. dub. 3. qui , quantum est ex parte sui status , & adepti usus rationis, peccare potuerunt, etsi per accidens, atque ex speciali Dei privilegio , nunquam re ipsa peccarmi e secus nulla esset ratio , cur eodem Sacramento fraudentur insantes , quibus certe , contra S. Thomae doctrianam , di communem Ecclesiae praxim, illud ministrari non permittet Suaret. Quod vero speciatim attinet ad Beatissimam Vi 'inem, res valde dubia , & controversa est , an ea , utpote omnis peccati expers , fuerit capax , & particeps Sacramenti extremae Unctionis. Affrmant S. Antonicus 3. pari. rit. I 4. ωρ. 8. 13. Canisus lib. I. de Beata Virgine eap. s. Henriqueet de Sacram. lil. 3. cap. II. nam. 7. & modo laudatus Suareae ; quia habebat potentiam , quam vocant antecedentem ad peccandum, risi , ob singularem Dei ela ipsam providentiam , illa potentia nunquam proditura erat in actum eo plane modo , quo dicimus, nunquam sore , ut praedestinaciis ex hac vita decedat cum lethalis culpae reatu . Contra Victoria in Summ. num. 222. VasqueZ in 3. pari. disp. IIst. cap. 8. 3c citatus Tannerus , Beatissimam Virginem extremae Unctionis incapacem , pronunciant e licet enim , inquit Taunerus, absolute loque o , potueriti eccare, attamen ex privilmio , non uteumque eidem conceM , sed v

uti consentaneo , & quasi debito excellentiae , & dignitati , qua praestabat, Divinae matera itatis , suit ab omni peccato praefrevanda ; ac proim de non potuit ullo pacto eidem aptari extremae Unctionis forma : Indutigeat tibi Deus quidquid deliquisti me. Sed , quidquid sit de hae quaestimne, quam Scholasticis relinquimus, IV. Indubitatum si , extremam Unctionem exhiberi non posse perpetuo amentibus, & fhriosis. Aliud vero est de adultis, qui aliquando sum rationis habuerunt , & postea in phrenesim , aut amentiam inciderunt: his quippe Unctionem tribuendam , juxta illud Concilii Arausic

ni can. Ig. tom. I. Collectionis Harduini col. I78s. Amentibus quaecurque pietatis sunt conferenda , declaravit Theodulphus Episcopus Aurelia- mensis in secundo Capitulari , apud Balutium Μιsceli. νοm. 7. docetque S. Thomas in disi. 23. quaest. Σ. an. a. quaesiiune. 3. cui , teste Suar cit. disp. 42. sect. I. num. 6. omnes Theologi consentiunt . Necesse tamen est, ut cetera adsint , quae requirit Navarrus in manual. ea num. 13. inquiens : Cuilibet lavren ejusmodi infirmo es miniserandum , et

iam i

422쪽

DE Sar NODO DIOEC E S

ianis jam sit amens , m phreneticus , s, absque irreverentia Sacramenti . id feri posset, oe potuerit ante peccare, σ ontequam insaniret , expresse , aut tacite petierit illud , aut , s meminisset, periturus fuisset , nee in peecato mortali notorio insanierit

V. Porro de quolibet Fideli , de quo contrarium non constat , pretes mendum est , suisse hoc Sacramentum petiturum , si potuisset e passim siquidem videmus , extrema Unctione muniri , qui subita vi morbi oppressi , sensibus destituuntur , nec ullum Sacramenti desiderium fgnificare valente eorum quippe perspecta pietas, ac fides, non obscurum praebet a gumentum desiderii, quod, si possent, demonstrarent. Hanc vero praxim

approbat S. Thomas loc. cit. cui, praeter Ritualia omnia, suffragantur e iam apud Natalem Alexandrum de Sacram. extrem. Unct. cap. s. re L ILConcilium Parisiense anni Is 57. & S. Carolus Borromaeus in laudatis R. Rructionibus pag. s43. inquiens : Infirmis , qui sana mente dum erant, silud petierunt, aut verssimile est quod petiissent , etiamsi postea in amentiam inenderint , vel ratione , sermoneve uti desierint , minifrabitur item . Quin imismo observat SuareZ cit. disp. 42. sem I. num. 6. maxime oportere , ut praedicto aegroto, sensibus destituto , qui aliorum Sacramentorum est incapax, subveniatur remedio extremae Unctionis: Quia salt) inter mei pri cipuos hujus Sacramenti in supplere vices Sacramenti Poenitentiae , quando mel illud applieari non potes , vel de facto non satis utiliter applicarum est . Quamobrem plerique Theologi , inter quos Chapeaville de Miniser. Saream. rempore pestis cap. I. quaest. Ia. Layman Theolog. mora lib. s. tract. s. ea V. Thomas Tamburinus in metbodo celebrandae Missae lib. 2. cap. 7. q. 7. permittunt Sacerdoti Missam interrumpere , ut extremam Unctionem adis ministret infirmo morti propinquo , cui nullum aliud Sacramentum potuit conferri I quoniam in hoc eventu ab unica extrema Unctione potest ille ,

si sit sufficienter attritus , obtinere primam fratiam justificantem, qua se te indigeat : atque in praedictis circumstantiis , sive primario , & per se, sive secundario , & per accidens , ab extrema Unctione causari , docent Theologi in sequenti capite reserendi.

CAPUT SEPTIMUM.

De tempore quo infirmis Extrema Unctio est exbibenda e m quid inbnodis , cr infructionibus Episcopi de dicto tempore

saluere debeant.

amquam demonstratum iam sit , extremam Unctionem solis infir . mis esse conserendam , qui decessuri prudenter timentur , attamen dubitare quis potest , quonam infirmitatis tempore sit administra dae statim ne, detecto fravi, in quo versantur, vitae discrimine; an potius, eum iisdem mox imminet interitus λ Abusus olim in plerasque i

423쪽

L I E. VIII. C A P. VII. 397

repserat regiones , ut sancto oleo tune tantum linirentur infirmi , cum , porsus dethrata salute , jam jam essent extremum spiritum exhalaturi .lute abusui ansam praebuit salsa persuasio , quae secuto x III. plurim

rum invaserat animos , nempe , post semel receptam extremam Uncti nem , non amplius licere conjugatis , si convalescerent , ad conjugale opus reverit , nullique fas esse carnes deinceps comedere , nudisque pedibus incedere : quod narrant Martene sepius citi lib. I. cap. 7. art. 2.2. & Thiere iis suo tract. de supersitione tom. a. cap. 7. Quocirca plures Synodi , eodem secuto x III. celebratae , populum de hoc errore , quo a Sacramento percipiendo deterrebatur, solerier dedoceri curarunt; inter quas Synodus wigorniensis , anni Ia . eap. I9. rom. 7. Collectionis Harduini col. 337. ubi statuit e Stint quidam , ut audivimus , qui, post perceptionem hujusmodi Sacramenti , sanitati prsinae resiluit , nefas reputanι vel uxores suas cognoscere , vel cames comedere , vel etiam aliqua ratione nudis , pedibus ambulare . Horum autem errorem , utpote doctrinae Iana contrarium, exsecramur , er eos excommunieationibus , m monitionibus duximus eorrigem

dos e & Synodus Exoniensis anni I 287. eap. 6. rom. T. ejuidem Collessi nis col. Io8 I. inquiens: Quoniam quidam Ia ei imperiti , de hoe Sacramen to nequiter sentientes , illud abborrent in tantum , quod vix velint illud suscipere etiam in extremis , fatue aestimantes , poli ipsus susceptionem , cumnis esum , nudis pedibus incessum , evulam carnalem etiam cum uxore legia rima , sibi fore penitus interdicta ' praecipimus parochiatibus Presbteris , ut , ubi noverint tantam haeresim pullulare , contrarium praedicent . Quibus

praeiverat Richardus Episcopus Sarum in Anglia , qui in suis Constituti nibus anni 12I7. cap. 68. relato in citato Provinciali Anglicano CV. Cum magna, de sacra Unctione, infirmum secreto moneri iusserat, quod post S cramentum Iusceptum licite posset reverti ad oeus coniugale . Praedicto errore eliminato , alia, insequenti aetate , alicubi invaluit opinio , quae Fideles pariter remorabatur ab extrema Unctione recipienda , nisi jam essent in ultimo agone constituti: putabant quippe, per sacram Unctionem sibi adimi testamenti sectionem , hoe est potestatem condendi testamenti . Hunc vero errorem , praecedentis seculi initio in Belgio perseverantem , proscripsit Concilium Mechliniense anni I 6 7. tit. 8. cap. a. tom. Io. Collectimnis Haesuini col. Iρ 5. inquiens : Falluntur qui extimant , suscepto hoc sacramento , vel testamentum condi non posse , vel spem con lescendi ob id imminui. Ideoque Passores contrarium subinde populum doceant . Et, si forte alicubi usu introductum sit , ut tesamentum a susceptione hujus Sacramenti conditum non subsessat , daelarat haec isnodus , ejusmodi consuetudinem pro eorruptela habendam esse.

II. Hae nostra aetate liberi profecto sunt Fideles ab enarratis praejudieiis : & nihilominus humani generis hostis hane plerisque rudibus , dc ignaris mentem injecit , ut credant , actum esse de vita illius , qui san Mo oleo est inunctus , & solum ei superesse sepulcrum ex quo fit , ux

424쪽

a sacra Unctione , perinde ac ab ipsa morte , abhorreant . Opportunum idcirco , & perutile erit , ut Episcopus in sua Synodo , aut Synodali I structione , hune detestandum errorem e rudium hominum mente evellere satagat : quod nos , pro nostro Pastorali munere , praestare curavimus in nostra Insit. χχ. Quo vero iacilius propositum sibi nnem assequatur , suae Synodali Instructioni rationes inserat , propter quas non d*cet ejusmodi Sacramentum ad tempus disserri , quo jam iam anima in primoribus Iabris laborat sicuti nobis exprobrabat impius Calvinus lib.-Disit. cap. I p. occasionem inde arripiens nobis illudendi , quia , non infirmos , ut ipse calumniabatur , sed semimortua cadawra pinguedine inficimus . Prima autem ratio illa est , quam , ad rem , de qua agimus , Fidelibus insinu ri voluit Synodiis Burdigalensis, anni Is 83. tit. I 3. rom. Io. Collectionis Harduini col. I 347. Parochis praecipiens : Curenν etiam crebris monitionibus imperitum vulgus ab illa inani , er impia opinione abducere , qua plestique sint ire de hujus Sacramenti virtute sentiunt , perinde ac si mortem aegris acceleret ' cum certum sit , ex . Uin doctrina , Deum non animae tan-rum , verum etiam corpori , se expedioris , virtute huius Sacramenti , solutem conferre e & nuper Cardinalis de Rohan in suo Rituali Ageu tu G2. inquiens e Solantur Sacramenta , non occidunt ; ιος seps sepius Prisor mensibus Fidelium inculcet . Enimvero , cum inter ceteros , quos e trema Unctio producit effectus , causet etiam corporis valetudinem , si haec conserat ad animae salutem ; quod non solum eruitur ex saepius allegatis verbis Apostoli Jacobi , sed liquido constat ex Sacramentario S. Gregorii Magni , ubi ad olei infirmorum consecrationem haec praescributur oratio : in tua sancta benedictione si omni hoc unguentum tangenti

rutamentum mentis , corporis , ad evacuandos omnes dolores , omnesque in- 'mitates , omnem aegritudinem corporis r ac diserte declararunt tam Euge.

nius IV. in citato Decreto inquiens : Essectus es mentis sanatis , o , inquanιum autem expedis , ipsius etiam corporis e quam Tridentinum eis. sessavi eap. a. ubi de effectibus hujus Sacramenti disserens , ait e Sanitatem corporis interdum , ubi saluti animae expedieris , infirmus ) consequior ridcirco ad inungendum infirmum expectanda non est ultima ejus vitae periodus , qua extremum agar spiritum : hune enim effectum non operatur Sacramentum per modum miraculi , quod in illis circumstantiis esset necessarium , sed virtute quadam , supernaturali quidem , sed quodammodo

ordinaria , . quae causas naturales adjuvat I sicuti ratiocinatur Suareae eis- om. q. disp. 4 I. sem 3. num. s. i ,

III. Altera ratio, qua efficacius alliciendi sunt Fideles ad extremam Unctionem celeriter petendam , & recipiendam , priusquam sensibus , &mente destituantur , desumenda est ex aliis nobilioribus eflectibus , quos eadem in decumbentium anima operatur , quorum haud ficiliter partum esse potest aegrotus , iam sensibus , & rationis usu carens . Concilium Tridentinum Ioe. modo , extremae-Unctionis Sacramento non solam

425쪽

L I L. VIII. C A P. VII. 3ystram attribuit virtutem causandi corporis sanitatem , sed ceteros ejusdem effectus singulatim enumerans , haec habet : Res porro , m essectus hujus Saeramenti illis verbis explicatur m oratis fidei salvabit infirmum , Grallemiabit eum Dominus ; si in peccatis set , dimittentur ei. Res etenim haec gratia es Spiritus Sancti , cujus unctio delicta , s qua sint adbue expianda , ac peccati reliquias abserit , m aegroti animam alleviat , m conse

mat , magnam in eo Diυina misericordiae Muciam excitando , qua infirmus subis tus , morbi incommoda , ae labores levius fera , m tentationibus daemonis , ealcaneo in tantis , facilius ressis , sanitatem corporis antem dum , ubi siauti animae expedierit, consequituν . Porro inter hos extremae Unctionis effectus , a Tridentino enumeratos , curiose magis , quam uia

liter , investigant Scholastici , quinam sit dicendus hujus Sacramenti proprius , & primarius ' di in diversas scinduntur opiniones , quas supervacaneum esset hic recensere : sed legi possunt apud Suarez cit. ιom. q. disp. 4r. Gregorium de Valentia eis. disp. 8. quaest. I. punct. 3. Estium in Φ.ds. 23. 4. Iuenin cit. dissert. 7. quaes. S. & Tournely eis. tradi. quaes.

tiliam. art. I. Apud omnes tamen indubitatum esse , per ejusmodi Sacra--mentum deleri peccata venialia, testantur Navarrus man. cap. 22. num. - 13. & SuareZ cis. Ioc. se I. I. num. I. 3. Fere etiam communiter adis

mittunt , i ejusdem virtute interdum remitti peccata lethalia ; cum scilicet

peccator , sufficienter ceteroquin attritus , alia Sacramenta recipere nequit , aut , post illa suscepta, peccato irretitur , quod invincibiliter .igno. rei ; quidquid sit, an in hujulmodi eventu illa remittat directe , & per

se , scuti opinantur Bella inus A.extrem. Unct. lib. tinis. eap. 8. Diacet aliquis , Maldonatus de Sacram. extrem. Unct. ques. a. & Saintcteuisve de extrem. Unct. disp. s. an. I. sive indirecte, & per accidens, uti a hitrantur Suarm eis. loci num. I s. Cardinalis de Lugo de Sacram. disp. q. sect. I. num. 7. & Coninck disp. Ist. de extrem. Uncr. dub. s. num. Ist.2O. Utramque virtutem extremae Unctioni attribuit S. Thomas eit. lib. q. contra Gentes cap. 73. ubi ait: Contingis , quod homo omnium peccatorum , quae commἰst, notitiam, vel memoriam non habet, ut possit per Pa nitentiam svula expurgare ς sunt etiam quotidiana peccata , me quibus praesens vita non agitur , a quibus oportet hominem in suo exitu per hoc Sacramentum emundari : & clarius in supplem. 3. pari. quaess. 3O. art. I. Si invenit peccatum aliquod vel mortale , vel meniale , quoad culpam restis . um , dummodo non ponatur obex ex parte reeipientis . Cui S. Thomae doctrinae.adhaesit S. Carolus Borromaeus m . is Eceles Mediolanen. partiq. pag. 34 I. ubi, loquens de extrema Unctione, aite Prima igitur utiliasas, effectus huius Sacramanti vi, quod peccati reliquias tollit, tamquam complementum Sareamenti Paenitentiae , quae reliquiae peceata esse intelligun--ν με monalia, με venialia, quae post alia Sacramenta remanent : potest αnim feri, ut, ignorante eo , qui commist , vel non valente confiteri , pe ς rum mortale remaneat in quo delendo , ita hoc Sacramento is tur ,

426쪽

feri posset , eum per boc Sacramentum salvari , ρω aIioqui suuset damna.

tus. Iam vero neutrum effectum potest extrema Unctio operari sine pio aliquo ipsius suscipientis actur nec enim peccata venialia remittit absque aliqua eorumdem displicentia , nec lethalia delere valet sine eorumdem detestatione , eaque saltem imperfecta contritione , quae est necessaria adveniam , & justificationem assequendam in Sacramento Poenitentiae; quod cum communi advertit idem Suarra num. 22. Ejusmodi autem actus cum certe elicere nequeat, qui est sensibus, & mente jam destitutus, nisi sor te eos jam antea elicuerit , utroque sane Sacramenti effectu fraudatur . Quocirea Catechismus Concilii Tridentini I 8. de extrem. Una graviter objurgat animarum Pastores , qui se sali, vulgi persuasioni aeeomm dantes , tune primum infirmum sacro oleo linire curant , cum vita , Misensibus carere incipit: In quo tamen s sunt verba Catechisini J pramissime peccant, qui illud tempus aegroti ungendi observare Ment , cum jam , omni salutis spe amissa, vita, sensibus carere incipiat. Consat enim, ad ubri Horem Sacramenti gratiam percipiendam plurimum valere , s aegrotus , cum in eo adbuc integra mens , ratio viget , Idemque , or religiosem animi voluntatem afferre potes , sacro oleo liniatur . Idemque decernunt Concialium Mediolanense I. anni Isos. Burdigalense , & Remense ejusdem anni Bituri cense anni Is 84. & S. Carolus Borromaeus in suis I structionibus, apud citatum Natalem Alexandrum regul. I 4. IV. Haec exempla imitetur Episcopus , & in sua Synodo omnem mperam conserat, ut sui dioeceiani, omni, si quo sint imbuti , errore a jecto , saeram Unctionem exposcant, statim ac ex morbi violentia se ad

interitum vergere sentiunt , tempusque praeoccupent , quo , emota iam mente, nec Sacramenti emcaciam agnoscere , nec illud eo devotionis asis sectu percipere Valent , quem ad uiarem ejusdem gratiam participandam requirit S. Thomas eis. dim 23. quaes. a. art. a. quaesiunc. 3. 4. &in supplem. pari. quaes. 32. art. q. Cum tamen celerem commendat hujus Sacramenti administrationem , abstineat a verbis , quae videantur

signifieare ejusdem recipiendi abiblutam necessitatem ; ne secus videatur ipse quaestionem dirimere hactenus indecisam: adhuc quippe litigant Theo. logi , num Fideles periculoso morbo laborantes , quique jam Poenitentiae

Sacramento sua peccata expiarunt, & Eucharistico pane sunt resecti , teisneantur insuper aut Divino , aut saltem Ecclesiastico praecepto , extremam Unctionem suscipere . Negant quam plurimi magni nominis The Ini, quos citant , & sequuntur Suarea disp. 44. fct. r. nam. q. Henriisqueae de Sacram. Id. 3. cap. IO. num. 3. Estius in dis. 23. Is . C hassylius in tbere. prax. Iuris Canonici lib. q. cap. IS. num. 8. m Samis uius cis. tract. pag. 3sa. qui tamen hane addit limitationem . nisi aegrotus θravibus prematur tentationibus , ad quas superandas novo indisgeat hvsus Sacramenti munimine . Contra , quemlibet , in eo statu, i

re tam Divino , quam Ecclesiastico , obstringi ad sacram recipiendam

427쪽

Unctionem , sentire videntur Magister Sententiarum , & S. Bonaventurais 4. λη. 23. circa textum , Petrus Sotus lect. a. de extrem. Unct. & e presse defendunt Iuen in cit. dissent. 7. maes. 9. cap. 2. ac Tournely eis. quies . nit. art. 2. quibus non obscure favet Concilium Coloniense I. an. ni Is 36. Wrt. 7. cap. So. rom. 9. Collectionis Harduini eol. 2oII. ubi eum dixerat : Es autem Unctio impendenda , eum expositione Unctionis, et mandati . pHIolici , quod se babet e Infrmatuν aliquis in vobis 8 Indueae Fresbteros Ecclesie ere. indicavit profecto , se in hiice Apostoli verbis verum praeceptum agnoscere . Verum , etsi expediat , ut Episcopus hane controversiam declinet , indubitanter tamen asserere poterit , non posse . sine gravi culpa , ejusmodi Sacramentum aut contemni , aut cum aliorum offensione , & scandalo negligi , & praetermitti ' id si quidem a nemine negari , latetur Suareae eit. ιμ. num. s. σ o. nec praeterea incongriaum eias et, addere, facile Sacramenti contemptum praesumi in infirmo, qui, cum vita periclitetur, extremam Unctionem , sciens, & volens , petere negligit, multoque magis , si eam sibi a Parocho exhibitam recipere renuat . Propterea Synodus Coloniensis II. anni I sqq. cap. 38. tom. 9. Colle. ctionis Harduini eol. 2IIo. idem esse rata , Sacramentum respuere , ac contemnere : Relatum nobis in Concilio vi , impios quosdam bomines , -- firmitatis suae tempore , Unctionem sacram respuisse , ac contempsisse e hujuscemodi homines Ecclesiastica sepultura privandos decrevit e quod recte ponderant Natalis Alexander cit. Ioc. regul. 2o. ac modo laudati Iuenin, ct T rnely.

CAPUT OCTAUUM .

De Ordine, quo extrema Unctio infirmis admistranda es ,' oe de reiteratione adminis tionis ejusdem Sacramenti.

SEd & illud quoque edoceri cupiunt Parochi , quonam ordine debeant

extremam Unctionenn infirmis administrare , ante ne , an post Sanctissimi Christi Cor oris Viaticum λ Nemo , qui Ecclesiasti eae historiae

non si omnino imperitus , inficiabitur , usum quondam suisse , ut sacro oleo linirentur infirmi post peractam quidem sacramentalem Consessionem , sed priusquam Christi Corporis reficerentur Viatico e quod multis exemplis probat Suarea disp. 44. sect. I. num. 8. atque ex pluribus Ritua-Ιibus , ac Synodorum statutis demonstrant Launojus obserist. 8. tom. I. Oper. pag. 6o8. Hugo Menardus nota s. m Sacramentar. S. Gregorii , Van-Espen Iur. Eecles unim pari. 2. tit. 8. cap. 2. num. 22. seq. Ma tene de antiq. Eccles risib. lib. I. cap. 7. art. 2. num. 3. Sa inlebeuve est. fract. disp. 8. art. 3. & fuse P get Institutisnum Catholicarum tom. 2. parti

R. sere. I. cap. 6. q. Neque ad hanc inducendam consuetudinem , legitimam defuisse causam , ait citatus SuareE : cum enim extrema Unctio' Tom. I. C e se Disitiros by Corale

428쪽

sit persectis , consummatio Poenitentiae , uti communiter appellatur a Pa. tribus , quae peccatorum reliquias abstergit , uti a Tridentino edocemur: non sine rationabili causa , Poenitentiae conjungebatur e ut per utrumque Sacramentum homo persecte expiatus, sine ulla animae sorde coelestem pa nem degustaret . At nihilominus praedicta consuetudo ne priscis quidem temporibus suit ubique , atque apud omnes inviolate servata : alia quippe praesto sunt aeque vetusta Ecclesiarum statuta, faciam Unctionem post Uia ticum exhiberi praecipientia ; nec desiderantur exempla sanctorum viro. rum , qui Viaticum extremae Unctioni praemiserunt , quae pari diligentia congesta , atque ingenue producta sunt a citato lytartene eod. ari. a. num. 4. Haec vero posterior praxis adeo postea praevaluit , ut Catechis mus Concilii Tridentini , S. Carolus Borromaeus in suis Instrumonibus. ae innumera Ritualia, extremam Unctionem , post Viaticum , praeberi decreverint ; quemadmodum animadvertit Cardinalis Sanctorius in suo RAtuali pag. 323. Quamυis apud veteres aliquando consuetudo fuerit , tit post Paenitentiam , oe reconciliationem infirmorum , extrema primum eis Unctio, ae deinde faera Communio exbiberetur ut ex diverss sacris Canonibus , ac metussis codicibus , Pontifcalibus , cr Ordinibus administrandorum Sacra. mentorum manifesse ιiquet ); postea tamen ex generali consuetudine , quae σhodie universaliter in Latina , O Occidentali Ecclesia viget, factum es, ut

prius sacra Communio, 'semodum vero extremae Unctionis Sacramentum inframis ex bibeatur. Atque ideo hunc ordinem hic serυare oportet. Hujus porro disciplinae mutationis aliam aeque rationabilem causam affert idem Sua. rei num. 8. quia scilicet sunt eius verba ) Eucharistia , ut cibus ad eοη. fortandum in via praebetur , m ideo , ut detur , non es expectandum ultiomum vitae periculum: hoc vero Sacramentum exeuntium es, quas in ultimum, 'subsidium insitutum.

II. Sed , licet res ita se habeat , aliqua nihilominus Ritualia collecta

a Pouget Carbolie. Insit. Ioe. eit. extremam Unctionem , ante Viaticum ,

conserri permittunt , si aegrotus , ex pio desiderio se melius ad Euchari. si iam praeparandi , ita secum fieri expostulet . idem indulget etiam Ca dinalis de Rohan in suo eit. Rituali Argentinens 1. ubi haec habet e Si eodem tempore aegroto detur Eucharissia , o extrema Unctio, Me ante illam dari poterit , si ita fera postulet aegrotus o oe pia illa aegrotorum postulatis hisce fulcitur momentis ; quod nempe , quia sectus Unctionis extremae abse

so est reliquiarum peccati , ipsa Unctio extrema spectari potes quas amplior

ad Euebat Hiam praeparatio ς γ quod aliunde eam ante Viaticum conserenis di usus antiquus est , probatur, licet non ubique admissus . Faciat autem super ea re Paroebus , quod magis expedire videbitur pro astantium aediscat one, maxime autem pro temporιs opportunitate ; s enim vis morbi urgeret , Viaticum primo detur , postea extrema Unctio miniseretur . Verum nos ,ruamquam hanc permissionem nequaquam improbemus ; siquidem a lauato SuareZ discimus , contrariam consuetudinem Ecclesiae Romanae , a

429쪽

LIB. VIII. CAP. VIII. o Coneilii Ttidentini Catechismo pariter approbatam , non esse sub gravi saltem obligatione , ab omnibus Christiani orbis regionibus receptam , ae

praeterea a Natali Alexandro cit. loe. regul. 2 l. accipimus , apud Cister. cienses etiam hodie, perseverare antiquum morem sacram Unctionem prae

mittendi Viaticor nihilominus in locis, in quibus hic mos obsolevit , vigetque disciplina a Concilii Tridentini Catechismo praescripta , non facile permitteremus, ab hae recedi , solum ad indulgendum privatae, & peculi ei infirmi devotioni : sed potius Parochis injungeremus , ut extremam Unctionem petentibus ante Viaticum, suaderent, tutius , & utilius fore , Ecclesiae Romanae ritui ac usui, a majori parte Ecclesiae Catholicae jam recepto, se accomodare.

III. Dicendum nunc restat de hujus Sacramenti iteratione . Labente secuto xx. & ineunte x II. hac nonnulli imbuti erant opinione , ut illicitum reputarent , Fidelem sancto oleo semel inunctum , unquam deinceps eodem linire : & si vera narrarent Ciaeconius , & Ughellius , eadem opinio , saltem apud aliquos , etiam secuto xv. perseverasset : ambo enim referunt , ille ton . a. in Visa Pii II. pag. Ioos. hic vero Italiae s crae rom. a. pag. 333. disputatum suisse , an summo Pontifici Pio II. graviter aegrotanti , t administrari posset extrema Unctio , eo quod pluribus antea annis eam recepisset Basileae , eum peste laboraret , quae in ea urbe grassabatur . Verum , cum hujus memorandi certe facti nulla mentio occurrat neque in Vita ejusdem Ρii II. a Ioanne Antonio Campano , tapiscopo Aprutino , accurate descripta , neque in Commentariis Cardinalis Papienss , qui ceteroquin quam minutissime scribit , quae in Pii II. morte contigerunt , illud propterea aut sabulosis , aut saltem suspectis nam rationibus accensemus . Opinabantur alii , extremam Unctionem posse uterum eidem conserri , modo tamen a die , qua semel inunctus inerat , tres integri anni emuxissent . Hane salsam persuasionem sibi induxisse Monachos Hirsaugienses , refert Auctor Veteris Disciplinae Monassicae i. praefat. cv. I 28. ubi postquam antiquum exhibuit eorumdem Monach cum usum ponendi infirmum , extrema Unctione iam munitum , & cui mortis momentum instaret , super sagum cilicinum cinere aspersum haec ex Guidone Farsensi addix : Ceterum Hirsaugiensies exisImabant Unctionis Sacramentum ab eodem iterari non posse , nisi effluxo triennio et hinc statu

runt , eumdem Fratrem , s mortem eυ erit , pos tres annos iterum perungi posse. Censuerunt denique alii, apud Petrum Cantorem in Sum m. cap. a 32. & Durandum lib. I. Rationat. Diυin. Ossic. cap. 8. num. 2 s. non licere extremam Unctionem intra ejusdem anni spatium repetere , et

iam si contingeret , quempiam in periculosum morbum iterato incidere . In hac sententia fuit ille idem anonymus Auctor codicis Turonensis, cujus supra meminimus : ait quippe r Nonnis mense semel tantum communi

cet aeger. Hac idem solo nom bis tingatur in anno. Neque eam secuto xvr-

430쪽

lo labente , habita ab Episcopo Rit vio , in qua tit. I7. cap. g. post quam declaratum fuit, posse extremam Unctionem , quandocumque opus erit, eidem denuo administrari , additum legimus Proinde consuetaedianem , secundum quam non consueυis hoc Sacramentum intra annum secundo suscipi, etiams altera gravis obveniat infirmitas , tamquam noxiam abrogemus. Equidem jamdiu antea praevaluerat , & communi usu recepta , at isque approbata fuerat sententia , hujus Sacramenti iterationem permi tens , quotiescumque Fidelis in novum incidit morbum , & in diversum adducitur vitae discrimen. Ideo enim, uti ratiocinatur S. Thomas in stip-ptem. 3. pari. quaest. 33. art. I. Sacramenta Baptismi, Confirmationis &Ordinis nequeunt , sine sacrilegio , iterari , quia imprimunt characteia rem & procucunt effectum perpetuum : Sacramentum autem , quod habet essectum non perpetuum , potes iterari fine injuria , ut sectus deperditus Llerato recuperetur . Et quia sanitas corporis , m mentis , quae in effectus huiusmodi Sacramenti, potes amitti, postquam fuerιt per Sacramentum est Eia; ideo hoe Sacramentum, sine sui iniuria , potes iterari. Idem , quod S. Thomas , docuere Magister sententiarum is 4. dist. 23. Guillelmus Altissiodorensis lib. 4. Summ. traft. 7. ev. a. S. Bonaventura in . Eis. 23. an. a. quaesi. 4. ceterique Scholastici, quorum sententiam sua tandem infallibili auctoritate firmarunt Tridentini Patres sess. I . cap. 3. definiem tes : Quod se refirmi pose susceptam hane Unctionem convaluerint , iterum hujus Saeramenti subsidio jumra poterunt , cum in aliud semile vitae disserimen inciderint. IV. Verum , adeo diversa sunt hominum ingenia , illud idem Saera. mentum , quod plerique nunquam iterari posse affirmarunt , alii , etiam in eadem infirmitate , saepius repeti voluere e etenim in antiquo eodice manu scripto S. Remigii, circa annum millesimum exarato, & prolato ab Hugone Menardo in notis ad Sacramentar. S. Gregorii statuitur , infirmos Vita periclitantes , per septem continuos dies & Christi Corporis Viatico recreandos , & sancto oleo esse perungendos : eumdemque ritum clarius adhuc , & magis aperte praescribunt Theodulphus Aurelianensis in suo fecundo Capitulari , apud Balvetium tom. 7. Misceli. aliique multi antiqui libri rituales, apud Martene cit. lib. I. cap. 7. an. 2. num. s. Sed usus postea ab universa Ecclesia receptus , a Theologis communi calculo approbatus, & Synodorum, ac Ritualium auctoritate roboratus , obtinuit, ut semel dumtaxat, in eadem infirmitate, extrema Unctio adhibeatur : una siquidem necessarias suppeditat vires ad illa incommoda evitanda, quae morbus affert, quo actu aeger laborat. Atque, ut Theol sos praetermittamus, qui innumeri sunt , ita servandum decernunt statuinta Synodalia Danielis Nannetensis , Stephani Parisiensis Episcopi , Syn dus Cameracensis anni Is 85. tit. Ιχ. cap. q. Pastorale Mechliniense , Viennense, Lemovicense , aliaque quamplurima congesta a Launojo tomis I. pag. 33M & Va Espen cit. pari. Σ. xit. S. cap. 3. 32. seq-

SEARCH

MENU NAVIGATION