Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1764년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

L I B. IX. C a P. IX. q*IIn eausa vero ei vili , illud amittere debere , quod evicerunt, si pristinum loeum in Ecclesia obtinere vellent : Item placuit dixerunt Patres inquisquis Episcoporum, Presbyterorum, Diaconorum, seu Clericorum, eum in Eeclina ei crimen fuerit intentatum , vel civilis causa fuerit commota ,s derelicto Ecclesiastico iudicio , publicis iudiciis purgari voluerit , etiamspro ipse fuerit prout sententia , locum suum amittat . Et boe in eriminaii actione . In eivili vero perdat, quod evicit, s locum suum obtinere voluerit. Eamdem immunitatem, atque exemptionem, insequentibus seculis & sum. mos Pontifices, & Principes, summa inter se consensione, Clericis eonfirmasse, liquet ex Auth. hodie, . urben. Clericus, . tben. Statuimus, Cod. de Episcop. Cleris. atque ex Decretalium rubricis de iudieiis, o de fori

competen.

IX. Neque dumtaxat , si Ius commune inspiciamus , solus Episcopus est Iudex competens in quibuslibet Clericorum causis , sed ejusdem tribunal adire permittuntur etiam laici in controversiis , cujuscumque sea ris sint , inter eosdem exoriis : idque non tantum de communi litigantium consensu , uti statutum legimus ab Arcadio Imperatore in leg. 7. Cod. de Episcopali audientia , sed etiam , altero eorum refragante , quemadmodum expresse decernitur in Extravet. I. de Episcopi iudieio , in Appendice ad Codicem Theodosianum . Et si enim demus Gothosredo , eam legem non esse Constantini Magni , cujus nomen praesesert ' nemo tamen inficiabitur , editam saltem esse a Theodosio , sub cuius nomine citatur a Carolo Magno , a quo est renovata , suisque Capitularibus in. serta Id. o. cap. 365. eidemque Theodosio adscribitur ab Innocentio III. eam approbante in eis. Cap. I 3. de iudieiis , ubi hae e habet : Nee illud humillimum omittamus, quod Theodosius statuit Imperator, oe Caratas innovavit . . . . suicumque videlicet litem habens , sive petitor fuerit, sis reus, e in initio litis , -I decursis temporum curriculis sive eum negotium per oratur , sue cum jam ea peris promi sententia : si judicium elegerit sacrosanctae Sedis Antistiis , illico , Ilae aliqua dubitatione etiamsi pars alia refrage- σαν ad Episcoporum iudieium eum sermone litigantium dirigatur . Haec autem facultas , , ab utro ue Iure laicis facta , deserendi suas causas temporales ad judicium Episcoporum , intacta perseverabat in fine seculix III. seu verius ineunte xxv. Scribit enim Meyerus Annalium Flandria lib. Io. a Synodo Provinciali , per Archiepiscopum Remorum apud Compendium anno I 3o I. eoacta , sulminatos fuisse Magistratus laicos , qui non patiebantur , ut Diei in fore Ecclesiassico conυenirentur : quod reapse legimus in ejusdem Conestiiram , quae ex ms. eodice S. Genoveta Pari in

sensis , post Labbeum , publici jur' secit Harduinus tom. 7. col. I 25 . suae Collectionis. X. Potiori jure ad tribunalia Ecclesiastica provocare permittuntur Viduae , Orphani, pupilli, aliaeque misera ites personae, quilia opitulari, ab Ecclesiae incunabulis , non ultimam fuisse Episcoporum curam , ostendi z

522쪽

Thomassinus de vet. nis. Eccles discipi. pari. a. lib. eap. 87. ρο ρI ribus seq. & aperte constat ex Can. I. a. diss. 87. in quorum primo habetur .. Licet omnibus de nobis id est summis Sacerdotibus ) sperantiabus , non debeamus , in quantum possumus , nos negare ς plus tamen vidum rum , oe Orpbanorum causas , m impensius ducimus exequendas : quas tueria nobis , meι ab omnibus Divina manifestat assertio .' & in altero dicitur

Defensionis propriae desolatis auxilio , qui suis actibus adesse pro aetatis

infirmitate non possvnx , exoratum Pontificem decet subvenire : quia pupillis tuitionem etiam Diianitas iussi impendi. Scimus utique, istorum Canonum fidem nutare , cum non reperiantur inter genuinas epistolas Gelasii Papae, cui a Gratiano tribuuntur; at non propterea sunt contemnendi : uti enim alias observavimus , exhibent saltem disciplinam usu receptam ea aetate, qua creduntur exarati . Praeterquamquod certus , & indubitatus est canoara. Concilii Matisconensis II. habiti anno 38 s. tom. Collectionis Hadiduini col. 463. ubi idem , quod a Pseudo-Gelasio audivimus , hisce verbis decernitur: honiam provisoni nostrae , Deo audiore, cause principaliter via duarum , oe pupillarum sunt commissae , pervenit ad nos , quod a Judicibus

crudelius , pro ιeυissimis causis , veluti Defensore carentes , irremediabuiteν affigantur . Ob quam causam decernimus , ut Iudices non priua viduas , o pupillos conveniant , quam Episcopo nuntiarint , cuius sub velamine degunt .suod se Episcopus praesens non fuerit , Archidiacono , vel Presbytero cuidam ejus ; ut pariter sedentes, communi deliberatione causes eorum terminos Mantita iuste , ac recte , ut deinceps de talibus antedictae persona non conquassentur . Perperam autem ejusmodi canones in eum lentum nonnulli detorisquent , ut meram significent tuitionem & protectionem viduarum, ac pupillorum , Episcopis specialiter commissam , & commendatam . Nam in primis tuitio . & desensio , ne sit inefficax , debet esse conjuncta cum j risdictione : quamobrem , cum Patres Concilii Carthaginiensis V. can. p.

relato a Gratiano 23. quaes. Can. IO. Imperatores rogarunt , ut Ecclesiis darent Defensores adversum potentiam divitum , nomine Desensorum veros intellexerunt Iudices cum potestate coercitiva , quorum munus esset Ecclesiam defendere a divitum violentiis : eademque de causa , ne scilicet inutiles essent Conservatores , quibus Sedes Apostolica munus committit tuendi jura, & privilegia alicui personarum coetui a se specialiter concessa, necessarium reputarunt summi Pontifices , veram jurisdictionem iisdem conserre , exercendam in aliquibus casibus , de quibus in Cap. I. Cap. a. de osse. Juae deleg. in o. Deinde nonnisi violenter , ad meram signifi- Candam tuitionem , detorquentur allegata verba Concilii Matisconensis. Siquidem Patres non hortantur , non rogant , quod proprium est meri de

sensaris, & protectoris ; sed districte praecipiunt , ne Iudices seculares viduas , & pupillos conveniant sine Episcopi scientia , iisdemque Iudicibus,

absente Episcopo , per Archidiaconum , vel Presbyterum, terminos constitui decernunt ad earum em personarum causas finiendas I contravenientes.

523쪽

L I B. IX. C A P. IX. 497 vero Iudices anathemati subjiciunt . Haec autem omnia veram redolent jurisdictionem , videnturque manifeste innuere, viduarum, ae pupillorum caulas pertinuisse ad judicium Episcoporum , a quibus quodammodo de. legarentur Iudicibus secularibus, certis tamen adjectis legibus , & conditionibus . Eamdem jurisdictionem Episcopis vindicarunt posteriores cano. nes , quibus libertas data est praedictis miserabilibus personis declinandi Drum s eculare, vetitumque secularibus Iudicibus, ne illas coram se sistere cogerent . Quare Innocentius III. in Cap. Super quibusdam , de veta. Ignisci Comiti Tolosano rescripsi, ut, si quid litium ipsi esset ad Versus viduas , orphanos , & mitellos quosvis , coram Iudice Ecclesiastico , ad quem illi proreeassent, stare deberet : Item viduis sa it ), pupillis , orphanis, personis miserabilibus tenearis in judicio Ecclesiasico res dere. Tanta praeterea fuit hujus rei apud majores nostros persuasio , ut quaedam Regina Angliae hoc solum nomine , quod vidua esset , sibi fas esse putaverit, in caula laudati declinare judicium Domini directi laudi, & ad Papam

provocare; uti habetur in Cap. Ex parte, de Dr. compet. ubi Honorius III. totam enarrans hujus rei gestae seriem, inquit.' Fuit ex parte ipsius Regimeresponsum, quod vidua spoliata , irrequisito seudi Domino, spoliatorem , seu detentorem rei , coram Ecclesasico Iudice poterat conυenire , cujus interessωiduas defensare. XI. Haec simul collecta , & adnotata Episcoporum oculis subjecimus , ut priora tempora cum hodiernis conserentes, videant, & doleant gravia vulnera suae antiquae jurisdictioni inflicta e squidem seculares potestates , ait Guillelmus Durandus junior de modo Generat. Concil. celebranae tit. O. pari. a. quas per quamdam alluvionem , frussatim ad se omnia trahunt.

Et scut frussatim lupus agnum comedit ' ita per ipsos iurisdictio Eeci fastica frustatim quodammodo demoratur , quidquid ad Ecclesiasticam iurisdiactionem , potissime quoad temporalia pertinet , Ilai competere putantes . Et pauci sunt easus ad Ecclesiam pertinentes, in quibus directe , vel indirecte , per eos Ecclesiastea iurisdictio non turbetur in diυersis mundi partibus : nec jam consituta remedia proficere possunt, sicut experientia docet. Hisce Iudicum secularium ausibus ab initio obstiterunt Pontifices maximi , & san-Hissimi Ecclesiarum Antistites: sed, cum illos a proposito dimovere nequim erint , ad evitanda majora mala, inolescentes in dies contra Ecclesiasticam iurisdictionem consuetudines dissimularunt, & tolerarunt; & quandoque summi Pontifices consultius duxere, id ipsum privilegio Principibus concedere, quod propria auctoritate jam pridem sbi usurpaverant. XII. Iam vero , cum desperandum jam sit , ut potestas secularis intra constitutos sibi ab antiquo limites eontineri patiatur , imprudenter ageret Episcopus , si in sua Synodo aliquid decerneret, quo jurisdictionem sibi olim Iure communi attributam recuperare tentaret; rem siquidem impossibilem aggrederetur , & sine ulla Ecclesae utilitate graviter apud Principem offenderet . Quare suo muneri satis abunde iacturum se credat , si Tom. I. I i ad Diuitigod by Corale

524쪽

4 3 . DE Sr NODO DIOEC E SANA

od haec tria animum dili Senter intendat . Primo , ne Princeps seeularis sibi unquam arroget jus sacrorum ἰ hoc est, ne in ullo rerum eventu se immisceat in caulis primi generis , mere scilicet spiritualibus , & Eccle. siasticis . Secundo , ne Iudex laicus eam quoque partem Ecclesiasticae jurisdictionis invadat , quae hactenus perseverat intacta ; nisi enim Episcopus ejus vindicem statim se praebeat , hane pariter pedetentim amittet. Quia tamen plerum8ue privati Iudices , supremi Principis auctoritate suffulti sunt , etiam in hoc negotio summa prudentia , circumspectione , & dexteritate opus est ἰ atque in primis , priusquam Episcopus consueta

exerat censurarum arma, debet accurate perpendere , quod monet Augustinus lib. 3. contra epistolam Parmeniani num. I 3. 3om. 9. Oper. col. 6

haec . quae ad rem optime quadrant , scribens e Cum quisque Istrarum , id est Chrisianorum . intus in Ecclesiae societate constitutorum , in aliquo talι pe cato suorit deprehensus , ut anatbemate dignus habeatur, sat hoc , tibi periaculum sebismatis nullum ess ; atque id cum ea dilectisne , de qua ipse alibi

praecipit , dicens , ut inimicum non eum exissιmetis , sed eorripite ut fratrens suando ita cujusque crimen notum es, m omnibus execrabile apparet , tit vel nullos prorsus, vel non tales habeas defensores, per quos posset Abisma contingere , non dormiat severitas disciplinae.

XIII. Tertio denique, ubi aut privilegio , aut legitima consuetudine .sori Ecclesiastici limites ultra Iuris communis sanctiones ampliati sunt , quod ceteroquin perquam raro contingere scimus , curabit Episcopus , ne

sua iniuria, aut conniventia contrahantur. Rem unico explicamus exemisplo . Iure communi sancitum est , ut actor sequatur forum rei , ac proinde Clericus conveniens lai eum in causa mere civili, & profana, illum convenire debeat coram Iudice seculari , per textum in Cap. Si Clericus Iaicum, de foro competenti . Attamen alicubi usus inolevit , ut Clericus , etiam in praedictis causis , laicum conveniat coram Iudice Ecclesiastico .Ejusmodi consuetudo viget in nostra dioecesi Bononiensi, quam approbavit, & servari praecepit Gregorius XV. cujus Apostolicas litteras nos retulimus in nostra Instit. 4o. in fin. Eademque etiam in Hetruria ab antiquo tempore introducta reperitur , & manifeste comprobatur ex Synodis tam Provincialibus , quam Diceceianis illius ditionis, nimirum ex Syn do Florentina , quam habuit Cosmas de Paetzis Episcopus anno Iso 3. ad tit. de foro eompetenti: ex Concilio Provinciali , anno Isr7. habito sub Iulio Cardinali Mediceo tunc Archiepiscopo Florentino , mox ad Romanum Pontificatum , assumpto nomine Clementis VII. evecto , in rubrica de rotulo Iudicum delegatorum item ex alio Provinciali Concilio, ab Archiepiscopo Altovito celebrato anno Is 63. rubrica I s. de foro

competenti ; & ex Dioecesana Synodo , coacta anno I 566. ab Archiepiscopo Nerito S. R. E. Cardinali ; ex alia anno IIIo. habita ab Archiepiscopo de Gherardesca I & recentius ex ea , quam bo. mem. Archiepiscopus Martellius habuit anno I 732. Ubi ergo haec , aut similis consue

525쪽

L I B. IX. C A P. X. ludo invaluit, ea utique erit sarta tecta custodiendae neque eonqueri po. terunt laici , quod Episcopus hoc secularis iurisdictionis minimum frustu. lum, consuetudine acquisitum , sibi vindicet; cum ipsi, sicuti a Guillelmo Durando supra audivimus, sola consuetudine , quae ab initio dici 'tuit abusus, & corruptela, sere integram devoraverint jurisdictionem E

clesiasticam.

CAPUT DECIMUM.

Leges civiles cum moderatione, oe delectu in Synodo alleganda. V Idetur etiam abstinendum a mentione legum secularium , praesertim se assues sint illis , quae a Sede Aposeolica improbata fuerunt a verba sunt Fagnani in cit. Cap. Sicut olim , num. 85. Ad quorum rectam i telligentiam, meminisse oportet, ex legibus civilibus aliquas esse a Iure Canonico expresse approbatas, aliquas expresse correctas, atque abrmatas, aliquas vero neque approbatas, neque improbatas, sed silentio praetermisisses. Leges primi generis & possunt, & quandoque debent in Synodalibus Constitutionibus allegari r a legibus secundi generis commemorandis est abstinendum : legum tertii generis mentionem fieri , perutile aliquando , S laudabile. Quae omnia congruis exemplis exornabimus. II. Atque, ut a primis initium ducamus , aliquas ex iis delibabimus matrimonium respicientes . Olim , juxta Ecclesiae Romanae disciplinam , matrimonia minime di luebantur ex capite impotentiae : Respondemus , quod de vusmodi expressuin Canonem non hia emus : ait Pontifex Lucius III. in Cap. a. de frigidis maleficiatis , prout jacet in secunda Colle-Ehione Decretalium Romanorum Pontificum : quae tamen verba nequaquam leguntur in Cap. 4. eod. tit. novissimae Collectionis , Gregorii IX. iussu adornatae . Et sane, occurrentibus ejusmodi conjugiis , in quibus impotentia perpetua deprehenderetur, responderi solebat mulieri , ut conis jugem suum , quem tamquam virum habere non poterat , in fratris locum haberet; iuxta ea, quae rescripta leguntur ab Alexandro III. in Capa. Ο & a Clemente III. in Cap. 4. de frigidis er maleficiatis, in prima Collectione Decretalium . Hodie vero impotentia perpetua recensetur inter impedimenta matrimonium dirimentia ; de quo in Cap. Fraternitaris , ac toto tit. de frigidis , ct maleficiaiis . At , quoniam post contractum conjugium frequenter contingit, constare quidem de alterutrius co

jugis impotentia , sed valde dubitari , num ea sit perpetua , Vel potius temporaria, seu an si insanabilis , vel possit naturali arte superari ; i Leirco leges civiles , quando impotentiae signa aut evidentia , aut indubilata non sunt , certum conjugibus praescripsere tempus , intra quod ope ram dare possint rei conjugali , suasque vires experiri , adhibitis etiam OPPortunis remediis , quae Peritorum iudicio apta sint ad illas reficiendas ,

526쪽

& roborandas , si adhiberi queant , citra frave vitae periculum , & valetudinis detrimentum . Ad ejusmodi ex parimentum Iustinianus Imperator in I. In causis, Cod. de repudiis, praefinivit biennium ' sed postea ratus, non posse intra biennium certum serri judicium de impotentiae perpetuita. te, in Novella 22. Per occasonem illud prorogavit ad triennium. Hane autem Iustiniani sanctionem expresse approbavit Coelestinus III. in Cap. Laudabilem, s. de frigid. malefie. ac proinde in soris Eccles asticis tam- uam lex Canonica allegatur, & ubique religiose custoditur: neque enim des habenda est quibusdam Doctoribus Gallicanis , asserentibus , praedictam triennalem cohabitationem non esse hodie in Galliis usu receptam :eorum siquidem assertionem falsitatis redarguit, & valide confutavit Bocchier, Praeses Ρarlamenti Divionis, in suo Tractatu edito anno I73 s. de matrimonii dissolutione ex capite impotentia pag. 67. seq. III. In solatium orbitatis filiorum adinventum est figmentum adoptio. nis , per quam filios suscepisse videatur , qui illos non procreavit , uti habetur in I. I. m in I. Is qui filium , ff. de adoptionibus . Ad hoc fingendum naturae simulacrum , cujus delineamenta expressa reperimus in sacris litteris , nempe Genesis 48. Exodi a. & ber I. varios , & diversos ritus, pro temporum, & locorum diversitate , legimus adhibitos . Atque, ut praetereamus modum illum adoptandi, harbaris ustatum, quem describit Diodorus Siculus Biblisib. IV. 4o. inquiens e IIIam adoptionem Herculis in hoc modo fasIam perbibent. Iuno lemim ingressa, Herculem corpori suo admotum , ut verum imitaretur partum, subter vestes ad terram δε- misit, quem in hoc usque tempus adoptionis ritum barbari observant e apud Romanos peragenda erat coram Praetore , aut Magistratu , penes quem

esset legis actio , trina illa imaginaria venditione per aes , & libram , qua apud ipsos ceteri perficiebantur actus legitimio & si ageretur de ad ptione persecta , de qua mox , haec explenda erat in Comitiis Curiatis, accersitis etiam Pontificibus, aliisque adhibitis solemnitatibus , quas rescirunt Vincentius Gravina Origin. Jur. Civit. lom. I. pag. 2o8. seq. Ηώ- neccius Antiquit. Roman. lib. I. tit. II. num. I s. sed posteriori aevo alii

a Romanis adinventi sunt adoptandi ritus , quos iidem Auctores prosequuntur. Aliae itidem adoptionis sormulae apud alias invaluerunt nationes . A Gothis quippe filios adoptatos per tactum barbae , narrat Aimoinus de gestis Francorum lib. I. cap. 2Ο. A Francis per barbae praecisionem , testatur idem Auctor lib. q. cap. as. Sed magis communiter apud Christianos recepta fuit quaedam spiritualis adoptionis species , quae fiebat per incisionem capillorum o siquidem de Pipino misso a Carolo Martello ad Luitprandum , Longobardorum Regem , haee scribit Paulus Diaconus lib. 6. cap. 33. Circa haec tempora Carolus Princeps Francorum Pipinum μltum suum ad Luiurandum direxit , ut ejus, juxta morem , capillum susciperet, qui ejus caesariem incidens, ei pater essecitis es : & de Pontifice Benedicto II. scribit Anastasius Bibliothecarius : Hic una cum CIero , m

527쪽

L I B. IX. C A P. X. sol exertita , s cepit malimes capillorum Dominorum Iussiniani , O' Heraclia, filiorum elementi mi Princ*is , smui m eius iussonem , per quam segni

eabat, eosdem capillos direxisse : quem Anastasii locum explicans Baronius ad annum 58 . num. 7. ait: Sic igitur pius Imperator voluit, ut Ilii sui

scirent, se Romanum Pontificem peculiarem habere parentem, cujus monitis impensius parere deberent, eumdemque ut patrem diligere, ae revereri . De

hoe peculiari Christianorum adoptandi ritu disserit Balsamon ad Can. 0notat Trullame, eumdemque pluribus illustrant Merillus lib. 3. observat. cap. o. & Binius in notis ad Vitam Benedicti II. IV. Sed, omnibus hisce , aliisque plurimis adoptionis ritibus , quos

recensent Cironius ad tit. de cognat. lagal. & GonZaleae ad Cap. I. eod.

sit. deletis , alium modum adoptioni faciendae praescripsere leges civiles , quibus utimur . Distinguunt istae , sicut & etiam olim suerat apud Romanos, duas species adoptionis: unam perfectam, quae dicitur adrogatio; alteram imperfectam, quae adoptio semplex, ct in Decie, etiam appellatur. Prima fit, cum persona extranea , sui juris , ex Principis rescripto , ita transit in potestatem , & familiam adoptantis , ut perinde ac filius legitimus , & naturalis , fiat ejus haeres necessarius tam ab intestato , quam ex testamento. Cum autem 3. Insiit. de adoption. I. Impuberem a. Cod. eod. Impersecta neri dicitur , cum persona extranea , constituta sub sui

naturalis Patris, seu avi potestate , solius Magistratus , alteriusve Iudicis

competentis auctoritate, in filium , aut nepotem adsciscitur , quin tamen transeat in familiam , & potestatem adoptantis , cujus propterea non fit haeres necessarius ex testamento , quo praeteriri potest , licet eidem succedat ab intestato, 2. vers. Sed er hodie, Insit. de adoption. Eaedem porro civiles t es , turpe , atque inhonestum reputantes , matrimonium

anter eos iniri , qui etiam imaginaria , & ficta ista cognationis specie

conjunguntur, irritas decrevere nuptias primo inter adoptantem, & ado. ptatum, atque ab isto descendentes , ι. ibin etiam , Ss. ff. de rit. nuptiar. secundo inter adoptatum, & filios naturales adoptantis, I. Per adoptionem, I7. F eod. Inteν eas, Insiit. de nupt. tertio inter adoptantem,& uxorem adoptati , ae vicissim inter adoptatum , & uxorem adoptantis, I. Adoptivus , I 4. F. cit. At id discriminis inter enumeratas pers nas , adoptione conjunctas , intercedere leges voluere , ut inter primas, quae sunt quodammodo in linea recta ascendentium , & descendentium, nunquam , ne soluta quidem adoptione , matrimonium consistere valeat: ut enim dicitur in cit. I. Quin etiam, semper nefas reputatur, eam ux

rem ducere, quae per adoptionem filia, aut neptis suit: idemque servam dum edixere inter personas tertii generis, inter quas semel oriam ex ad. optione affinitatis speciem , quae matrimonio contrahendo obicem ponit, perpetuam esse decernunt. Quocirca adoptivus filius, s emancipetur, eam, quae patris adoptivi uxor fuit , dueere non potes , quia novercae locum ham et .' inquit textus in cit. Ieg. . doptivus , is de rit. nuptiar. Sed inter m. I. Ii Digiti by Coosla

528쪽

so1 DE SI NODO DIOEC E SAXA

perlbnas secundi generis, quae, adopti me interveniente, sibi e latere iunisgi videntur, impedimentum durat, quamdiu durat adoptio , seu quamdiu filii permanent sub patria potestate; sicuti habetur in eis. I. Peν adopti

nem, II. de rit. nuptiar. Soluta vero patria potestate vel per mortem adis

optantis , vel per emancipationem filii , sive adoptivi , sive naturalis, cessat impedimentum, & potest filius adoptivus in uxorem ducere filiam

naturalem ejus , a quo fuerat adoptatus , juxta apertum textum in eis. Inter eas ,' Insert. de ntisti.

U. Iam vero & cognationem legalem ,& quae ex ea ad nuptias profluunt obstaculi , eo proisus modo , quo a Jure civili statuta fuerant , univerissim recepit , approbavitque Nicolaus I. in responsione ad consulta Bulga. νorum cap. 2. cujus rei ponsioniS fragmenta reseruntur in Can. Ita diligere: 3 . quaest. Cv. unic. de cognat. legat. Quamobrem, si quaestio incidat si .e in ira hunali Ecclesiastico sive etiam in Synodo, an in hoc, vel ill, ea tu adsit lini eui metrium cognationis legalis, necessario recurrenis dum erit ad leges civiles, atque ad earumdem normam eontroversa deiscidenda . Disputant ex. g. Doctores , num praelata ad matrimonium o facula a sola inducantur adrogatione ' an etiam ab adoptione smplici,& impersecta. Ex utraque oriri, assirmant Glossa finalis in cit. Cap. unita

de cognat. legaI. atque ibidem Panormitanus num. s. Ancharanus num. 8.Alexander de Nevo num. I 2. Gonzal eZ num. I . in fit. Covarr. pari. a.

de sponsal. cap. 6. h. s. num. 2. Pontius de Mitrim. lib. 7. cap. 4 I. Hurtais dus eod. tras . disp. I9. disscula. 2. num. 3. Contra, illa ex sola adrogati ne promanare, contendunt Innocentius in eod. Cv. unis. Sylvester veta. Matrimonium 8. quest. 8. disp. 4. HenriqueZ de Sacram. lib. I 2. cap. 12.num. 3. Sancher de Matri n. lib. 7. disp. 63. nmn. 9. Canisius ad tit. de cognat. legat. num. 3. Pirhing nuin. q. Engel num. 3. Vincentius de Iustis de dispensat. matrim. lib. 2. cap. 6. num. l98. CV seq. Tam prioris, quam

posterioris sententiae patroni, unice insistunt Iuris Civilis textibus, quos de qualibet adoptione indiscriminatim loqui, defensores primae sententiae nutumant; aliis exadverib opinantibus, eos de sola adrogatione intellige dos. De hae quaestione actum fuit in sacra Congregatione Concilii die et s. Septembris i 7 . videre est iu Thesauri Resolui. tom. 6. pag. 364. Nihil tamen ex decisione , quae tunc prodiit , potest concludenter ad rem evinci . Adoptio siquidem, de qua tum disceptabatur, respiciebat puerum duodennem , expositum hospitali Sancti Spiritus in Saxia , sub nullius patria potestate existentem, & adoptatum auctoritate Commendatarii ejusdem hospitalis , cui id juris a summo Pontifice concessum est ; atque idcirco talis adoptio non immerito videri potuit vera adrogatio , quam

impedimentum ad matrimonium inter recensitas personas pnestare , nullus dubitat. Itaque, eum indecisa adhuc remaneat controversia, si de ea

in Synodo agendum foret , ex solis Iuris Civilis sanctionibus posset d finiri .

529쪽

L I B. IX. C A P. XI. so3UI. Cognationem legalem excipit cognatio spiritualis, de qua in Decretalibus Gregorii IX. extat integer titulus, qui est lib. . tit. II. In eo I men titulo nullum decretale rescriptum ad cognationem spiritualem pertinens affertur, quod ante Alexandrum III. Pontificem prodierit . Verum hujusce impedimenti, quod a spirituali cognatione provenit, multo ante A. lexandri III. aetatem mentio facta reperitur. Si quidem in Concilio Romano I. sub S. Zacharia Papa, habito anno Christi 7 3. statutum fuit cap. s. Ut spiritualem commauena nullus sibi praesumat nefario conjugio copniare. Nam, qui hujusmodi opus perpetraverit, sciat , se anathematis vinculo esse obligatum, Dei Dicis condemnatum e tona. 3ATolle monta Harduini col. I928. Nec alia etiam antiquiora desunt hujusmodi disciplinae monumenta . Sed, cum nullum suppetat anterius eo, quod habetur in lib. 26. Cosside nuptiis, ubi haec Iustiniani Imperatoris verba leguntur: Ea persona omnimodo ad nuptias venire probibenda , quam aliquis a sacrosancto suscepit Baptismate ; cum nibil aliud se inducere potes paternam sectionem , σjusam nuptiarum probibitionem . quam hujusmodi nexus , per quem , Deo mediante, animae eorum copulatae sunt : id utique sufficit , ut in catalogo legum civilium, quae a Jure Canonico expresse confirmatae sunt, praemiusa etiam de spiritualis cognationis impedimento lata adscribatur e ut recte etiam obtervat Ioannes Baptista Bartholus Episcopus Felirensis In suis Iussitutionibus Iuris Canonici cap. 44. num. 7.

CAPUT UNDECIMUM.

Exempla legum secundi generis, quae scilicer sunt a jure Canonico correctae , ω improbata e ubi de Matrimoniis Iliorum familias sue consensu

parentum , er Servorum sine consensu dominorum.

HActenus de legibus civilibus, a Iure Canonico expresse receptis, Scapprobatis. Longe plura proferre possumus exempla legum abrog tarum. Ac primo loco occurrunt leges Caelareae permittentes uturas, dummodo non sint immoderatae . nec modum excedant praescriptum a Constantino Magno in eeleberrima I. I. tis. xli. IIb. 2. Cod. Theodosani, renovata a Iustiniano i. 25. GL de usuris: In trajectitiis contractibus, vel specierum faenori dationibus , usque ad centesimam tantummodo licere sipulari, nec eam excedere I licet veteribus legibus hoe erat concessum: quibus tamen sanctim ribus Ecclesiae legibus est derogatum , ac severe vetitum , seu verius jure naturali , & Divino vetitum declaratum, quidquam lucri, etiamsi minimum sit, ex mutuo reportarer quod ex can. 43. inter Apostolicos, excan. a. Concilii Illiberitani , ex can. I 2. Concilii Arelatensis I. ex can.

Io. Concilii Carthaginiensis III. aliisque pluribus Ecclesiae sanctionibus,

atque ex communi M. Patrum sensu aperte constare, inferius demonstra

530쪽

II. Iure communi Caesareo irrita fiunt matrimonia inita a filiissamilias sine consensu parentum; uti probant textus in princ. Insit. de nuptiis,& in I. Nuptiae 2. F. de ritu nuptiari in quorum primo habetur : Si jLIii familiarum sent, consensum habeant parentum, quorum in potestate sunφοῦ nam, hoe feri debere, er cimilis, m naturalis ratio suadet, in tantum ut iussus parentis praecedere debeat: & insta .' Si adυersus ea , quae diximus ,

aliqui coierint, nec vir, nec uxor, nec nuptiae , nec matrimonitim , nec dos

intelligitur e in altero dicitur : Nuptiae considere non possunt . nis consentiant omnes, id est qui coeunt, quorumque in potestate sunt. Equidem non ignoramus, Cui acium in lib. Pauli ad edisium ad I. a. m Io. de ritu nuptiar. & Dionysium Godefridum in I. Filius , F. de ritu nuptiari contendere , per praesitas leges , non irritas , sed solum illicitas decerni nuptias, quas filii familias contrahunt , invitis , aut insciis , nec consentientibus parentibus , sub quorum sunt potestate : neque nos praeterit , hanc opinionem fulciri auctoritate Pauli Jurisconsulti, qui lib. 2. sent. tit. Ig. scripsit: Eorum , qui in potestate patris sunt , sene voluntate ejus matrim

nia iure non contrahuntur , Ied contracta non solvuntur : contemplatio enim pubIrcae utilitatis praυatorum commodis praefertur . Verum non ita sentiunt

alii eruditi viri, quibus praedictorum Iuris textuum verba adeo peripicua videntur, ut indubitanter asserant, per illa infirmari conjusta filiorum. familias , quibus paternus consensus non adjecerit vires : quin imo Vinis nius ad lib. I. Iussit. tit. Io. perpendens verba illa Justiniani e ut iussus parentis praecedere debeata haec insuper adnotavit, id es consensus, aut potius absensus parentis in nuptiis Iliorum adeo necessarius es, ut etiam praecedere debeat , neque ratibabιtioue patris retro legitime flant , nimirum cum ratibabitro in iis tantum locum habeat, quae non Ilatim ipso jure nulla sunt , sed aliquo modo consistunt , aut pendent . Quod vero attinet ad lo. cum ex Paulo Iurisconsulto allegatum , hac ipsa de causa, quod icilicet aperte contradicat ei tatis legibus , quas certissimum est Imperatorem I sinianum , ex ei uidem Pauli Iurisconsulti sententia , inseruisse corpori Iuris a se promulgati, non immerito suspicantur plerique, quos sequitur uenin tract. de Sacram. dissert. Io. quaes. s. art. 2. illum non esse Pauli , sed Eniani cujusdam , qui Theodosianum Codicem tempore Alarici, Gothorum Regis, notis illustravit . Nec mirum , tantam ab Imperatoribus tributam potestatem parentibus in filiorum nuptias ς adhuc enim reis manebant rudera illius immoderatae potestatis patriae, quae , auctore Romulo, diu viguerat apud Romanos, cujus ratione licebat parentibus loris

caedere fllios , carcere coercere , rn agros ad opera rrifica vιnctos amandare,

venundare, denique interficere e quod totidem verbis resert Dionysius Halicarnasseus lib. 2. pag. 46. Hinc, teste Ladiantio Injtit. lib. d. cap. 3. 6-lii dicebantur serυire patri. Quin immo , liberorum condi lonem in quibusdam fuisse duriorem conditione servili , Ol,l ervont idem Lactantius di Servius ad metu. AEneιd. x I. vers. I 43. . Quamvis porro haec parentum

SEARCH

MENU NAVIGATION