Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1764년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

L I B. IX. C a P. IV. 46s

IX. Deinde , cum haec controversia non Versetur circa ius , sed circa factum; nemo quippe Catholicorum dubitat, potuisse Pontificem iacuit tem , de qua agitur, Episcopis adimere , sed solum disputant, an re ipsa ademerit : non est ex meris praesumptionibus , & conjecturis colligenda voluntas summorum Pontificum, quam ipsimet diserte explicuerunt. Etenim S. Plus v. & Gregorius XIII. de hac re interrogati , indubitanteriesponderunt, nulli, praeter Papam, hodie integrum esse, quemquam abis solvere ab haeresi, etiam occultissima; eo quod Papa, per Bullam Coenae, ejusmodi facultatem sibi reservet : sicuti totidem verbis resert Navarrus man. cap. 27. nu. 27s. addens, ab iisdem Pontificibus ne Cardinali quidem summo Poenitentiario suisse talem facultatem tributam , nisi multis limitationibus circumscriptam . Praeterea in Vita S. Francisci Sales i. descripta a Petro Hyacintho Galliata lib. 2. cap. 32. atque in alia alterius

Buctoris , relata a Gobat Theolog. experim. tradi. 7. cas. 8. nu. 37 . legitur, eum ad Episcopatum promotum , coram Clemente VIII. examen

1ubiisse, promovendis ad Episcopatum ab eodem Pontifice indictum , atque inter quaestiones eidem propositas de hac suisse a Pontifice interrogatum e Possent ne Episcopi ab haeres absolυere λ Respondit Salesius: Posse, virtute facultatis iisdem factae a Tridentino . At , aliam sibi mentem, aliam esse voluntatem , mox subjecit Pontifex. Ad quod Salesius e Siquidem haee est mens Sanctitatis vestrae, eidem acquiesco, atque e mea sententia recedo . Idem , nec semel , decisum est a sacris Urbis Congregationibus, quarum ministerio solent Pontifices mentem suam manifestare. Ita quippe declaratum a sacra Congregatione S. Officii testantur Penia, Romanae Ro. tae Auditor , in notis ad Eymericum,pari. quaesi. 92. comment. I I. q.

Equidem , & Cardinalis Albitius , qui ejusdem Congregationis Assessoris

munus obierat, in suo Tra I. de Inconss. in Fide cap. 2 s. num. 6. se idemque responsum datum a sacra Congregatione Concilii , narrant Fa-gnanus in Cap. si niam, num. 29. de Constitutionibus , & In Cap. Dilectus , num. 3O. de tempori ordinat. ac Cardinalis Petra in comment. ad

Consit. I 8. In tantii In rom. 3. nu. I9. seq. Quocirca Suareae , qui in tract. de censuris disp. a I. sect. 3. nu. s. probabilem censuerat opinionem , Episcopis favorabilem , cum postea diligentius expenderit allegata summorum Pontificum , sacrarumque Congregationum responsa , e priori sententia recessit , & in tract. de Fide disp. II. sect. 4. num. I 3. aperte docuit , nulla probabili ratione posse hodie astrui Episcopis potestatem absolvendi ab haeresi. Et Cardinalis de Lugo eis. sect. 3. h. I. num. 46. post quaestionem in utramque partem versatam , eadem respiciens decreta, concludite ubi moraliter certa es Ponti is mens, oe sensus Romanae Curiae, in qua omnes Ponti is miniseri pro certo supponunt, singulis annis denuo eam facultatem Episcopis auferri, ea solum de causa, ad eumquossum addita esse in Bulla Genae verba illa , quibus revocantur facultat co cessae etiam per cujustas Concilii decreta . Αe denique Fagnanus in cit.

492쪽

Cap. Dilectus, num. 3I. postquam indicatam retulit declarationem editam a lacra Congregatione Concilii, ait : Umis frauΤra nonnulli ex recentioribus Theologis hune articulum in controversam adducunt, cum habeamus claram determinationem sacrae Congregationis .

X. Sed majorem adhuc firmitatem huic sententiae adjecit Alexander VII. cum die 24. Septembris I 663. hanc inter ceteras propositionem proscripsit e Sententia asserens , Bullam Caenae solum probibere absolutionem haeresis , O aborum criminum , quando publica sunt , m id non derogare faculiati Tridentini , in qua de occultis criminibus sermo est , anno Ioast. I 8. Iulii in Consistoris saerae Congregationis Eminentissimorum Carrinalium visa, tolerata est . Fatemur equidem , damnationis telum non directe confodere opinionem asserentem Epit copis auctoritatem absolvendi ab hae. re si occulta, sed solum dire te perstringere quorumdam audaciam, & im. posturam , qui , ut eamdem opinionem validissima sulcirent auctoritate, in vulgus jactabant , eam , a sacra Congregatione examinatam , omnem evasisse censuram : uti advertunt Salmanti censes in Cursu morali tom. 4.tras . I 8. de priυilegiis cap. 4. I. num. I 53. & Milante exercit. g. iurertiam propositionem damnatam ab .inexandro VII. pag. I9. At nihilominus nemo facile inficiabitur , damnationis ictum grave vulnus indirecte inflixisse etiam opinioni, quam sui Auctores praedicta imposlura tutaban. tur : parum enim solicitus suisset Pontifex de praecipuo evertendo arguis mento, quo ea sulciebatur opinio , si illam quoquo modo probabilem , ac tolerabilem reputasset ; quemadmodum ratiocinatur Dominicus Viva in eamdem tertiam propositionem Alexandri ML recte inde inserens , prae- Latam opinionem e sua probabilitate , si quam antea haberet, plurimum saltem fuisse deturbatam.

CAPUT QUINTUM.

Alia evertuntur argumenta, quibus speciatim sussulti nonnulli Auctores GaIlicani , facultatem absolυendi ab haeresi, quam aliis ablatam haud disseulier admittunt, in suae nationis Episcopis inim tam perseverare, asseverant.

Potestatem, de qua hactenus disseruimus, aliis innixi argumentis, suae gentis Episeopis vindicare conantur plures Doctores Galli , quos sequuntur Tournely, seu, verius, Continuator Theolog. morat. ejusdem tom. a. tract. q. de censuris pari. I. pag. 47I. edit. Venet. & Pontas verb. Casus reservati eas . Aliqui enim, teste Thomassino de mei. m n . Eceles disci' pari. I. lib. 2. cap. I 3. num. 8. Accessi, eam in Galliarum Praesules derivatam volunt a consuetudine , tacito Romani Pontificis consensu roborata, quae jamdiu obtinuit , ut Episcopi occultos haereticos in soro Sacramentali absolvant : Absol ut tamen ab haeres ait Thomasii-Digitigod by Cooste s

493쪽

nus ) DUcopi Galliarum non contradicente . adeoque , ut ex regulis Iuris ipse interpretantur , consentiente Ponrisice . Alii vero , cum Giberi in suo eras . de usu Ecclesiae Gallicanae in materia censurarum rit. 17. ideo per Bullam Coenae non revocatam defendunt Gallicanis Episcopis auctorit,tem absolvendi ab haeres occulta, iisdem concessam a Tridentino , quia prae sata Bulla , ut ipsi ajunt , & pluribus suadere conatur Giberi , nunquam fuit in Galliis recepta. II. Uerum neque ejusmodi argumenta tantae sunt emcacitatis, ut illud evincant, quod praediai Auctores contendunt e etenim, quod spectat ad non acceptationem Bullae Coenae , mirum est , non vidisse Gibertum, ejusmodi argumentum in ipsum retorqueri : nam , sicuti in Galliis , uti Gibertus , ejusque assectae ajunt , neque promulgata , neque usu recepta unquam fuit Bulla Coenae , ita pariter , iisdem asserentibus , nec public tum , nee receptum ibidem fuit Concilium Tridentinum quoad decreta respicientia disciplinam : Episcopi illarum regionum , in quibus Concilium Tridentinum adhue receptum non es , non possunt uti hac facultate concessa in hoe decreto, scilicet cap. 6. sess. 24. de quo disputabatur, rescripsit sacra Congregatio Concilii , apud Cardinalem de Lugo cit. disp. 23. sect. 3. I. num. S4. Equidem cum facultas absolvendi ab haeresi occulta , unice ex Concilio Tridentino, in Episcopos dimanaverit , non potuit illam participare , qui Tridentino aditum in suam dioecesim occlusit ' ne. que aequum eis , ut id commodi ex Concilio reportent , qui ejus onera

subire detrectant : quemadmodum cum eodem de Lugo ad rem prosequuntur Doctores congesti a Sanchea cit. lib. 2. in Decalogum cap. II. atque a Barbosa ad cit. cap. 6. sess. 24. num. 3.

III. Quod vero attinet ad consuetudinem , tacito Romani Pontificis consensu approbatam , quam in plerisque Galliarum dioecesibus jamdu- dum obtinuisse , ajebat Thomassinus , ut earumdem Praesules passim ab haeress crimine suos subditos abibluant : Thomassinum confundere sus. picamur haeresim occultam, de qua est quaestio , cum haeresi ad Episcopi sorum jam deducta , a qua , iam praemonuimus , jus esse cuilibet Episcopo resipiscentem reum in utroque sero absolvendi . Hanc porro suspieionem nobis injiciunt Comitia Cleri Gallicani , anni Is 8s. ab e dem Thomassino indicata , quae, teste du Taix , communi suffragio ringandum statuerunt Pontificem , ut Episcopis , eorumque ossicialibus veniam daret absolvendi haereticos ad Ecclesiae Catholicae gremium redeuntes : necessarium etenim non suisset, hanc facultatem pro omnibus Regni Episcopis a Pontifice efflagitare , si jam plerique illam consuetudine, aliove modo a se aequisitam ibidem exercuissent Idem privilegium, quod omnibus concedi exoptarunt Cleri Comitia, non diu antea sibi fieri curaverant Patres Conciliorum Provincialium Rotomagensis , anni

138 I. & Turonensis , anni Is 83. Primi si quidem , postquam decretum ςdiderant , quo astruebatur Episcopis potestas absolvendi ab haeresi , iis

494쪽

dem a Tridentino tributa , re melius considerata , eam potestatem , post Bullam Coenae , dubiam saltem, atque incertam a8noverunt , ac proinde sibi fieri a Pontifice postularunt , ita ad Gregorium XIII. scribentes . Circa decretum de casibus resematis , ubi dicitur ex Concilio Tridentino, Episcopos absolυere ab . res , videtur contra Bullam de Carna Domini , Ο reservatisnem factam per Dominos Pios Quartum , suintum . Sed plures potius manebunt in bueres , quam propter eam mittant ad Sedem . postolio eam ; & interea , dum mittitur , m expectatur absolutio , multae incidere possunt tentationes , m mutationes . Ideo bumillime supplicant Episcopi , uiisignetuν sua Sanctitas illis potestatem ex decreto Tridentino concedere . Η sce vero precibus indulgendum censuit Pontifex , sed solum ad tempus,

restri bens e Pro necesstate provinciae concedetur ad tempus haec facultas abis fisendi , iuxta decretum Concilii Tridentini , cui magis visum fuerit . tom. xo. Colleatonis Harduini col. I 265. Patres autem Turonenses eodem rom. Io. col. I 393. in Synodi prooemio cap. a. sanxere . sua San titate ,

cuius iudicio , oe censurae omnia in praesenti Concilio sancita , o definita subjiciuntur , suppisae senodus , quam potest efflagitat obnixe , ut Discopis Provinciae , eorumque meariis , Ossicialibus , CT Paenitentiariis saeuita. rem ab haeres absolυendi , ae haereticos Ecclesae restituendi iis inteiaifum , concedere dignetur I quo facilius haeress labe infecti, eadem eiurata, ad Ε elsa Catholicae gremium revertantur . Habemus igitur viginti Patres Gaulos , septem videlicet , qui Concilio Rotomagens, & tredecim, qui Turonensi , vel per se , vel per suos Procuratores interfuere , praeter plures Abbates , & Procuratores Capitulorum , qui eorumdem Conciliorum d cretis subscripsere , quibus persuasum suit , virtute Bullae Coenae , vel tum sibi esse uti facultate Episcopis facta a Tridentino , & occultos haereticos , sine speciali Pontificis venia , Ecclesiae restituere . Idem univerissim sentiunt aliarum nationum Episcopi , qui non audent haereticos a cem

surarum nexu absolvere sine speciali privilegio summi Pontificis , a quo illud & petere . & impetrare solent : quod de Episcopis Germaniae testantur Gobat Neolog. experim. trafI. 7. eas. 8. num. 37 I. & Reiffenstuet ad eis. tit. 7. Id. s. Decretal. num. 3ς7. de Episcopis vero degentibus ini Anglia, Hibernia, & Hollandia , refert Arsdehin Theolog. tripartit. tona.

a. pari. a. tradi. 2. cap. S. I. s. 6.

IV. Iudicent nunc alii Antistites, an ipsi valeant, sine temeritatis nota , tot illustrium & amplissimorum Praesulum exemplis contraire , eamque auctoritatem sibi arrogare , atque etiam in Synodo ostentare , quam primae Sedi reservatam sacrae Urbis Congregationes , ac ipsi met summi Pontifices non semel declararunt , omnelque sere Theologi , sacrorum Canonum Periti, paucis quibusdam exceptis, Episcopis per Bullam Coenae ablatam docent . Neque quoad hoc postpositos se credant Inquisitoribus , sicuti nonnullos Episcopos conqueri audivimus , quasi Inquis totῆ-bus illa detur facultas , quae ipsis denegatur. Etenim i uti jam praenot Diuitiaco by Cooste

495쪽

LIB. IX. C P. V. 'vimus, aut sermo est de haereti eo ad forum judiciale deducto, sive sponte suum delictum ad idem serum deserente ' & tam Episcopus, quam Inquisi. tor potest illum pro utroque soro absolvere, & in Ecclesiae gremium reci. pere: aut sermo est de haeretico occulto; & istum neque Episcopus, neque

Inquisitor potest solvere a vinculo excommunicationis , qua coram Deo, atque in soro conscientiae est innodatus: ac propterea Cardinalis Albitius eis. cap. 2s. num. I 6. Opportune, & fortasse ad praedictam praeoccupandam Episcoporum querimoniam, scripsit e suod dictum est de Episcopis, idem direm dum ess is Inquistoribus, qui nullo modo habent facultatem absolvindi haeretiacos in foro conscientiae idemque animadvertit Cardinalis Petra loc. citi num. 28. tom. 3. pag. I 8O. inquiense suamvis autem Inquisitores ab heres in fora iudieiali absolυere possint, oe ratis absolutio pro utroque foro suffragetur, titidixi, in foro tamen conscientiae ejusmodi facultatem nec babent, nec expedit, tit habeant. Equidem non ignoramus, quod resere Pallavicinus in bise. Comcd. Trident. lib. 23. cap. I . num. q. Optasse nimirum Oratores Hispanos, &Lusitanos, ut in eo ipso decreto cap. 6. 24. quo data est Episcopis pote.

stas absolvendi ab haeres occulta, 'brohiberentur iidem hac potestate uti in regnis, & locis, ubi est tribunal Inquisitionis: ex quo plerique conjiciunt, Inquisitoribus Hispaniae , & Lusitaniae idem jus jam antea fuisse, quod a Tridentino suit etiam Episcopis concessum; secus quippe sajunt) nulla ibis.

set ratio, cur praelati Oratores vellent, a decreto excipi loca, in quibus vi. get tribunal Inquisitionis. Scimus praeterea, nonnullos Doctores, congestosa Diana in edit. coονἀ tom. s. trast. 8. resolui. Ist. ΣΟ. opinari, eamdem L. cultatem in iisdem Inquisitoribus etiamnum perseverare. Verum, quidquid sit, an Inquis tores, praesertim Hispaniae, Sc Lusitaniae, auctoritatem un. quam habuerint absolvendi in sero Sacramentali ab haeresi occulta, quod probabilius negat Thomas det Bene de osse. S. Inqui . pari. I. dub. 37. num seq. certum est, eam per Bullam Coens esse revocatam, nec posse ab iisdem usurpari , nisi speciale privilesium obtineant a Sede Apostolica equemadmodum ex iis, quae de Episcopis diximus, plane deducitur, aliisque allegatis docent Barbola de osse. potest. Disc. allegat. o. num. 28. det B ne num. Ig. ω seq. ac Cardinalis Petra cit. Ioc. num. 29.

m. I.

496쪽

CAPUT SEXTUM.

Ead m iura Romani Pontificis D imtur etiam per Duodalem constitutionem , ringentem degradationis paenam

Clericis quoi u/ndam atro Iorum criminum reis . t

TAm in antiquis, quam in nuperis Synodis, quo magis Clari ei a de

lictis deterreantur , recententur poenae canonicae in delinquentes infligendae,& fit specialis mentio degradationis, cui fiunt obnoxii quorum. dam atrociorum criminum rei. Haec prudenter sane, & laudabiliter in SP nodos inieruntur: sed iterum periculum hic est, ne Episcopus, cum degradationem Clericis hujus , aut illius delicti sontibus comminatur , suae potestatis terminos praetergrediatur , & jura invadat Romani Pontificis quod qua ratione contingere queat, paucis ostendimus. II. Adeo indecens semper, & probrosum visum est, sacris addici minusteriis hominem non integrae famae, ut, qui grave scelus admisit, in eeterorum Fidelium offensionem incurrens, si laicus adhuc sit, juxta vetustissimas, & sanctissimas Ecclesiae leges, in perpetuum arceri debeat a sacris suscipiendis ordinibus; si vero jam fuerit inter Cleri eos cooptatus, sit e Cisricali gradu dejiciendus. Primum ex Apostolo Paulo tradit Augustinus iram I. in Joann. num. I . tom. 3. Oper. pari. 2. col. s7s. ubi, praemissa distincti, ne, inter leviores culpas, quas peccata vocat, & graviora flagitia. qus eri. nurna appellat, ea singulatim enumerat, quorum Apostolus prorsus insontes esse voluit sacris initiandos ordinibus: postolus Paulus, quando elegit ordinandos vel Presisteros, vel Diaconos, m quicumque ordinandus es ad pra

posituram Ecclesiae, non ait, s quis me peccato est : bost enim se diceret,

omnis homo reprobaretur, nullus ordinaretur : sed ais, s quis sne erimine est, sicuti es homicidium , adulterium, aliqua immunditia fornicationis, furtum , fraus, sacrilegium, O cetera huyt modi. Alterum praescribunt innumeri canones, e quibus paucos exhibemus. Canon 2s. ex Apostolicis, ex recensi ne Cotelerit, statuit: Episcopus, aut Presbter, aut Diaconus, qui in forniacatione, aut periurio, aut furto captus vi, deponatur ἰ non tamen communi ne priυetur'. Sc Canon 3 o. 5 1 quis Episcopus, aut Presbyter, aut Diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem , deiiciatur Use , m ordinator eius, o a commuἡone modis omnibus abscin tur. S. Basilius epi ad Amisphiuchium de Canonibus ean. tom. 3. Oper. pag. 27 I. Diaconus post Diaconarum fornicatus, Diaconatu ejicietur tuidem , sed in laicorum det rusus locum a communione non arcebitur. Concilium Aurelianense III. anni s38. 7.Sν quis adulterasse aut confessus fuerit, vel eonυictus ' depositus ab ineis,

communione eoncessa, in monasterio toto vitae suae tempore retrudatur . tom. E.

Collectionis Harduini eol. I as. Et illidem cap. 8. Si quis Clericus furtum,

497쪽

. L I B. IX. C A P. VI. 4 1 aut falsitatem admiserit , quia eviralia oe ipsa sunt erimina , communione concessa, ab Ordine degradetur. Ex his, aliisque hujus seneris multis, quae in antiquis Synodis Nisim occurrunt, non solum crimina addiscimus, pr pter quae Clerici e gradu deturbabantur, sed etiam colligimus, ejectionem

e Glericali gradu minorem fuisse poenam , quam esset segregatio e comsortio Fidelium, seu excommunicatio : aliquos enim audivimus e gradu deponendos, quin tamen idcirco essent communione privandi I quod avi huc clarius liquet ex can. 29. Apostolorum, ubi Clericus Ordinis ministerium exercere praesumens, a quo esset depositus , veluti gravioris crimimis reus, severiori anathematis poena plecti jubetur e Si quis Discopus , aut Presbyter, aut Diaconus depositus juste Iiser certis criminibus, ausus fueria attrectare ministerium dudum sibi commissium, hie ab Ecclesia penitus abscindatar. Placuit autem id obiter animadvertere , ut vel ex hoc appareat, quam gravis poena sit excommunitatio , qua majores nostri longe leviorem existimarunt ejectionem e gradu, atque hanc regulariter illi praemiserunt, ut delinquentes Clericos corrigerent: neque faciles fuerunt in ferenda anathematis sententia , quam plerique nostri temporis Antistites in Synodalium decretorum transgressores immoderate quandoque decernunt; de quo abusu plura suo loco. III. Quamquam porro insequenti aetate nonnihil remissa fuerit antiquae disiciplinae severitas, non tamen exolevit degradationis poena ς sed etiamnum viget , & sertur in Clericos aut clijuidam atrocioris criminis reos, aut inemendabiles . Hane poenam Theologi morales , & Canon istae saepe confundunt cum simplici depositione: sed revera, licet fortasse antiquiori-hus Ecclesiae seculis nullum intercederet inter utramque discrimen , attamen illud aut induxit, aut jam inductum agnovit Clemens III. sives uti habetur in Collectione, qua utimur)Coelellinus III. in Cap. Cum nou ab homiue , Io. de iudieiis, ubi Clericum homicidii, furti, .perjurii, leu alterius gravis criminis legitime convictum , primo jubet deponi . deinde

excommunicari, , crescente contumacia, anathematis, hoc est solemni ris excommunicationis , eum execratione , mucrone seriri y ac demum,

si in profundum malorum venerit, degradari, seu Curiae seculari puniendum tradi, praecipit . Differentia vero inter simplicem depositionem, °radationem , in hoc sita est , tu scilicet per simplicem depositionem Clericus perpetuo quidem removeatur aut a suscepti ordinis exercitio , aut ab ossicio, & Ecclesiasti eae iurisdictionis usu , aut a Beneficio , aut denique ab Ordine simul , ossicio , & Beneficio I non tamen spolietur privilegio canonis. & sori, sed remaneat subjectus sero Ecclesiastico, neque ulla ratione subjiciatur iurisdictioni laicali e quod ex modo eit. Cap. Cum non ab homine, inferunt Abbas in Cap. .in s Clerici, 4. De adulteriis, num. 2. de iudiciis, Suarea de censuris disp. 3 o. sect. I. num. 8. Engelad tit. 37. lib. Decretal. num. II. Wiestner ibidem num. 73. SchmalZgrue

ber num. I 35. nec obscure etiam inde colligitur , quod Clerici depositi,

498쪽

plerumque a saeris canonibus jubeantur detrudi in arctum monasterium, sicuti de Sacerdote revelante peccatum , sibi in sacramentali Confessi ne manifestatum , statuit Innocentius III. in Cap. Omnis utriusque sexus , de paenit. er remus nemo enim facile credet , Sacerdotem in Monast rium detrusum , esse extra forum Ecclesiasticum , & laicali j irisdictio. ni obnoxium . At per veram degradationem Clericus non solum are tur in perpetuum ab omni Ecclesiastico ministerio , omnique privatur Ecclesiastico officio , & Beneficio , verum etiam exuitur privilegio sori,& subjieitur potestati seculari , a qua post degradationem judicari , in

carceres detrudi , secundum leges civiles puniri, & condemnari potest, perinde ae si esset laicus . Ante degradationem tamen realem , & actua- Iem. retinet privilegium canonis, ita ut injiciens violentas manus in Clericum , solum verbaliser degradatum , & nondum actu traditum Curiae seculari, incidat in excommunicationem Can. Si quis suadente, I . quaest. q. quod docent Glossa in Cap. Degradatio, verb. Priυιlegio, de paenis, in

s. Panorm. in Cap. Ad abolendam , num. II. de haeretieis , Barbosa in eis. Cap. Degradatio, num. 9. Wiestner ad citi tis. 37. lib. s. Decretal. num. 78.

IV. Enim vero duplicem degradationem distinguit Bonifacius VIII. iucit. Cap. Degradatio ς unam vocat verbalem , & est ipsa prolatio sententiae, per quam Iudex Ecclesiasticus Clericum ejicit e gradu , & soro laicali addicit d aliam nominat actualem , seu realem , & eli actus ipse , seu solemnis caeremonia, qua Episeopus Clericum , verbali sententia antea degradatum , sacris spoliat insignibus , 8c re ipsa tradit Curiae seeut ri . Degradatio verbalis olim fiebat in Provincialibus Episcoporum Syno.

dis , ad quas Presbyterorum , aliorumque Ecclesiae Ministrorum criminales causae reserebantur , ut ibidem discuterentur , & deciderentur , iuxtaeanonem quintum Nicaenum. Verum, cum haud faciliter, & quotiescum. que opus erat, ejusmodi Synodi con3regarentur , propterea , ne Cleric rum enormia facinora diu manerent impunita, in Concilio Carthaginiens II. anni 39o. can. Io. relato a Gratiano Can. q. I s. quaest. Ta statutum est , ut in posterum quaecumque Clericorum causae etiam extra Synodum

agitari, & terminari possent ζ hae tamen adjecta limitatione, ut, si ageretur de delicto exauctorationis sententiam merente, haec in Episcopum, nonnisi a duodecim, in Presbyterum a sex, in Diaconum a tribus simul congregatis Episcopis serri posset : quem canonem renovavit Concilium Carthaginiense IIIo anni 397. can. 8. relato eadem causa, o quaes. Can.

s. ae proinde Concilium Hispalense II. anni o I9.can. 5. relato pariter a Gratiano cit. De. Can. 7. sta. Episcopus Sacerdotibus, ac Moseris solus h norem dare potest , auferre solias non potur . Statutum a Prilcis canonibus Episcoporum numerum , ad verbalem degradationem Clericorum majorum ordinum, praescripsit etiam Bonifacius VIII. in cit. Cap. Degradatio ' solamque permisit, ut Clerici minoram ordinum possent ista proprii Epi- Dipit irod by Corale

499쪽

L I E. IX. C A P. VI. 473scopi sententia exauctorari. At, quoniam nonnulli maledici Ecclesiam ea. lumniabantur, quasi tot Episcopos ad degradationis sententiam requireret, quot haud facile possent congregari, ut tali pacto majoribus Clericis, quo-

eumque enormi flagitio conspurcatis, impunitatem daret, quod videre est apud Mehmerum Iur. Eccles Protestantium tom. s. tit. 37. de paenis num. II 8. eumque insuper ea de re conquesti essent etiam Principes Germaniae, qui inter centum gravamina , quibus levamen , & remedium afferri ab Hadriano VI. summo Pontifice postulaverant, hoc art. 12. exposuerant: Et tandem , ut in peccatis , maleficiisque perpetrandis magis adhue Disan.

tur , praeter omnem aequitatis rationem, aliquatenus interdidium est . frchiepia

scopis, cr Episcopis, ne malefactores bos publice criminali judicio reos agere possint, ni i prius degradatos et id quod antis sumptibus, tanιaque pompa celebrari oportet, ut propterea perquam rariomum tincti illi malefactores merita plectantuν poenae idcirco Tridentini Patres ses I 3. cap. 4. de reform. ad obstruendum os malignantium, sanxere , ut deinceps liceret Episcopo per se , vel per suum Vicarium Generalem , ad verbalem Clerici degra. dationem in casibus, in quibus aliorum Episcoporum praesentia in numero a canonibus defuito requiritur, er/am absque illis procedere adbibitis tamen , edi in Me sibi assistentibus totidem bbatibus , usum Μις- , edi Baculi expriυilegio Apostolico habentibus , se in cisitate , aut dioeces νeperiri , mcommode interesse phsnt ' alioquin aliis personis in Ecclesiastea dignitate constitutis , quae aetate graves , ac Iuris scientia commendabiles existant. Ejus. modi porro sive Abbates , sive alias personas in Ecclesiastica dignitate constitutas , non adhiberi tamquam meros consiliarios , sed esse Iudices assessores, quibus competit suffragium decisivum , recte docent Suarra decensuris disp. 3 . sect. r. num. 2 o. δc Barbola ad cit. cap. Tridentini num. 8.1unt enim suffecti in locum Episcoporum, quos veros suisse Iudices, constat ex allegatis juribus , & adhuc clarius ex Cap. 3. de sententia , rejudicata , ubi dicitur Non potest quemquam a Sacerdotali gradu nis justis ex causs in concors Sacerdotum sententia submoυere : quin immo ex

hoc textu loserri arbitrantur Maranta de ordin. Judie. parr. q. dist. II. num. II. Barbosa de osse. er potest. Epibe. allegat. II . num. 28. Rei L senstuet ad cit. tit. de paenis num. 44. Schmal Egrueber ibidem num. I

aliique ab his citati, necesse esse, ut in degradationem Presbyteri, Diac ni , vel Subdiaconi, omnes praediai, Episcopo assidentes, unanimiter consentiant .

V. Post degradationem verbalem , si procedendum sit ad realem, Clericus defradandus, sacris vestibus indutus, ae si celebrare, vel , si infra Sacerdotium sit constitutus , alium siti ordinis actum exercere deberet, adducitur ad Episcopum , praesentibus aliis Episcopis , seu Abbatibus , liisve, qui degradationis sententiam protulerunt, atque adstante etiam Iu dice seculari et Episcopus vero eum gradatim exuit singulis Ordinum insignibus, incipiens ab illa , quod eidem in ordinatione ultimo loco tradi

500쪽

474 DE STNODO DIOECE SANA

tum est, ceterisque adhibitis caeremoniis , quae praescribtintur in cit. Cap. Degradatio, dc habentur in Pontificali Romano e quibus expletis, degradatum tradit Iudici seculari, secundum laicorum leges, puniendum; scd si . aut eumdem Iudicem serio, atque ex animo rogat, ut sententiam moderari , atque a psna sanguinis abstinere velit : sicuti habetur in μυimus , 27. de verb.An cat. Eaedem caeremoniae, & lblemnitates, juxta laudatam Decretalem Bonifacit VIII. & Pontificale Romanum , essent adhibendae in actuali degradatione Clerici minorum ordinum, aut etiam primae Tomsurae; sed multis saltem in locis, teste Van-Espen Iur. Eccles uniυers pari. 3. tit. II. cap. a. num. 5 I. σ seq. quoad Clericos ejusmodi non sunt in

usu.UI. Actualis degradationis, per quam Clericus Sacerdotali, & Clericali

dignitate quodammodo denudatur, & quasi redigitur ad laicale in conditionem, rusi menta habemus in Noυella ubi Juliinianus Imperator ait: IAiud palam es, se reum esse putaυerit eum, qui conυenitur, proυinciae Praeses, oe poena judicaυerit dignum; prius hunc spoliari a Deo amabili Epia scopo Sacerdotali dignitate, ita sub legum seri manu. Uerum Gothoir

dus ad Ieg. 39. tit. 2. Lb. I 6. Cod. Theodosan. observat, Clericos exauctoratos non semper tum fuisse traditos Curiae seculari, ut afficerentur moriste , vel alia capitali poena , uti nunc sit , sed ut jam dejecti ab Ecclesiastici gradus honore , ac Clericalibus exuti praerogativis , addicerentur Curiae, id est Collegio alicujus civitatis, in quo, perinde ac laici, subire

co3erentur officia , ad quae ceteri cives tenebantur : ipsis autem , utpote qui se indignos praebuerant Clericatu , & ob morum improbitatem suerant ex Ecclesiae Ministrorum albo expuncti , plerumque demandabantur humiliora , magisque abjecta Curiae ministeria , iitque in perpetuum addicebantur , ut tali pacto omnem amitterent spem pristinum recuperandi in Ecclesia gradum . Quare Honorius Imperator eam tulit legem, quam Gothostedus exornat , ubi de Clericis ab officio depositis in hunc modum statuit : suemcumque Clericorum indignum vicio Ilio Episcopus judicaverit , oe ab Ecclesae ministerio segregaverit , aut si qui prosum sacrae Religionis sponte dereliquerit , continus μι eum Curia vindιcet; ut lialest illi ultra ad Ecclesam recursus ehe non posῖt o pro hominum qualitate , o quantitate patrimonii, vel Ordini suo , vel Collegio civitatis adjungatur, modo ut, quibi cumqtie apti erunt, pitbltcιs nocesstatibus obigen

tur .

VII. Sed , ut ut res tunc se habuerit , hodie nullus Clericorum solemniter degradatus re ipsa traditur Curiae seculari , nisi qui ob grandia delicta meretur poenam capitalem . Quin immo , non ob quodlibet crimen , cui est a legibus inflicta poena ultimi supplicii potest Clericus ex- aue orari , & seculari foro subjici I sed debet esse crimen , cui a Jure communi Ecclesiastico, aut a Pontificiis sanctionibus sit expresse, & nominatim annexa degradationis poena. Ejusmodi autem crimina sunt e Pri

SEARCH

MENU NAVIGATION