장음표시 사용
481쪽
L I B. IX. C P. III. OssVIII. Quare, si aliquis Antistes, ob nimiam suae dioeeesis ab Uria di
stantiam, aliamve legitimam causam , necessariam sibi reputet auctorit tem dispensandi in uno, aut pluribus impedimentis matrimonium dirimenistibus, eam exposcat a Romano Pontifice, qui eam petentibus impertiri non renuit, nunc magis, nunc minus amplam, pro temporum, di loco.
De Pontificia auctoritatis Iae ne in eo , quod pertinet ad dispensationes Matrimoniales inter unam partem CathoIIeam , ρο alteram Haereticam. I Llicita esse ea matrimonia, quae inter partes contrahuntur, quarum altera Catholiea sit, altera hqresim profiteatur, dictum in superioribus a nobis est: neque tamen praetermissum, tales inteisum circumstantias occurrere, quibus hujusmodi etiam matrimonia licita esse possint. Idem hoc loco asserimus, pariterque confirmamus. Et quidem, quod pertinet ad primam
partem,s aliquis Fidelis eum haeretiea baptietata matrimonium contrabit , --rum es matrimonium, quamvis meret tantrahendo, s sciat eam haereticam 'scut peccaret, se cum excommunicata centraheret'. non tamen , propter hoc, matrimonium dirimeretur. Ita S. Thomas in Φ sentent. di tinct. 39. quaest. I. art. I. A quintum. Cum autem quaeritur quaenam sint eae circumstantiae,
quae licita reddant huiusmodi matrimonia, non desunt, qui ea permissa esse contendant in iis locis, in quibus notabilis populi pars ex haereticis constituitur, dummodo a Catholica parte perversionis periculum absit, & gravis aliqua vel privata, vel publica causa intereedat: cujusmodi ab eis reputatur publicae pacis conservandae studium, si ea turbari posse prospiciatur imtestino aliquo bello, inter Catholicos, & haereticos excitando, ubi illi anumum alienum ostenderent a contrahendis matrimoniis cum haereticis. II. Alii prsterea hςe matrimonia, de quibus agimus, pluribus in locis licita sere asserunt in vim consuetudinis, quam summis Pontificibus notam, neque ab eisdem ut ipsi ajunt in improbatam, vers dispensationi ςqui valere, affirmant. Alii demum considerantes, ut hujusmodi matrimonia licita sint, Ecclesiasticae auctoritatis interventu opus esse, ne vel penes simplicem Parochum, Vel penes ipsos, quorum perfiei negotium interest, arbitrium sit judicandi de sufficientia illius causae, quae contrahentem ad ineundum matrimonium inducat, Superioris Ecclesiastici nomine localem etiam Episcopum comprehendunt: idque etiam in quibusdam Episcopalibus ordinati nibus insertum reperitur. At vero, si interdictum, quo ni, ut matrimodia
482쪽
hate illi eita sint, ex Concilii Generalis Chalcedonensis lege, aliisque conistrariis sacrorum Canonum sanctionibus originem habet ; iis insistendo regulis, quas supra posuimus, facili negotio perspicere est, hujuscemodi matrimonia licita aliter evadere non posse , praeterquam in vim dispensationis a Romano Pontifice obtentae, exclusis Episcopis, nisi a Pontifice facult tem acceperint, ut super iisdem dispensare possint: uti fuse demonstrat Henricus a S. Ignatio in opere, cui titulus Ethica amoris, seu Theologia Sanctorum, rom. 3. lib. 8. pari. Σ. cap. 36. num. Neque est, ut, hac in re, contraria ulla consuetudo opponatur, quoties non adsit positiva Pontificia dispensatio, quae sane ex sola Pontificum Romanorum scientia, ac tolerantia deduci nullo pacto potest. Ita firmat Natalis Alexander Tbeologiae dogmaticae morairs rom. 2. art. 8. in re lis ad praxim spectantibus regul. Io.Qua de re cum olim in Congregatione S. Officii disceptatum fuerit, ea inter Consultores, & Cardinales Inquisitores sententia vicit, quae pro Pontificia steterat auctoritate: super quo videndus Cardinalis Albitius in Tractatu de Inconstantia in Fide cap. 36. num. I 64. Ο praecipue n m. 2Oq.
III. Pontificii; ergo auctoritati injuria fit ab iis, qui illius interventu opus non esse contendunt, ut matrimonia inter partes, alteram Catholicam, &alteram h greticam, licite contrahantur: sed non minus praviter eamdem auctoritatem ab illis lςdi dicendum est, qui aliquo ab hinc tempore asserere, & jactare coeperunt, dispensationes hujusmodi a Romano Pontifice minime concedi posse, etiam si gravis causa concurrat, atque omne perversi nis periculum absit; ea scilicet ratione duct i, quod, dum pars Catholica eum haeretica parte matrimonio conjungitur, illa Sacramentum huic administret; quod est contra legem Divinam, quae vetat, Sacramenta indigni Sadministrari, atque iis, qui in lethalis peccati statu versantur , & peccatores notorii dici debent . Hoc modo Gamachaeus de matrimonio cap. 28. ratiocinatur, cujus sententiam studiose tuetur Sain lebe uve tom. 2. casuum conscientiae, ac post ipsum Pontas in verb. Dispensatio matrimonii casu 33. Sane in Collationibus Ecclesiasticis Parisiensibus collat. 2. de matrimonis rom. q. lib. I. pluribus hac super re disputatis, hac denique ratione res tota concluditur , quod , quemadmodum Moy ies , dum Iudaeorum duritie victus, libellum repudii eisdem permisit , non peceavit , nec actum illicitum commisit ,' ita omnis expers culpae summus Pontifex dicendus sit, qui gravibus causis adductus, omnique adhibita cautione, ut perversionis periculum removeatur, Catholicum, dispensando, habilem redit ad matrimonium cum haeretico contrahendum. IV. Verum huiusmodi temperamentum non satis tollit dissicultatem tanta ratiocinationum mole propositam . Etenim, quemadmodum non desunt,
qui affirment, Moysis permissione non obstante, Iudaeum illum nihilominus peccavisse , qui libello repudii utebatur ; ita facile quispiam existere posset, qui, non obstante Pontificia dispensatione , ad exemplum Moysis
483쪽
indulta, matrimonium Catholici eum haeretico peccaminosum esse contenis deret. Quare, ad difficultatem illam de medio tollendam , alia via insistendum est. Pontius, gravis Theologus, in iasppendice ad tractatum de matrimonio Catholici cum haeretico, temerarium appellat eum, qui in dubium revocat, an matrimonium Catholici cum haeretico licitum sit, ubi praeces.serit Pontificia dispentatio, in circumstantiis supra memoratis concessa; ut
videre est ibi eap. 8. num. I. Temeritate non carere eum, qui in dubium revoco rit, an licite illud matrimonium possit contrabi. Et Cardinalis de Lugo in Tractatu de Sacramentis disp. 8. sed . I . ad idem comprobandum plura persequitur .
V. Nobis prosecto propositum hoc loco non est scholasticam illam quaestionem attingere, utrum matrimonium unicum Sacramentum sit, an vero
in eodem partialia duo Sacramenta interveniant, adeoque utrum dici possit, quod, ubi matrimonium, praevia dispensatione, inter partem Catholi. cam Sacramenti capacem, & partem haereticam, quae ejusdem incapax est, contrahitur, ipsum in persona quidem Catholica Sacramentum sit, in alteia autem contractus mere civilis; quemadmodum docent Frassen in Scoto. fademico tom. I 2. tract. 3. disput. 2. art. I. quas. 2.ε. suaeres primo, Henricus a S. Ignatio in Ethica amoris eir. tom. lib. 8. pari. a. cap. 8. TOumnely de Matrimonio pag. editionis Parisienses anni 173o. Sed ipsam rei naturam expendentes, hoc affirmandum habemus, quois, ubi exclusum sit a Fideli perversionis periculum, quod semper excludendum non ambigitur, cuique rei per conditiones in dispensationibus apponendas consulitur, ubi etiam opportune cautum sit, ut sancta Religio in liberis sive maribus, s vesceminis ex eo matrimonio suscipiendis servetur, suscepto item a Catholica persona onere curandi , ut haereti eam partem ad orthodoxam Religionem amplectendam perdueat, iis rationibus adhibitis, quas aptiores, & opportuniores existimaverit, ac praeterea intercedente gravi aliqua, ac plerumque publica causa, quae si deficiat, licet ceterς supra memoratς adsint conditiones, dispensatio nequaquam impertiri soleto ut colligere licet ex Clementis XI. responso ad Episcopum Herbipotensem , qui pro dispensatione ad contrahendum matrimonium inter partes, alteram Catholicam, & ab teram haereticam, eidem Pontifici supplicabat: Nos itaque, misi pro magnι-
tudine spiritualis hujusmodi perieuli s de perversionis periculo loquitur , )quod tamen, propitio Deo, averti posse confidimus, intime commoveamur ma Ioris tamen momenti esse , existimamus , Ecclesiae Dei, Apostolicae Sedis, Pr decessiorum nostrorum, ac sacrorum Canonum , a Catbolicorum cum baeretιcis
conjugio abborrentium , regulas , nis id totius Christianae reipublicae bonum exposcat: ut in tom. I . Breυium ejusdem Pontificis pag. 32 I. habetur. Cumque in dispensatione concedenda neque Divinum, neque naturale Jus ullatenus laedatur, sed Ecclesiastico Juri tantummodo derogetur nullam sane causam, vel rationem reperire est, cur matrimonium, in vim hujusmodi
dispensationis contractum, pro illicito, aut peccaminoso habendum sit: ut a
484쪽
apposive animadvertit Sylvius in 3. pari. S. Thoms tom. q. Ps. Sy. qussit. et art. I. Ceterum. Et licet objiciatur, partem Catholicam haereticae parti occasionem praebere profanandi Sacramentum , sacile respondebitur, quod profanatio hujusmodi per accidens , & praeter Catholicae partis intentio. nem contingit e haec enim jure suo utens , quoad se , nihil aliud agit. quam quod ad proprias rationes pertrahit voluntatem partis haereticae, cui
paratus jam ac certus animu& est, ut matrimonium in statu peccati eo
trahat, & contra legis praescriptum , cum illud idem licite , & fructuose pristare posset, si vel ante nuptias, vel dum eas contrahit, in Ecclesiς fremium se se reciperet. Ita respondent Tournely loco citato a Io7. Ilamis herius de Matrimonio 393. num. T. Hermini et in Tractatu de Sacramemtis tom. 3. tit. Cultus disparitas res non obstantibus, Maurus in Ctissusheolog co tom. tib. I . quaes. 82. num. 4. qui ad rem nostram ita scribit: Catholicus miniserans Sacramentum , facit actionem ex se indisserentem. Nam posset alter coniux conυerta ad Fidem , oe per contritionem illimari , oe recipere Sacramentum digne . Quod si pro vero habendum esset, contra Ius Divinum facere Catholicum illum, qui, etiam remoto perversionis periis culo, matrimonium cum haeretico contrahit, eiusque peccatum in eo consistere, quod personae indignae Sacramentum ministret; dicendum esset quod hactenus a nemine amrmatum est,) sanctas it Ias Mulieres Catholicas peccasse, quae nedum cum haereticis, sed cum infidelibus matrimonium eo traxerunt: uti factum constat tum a S. Monica D. Augustini Matre cum Patritici Ethnico, a S. Anastasia cum Publio Idololatra, a S. Caecilia eum Valeriano nondum ad Christianam Fidem converso, atque ab aliis pluri-hus. Nec replicare iuvat, impedimentum disparitatis cultus temporibus illis nondum introducium fuisse: nam vicissim reponere in promptu est, in praedictorum Auctorum sensu obstitisse semper Divini Iuris impedimentum,
ne Sacramenta indignis ministrarentur e Nee Sanctos , qui eum infidelibus contraxerunt, naturae legem, Iusque Ditanum violasse , er in perpetua semiacatione vixisse putandum es : ut optime disserit Natalis Alexander in Theol
gia dogmat ea oe morali lib. 2. de Sacramento matrimonii art. 8. de eultus
disparitate. Improvida etiam ratione squod asserere temerarium esset) a citato magno Chalcedoneno Concilio, jam usque a quinto Ecclesiae seculo, statutum fuisset, quod legitur in ejusdem Concilii canone decimo quarto,
ne scilicet Catholicus matrimonio iungatur cum parte haeretica, Iudaea, aut Ethnica , nisi forte persona ortbodoxa copulanda promittat, se ad orthodoxam Fidem transferre. Etenim hic etiam dici posset, a parte Catholica Sacramentum contrahenti indigno administrari, dum matrimonium eo tempor contrahit, quo altera pars meram Catholicae Religionis amplectendae er missionem emisit et nemo autem ex hoc tantummodo Sacramenti percipiendi dignus evadit, quod se perfidiam abjuraturum, alit sanctam Fidem amplexurum promittat Q sed tunc solum , cum, ejuratis re ipsa erroribus , in
ianctae Ecclesiae gremium fideliter ingreditur. Dicendum denique esset, C
485쪽
L I B. IX. C AP. IV. 4 Sytholicos Principes, eorumque Consiliarios , necnon Romanos Pontifices, &Congregationes ab eis deputatas pro examinandis eorum instantiis, qui diis spentationes petunt ad contrahendum matrimonium eum parte haeretica, non obstante impedimento gradus, dc sine clausula, abiurata prius haeres. intervenientibus tamen aliis supra memoratis conditionibus, eos inquam omnes & irrationabilia postulasse,& postulata non recte e pendisse,& quae Ietebantur, perperam indulsisse' nulla ratione habita gravim mi reatus, quoe obstrinxere tam ii, qui dispensationes concesserunt, quam, qui easdem obtinuerunt: quod sane affirmare nimiς audaciae esset, quemadmodum ΤΟ -nely, Herminier locis Iupra citatis, & Chardon rom. 6. Ηburiae Sacrament
rum cap. I 3. pag. 6 2. probe animadvertunt.
VI. Quae hactenus dicta sunt, eo spectant solummodo, ut Apostolicae Sedis iura integra inviolataque serventur; minime vero, ut facilior aperi tur via concedendis Apostolicis dispensationibus ad contrahenda matrimonia inter Catholicos , & haereticos : circa quos operae pretium erit nostram Constitutionem consulere, cujus initium nobis , qusque legitur rom. Σ. nostri Buliarii num. s I. in qua scilicet reciae disciplinae resula indieatur, cui Apostolica Sedes constanter insistit, quoties hujusmodi dispensationes ab
Eramen insiluitur senodalis constitutionis , adscribentis Episcopo saeuisarem absoωendi ab haeres, psae, niscongrue explicetur , iura deturbat solicae Sedis.1N nonnullis antiqui x Synodis indubitanter adjudicatur Episcopo saeuitas absolvendi ab haeres. Ita quippe diserte statutum legimus in Synodis Α,
degavensibus annorum I 2Io. & I4ρ3. atque in Synodo Ambianensi anni IMI. apud Pontas Ureb. Casus resemat; eas. 4. Eamque facultatem nullo posteriori jure esse Episcopis ademptam , declarasse Cardinalem Gasparem Qui gam, Archiepiscopum Toletanum, atque in Hispaniarum Regno s Premum Inquisitorem, in sua Synodo Toletana anni Is 83. reserunt Hurta-dus de Fide disp. 8 sea. 2.3. II. Cardinalis de Lugo de υirtute Fidei disp. z3. sere 3. q. I. irrum. 44.& novissime Milante exercitati, in tertiam pro fiationem damnatam ab laxandro GL pag. 2O. II. Verum, ne hisce, aliarumque plurium Synodorum vetustis exemplisse abduci patiantur Episeopi , eamque sibi vindicent iurisdictione , qua ς Nnt; priusquam quidquam de hac re in suis Synodis statuant, oportet, ut
486쪽
certa ab incertis secernant, rerumque, ac temporum varietatem accurate
dispiciant: potestas quippe absolvendi a crimine haereseos, quae olim indiscriminatim omnibus competebat Ecclesiarum Pastoribus, neque hodie illis
denegatur in aliquibus circumstantiis: in aliis tamen communiter censetur summo Pontifici nunc relervata. Omnia singulatim expendamus. III. Inter praecipuas Pastoralis muneris curas est, solerter invigilare, ne ullus contra orthodoxam doctrinam error in suam dioecesim irrepat: quod luculenter expressit Apostolus I. ad Timotheum cap. 3. oe ad Titum cap. I.
Hinc nemo dubitat, quin ad Episcopum potissimum pertineat, in haereticos inquirere, atque in illos, quos in suis erroribus pertinaces compere rit, canonicis poenis severe animadvertere. Hanc Episcoporum obligati nem agnovit, & inculcavit Auctor epistolae ad Episcopos in Galliis, atque in Hispaniis consistentes , quam Lucio Papae adscripsit Isidorus , ita Episcopos alloquens : Ideo, Fratres , hortor dilectionem vestram, obtesor , o moneo, ut qua debetis, potestis solicitudine , vigiletis ad investiga, δοι haeretisos, o inimicos sanctae Ecclesiae , m a sanis mentibus, ne petiis
haec latius diυulgetur, seisrarate , qua potestis, pro viribus extirpetis: tom. 1. Collectionis Harduini col. I o. Quamquam porro hoc Lucii testimonium credatur adulterinum, adulterinum certe non est decretum Concilii Remem sis anni fas . vel uego. quod ean. 4. tom. Collectionis Harduini col. 372
ab Ecclesiarum Pastoribus haereticos diligenter perquiri, & ad Fidem Cath
licam pro viribus revocari, mandavit. Et, ne inutiliter tempus teramus in re exornanda apud omnes indubitata, satis abunde erit, unam allegares anctionem Innocentii III. in Concilio Generali Lateranensi IV. annin I s. in cujus cap. 3. de haereticis, jubentur Episcopi singulis annis vel per se, vel per Archidiaconos , suas circumire dioecesses , & sedulo indagare , an ullus in ea latitet haeretica contagione insectus: socordes vero, & negligentes, in expurganda concredita sibi dioecesi ab haeretica lue, veluti gravis flagitii reos, & Pastorali ministerio indignos, e gradu dejici, ibidem
decernitur, tom. 7. Collectionis Harduini col. 22. Volumus igitur , m mandamus, m in virtute obedientiae infricte praecipimus, ut ad haec esseaciter ex
quenda Episcopi per dioeceses suas diligenter inυigilent, se canonicam essetere voluerint ultionem. Si quis enim Episcopus super expurgando de sua diaeres haereticae praυitatis fermento negligens fuerit, vel remissus , cum id certis indiciis appaνuerit, oe ab Episcopali ossicio deponatuν, Gr in locum ipsius alter subsiluatur idoneus, qui velit, or possi haereticam confundere praυitatem. Neque per hoc, quod a Sede Apostolica institutum fuerit Inquistionis tribuisnal, cujus initium ad ejusdem secuti x III. initium, post tamen absolutum Concilium Lateranense IV. in quo certe nulla de Inquisitoribus a Sede Ap stolica delegatis occurrit mentio , resert Ludovicus a Paramo de Origine sacrae Inquistionis lib. 2. tit. I. cap. 2. non est sinquam) per hoc Episcopis subductum onus, aut adempta iacultas in haereticos inquirendi; sic uti diseriste declaravit Bonifacius VIII. in Cap. I7. de haereticis, in o. Per hoc quod
487쪽
Mentium haereticae pravitaris alicui, vel aliquibus ab .ὰθοφlica Sede genea lιter in aliqua provincia, eisitate , vel dioecesi delegatur , diaeeesanis Episcopis , quin o ipse auctoritate ordinaria , vel delegata s s habens j in
eodem procedere valeant, nolumus derogari: sed possunt, & debent, perinde ac antea, omnem suam Operam impendere, ut eamdem pestem, e sua
quilibet dioecesi, eliminent; solumque cavere, ne delegatos ab Apostolio ea Sede Fidei Quaesitores , ubi sunt constituti , a suo munere obeundo impediant, sed pari studio, animorumque concordia, debent in opus adeo
salutare incumbere , juxta modum praescriptum in eodem Cap. Per hoc , atque in Clementina I. eod. tit. & in ExtraυV. Benedicti XI. Cap. I. de haereticis. Iam vero tam Inquisitor, quam Episcopus potest respiscentem
haereticum, aut sponte coram se comparentem, aut ad suum forum quo.
quo modo deductum , Ecclesiae reconciliare , & pro utroque soro absolvere a censura , in quam propter haeresim incidit : quod pluribus ostendunt Cardinalis Albitiusve Inconsantia in Fide cap. 2 s. num. 3s. ω seq.Farinaccius de haeres quaesi. ρ2. q. num. 32. Cardinalis de Lugo de virtute Hrii disp. sect. I. num. Thomas det Bene de osc. S. Inquistionis pari. I. dubitat. & Cardinalis Petra tom. q. ad Consit. I 8. Innocentii IV. num. 27. O seq. Quin immo uterque potest poenitentem haereticum, postquam suos ejuravit errores , ad simplicem Consessarium remittere, ut ab eo absolvatur.' eamque absolutionem, licet a Consessario datam in soro Sacramentali , prodesse etiam pro foro externo , a cujus iurisdictione promanat, recte observat idem det Bene . Plura de ordinaria potestate Episcoporum inquirendi in haereticos, eosque Ecclesiae reconciliandi , eongesta sunt ab Alleserra de Iurisdict. Ecclesiast. lib. q. cap. 3.& novissime a P. Ioanne Antonio Bianehi de potestate Ecclesitae rom. 3. lib. I. Io. num. 2. 3. Plura itidem ad rem facientia legi possunt in Col. loqvsis Andegavens bus mensis Maii III 3. quaes. q. pag. IIO. IV. Haec certa sunt . Communiter quoque Doctores non tantum Episcopo, verum etiam euilibet simplici Consessario facultatem concedunt ata solvendi ab haeresi pure interna, & mentali, nullo exteriori signo manis statae absolutio quippe ab haeresi est summo Pontifici reservata solum ratione censurae , eidem haeresi annexae ς Ecclesia autem , sicuti non potest per se, directe, & immediate praecipere, aut prohibere actum mere inter
num, juxta communem Theologorum sententiam, quam eum S. Thoma I. a. quin. 9 I. art. q. quas. I . an. q. docet Suarra lib. q. de legibuscv. I a. per tot. ita non potest haeresim, quae in exteriorem actum non prodit , censura perstringere: uti ad rem tradunt Navarrus man. cap. 27. num.
56. Suareet de censuris disp. 4. θα 2. er disp. 2I. sect. 2. Sanchra lib. 2.m Decologum cap. 8. num. I. seq. Bonacina de censuris in Bulla Geme contentis disp. I. quaest. a. punct. a. num. 2. θ 3. Barbosa de Osc. p G. Episcopi pari. a. alleg. 4o. num. 6. σ num. 9. & in Collectan. ad cap. o. sus. 24. Concis. Trident. num. so. II. Censuram pariter eVade L . Diuitigod by Cooste
488쪽
possetoue pro soro conscientiae ab Episcopo , aliove simplici Consessario absolvi, qui exterius verbo, vel facto, aliquem n saret Fidei articulum.
retento tamen interiori assensu circa illum e nam iste, etsi graviter eonistra Fidem peccaret, non tamen esset sermaliter haereticus , ac oropterea non irretiretur censuris in haereticos instims; quod bene perpendunt Leusus de isse. θ iuri cap. 43. dub. a. num. II. Suaressi de Fide disp. I sem ult. num. 3. & Sancheae cit. lib. a. cap. 7. num. 8. In foro autem externo esset puniendus tamquam haereticus , nec ei crederetur asserenti . se interiori assensu firmiter adhaesisse veritati , cui visus est exterius disia sentire u uti prosequuntur Simanca de Carbolic. rastis. tit. I 3. num. I s. Eoias tract. de Haeret. I. pari. num. 3 4. seq. & Farinaccius δε haeresiquast. I79. uum. Ss . V. Sed dissicultas unice ei rea eum versatur , qui interius Fidei articuislo dissentitur , suumque dissensum aliquo exteriori signo pandit , quia tamen idcireo fuerit ad forum judiciale deductus et de me quippe, quem
haereti eum esse, censurisque in haereticos latis innodatum, nemo dubitat et controvertitur, an , quamdiu ejus delictum occultum est , possit ab Episcopo pro soro conscientiae absolvi . Dissicultatem iaciunt Tridentinum.& Constitutio Apostoliea, quae singulis annis in die Coenae Domini pro mulgatur . Etenim ex una parte Tridentinum sess. 24. cap. 6. de resems.facultatem tribuit Episcopis dispensandi in qualibet irregularitate prove. niente ex delicto occulto , ea tantum excepta, quae oritur ex homicidio voluntario , & insuper absolvendi in foro conscientiae a quibuscumque casibus oecultis, etiam Sedi Apostolicae resematis, non solum non excepto, sed nominatim expresso etiam crimine haeresse Liceas Episcopis io quibuscumque casibus occultis sunt verba Tridentini ) , etiam Seri . p folicae resematis, delinquentes quoscumque sibi subditos, in dioeces sua, per se ipsos , aut Vicarium ad id Decialiter deputandum , in foro conscientiae
gratis absolvere, imposita paenitentia salutari . Idem oe in baer sis erimine, in eodem foro conscientiae, eis tantum , non eorum Vicariis , si permissum. Ex alia vero parte summus Ponti sex in praedicta Constitutione , postquam anathemate perculit omnes haereticos, libi uni facultatem reservat eos abis solvendi . Hinc vero oritur controversia , an per hujusmodi Constituti nem , quotannis renovatam , censeatur derogari praefato decreto Tridem tintia Enimvero extra controversiam est, per illam ademptum esse Regu.
latibus, aliisve privilesium , si suod antea habuerint , quempiam abso,
vendi ab haeresis erimine.' quin immo, quamvis ab ipsomet summo Pomtifice . tempore Iubilaei , cuilibet Consessario , ex approbatis a locorum ordinariis , amplissima concedatur potestaS omnia remittendi facinora , atque in foro Sacramentali quaslibet relaxandi censuras, sibi quomodocumque , etiam virtute Bullae Coenae , reservatas , per eam tamen , aliasve similes concessiones , nunquam collatam censeri auctoritatem absolvendia crimine haeresis , nisi hoc fuerit specialiter , & nominatim expressum . . deα
489쪽
L I B. IX. CAP. IV. declaravit Alexander VII. in suo decreto , a nobis relato , & accurare expenso in mvira Insit. 4. quod est hujusmodi, Sanctissemus Dominus κωβeν . lexander Papa VII. sub die Σ3. Martii I 656. inhaerendo declarati nibus alias a Praedecessoribus suis factis , ad remo endam omnem dubitandi oeeasonem , m ne circa id in posterum ullo tempora haestari contingat , cum erimen haeresis, prae cereris gravissmum, speciali nota dignum si, decrevis, facultatem absolυendi ab haeres, in Iubilaeis, vel aliis smilibus eoneumniabus, nos censeri comprehensem , nis express verbis concedatur saeuisas a soloendi ab haeres . Et siquidem haec saeuitas non exprimitur in Bulla Cruciatae , idcirco Gregorius XIII. jam antea edixerat, neminem posse , illius tantum obtentu, ibi vi a censura, in quam propter haeresim incidit: quod videre est apud Emmanuelem Rodericum in addit. ad Buliam Cris.
VI. Sed nihilominus specialis est ratio dubitandi , num per eamdem Bullam Coenae sit ablata etiam Episcopis potestas absolvendi ab haeresi occulta , itidem tributa a Concilio Tridentino : huic quippe existimant
plerique eum Sancheae de Matrim. lib. g. disp. 26. num. 7. circa medium,
non derogari , sine expressa ejusdem mentione , qualis in Bulla Coenae non Meurrit . Aecedit, ineredibile videri, Pium ΙU. qui decreta Conei. lii Tridentini approbavit, omnemque adhibuit operam, ut per omnes Orbis Christiani provineias promulgarentur, eodem ipso anno, quo hoc ne
otium urgebat, atque eorumdem decretorum acceptationem , & religi am observationem impense commendabat, in Bulla Coenae , quam consueto more evulgavit, voluisse derogare praelato decreto Episcopis favora.
bili: indignati enim fuissent Episcopi, si audivissent, se compelli ad suta
eunda onera sibi a Tridentino imposta, eo ipso tempore, quo privabantur privilegio sibimet ipsis ab eodem Tridentino indulto . Cum autem Bulla Coenae etiam tum munita esset iisdem clausulis derogatoriis, quibus nunc est reserta , praesumendum est , per istas voluisse, & velle Pontifices revocare dumtaxat facultates absolvendi ab haeresi , a suis Antecess,ribus concessas, non vero illam, qua justis de causis sunt Episcopi a Con.
eilio Tridentino donati. Ita ratiocinatur Bannes in 2.2. quaest. II. art. Aragonius ibid. an. I. eM. re, Hurtadus disp. 84. se I. 2. Gulierem Cain nicar. Quaeston. lib. I. eap. 3. FagundeE in 1. praeceptum Eeeusae lib. 8. cap. 8. num. Campegius in additione ad Zanchinum δε haeresi eap. 3 Bossius de Iubilaeo ses. I. cap. Io. s. Leander pari. q. tract. 2. disp. I . quaest. 4s. aliique , quos reserunt Sanchra lib. a. in Decaugum cap. II. num. ult. & Diana I. pari. stram de absolutione ab heres resolui. 2. VII. Verum utrumque argumentum nullo labore refellunt Auctores contrarii, quos citant, & sequuntur Sanchra lib. a. mores. disp. 3. L. nu. 22. Garcias de Benes pari. II. cap. 9. num. I 2I. Barbosa ad dict. τυ. s.fEL 24. de reform. de osse. ' potest. Epist. allegat. o. num. Cardinalis
de Lugo de virtute Fidei disp. 23.se L 3. 3. I. Rosignotus de censuris νο - 1. quaest.
490쪽
quaest. I. cap. Is . num. 7. Duard. in Bullam Caena lib. 3. Σ. quaest. Ir. num. 43. Clericatus de Parnit. deris. ψs. num. 6. seq. Anactetus Reif. senstuet Iib. s. Decretai. xit. 7. 7. num. 3s I. σ seq. aliique quam plurimi. Meliori sane , & veriori judicio contendunt isti , facultatem , de qua loquimur, esse Episcopis per Bullam Coenae ademptam , & Romano Pontifici reservatam I nec multum negotii ipsis sacessunt argumenta in contrarium adducta. Ad primum quippe a junt, sufficienter derogari Concilio Tridentino per illam generalem clausulam, in Bulla Coenae contenis tam : Non obstantibus Constitutionibus iaspostolicis , e uois Coneilii δε-
cretis e etenim, cum nullum, praeter Tridentinum, reperiatur Concilium,
a quo data se Episcopis potestas absolvendi ab haeresi , allegata verba, quibus Pontifex eamdem potestatem sibi deinceps reservat , unice alludere queunt ad enuntiatum Tridentini decretum , cui in hae parte se demisgare declarat . Ad haec , ut Papa deroget Concilio Tridentino , non est necesse, ut expressam faciat ejusdem mentionem, sed satis est, ut aliquid statuat, quod Tridentini decretis adversetur : siquidem , cum ipsi met Triis dentini Patres cap. ult. seg. 2s. de reform. sua decreta subjecerint judicio , & voluntati summi Pontificis o omnia , or sngula , sub quibuscumisque clausulis, cr verbis , quae in boe sacro Concilio Ratuta sunt, deis curat , ita deerrea fuisse , ut in his salva. semper auctoritas Sedis . postoliis eae or fit , m esse intelligatur : idcirco Ponti sex aliquid edicens contra aliquam Tridentini sanctionem , non operatur contra mentem ejusdem Concilii, neque illam exerit supremam auctoritatem, sibi a Christo Domino collatam, relaxandi , & immutandi , cum opus fuerit , quamcumque legem Ecclesiasticam : sed potius eo utitur arbitrio , a cujus nutu voluit idem Tridentinum suarum sanctionum firmitatem pendere : quod
apposite expendunt Garcias de Benem. pari. q. cap. num. 32. 33. Gonzalea ad reguI. 8. Canceli. glog. 6. num. I 2 o. Bonacina de censuri in Bulla Caena disp. I. quaes. 2. punct. 2. num. 8. & Fagnanus in Cap. Nulla, num. 86. de concus Praebendae. VIII. Alterum , quod proserunt argumentum , ut aliquid haberet minboris, in primis probandum esset, quod gratis assumitur , nimirum Bullam Coenae , a Pio IV. de more promulgatam , iisdem suisse munitam clausulis , quae leguntur in similibus Constitutionibus , a posterioribus
Pontificibus editis . Enimvero enuntiata verba : Non obsantibus eui uis Concilii deeretis e non leguntur in Bulla Coenae promulgata a Martino V. quae reseriur a S. Antonino 3. para. tit. 24. eis. 72. neque in Bulla Coeinnae promulgata a Paulo III. quae est Io. inter Constitutiones ejusdem Pontificis Bullari tom. I. quin immo Cardinalis de Lugo de virtute Fia dei cit. disp. 23. 3. I. num. 48. testatur, se ea verba non invenisse
in ulla Bulla Coenae ante Gregorium XIII. ex quo conjicit , neque a Pio IV. fuisse adhibita; ac proinde corruit potissimum argumentum, cui plurimum fidunt Auctores stantes pro contraria opinione. IX. Diuiligod by Coos