장음표시 사용
461쪽
vellere studuerit Bella inus eit. lib. I. -. 7. non ideo tamen a Cani Opinione omnes retraxit e siquidem eamdem sunt postea sectati Sylviusta 3. pari. D. Nom. to m. q. GR. 42. art. I. quis. I. Est ius in sent. dis . 26. Io. Iuenin de Sacram. dissere. II. pMess. 3. Serm est. praefat. ad Opera Melchioris Cani eap. 7. du-Ηamel Theolog. tom. 7. tract. de
Matrim. cap. 6. Tournely de Sacram. matrim. pag. Ia . ω seq. edit. Parisien. Herminier tras . de Sacram. tom. g. cap. S. Piette part. 5. Qui sisn. heologicam quaest. Ig. Gibertus Consula. Canonici de Matrim. tom.
I. consuli. ss. & alii. Iv. Verum , quamquam hucusque explicata Melchioris Cani sententia, tot Doctorum suffragiis communita, sit valde probabilis , ae cuique liberum , absque ulla erroris nota , eam amplecti , uti fatentur Haberi
in Theolog. dogmat. moraI. tract. de Matrim. cap. 4. Natalis Alexander Theolog. dogmat. oe morat. de Sacram. matrim. an. s. 2. & Geneti. Theoloς moraI. rom. s. tract. 9. cap. q. attamen nullus inficiabitur , communiorem esse contrariam aliorum opinionem , qui constanter defendunt , solos contrahentes esse ministros Sacramenti matrimonii ' quod proin)e necessario ab illis confici docent , simul ac validum inter te ineunt conjugii contractum . Hanc quippe sententiam propugnarunt sere omnes antiqui Theologi , Iurisque Canonici Interpretes , quos citant, &sequuntur Va um eis. disp. 3. de Sacram. matrim. dub. 3. Sanchez lib. 2. de Matrim. disp. s. o. Theophilus Raynaudus in Heterocliti spirituri.
punct. I 4. Oper. tom. I 5. Frassen in suo Scoto cademico rom. II. rract. 3.Hίρ. 2. art. I. quaest. 3. conclus. 2. Cardinalis de Lauraea in A. rom. 3. de Matrim. disp. I 3. art. 5. Clericatus deris f. de Matrim- Cardinalis Gotis rus tom. q. ino pari. dub. I. quaes. 2. Nec verum est, quod nonnubli jactitant , hanc opinionem , ultra montes , esse iam sere antiquatam rex illis quippe, qui ultra montes non diu antea scripserunt, eamdem tuen
Simonet. Insit. Theologie. rem. 3- tract. I 8. disp. I. o 2. Mucat in Theologia Patrum tom. s. disp. 7. de insiturione matrimonia art. s. sectia I. ms ct. a. Auctor Theologiae moralis ad usum Seminarii Petrocorensis tom. cap. 4- Merbesus in Summa Cbrisiana tom. 2. de Sacram. matrim. dig. 7. quaest. s. Pontas in suo Dictisnario verb Matrimonium terato eas. I. aliiquemn pauci: quocirca Tournely, quamquam Melchiori Cano adhaeserit, nihilominus ingenue fassus est eis Ioe. Si ex auctoritate, GV numero Scholas corum pugnandum hic foret , viseeret haud dubie opposita sententia. V. Neque tam ingens Theologorum numerus tanta animi sortitudine pro hac sententia dimicaret . nisi & ipsi validissima haberent argumenta, quae suis adversariis opponant . inter quae non contemnendum utique est, quod in hune modum instaurant.. Quidquid sit, an matrimonia clari. culum celebrata, fuerint unquam ante Tridentinum irrita , apud omnes L men indubitatum est, ea , aliquot ante Tridentinum seculis , firmitat*Ε e 2 non Diuitigod by Corale
462쪽
non caruissed id quippe diserte declararunt ipsi met Tridentini Patres eis. cap. I. hisce verbis.' Tametsi dubitandum non est, clandesina matrimonia,Lbero contrahentium consensu facta , rara, . vera esse matrimonia , quamdiu Ecclesia ea irrita non fecit, G proinde jure damnandi sent illi, ut eos sancta θnodus anatbemate damnat, qui ea vera , ac rata esse negant e &siquidem idem Tridentinum , suum decretum , quo irrita illa secit , mobur habere noluit , nisi post triginta dies a die primae ejusdem publicationis in unaquaque Parochia factae numerandos, certum pariter est , e iam nunc matrimonia clandestina vera , ac rata esse in locis, in quibus praedictum decretum nunquam fuit promulgatum . Iam autem nunquam Tridentini Patres illa inra , ac rata conjugia dixissent , & declarassent, nisi eredidissent , ea esse vera Sacramenta et uti enim perpendit Bellarini. nus eii. cap. 7. sapientissimis illis Patribus notum erat, a sacris Canoni. hus , quibus suum loquendi modum conformasse est praesumendum , ea tantum matrimonia dici vera , ac rata , quae non solum sunt contractus civiles , sed etiam Sacramenta religionis e quod potissimum discimus ab Innocentio III. n Cap. suanto, de divortiis, ubi ait: Es matrimonium
verum inter Infideles exsat, non tamen in ratum: inter Fidelis autem --rum , ratum exsit , quia Sacramentum Fidei , quia semel es admissum , nunquam amittitur , sed ratum incit conjugii Sacramentum . Porro si semel evincitur, matrimonium sine Sacerdotis praesentia clanculum comtractum, aliquando suisse , & alicubi nunc quoque esse Sacramentum , necessario inde conficitur , illius ministros esse contrahentes, Sc non Sa.
VI. Praeterea, si Sacerdos esset Minister Sacramenti matrimonii, ve ha ab eodem prolata e Ego vos conjungo Oe. essent ejusdem Sacramenti serma; quod ultro concedunt Doctores Cano adstipulantes. At, inquiunt adversarii, nec ea verba, nec alia illis aequivalentia, semper, atque ubique adhibita fuere , neque eadem , aut illis similia inveniuntur in omni-hus Ritualibus ; quemadmodum testatur Martene de antiq. Eccl. ritis. rom. 2. lib. I. cap. 9. art. 3. num. 6. inquiens: Inaudιta apud eos majores nostras ) erant illa verba Parochi : Ego vos conjungo c. in quibus a. ιiqtii ex recentioribus Scholasticis formam huius Sacramenti consituunt , qMaeramen demeratur in duobus antiquis Risualibus ms. Beccensis monasserit, .n Pontiscati Senonens annorum 3 . in antiquo Rituali Bituricens , σin aliis pene omnibus , quae a nob/s possea exbibebun=ur : additque Simonet. cit. tract. I 8. Hsp. 2. art. unic. 3. alicubi haec tantum verba
a Sacerdote suisse pronunciata e Quod Deus conjunxit , homo non separet equae certe nihil commune habent cum illis : Ego vos conjungo c. Et quamvis Tridentinum eit. Ioc. hanc posteriorem formulam indicaverit , quamcumque tamen aliam, juxta cujuslibet regionis usum, adhiberi pei misit : vel aliis titatur verbis , juxta receptum uniuscujusque provinciae νι- tum. Tantam porro varietatem Ecclesia non Iolarasset , multoque minus
463쪽
euiuslibet petivitieiae arbitrio permisisset, si existimasset, per verba a Sacer
dote prolata confici Sacramentum matrimonii. .
darum nuptiarum, quae quamquam valide , & licite contrahantur, quidquid in eontrarium sentiant aliquot Orientales, quos, hac in re errantes, nos redarguimus in nostra in alia nostra Consis. I 29.. g. 29. Nullarii nostri rom. I. attamen prohibentur benedici tam apud Latinos, ut habetur in Cap. I. de secundis nupetiis, quam apud Graecos, ut in eis. nostra Confit. 37. 8. num. q. hinc quippe iterum inferri autumant, Sacerdotis benedictionem necessariam non esse ad perficiendum matrimonii Sacramentum. Verum ejusmodi argumentum inane, & fallax est: etenim secundae nuptiae non sunt quidem benedicendae ea solemni benedictione, quae continetur in speetali Missa pro sponso, Sc sponsa, de qua nos
egimus in nostra Iussit. 8o. quamque nullus unquam dixit pertinere ad es.sentiam Saeramenti matrimonii; sed, ut validae sint, contrahi debent eo. ram Parocho, qui eodem plane ritu, eademque verborum sermula, inquam unice cadit priscias controversia, illis bene precatur. Non ignoramus, Glos iam Canonicam adnotasse, ideo secundas nuptias non esse ianedicendas, ne Sacramenta iterentur; sed nomine Sacramenti' intellexisse arbitramur S inamentale , quod licet in se spectatum semper iterari queat , hic tamen obstat specialis ratio, ne iterari permittatur: siquidem, uti scite, atque ad rem ponderat S. Thomas in 4. disi. a. quaest. i. art. I. quamvis secundum matrimonium verum Sacramentum si, deficit tamen ab illa persecta signi. sitatione unionis Christi eum Ecclesia, γε cum fuerit, & sit unius cum una, melius, & persectius repraesentatur per primum: propter hunc autem significationis: desectum Eeelesia denegat secundis nuptiis eam solemniorem benedictionem, quam primis impertitur. VIII. Melius, &solidius fulciri tralest eadem opinio alia ratiocinatione, quam a suis Auctoribus praetermissam advertimus . In loeis , in quibus Tridentinum jam est promulgatum, non ram contingit, virum, &sceminam, matrimonium intem se contracturos , inopinantem Parochum adire, di coram eo, quamvis invito, & reluctante, ac duobus testibus, ibidem fortuito astantibus , mutuum in conjugium consensum exprimere, atque inde statim se subducere, quin Parochus ullum, nisi sortasse objurgationis, Verbum protulerit. Ejusmodi matrimonium, in sententia Melchioris Cani, est validum in ratione eontractus; sed, ob desectum Sacerdotalis benedictionis, non est Sacramentum. Ne itaque sic copulati Fideles perpetuo ca-xeant gratia , quae ex Sacramento matrimonii in contrahentes derivatur,
deberet Ecclesia illos compellere , aut saltem hortari , atque inducere ad suum contractum legitime , consuetisque adhibitis sacris ritibus , iterum
renovandum coram eodem Parocho, cujus verbis fiat Sacramentum ; ataque, ob eamdem rationem, coram Sacerdote aut praeciperet , aut saltem
instaurari curaret clandestina conjugia, in locis inita, ubi Tridentini de-
464쪽
cretum non est receptum. Cum autem in neutro casu coniugii renovatio. nem ab Ecclesia umeri videamus, non temere inde conjicimus, utrumque
contractum, quamquam Sacerdotis benedictione non obfgnatum, jam ab Ecclesia haberi pro Sacramento . Ad hanc excutiendam dissicultatem, respondere possunt Cani assecbe, ideo Ecclesiam nequaquam solicitam esse depra dictis coniugiis, debito ritu instaurandis, quia contractus conjugii semel valide initus, nisi, cum iniretur, Sacramenti naturam induerit, nunquam deinceps poterit Sacramentum essici: quod docent Durandus in d; I. 26. quaesi. 3. num. I 4. VasqueZ rom. a. iu 3, pari. disp. I 38. cap. S. tom. di p. a. de Matrim. cap. Io. aliique, quos citat, & sequitur Basilius Pontius d
Matrim. lib. I. cap. 9. num. 8. Verum hac responsione dissicultatem non eva.dunt: squidem alii longe plures Doctores, quos recenset, & sequitur Sanis ehet lib. 2. de Matri n. disp. 9. existimant, matrimonium , quod fuit vali. dum solum in ratione contractus, posse deinde renovari, & assequi virnutem Sacramenti, qua prius caruit. In hac porro dubietate non negligeret Ecclesia Fideles urgere, ut in praedictis rerum eventibus sua connubia de. bito modo renovarent, ne frustrarentur ad minimum spe consequendς gra. tiae , quae , saltem in multorum probabili , & communiori sententia, egeontractus iteratione ipsis obveniret.
IX. Utriusque opinionis solidiora sundamenta innuimus , non animo quemquam inducendi ad unam, aut alteram amplectendam; sed ut Epio 1 opis fit persuasum , utramque esse probabilem , suosque habere magnae auctoritatis patronos: atque inde non decere discant, ut ipsi Iudi eis paries assumant, quaestionemque definiant, de qua Eeeles a nihil hactenus pronum elavit, sed Theologorum disputationi permisit. Quare acturi in Synodis domatrimonio, proponant quidem, explicentque doctrinam a Concilio Florentino , & Tridentino de ejusmodi Sacramento diserte traditam; sed caveant
ne aut Parochum, aut ipsos contrahentes, ejusdem ministros appellente sum rum vero Praedecetarum Synodos, in quibus ministri nomen vel istis, vel illi inditum reperient, intactas relinquant' ne, eas corrigendo, aut approbando, in idem incidant vitium. alterutri suffragandi ex controversis inter Theologos opinionibus d a quo Diceeesanas Synodos prursus immunes esse debere, hucusque inculcavimus.
465쪽
Corrigisur falsa doctrina, quae in quasdam Sνnodos irrepsis, quoad
irim matrimonii Sacramentum . . . .
IN Synodo Bononiensi, habita anno dicitur, non posse viros, &sceminas a matrimoniis contrahendis hoc nomine prohiberi, quod doctrinam Christianam ignorent, quamvis deceat, ut Parochus ejusmodi prinhibitionem illis comminetur , quo facilius eoidem inducat ad Fidei rudimenta addiscenda. Idem sentit Romaguerra in notis ad Constitutiones Syn
dates Gerundenses lib. titi I. cap. ubi, cum in hanc offenderit Synoda. lem sanctionem: Renomantes Consινυιιonem in ultima S=nodo editam circa
doctrinam Cbrisianam , fatuimus, er ordinamus, quod de cetera ad sponsalia, per verba de praesenti , non admittantur , qui doctrinam Chrisianam nescierint, oe confirmati non fuerint: loco eam illustrandi, uti alias solet, tacite impugnat, docens, sis non esse Episcopo, quemquam a matrimonio arcere hanc solam ob causam, quod doctrinam Christianam ignoret, sed dumtaxat posse blandis verbis, atque adhortationibus eum inducere ad matrimonium differendum, donec Christianis imbuatur institutis. Nec dissi. milia sunt, quae in hanc rem adduxit Marcellus Severoli in suo Volo impresso pari. I D Recent. deciss33. num. 32. 33. II. Fulcitur haee opinio quorumdam Theologorum auctoritate, qui, cum ignorantiam doctrinae Christianae non invenerint in vulgatis versiculis, in quibus enumerantur impedimenta matrimonium impedientia, asserere proinde non dubitarunt, neminem posse, ob illam solam, a matrimonio celebrando cohiberi. Ita docuit Thomas Sanchra lib. 3. de Matrim. disp. IS. num. P. inquiens: Nescio tamen, qua ratione post Episcopus)ob hanc igno,
rantiam arcere aliquos a matrimonio eontrahendo , cum ipsius non sit i dimenta matrimonii flatuere, nee hoe impedimentum ab Ecclesa statutum st:& sequitur Diana in edit..coord. tract. 6. tom. a. resolui.
III. Verum huic doctrinae & Rituale Romanum, & S. Carolus Borr maeus, & quam plurimae Episcopales Synodi, ae summorum Pontificum Edicta adversantur. Etenim Rituale Romanum tit. de Matrim. de iis loquens, qui matrimonio sunt jungendi, aite Uterque sciat rudimenta Fidei, cum ea deinde flios suos docere debeant. S. Carolus in Concilio Provinciali Mediolanensi V. pari. 3. se . Eccl. Mediol. pari. I. pag. 287. haec statuit: Parochus, quos sponsos experiundo videris doctrime Christianae rudimenta plane ignorare, ne matrimonio illos ante iungat , quam ea item ratione cognorat didicisse , quae eo de genere illos plane scire omnete quae verba advertens Franciscus Amatus Pouget lassit. Catholici tom. a. pari. sem I. eap. 8. s. num. 6. in . - ccedendum prius ad connubii legem , quam teneantur praecipμη
466쪽
noscantur. In Archiepiscopali Bononiensi Cardinalis Gabrielis Palaoti pari.
Is 7. cavetur, ne Parochus ad tertiam deveniat matrimonii denuniatiationem, nisi certo noverit, sponsos principalia Fidei nostrae mysteria di
dicisse, & saltem Orationem Dominicam , Salutationem . velicam, S=mbo.. um ofpostolicum , Praecepta Decalogi memoriae mandasse. Idem edixere innumerae Synodi, collectae a Genetio Theolog. moraL tom. tras. 9. cap. 2.1 . quibus addimus Synodum Farsensem, habitam anno, Io 83 a Cariadinali Barberino , Caesanat ensem habitam anno a Cardinali Denis hosf, Neapolitanam habitam anno Iost . a Cardinali Canielmo, Ariminensem habitam anno i 724. a Cardinali de Via, Neapolitanam habitam anno I 26. a Cardinali Pignatello, Sabinensem habitam anno I 736. a Cardi.
nati Albano, omnes ad titulum de Matrimonio. Ac demum in Congregatione habita coram san. mem. Innocentio XLI. anno I 697. decretum est, non esse a Parochis matrimonium in Ecclesia proclamandum , nisi antea
sponsos repererint in Christianae religionis rudimentis sufficienter instructos; quod quidem decretum confirmatum fuit a sel. rec. Clemente XI. in suo Bullario pag. 326. edixit Cardinalis de Rohan in suo Rituali Argenti. nensi ad tit. de Matrimonio pag. 23 ubi Parochos diligenter investigare jus
sit, an matrimonio Iungendi teneant rudimenta Fidei. Ac denique nos ipsi in nostra encyclica Epistola ad universos Episcopos, quae est 42. in nostro Bullarios. II. tom. I. haec scripsimus.' Verum , cum matrimonio iungendi non sint , si Paroebus , ut debet , prius interrogando , deprehenderit , marem , seu fuminam , quae ad salutem necessaria sunt, ignorare; vix tantie , ac tam luis diuosae ignorantiae loeum relinquet Episcopus, qui Pastores animarum admoneat
ineli sui , , huic si desimi, negligentiae repet- poenas. IV. Quamobrem, cum doctrina tradita in citata Synodo Bononiensi an is ni a communi Ecclesiae sensu, & praxi discordet, est omnino resoris manda, & corrigenda, sicuti reapse correcta suit in alia Synodo Diceceiana Bononiens, celebrata a Cardinali Boncompagno anno I 698. lib. 2. cap. 9. atque iterum a nobis Instit. 9. Instit. 4b. ubi ad matrimonium contrahendum , neminem admitti , praecepimus , Christianis institutis nondum satis edoctum. V. Neque in contrarium facit , quod aiebat Sanctim , nimirum non posse Episcopum nova impedimenta, matrimonium impedientia, statuere: hute enim difficultati in primis reponimus, ab Episcopo, repellente a matrimonio contrahendo ignorantes Christians religionis necessaria rudimenta, nullum de novo poni impedimentum , sed illud explicari , & inculcari, quo iidem jam detinentur e enimvero , cum matrimonium inter Fideles, unum fit ex septem novae Legis Sacramentis, a Christo Domino institutis
atque e numero eorum, quae dicuntur vivorum , nemo, sine gravi sacril
gio, illud celebrare potest in statu peccati mortalis, quod optime perpendit Didacus Couarruvias superia Decret. pari. Σ. de Marrim. cap. s. in prauc. inquiens: Existens in mortali crimine , non potesς , abisue novo peccato , mo-
467쪽
L I B. VIII. C A P. XIV. 4 Ier monium contrahere I tractat enim indecenter Sacramentum hoe maximum:
nee Parochus licite eidem matrimonio assistit; quamvis enim, juxta communiorem magisque receptam sententiam, non sit Sacramenti matrimonii Minister, ut in praecedenti capite diximus, nihilominus in multis comparatur Ministro, nec licite sua praesentia, & auctoritate firmare potest contractum, quem scit a contrahentibus sacrilege iniri; quemadmodum pros quitur Cardinalis de Lauraea in sent. ιom. disp. 22. an. 22. num. 8c pluribus Franciscus Maria Muscetiola, Archiepiscopus Rosianensis, in sua dissert. de Sponsalibus, or Matνimoniis, quae extat post secundam impres.sionem Obsemat. bon. mem. Zauli ad Statura Faventina, iterumque edita est Neapoli anno I 42. Qui autem Fidei rudimenta ignorat, quae ex gravi praecepto scire tenetur, quamdiu illa non addiscit, cum potest, versa. tur in statu peccati mortalis , ac propterea iure ac merito a matrimonio contrahendo arcetur. Deinde idem Sanchez cit. disp. IS. num. 3. lib. 7. disp. 6. num. 6. Basilius Pontius de Matrim. lib. 6. cap. 7. Gaspar Hurtado disp. 23. disseiat. I. num. I. & Perra de Matrim. disp. 23. sect. I. num. I. non solum in Episcopo, sed etiam in Parocho facultatem agnoscunt impediendi ad tempus matrimonium ex aliqua rationabili causa , puta ad sedandumicandalum , vel ad detegendam alicujus objecti impedimenti veritatem; nec tamen inde confici autumant , verum, Sc proprium impedimentum, eorum auctoritate, matrimonio apponi: siquidem illa prohibitio temporaria est, atque, ablato scandalo, & detecta salsitate obiecti obstaculi, sine ulla dispensatione, cessat, & extinguitur. Idem autem contingit in re n
stra: Episcopus enim ignorantibus Christians religionis instituta, & practapta , matrimonium interdicit, solum ad tempus, donec scilicet illa addiscant: quod si haec prohibitio diuturna sit, & perseveret, id per accidens
est , atque unice oritur ex culpa eorum , qui illis erudiri aut recusant, aut negligunt. VI. Unum tamen advertendum addimus, quod recte consideravit Giria
haldus de Sacram . matri n. tract. I . cap. 3. dtib. I 3. num. III. nimirum quan
doque evenire, ut quis praecipua Fidei nostrae mysteria & sciat, & credat, cetera partoer, quae necessitate praecepti sunt addiscenda, aliquo saltem rudi modo perceperit; sed, quia hebetis est ingenii, & exilis memoriae, post omnem adhibitam diligentiam, illa memoria retinere, & recitare non Ialeat: in hoc autem rerum statu, non debet perpetuo arceri a matrimonio, quod est institutum in officium naturae,& propterea nemini, sine propria culpa, est denegandum; sed curabit Parochus, ut , 'ui eo memoriae desectu laborat, frequenter audiat quae semel crasse didicit, ne ab ejus mente penitus elabantur. Inter celeberrimas Constitutiones Gibertinas, editas a Joanne Matthaeo Giberto, Episcopo Veronensi, quas alibi commendavimus, ιι t. S. cap. 23. legitur: Cum autem quilibet Chrisianus orationem D miuicam , 0mbolum . Gulorum , o Praecepta Dei , atque Ecclesiae seire debeat , retinendo saltem sensum, o Sacerdotibus , ac Praedicatoribus munere
468쪽
sibi ιmposito, prout tenentur, fungentibus , nullus se in veritate excusare poterit , quod, a quo necessaria ad salutem addiscere possit, non babeat. Ideo praemisissa nescientes, ut magis confundantur ore. in faciem Ecclesiae ad matrimonium contrahendum non admittantur : ubi Cardinalis Augustinus Valerius in notis ad rem subdito Adverte, non esse arcendos oeci qui, ut necessaria ad salutem perdiscant, faciunt quod in se es, scuti quι scholas doctrinae Christa.
me frequentant ' quia, non ob incuriam, aut negligentiam , sed ob ingenii, memoriaeυe imbecillitatem, ea non addiscunt. In Concilio quodam Limano can. q. act. 2. relato per Mendotam in notis ad can. 42. COnesiti IIIiberitani agitur de hisce hominibus, qui, cum adeo crassa, ut vocant, minerva
praediti sint , ut Christianam doctrinam , iuxta methodum , qua ab aliis
memoriae mandatur, nullo modo addiscere valeant, ad Sacramenta tamen accedere, & signanter matrimonium contrahere cupiunt I atque ita cum his agendum statuitur e sui vero iis tantis impedimentis gravati fuerant, ut copiosiorem Catechesim non admittant, doceantur demum pro suo modo 'meipua Fidei capita, scilicet unum esse Deum omnium rerum auctorem , qui accedentes ad se vita aeterna remuneret, improbos rebelles aeternis suppliciis an alio secuti puniat: deinde hunc ipsum Deum esse Patrem, Filιum, er Spiritum Sanctum, tres quidem Personas, sed unum Deum verum: praetorea Filium Dei, propter reparandam salutem hominum, factum hominem ex Virgine Maria , pro nobis passum, ρο mortuum, ac tandem resurrexisse, mregnare in aeternum p bunc esse Iesum Christum Dominum, σ Salvatorem nostrum .' postremo neminem posse ese salvum, nisi credat in Iesum Chrisum, paenitens de peecatis commissis, Sacramenta ipsus suscipiar' Baptismatis
quirim, si infidelis est : Confessionis autem , s lapsus post Baptismum I ac
denique saluat ea servare , quae Deus, Ecclesia sancta praecipiunt, quo rum summa es, ut Deum diligat super omnia, proximum Aut se ipsum . LI Diuilaod by Corale
469쪽
De eavendis in Synodo, quae auctoritati, & iuribus Apostolicae Sedis reis Basari possunt.' item de non assumenda definitione controversiarum iurisdictionalium inter potestatem Ecclesiasticam, & Secularem: de sobrio in Synodo usu Lesum Civilium : & de non laedendis Privilegiis Regularium .
Nibu in senodo decernendum , quia praeiudicium inferat auctoritati m iuri. - bus . postolicae Sedis o ubi de falserate assertionis tribuentis Episcopo ρο- testatem statuendi in sua Diseres, iis dumtaxat exceptis, quae t tius Ecclesiae statum respiciunt , quidquid Papa sibi speei
liter non resemavit I or incidenter de erectionibus Monasseriorum , m domuum Regularium .
NIhil, quod juribus Apostolicae sedis praeiudicium afferat, aut ejusdem
auctoritati sit injuriosum , inveniri debet in Constitutionibus sive Provinei alium, sive Episcopalium Synodorum ; Se, si quid ejusmodi in eas
sorte irrepserit, statim erit a Romano Pontifice rescindendum. II. urbanus VI. sub quo schisma omnium teterrimum , & diutumissi. mum exortum est , ut suae obedientiae Praelatos novis sibi )evinciret bene. siciis, δc magis magisque a partibus retraheret Roberti Gebennensis, qui a nonnullis Cardinalibus, adversum eumdem Urbanum , in Pontificem electus, Clementis VII. nomen assumpserat, & in Galliam successerat, inter cetera privilegia, hoc etiam est illis elargitus, ut in eorum civitatibus, &dioecesibus Apostolicae litterae exequutione earerent, nisi ab ipsismet Prael tis, vel eorum ossicialibus essent antea examinatae, atque approbatae.' idoque statim in consuetudinem, & veluti in legem deductum est, pluribus. que Synodalibus statutis firmatum, ac roboratum. E vivis erepto Urbano VI. ejusdem Successor Bonifacius IX. praedictam concessionem, ab Urbano factam, revocavit, & peculiaria loeorum statuta, quae ad illam sulciendam, & stabiliendam emanaverant, nullius esse roboris, decrevit . Cum vero anno I et 7. in Concilio Constantiensi ad Petri Cathedram evectus sue. xit Martinus U. ejus electione sublatum est schisma, quod quadraginta sere annos Christi Ecelesiam dire laceraverat: nam, et si Petrus de Luna, dictus Benedictus XIII. a Concilio exauctoratus, Pontificiae dignitatis insignia , invicta pervicacia , retinuerit ; attamen pene ab omnibus , qui ei obedientiam praestiterant, post Concilii sententiam, & Martini electionem , sertus est. Iam vero proia animadvertens indubitatus Pontifex Martinus V.
470쪽
rationi congruum esse, ut, quae schismatis calamitas in detrimentum Apo stolicae Sed is concedenda suaserat, restituta Ecclesiae pace, & tranquillitate, rescinderentur; sacro approbante Concilio, eamdem Urbani VI. Constituationem denuo abolevit. III. Et nihilominus in Toletana , & Carthaginiensi Ecclesiis , obtentu obviandi falsitatibus, conditae postea fuerunt Synodales Constitutiones, quibus edicebatur, ne Tabelliones, & Notarii, etiam ab iis, quorum intererat, requisiti, Apostolicas litteras reciperent, a loci ordinario, ejusve OLficialibus prius non examinatas. Petita est hujusmodi Constitutionum confirmatio a Leone X. supremum Ecclesiae clavum tunc temporis tenente: sed hie, indecens, absonum, quin immo & temerarium reputans, quod, quae erant a summo Pontifice gesta , ea inseriorum examini, & judicio
subessent, nedum porrectam sibi supplicationem rejecit; sed , noya insuperedita Apostolica Constitutione, memoratas Bonifacii IX. & Martini V. san- ctiones approbavit , & restauravit , & quaecumque illis contraria statutatam in praefatis Toletana , & Carthaginiensi , quam in aliis quibuslibet
Synodis facta & attentata, irrita esse voluit: &, ne ulla eorumdem meia moria ullo unquam tempore extaret , eadem e libris , seu codicibus , in quibus scripta, atque adnotata reperiebantur, ita obliterari, & radi praecepit, ut amplius legi non possent. i IV. Bonifacii IX. Martini V. & Leonis X. vestigia sectatus Clemens VII. in sua Constitutione Q. Bullari rom. q. pari. I. pag. Ios. id ipsum sanciuit , quod illi hac de re edixerant .' addiditque , se in suis litteris, in die Coenae Domini lectis, & promulgatis , anathemate perculisse ', &iterum percellere, quicumque litterarum Apostolicarum exequutionem qu vis praetextu impedirent , aut impedientibus consilium auxilium, & f vorem praeberent. Hoc unicum exemplum satis esse existimamus ad cautos reddendos Episcopu , ne in suas Constitutiones aliquid obrepere fianant , quod , ulla ratione, Apostolicae Sedis aut auctoritati injuriam iroroget , aut jura imminuat o ob eam quippe conjunctionem, & necessit dinem , quam membra cum suo capite habere oportet , maxime decet , ut ipsi primae Sedis praerogativas, quae hae praesertim tempestate , muli rum invidia , in discrimen vocantur , sedulo defendant , & pro viribus promoveant: suam enim causam agunt , cum supremi Pastoris auctoritatem propugnant , & sustinent I quoniam, si hujus jura evertantur , pa Iatim pariter inferiorum Praesulum jurisdictio nutabit , & corruet . Haec optime considerarunt Patres Concilii Diziacensis Ι. habiti anno 8 1. cui Episcopi unus S viginti per se, octo per suos Procuratores subscripsere, cum ad Hadrianum II. Papam in Synodali epistola , quae extat in Coti lectionis Harduini tom. s. col. I 32 I. ad rem apposite , atque ad posterorum exemplum maxime opportune ita scripsere : quia ergo nos, quantum scimus, . possumus, priυilegium sanctae ac primae Sedis Romanae oe confer- .vare, oe obaudire, oe extollere cupimus,' atque,satagimus, spro suo scilices,