장음표시 사용
511쪽
L I B. IX. C A P. VI II. Opere nostro complura suppetunt. Sed unum hic afferre iuvat , quod a. libi a nobis relatum non meminimus . Plus II. Pontis. Max. in Const i- tutione Cum ex sacrarum, decrevit, ut illi , qui ad sacros ordines extra tempora a Iure statuta , vel absque litteris dimitarialibus , aut ante legitimam aetatem promoverentur, ab Ordinum susceptorum exercitio su. 1 pensi ipso jure forent: si autem in illis ministrare praesumerent, irregularitatem incurrerent. Ulterius progressus est Sixtus V. in Consti tutione,
quae incipit Sanctum m Ialutare , qua scilicet Antistitem illum , qui aliquem minus idoneum, aut legitima aetate minorem, vel Patrimonio destitutum , ad Ordines etiam minores promovis et , a collatione omnium
ordinum , atque ab Ecclesiae ingressu suspensum sere decrevit . Verum Clemens VIII. in Constitutione, quae incipit Romanum Pontificem, totum id ad sacri Tridentini Concilii, Constitutionisque Pianae terminos revocavit. Nec alia deessent exempla, quae in hanc rem adduci possent. - IV. Haec autem innuisse suffciat , ut intelligant Episcopi , licitum sibi esse proprias rationes Romano Pontifici exponere , ut vel recessum a peculiari aliquo decreto, vel suae dioecesis exemptionem obtineant ab aliis qua generali lege, quae tamen ad illud pertineat disciplinae genus, quod supra indicavimus : neque putandum , eorum petitiones rejedium iri , si iustis rationibus innixae comperiantur . Illud autem omnino tenendum est, ut & in hujusmodi recursibus debita Apostolicae Sedi reverentia semper servetur &, cum ipsa, omnibus auditis, judicium suum protulerit , illius sententiae obtemperetur , ejusque jussa promptae exequutioni deman. dentur . Constat enim , aliquando procacem agendi modum in culpam Gdducere eum, qui alioquin bonum jus fovet quoad rei substantiam : a1- quum autem non esse , Apostolica Decreta libenter accipi tunc solum ,
cum propriis intentionibus congruunt : at in sententia obfirmate persiislere , cum summus Pontifex , reclamantis rationibus auditis , atque libratis , easdem tanti esse non reputat, ut mandata sua revocare, vel generales leges moderari opportunum censeat.
V. Nota sunt in Ecclesiasticis historiis dissidia , quae inter S. Leonem
Nagnum Pontificem , ac S. Hilarium Arelatensem Episcopum intercesserunt . Cum nempe hie Celidonium in Gallia Episcopum e Sede suadeturbasset eo obtentu , quod ante Episcopalem ordinationem , cum laicus esset, viduam in matrimonio habuisset , & capitis sententiam in aliquot reos pronunciasset Celidonius ad Sedem Apostolicam provocavit,& , S. Leonis sententia in Episcoporum Concilio prolata , in pristinam Sedem restitutus est . S. Hilarius ad Urbem se contulit , ut judicium suum tueretur . In quo si justos defensionis limites non excessisset , nec contentionis ardore abreptus , nimis audacter erga Apostolicae Sedis Praesulem se gessisset , non utique hujus indignationis pondus , nec asperam reprehensionem, & castigationem, quam accepit, in se derivasset.' cujus rei monumenta videre est in ept. Ita ejusdem S. Leonis cap. q. qu-
512쪽
quidem epistolam Ualentinianus Augustus summa veneratione suscepit , ut apparet ex his, quae ipse sancivit in ida Novella Constitutione relata inter Novellas Theodosii in calce Codicis Theodosiani, titulo de Episco. pal. Ordinat. Monumenta haec capitalia sunt , & nulli exceptioni obno-Niail adeoque his potius standunt est , quam iis , quae ad S. Hilarii deis sensionem scripta leguntur in ejus Vita a S. Honorato Massiliensi Episcopo, aut ab alio incerto Auctore, triginta serme annis post factum, exa. xata . De his etiam alias a nobis actum fuit in nostro lib. 2. de Canoui. etatione Sanctorum cap. 4 l. num. 8. Ο seq. ubi silentio minime praetermisimus gloriosam paenitentiam, quam deinde S. Hilarius, quoad vixit, in Lirinensi Monasterio egit , & cujus merito in Sanctorum numerum post mortem relatus fuit . Iis autem , quae a nobis ibi dicta sunt, modernus quoque Guadicensis Episcopus consentit in sua Bibliograpbia tom. 2. edit. ann. I7 O. verb. S. Hilarius Arelatensis , sicut etiam Auctor observationum in Historiam Ecclesiasticam Claudii Fleury, editionis Avenione sis anni I737. tom. 2. lib. 27. VI. Non multo post , S. Mamertus , Viennae in Gallia Episcopus , Marcellum Diensibus Episcopum ordinavit , quantumvis Diae urbs in di. visione provinciae . quam secerat S. Leo Magnus , Arelatensi Metropo litae attributa suisset . Quod cum intellexisset S. Hilarus Pontifex Maximus, ad quem viginti Galliarum Episcopi rem detulerunt , in S. M a. mertum nonnihil commotus , illius factum Apostolica auctoritate cohibere non distulit ; ut patet ex duabus ejus epistolis , quae extant apud Cardinalem Baronium ad annum Christi 463. num. 4. γ seq. in quarum altera, quae data est v I. Kal. Martias anno *6 . r probato Mamerti a su , per quem Leontii Arelatentis jus violatum suisse declarat , ita subjungit Pontifex: Si transgressor remediis abutitur satisfactionis , o veniae,
nec culpam praesentis excessus curandam futurae obse antiae sedulitate proinmittit, redeunte querimonia, eo priυilegia Viennensis Ecclesiae ad oselatenissem Antistitem transferantur exemplo, quo migravere principio: denique j het , novum Diensem Episcopum connrmationem accipere a Leontio, a
quo rite debuit consecrari . Binius in notis ad has Hilari epistolas relatas rom. 4. Collectionis Labbeanae Conciliorum col. I 3. existimat , salsis relaticinibus adductum suisse Pontificem , ut adversus S. Mamertum ita se gereret ζ ut videre est ibi col. Io 7. Tillemontius in Vita S. Hilari Papae art. q. rom. I 5. pag. 44. assirmat , nullam , aut levem admodum S. Mamerti culpam fuisse. Pagius in Vita eiusdem Sancti Pontificis, quaesionem in medio relinquit . Nullibi autem apparet , S. Mamertum Apostoli eis decretis restitisse . Unde Godefridus Hen schenius in actis Boia Iandianis ad diem II. Maii tom. 2. pag. 629. num. I. reserens Ponti MCium praeceptum, S. Mamerto indictum , ut ab Ord;nat onibus indebitis, ordinis sui , o privilegiorum periculo , in posterum abstineat , utque qui Diensibus a Mamerto consecratus fuerat , Leontii inrelatensis Episcopi , a
513쪽
quo consecrari debuit , arbitrio confirmetur , ita prosequitur e quod debita cum animi submissone fecisse S. Mamertum , acquievisse decreto summi
Pontificis , plane arbitramur.
VII. Bulgariae regionem ad Illyricum Orientis pertinere , . universum vero Illyricum , tam Orientale, quam Occidentale , jam usque a quatato Ecclesiae seculo Romanae Sedi immediate subjectum fuisse, constat inister Ecclesiasticae Historiae peritos. Nihilominus Orientalium Patriarcha .rum Uicarii in Urbe Regia adunati, ubi tunc Concilium Generale Constantinopolitanum quartum celebrabatur , contra jus & fas , reclamantibus frustra Apostolicae Sedis Legatis , definierunt , Bulgariam Constantinopolitanae Ecclesiae subesse debere ; unde & S. Ignatius , tunc Patria cha Constantinopolitanus , Theophil actum Bulgariae Archiepiscopum constituit. Hadrianus II. & Ioannes VIII. Romani Pontifices , adversus S.
Ignatii factum Apostolico zelo insurgere non omiserunt ' eorumque litis terae ad hanc rem spectantes extant in tom. 9. Collectionis Labbeanae Conciliorum a col. 39. ad os . In earum altera, quae etiam legitur apud Cardinalem Baronium ad annum Cbrisi 878. num. S. & seq. Ioannes VIII. Ignatium arguit , tamquam conculcatorem decretorum Sanctorum
Fratrum, & erga Apostolicam Sedem, a qua multa ipsi beneficia praestita suerant, ingratum. Unde, post primam, & secundam commonitionem eidem jam sadtas, iterum tertio eum monet , eique denuntiat , ut quol- cumque per Bulgariam ipse , vel alii ex ejus auctoritate consecrassent , inde revocare non differat : ita ut , si illi intra triginta dierum spatium a Bulgariae finibus re ipsa egressi non fuerint , ipseque Ignatius ab omni Ecclesiastico jure in eam dioecesim non se abstinuerit , post duos menses, a die, quo epistolam acceperit, numerandos, Dominici Corporis &Sanguinis communione privatus sit ; & , si adhuc in contumacia, pervicacia ue perstiterit, Ρatriarchatus tandem dignitate , & Episcopali gradu dejiciatur . VIII. Cardinalis Baronius ad praedictum annum 878. num. ψ2. de S. Ignatii resistentia loquens , eumdem excusat , quod & jura Ecclesiae suae defendere tenebatur, & quod ipse in ea opinione erat, ut Bulgariae Provincia , non ad Romanam , sed ad Constantinopolitanam Ecclesiam pertineret.' Probatum vas igne erat ipse , excoctumque fornace , omni rubigine carens. Verumtamen judicare non omittit', aliqua culpae macula ex hujusmodi resistentia eumdem aspersum fuisse : At vero nullum penitus contraxisse unquam vel levem pulverem Usum S. Ignatium ex hac , vel alia causa, dici non patitur humana conditis , quo sanctorum neminem caruisse , Dei Genitrice excepta, aque fatentur omnes. Denique animadvertit, peremptorias illas Ioannis Papae litteras , missas per Paulum Anconitanum , &Eugenium Ostiensem Episcopos , Apostolicae Sedis Legatos , ut indicat eorum data, nunquam redditas fuisse sancto Patriarchae Ignatio, qui, cum dicti Legati Constantinopolim venerunt , jam ex hac vita migraverat s
514쪽
ut constat ex epistola Styliani ad Stephanum VI. Pontificem , quam idem Cardinalis Baronius integram refert annum Chrisi 886. num. I7. se . Ita etiam loquitur de S. Ignatii agendi ratione Spondanus ad anisnuvi 878. num. 8. Natalis autem Alexander dissert. 4. in Historiam E clesiasicam seculi Ix m x. 23. ita scribit: lanatio redditae non fuertineaeres illae Ioannis VIII. litterae I obierat enim , cum ejus Legati Constantianopolim pervenere, ut tesatur Stνἰianus .in episeola ad Stephanum VI. Pon. itfcem Maxivium . Ignatii vero sanctitati nou obstat illa de Bulgarorum diices contentio ; quia jura Ecclesiae suae , ut ipse existimabat , tuebatur , sperabatque , Romanum Pontificem tandem cessurum . Ignorantiae itaque vialium fuit in calsa , quam ira sudium de Sedis suae iuribus minaicandis sementissimum obscuram fecit : quem naevum in candore sanctae animae ebais
IX. Haec sunt exempla graviorum dissensionum , quae inter aliquot eximiae sanctitatis Episcopos, & Apostolicae Sedis Pontifices, intercessisse, memorant Ecclesiasticae Historiae . In quibus agitandis controversiis , si quis putaret , eam mentem fuisse sanctissimis illis Episcopis, ut debitam observantiam , & obedientiam denegarent Romano Pontisci , quem , ut Ecclesiae Caput , sit prema in omnes Ecclesiarum Antistites iurisdictione praeditum, reverebantur, non modo falsum, sed ipsismet gloriosis Episcopis injuriosum judicium seri et . Eorum quilibet pro certo habuit , tamiolidas rationes suae caui, favere , ut eam omni studio tueri licite pol. set . In quo tamen cum aliqui ex illis , ultra , quam fas erat , in sensti suo obfirmati perstiterint , eorum agendi ratio reprehensa , & correpta
fuit. Quod si, non obstante eorum vitae innocentia , ac meritorum magnitudine , vitio illis datum est, quod Apostolicis decretis aliquandiu restiterint : ipsique deinde hujusmodi vitium praeclara poenitentia expiandum judicarunt; nil aliud prosecto ex relatis exemplis colligere poterunt reliqui Episcopi , quam quod interdictum quide in ipsis non. est . Roma.
num Pontificem adire, eique rationes exponere , quibus vel edita ab eo mandata revocanda , aut immubanda , vel generalem legem , utpote eorum dioecesibus minus utilem , aliquo pacto moderandam suadeant I sed ita tamen hoc agere debent , ut & probabilibus causis se ad id adductos ollendant , & debitam Apostolicae Sedi reverentiam servent , utque demum , si Ponti sex , auditis eorum rationibus , in priori lententia perseveraverit , prompti snt ac parati tum exequendis mandatis, tum legum observantiae in litis dioecesibus praecipi cndar . Pulcherrimum hae in re, ut in ceteris omnibus , exemplum dedit S. Carolus Borromaeus et quod quidem nunc indicare satis erit; nam alibi fusius de eo sermonem habebimus . Cum in ejus Mediolanensi dioecesi quaedam ab antiquo tempore existeret Congregatio ex delectis , peritiique viris composita , quae bonorum Ecclesiasticorum alienationes examinabat , ac pro casuum Varietate alienandi facultatem aut concedebat, aut denegabat ; idcirco sanctus Archie Diqjtigod by Corale
515쪽
L I B. IX. C A P. IX. q8ρehiepis opus persuasum habebat , dioeces m suam exemptam esse debere a generali lege, qua id genus causae Apostolicae Sedi reservatae sunt, gravibus constitutis poenis in eos , qui ejusmodi alienationes , dicta Sede inconsulta , sacere , aut permittere praesumant. Suas itaque rationes Roma.no Pontifici accurate, & emcaciter, simulque reverenter exponi curaviteat, ubi compertum habuit, praetensam illam exemptionem Pontifici non probari, statim acquievit: quin immo in Catalogo censurarum Apostolicae Sedi reservatarum eas quoque describi jussit, quas incurrunt alienantes bona Ecclesiastica sine auctoritate ejusdem Apostolicae Sedis I idque ad universae Mediolanensis dioecesis suae notitiam perduxit.
Nulla in senodo decidatur controυersa , qtuae in materia iurifrictionis vertaιur inter potestatem Ecclesiasticana, secularem : ubi multa de causis nunc, olim pertinentibus ad Ecclesiasticam potestatem. em supra laudavimus , Fagnanus in Cap. Sicut olim, de accusat. nu. 86. ea pergens enumerare , quae in particularibus Synodis non sint' sta tuenda , aite In materia jurisdictionis Ecclesiasticae , . secularis . consultius erit, nihil statuere, quam ut appareat, ex iuribus Ecclesae aliquι delle imminutum , vel usurpatum . Prudenter suo more, id monuit Fagnanus' sed aeque sapienter eam adjecit limitationem e vise appareat , aliquideli e imminutum, vel usurparum ex iuribus Ecclesiae . Aliud quippe est , jus controversum sibi asserere ς aliud , jus sibi certo competens tueri , atque ab injusto usurpatore vindicare e a primo omnino abstinendum ἰ alterum est Sacerdotali sortitudine praestandum : quod a pluribus Synodis laudabiliter factum comperimus . In Dioecesiana Synodo Meldensi anni r 363. cap. 8. districte Parochis praecipitur , ut diebus Dominicis , & festivis, inter Missarum solemnia denuntient , quod omnes , qui jurisidictionem Ecclesiasticam impediunt manifeste , Gel occulte , dire die, vel indirecte, σ qui impedientibus impendunt auxilium , consilium , γ Dυorem , declarantur eo communicati . In Synodo incerti loci , sed in Hispania anno Ia I s. habi-ra , cap. II. decernitur , ut Clericus in flagitio deprehensus , atque a secularis sori administris detentus , Ecclesiastico Iudici illico tradatur . In Synodo Trecorensi cap. 6o. excommunicatione innodati declarantur siculares , qui per se , vel per alios , a personis Ecclesasticis exigunt , . extorquent pedagio , guidagia , vel c6lumas , pro rebus suis , quas , non causa negotiandi , via mercandi , deferunt , aut transmittunt : tom. q. Thesaur. noυ. Anecdot. Martene , & Durand col. 926. III. γ IIob. Haec , aliaque sexcenta hujus generis statuta , quae cum in antiquis , tum in recentior: bus Synodis passim occurrunt , plurimum sunt commendanda I Pi
niam alienam jurildictionem non invadunt , sed , quae soro Ecclesiastico Disi tiros by Cc oste
516쪽
est a Iure communi indubitanter adscripta , firmant magis , & susten
II. Verum , ne Episcopus in hoc dissicili , & arduo negotio erret , ac
nimio, atque indiscreto zelo abreptus , graves inter Sacerdotium , & Ιmperium discordias imprudenter excitet , priusquam quidquam in hac materia faciendum aggrediatur , temporum , & locorum circumstantias , sed& potissimum rerum , causarumque naturam diligenter consideret , Oporistet . Ex causis Ecclesiasticis , aliquas ratione sui , alias ratione personarum , ad sorum Ecclesiasticum pertinere , dicitur in Cap. 4. de immunit. Eccles in o. Inter primas principem locum obtinent causae , quae versantur circa res mere spirituales , puta circa Fidem , Sacramenta , religionem , seu cultum Divinum ; quas in solo soro Eccles astico esse pertractandas , nullus Catholicorum ambigit : potestas quippe illas cognoscendi pendet a jure Clavium , quod solis Sacerdotibus est a Christo concredi. tum . Quamobrem Joannes VIII. relatus in Cav. II. diu. ρ6. scripst :Si Imperator Catholicus est , flius es , non Praesul Ecclesie: quod ad Religionem competit , discere ei convenit , non docere Ad Sacerdotes enim
Deus voluit, quae Ecclesiae disponenda sunt, perι inere, non ad secuti Potesares ἰ quas , si Fideles sunt , Ecclesae suae Sacerdotibus voluit esse subjedias. Et Innocentius III. in Cap. 8. de Arbitris, severe prohibuit, ne in causis hujusmodi compromittatur in laicum , qui , ex desectu potestatis Clavium , incapax est , judicium de illis serendi . Huic doctrinae constanter adhaerent etiam Doctores Galli , quos proinde immerito aliqui traducunt, quasi hae in re Potestati Ecclesiasticae adversentur . In primis quippe Regni Optimates in illa ipsa solemni protestatione , relata a Matthaeo P risio ad annum I 247.-jurisdictionem Ecclesiasticam plurimum coa
Hare tentarunt , nequaquam ausi sunt ab ea subducere caulas Fidei , matrimonii , & usurarum , quas ultro admiserunt ad solum forum Ecclesiasticum pertinere : Nos omnes ajebant pag. 483. ) Regni Majores attento animo percipientes, quod Regnum, non per ius scriptum , nee per Clericorum arrogantiam , sed per sudores bellicos floris adquisitum , praesenti decreto , Omnium iuramento statuimus , oe sanximus , ut nullus Clericus, vel laicus a. Ilum de cetero trabat in causam coram ordinario judice , vel delegato , nisi
super haeresi , matrimonio , vel usuris . Deinde eamdem Ecclesiasticam jurisdictionem , cui nimium angustos limites praescribi voluerant Regni Gptimates , ad omnes alias caulas aut spirituales , aut spirituali annexas , protendi, declararunt Christianissimi Reges, Franciscus I. Henricus II. &Carolus IX in suis Constitutionibus relatis in Codice Henricaeo , & in Collatione Regiarum Constitutionum , atque insuper Henricus IV. in Edicto anno Ioos. art. I 2. Idemque pronunciatum fuit a Partamento Parisiensi die, Decembris is 62. praesidente Thuano . Quae omnia collecta sunt a Cabassutio in theor. m prax. Jur. Canon. lib. I. cap. 9. num. IS.
517쪽
III. Quia porro matrimonium Fidelium, etsi contractus civilis sit , est tamen a Christo Domino elevatum ad dignitatem Sacramenti, idcirco cauissas matrimoniales ad Iudices Ecclesiasticos spectare, pronunciato anathema. te in contradicentes , definivit Tridentinum sess. 24. can. I 2. de matrim. Ex Iudicibus vero Ecclesiasticis nullum , Episcopo inseriorem posse illas cognoscere , idem Concilium decrevit ead. sess. 24. cap. 2O. de reform. inquiens: Cati e matrimoniales , non Decani , A rchidiaconi , aut aliorum inferiorum judicio, etiam visitando , sed Episcopi tantum examini , oe jurisdifIio. ni relinquantur . Non exinde tamen , quod caulae matrimoniales fori sint Ecclesiastici , sis erit Episcopo , quidquid matrimonium tangit , sibi, suo que tribunali ad judicare ; sed caularum naturam attente inspicere , & distinguere debet. Tria sunt causarum matrimonialium genera. Aliquae versantur circa initi conjugalis foederis firmitatem & hae , nullo Catholico. rum contradicente, in solo Ecclesiae foro, sunt pertractandae: quin immo, quaestiones ejusmodi in Episcoporum Concilio suisse olim decisas , colligi. rur ex fragmento epistolae ab Alexandro II. ad quemdam Guillelmum de Monasteriolo scriptae , alque ab Ivone pari. 9. cap. qa. & Gratiano Can. Io. 33. quaesi. o. relatae , in qua Pontifex eidem Guillelmo interdicit , ne
propriam uxorem , consanguinitatis praetextu , praesumat dimittere , vel alia n ducere , donec Episcoporum religiosorum Concilium causam issam exam naverit . Audivimus etiam superius , litem , quae vertebatur inter Lotharium , Sc Teuthbergam , super validitate connubii inter eos antea contracti, discussam fuisse in Synodo Aqui ranensii cumque ab istius sententia Teuthberga appellasset ad Nicolaum I. eodem Pontifice iubente, fuisse ite-xum examinatam in Synodo Metens . In Actis itidem Concilii Remensis, habiti anno III q. cui praesuit Callixtus II. relatis ab orderico Vitale lib. 12. pag. 839. legimus , Comitissam Hildegardem , uxorem Wilhelmi ,
Comitis Pictavorum , ad Synodum accessisse , & alta , claraque voce querimoniam eloquenter enodasse , quam omne Concilium diligenter auscul ravit . Se , siquidem dixit , a marito suo esse derelictam , sibique Maia tergionem , Vicecomitis de Casello-. graldi conjugem , in throno seu verius toro ) subrogatam . Ponti sex vero , cum non posset causam definire inaudito Comite , qui infirmitate praepeditus non potuerat se Synodo sisere , ad quam fuerat a Papa vocatus , et inducias dedit , certumque temminum constituit , quo Consul ad placitum in Curiam Papae veniret , ac ut legitimam uxorem reciperet , aut pro illicito repudio sententiam anathematis
IU. Aliae sunt causae excitatae aut super validitate sponsalium , aut super jure instituendi divortium quoad torum , & cohabitationem , & illae pariter , ob illum respectum , . quem habent ad matrimonii Sacramentum, ad solum Iudicem Ecclesiasticum deseruntur : quod deducitur ex Cap. I in Ex litteris , de sponsalibus , 3c ex Cap. Porro , de λυortiis . Sponsalsa quippe praevia sunt ad matrimonium celebrandum obligatio & per di
518쪽
vortium jura relaxantur , utrique conjugum ex matrimonio quaesita . Aliae demum sunt causae , quae connexionem quidem iti bent cum matrimonio , sed res mere politicas , & temporales directe , atque immediate re piciunt uti sunt lites , quae frequenter moventur super dote , donatione propter nuptias, haereditaria successione , alimentis, & similibus t & istas ad judices seculares pertinere, ex communi Dodiorum sensu, recte docent Bellarminus lib. unic. de Matrim. cap. 32. & Tannerus tom. 4. dio. 8.
U. Verum , si , cum de hujusmodi controversiis in foro laicali disceptatur , quaestio incidat de jure connubii , puta de praecedenti ad nuptias
impedimento , Iudex secularis supersedere debet , atque incidentem causae articulum ad Iudicem Ecclesiasticum examinandum remittere : quod non solum a Iure communi sancitum est , sed & in Senatu Neapolitano , post maturam rei discussionem , conclusum resert Matthaeus decis Neapoliti et i s. ac religiose servari in Gallia , testantur Annaeus Robertus lib. 3. reorum iudieat. cap. s. lib. q. cap. I . ac Renatus Choppinus de sacr. po lit. lib. 2. tit. I. num. I 6. notatque Alleserra de Iur dict. Ecclesin. lib. o. cap. q. Supei est . Non idem ramen locum vicissim habet in Iudice Eeclesiastico e etenim hic , cum causam cognoscit aut de matrimonii validitate , aut de jure ad divortium . incidentem etiam quaestionem dirimit de alimentis , aut dote et quod plane eruitur ex Cap. I. sui fili sint legiarimi , ex Cap. De prudentia , edi ex Cap. Per tuas , 7. de donat. inter miri uxor. ubi id holant omnes Interpretes . Sed , quamquam , Iure communi spectato , ita res se habeat , attamen , si vera narrat Feuretius
in abusu lib. cap. s. in Gallia usui invaluit, ut ejusmodi accessoriae controversiae de re mere temporali a Iudice Ecclesiastico ad laicum illico re
VI. Idem aecidit in aliis plerisque causis , quae licet vere , & proprie
spirituales non sint , ob connexionem tamen , quam habent eum re spirituali , a Iure communi soro Ecclesiasti eo addicuntur : & nihilominus alicubi sive ex privilegio , sive ex consuetudine inductum est , ut in tribunali discutiantur . Ejusmodi ex. gr. est causa jurispatronatus , de qua Alexander III. iu Cap. g. de judic. generatim edixit : Causa vero juriis tronatus ita coniuncta es , oe connexa spiritualibus ea is , quod nonnis E cie sieo iudicio valeat definiri e & nihilominus, in Gallia receptum esse, ut de jurepatronatus mere laicali in judicio tam possessorio , quam petitorio , non Ecclesiasticus , sed secularis Iudex sententiam ferat , narrant Franciscus de Roy in proteg. de Dr. patron. cap. 2ς. Van-Εspen Jur. E cles pari. 2. tit. Σ, cap. q. num. I 6. 8c citatus Alleserra Iurisdict. Eccleslib. 7. eap. II. ubi haec habet e Moribus nUris, causa iurispatronatus spectat ad Iudicem laicum ; quia , depra to fere rerum omnium sensu , is p tronatres , ratione personamm , quae hujusmodi iure utunsur , vel praediorum, quibus cobaeret, magis spectatur ut temporale, quam uι spirituale. VII. Dissilirco by CO le
519쪽
L IB. IX. C P. IX. 93. VII. Haud absimile infortunium obvenit aliis causis sori Eeclesiastici, quas paulatim Iudices laici sibi usurparunt. Communis Doctorum doctri. na , iure communi subnixa , seri , ut lites motae super possessione , seu quasi possessione juris annexi rei spirituali, atque ab hoc profluentis puta super possessione exigendi decimas Ecclesiasticas , non minus , quam causae proprietatis , vertentur , & dirimantur in tribunali Ecclesiastico equod pluribus argumentis demonstrarunt Antonius de Butrio in Cap. f-xal. de iudie. num. 2o. Ripa in Cap. Decernimus, eod. num. IT. Gutie reet Canon. suaest. lib. I. cap. 34. a num. 26. Garcias de Benefc. pari. I. cap. 2. a num. SO. Maria de iurisdict. pari. q. cent. I. eas et . aliique congesti a Ranbech Panopi. immunit. disp. 2. cap. s. a num. 9. Et tamen plerisque in locis, enumeratis a Barbosa Iur. Eccles lib. I. cap. 39. num. Is I. seq. sive ex preta privilegio Apostolico, sive diuturna consuetudine, ab Ecclesia tolerata, inductum est, ut causae Beneficiales, decimarum, & similes, in iudicio petitorio remittantur quidem ad Iudicem Ecclesiasticum , sed in iudicio possetario in foro seculari audiantur , &definiantur: quod etiam in Belsio servari, praesertim cum agitur de quasi possessione juris percipiendi decimas , affirmat citatus Uan-Elpen pari. 2.tit. 33. cap. 9. num. 14. Diximus, sive ex privilegio, sive ex consuet dine: fertur quippe, Carolum VII. Francorum Regem, privilegium impetrasse a Martino V. ut causae possessoriae Beneficiorum agitari possent apud Regias Curias , solo rei ervato petitorii judicio Ecclesiasticae cognitioni . Pontificium diploma resertur a Guidone Papa in decisionibus Pa ιamenti DeUbinatus quaest. I. atque a Ioanne Feralto de iuribus , o prisvilegiis Franciae Regum m item II. Verum citatus Alleserra de Iurisdict. Eccles lib. 3. eap. 8. ejuidem diplomatis verbis diligenter perpensis, contendit , Martinum V. non concessisse de novo Regibus Francorum , e
rumque tribunalibus jus cognoscendi , & terminandi causas Beneficialesi uper possessorio , sed tantum declarasse , suae mentis neutiquam fuisse, per alias suas praecedentes Constitutiones derogare juri , quod iidem Reges , ex antiqua consuetudine , cujus initii non extaret memoria , a se ,
fuitque Iudicibus acquisitum asserebant , cognoscendi de ejusmodi possessorio . Et certe , si privilegium genuinum sit , ejusdem verba id aperte
denotant, quod Alleserra assirmat. Verum tam Alleserra , quam Cabaias ut ius in theor. σ prax. yiar. Canos. lib. q. cap. 7. num. 3. aliique Iurisconsulti Galli ab hoc allegati docent, non astringi Iudicem Ecclesiasticum eidem parti petitorium decernere, cui regius Iudex possessorium antea adjudicaverit : testanturque , eam ipsam Galliarum consuetudinem limitari ad interdicta retinendae , aut recuperandae , nec complecti interdicta acquirendae possessionis. VIII. Ob adjecti quoque jurisjurandi religionem , causas reales , quae- cumque forent, & quascumque respicerent personas , ad Iudicem Ecclesi
sti cum spectasse, & constat ex Cap. 23. de judiciis , ubi Innocentius III.
520쪽
alte Numquid non poterimus de iuramenti religione cognoscere, quod ad iudicium Ecclesiae non est dubium pertinere λ ac tamquam certum ponit B ni facius VIII. in Cap. de Dr. competen. in o. ubi respondet , potuisse Clericum , laicum, pro quo fidejusserat , quique , iuramento interposito, promiserat fidejussorem servare indemnem , convenire coram Iudice Ecclesiastico , ad cujus forum , ratione iuramenti , cause hujusmodi cognitio noscitur pertinere . Hoc porro titulo omnes sere quaestiones super civilibus contractibus ad Iudicem Ecclesiasticum olim devolvebantur ; quoniam , inquit Mornacius ad leg. 8. Cod. de Episcopali audientia , nunquam sere
omittebant Tabelliones aficere praesitum a contrahentibus saeramentum deservandis , quae pepigissent . Et nihilominus tam sancte haec disciplina pluribus seculis retenta est , ut Principes laici non ausi sint illam infringe. re ; nec alium sibi modum suppetere existimaverint impediendi , ne
hac ratione omnes causae a suis foris ablegarentur , quam prohibere , ne deinceps contractus, pacta, aliaque negotia firmarentur juramento : quod in Lulitania, aliisque in locis , legibus cautum , resert Felicianus de Oli-Va Dr. Eccles pari. I. quaesi. 3 o. ubi simul has leges irritas contendit . In Gallia tamen , si vera narrat saepius citatus Alleserra de Eecies Iuris dict. lib. o. cap. Io. non solum interdictum fuit , ne deinceps juramentum apponeretur contractibus , sed simul sincitum , ut contra legum prohibitionem appositum vires amplius noo haberet causam pertrahendi adsorum Ecclesiasticum e Olim tanta eνat s scribit Alles erra ) iurisiurandi religio , ut jusjurandum omnibus contractibus apponeretur , quo fides contractus religione jurisiurandi tutior esset me occasone usu eυenit, βίδει secularibus , ut Episcopi cognoscerent de contrastibus , de seudis , pro er iuramenti vinculum in his anterpositum , Cap. Mist , de iudiciis .
Hac de causa vetitum , ne jusjurandum contractibus apponeretur , neve ulla
ejus ratio in iudieiis haberetur , ne boe obtentia secularis jurisdi iis evacuaretur , quoniam iusjurandum non debet esse vinculum iniquitatis. Haec de cau-ss, ratione sui , Ecclesiastico soro destinatis . Aliae sunt causae eidem s ro addictae ratione personarum , quas tangunt . Non vacat hic illam exa. minare quaestionem, quo jure , Divino ne , an humano , Clerici in causis mere temporalibus exempti sint a jurisdictione seculari e superfluum quippe videtur indagare primigeniam originem ejus exemptionis, qua ceteroquin certo scimus Clericos potitos , ubi primum Ecclesia , sedatis persecutionum procellis, Christianos Principes nacta est. Enimvero narrat Nicephorus lib. 7. bs. Eceles cap. M. Consanirnum Magnum , Clericos nues , Consitutione ιata , immunes , liberoque esse permisse, iudiciumque,m jurisdictionem in eos Episcopis , Muidem eiυilium Iudicum cognitionem declinare vellent, mandasse. Cujus quidem exemptionis tuendae adeo Episcopi soliciti fuere , ut Patres Concilii Carthaginiensis III. habiti anno
397. 9. relato a Gratiano in Can. 43. II. quaest. I. statuerint, Cleri
cos, judicia secularia in causa criminail adeuntes , ejiciendos e gradu , in Diuitiaco by Corale