장음표시 사용
101쪽
Cicero ae lib. s. de Ge. cap. r4. Servius , I. I. f. a. D. dedol. & Paedius in L. juris gentium p. q. 9. D. de pactis probarunt .Labeo Vero in L L. i. g. v. eam definitionem reprehendit, quod dicat posse & sine simqtatione dolum malum committi : bc sine dolo malo aliud agi , aliud simulari , ut faciuntii , qui ita sua , vel aliena tuentur . Itaque ipse definit dolum malum esse omnem calliditatem , fallaciam , machidationem ad cir-sumveaiendum , fallendum, decipiend*m 4bterum adhibitam. Sed mihi eiusmodi reprehensio iniqua videtur , aemulationis potius , quam veritatis studio a Labeone faelam. Etenim dolus malus , de quo agimus, quum
Aquilius, Tullius, Servius , Paedius definiunt , is est, quum id agimus ut alium
in errorem inducamus , ut pum decipiamus;
quod sine simulatione fieri non powst . Et, ubi aliud agimus , aliud simul MVs, ut nombis , vel alii deserviamus, id non ad dolum malum , sed ad dolum bonum pertinet; quum terius depipiendi caussa non fiat. Quinimmo ipsa Labeonis definitio satis stendit Servium ab eo immerito reprehem um, quum ea si verba exaggerata demas
102쪽
in idem recidat cum Serviana definitione eetenim calliditas genus est simulationis: fallacia simulatio , quae fit mendacio , & ve bis: machinatio , rebus ipsis, & factis: vel , ut aliis placet, calliditas est simulatio, quae proxime ad honestatem accedit: fallacia mendacium , quod longius ab honestate recedit: machinatio insidiae , bc technae , quod est:
longissime ab honestate remotum , atque ampertam continet turpitudinem . Quod plane demonstrat dolum malum sine simulatione esse non posse , omnemque simulationem alterius decipiendi caussa dolum malum esse . Hoc ipsum docuerat Servius , quum dolum malum definiverat, machinationem quamdam alterius decipiendi caussa : machinationem, ero esse, quum aliud agitur aliud simulatur. Duo igitur dolum malum constituunt , machinatio, sive simulatio, bc alterius deceptio,& iniuria . Hinc duplicis quaestionis definitio pendet,
quam tractat Μ. Tullius lib. s. da in c. cap. 12. O is. Altera de Alexandrino mercatore, sui in summa annonae caritate magnam fi
.menti vim Rhodum adveYit, si idem sciat quamplures mercatores Alexandria solvisse ,
103쪽
LIRER II. CAPOT V. 3is navesque frumento onustas Rhodum Venturas , dicturusne id sit Rodiis, an silentio suum quamplurimo venditurus 8 Altera de venditore sedium , qui ob vitia vendat , quae selus norit , caeteri ignorent, quae iure civili indicare non sit necesse, veluti si male materiatae sint, si ruinosae, si in omnibus cubilibus serpentes appareant , indicaturusnest emptoribus 8 Atque in his quaestionibus aliud visum fuit Diogeni Babilonio : aliud Antipatro ejus discipulo . Antipater omnia patefacienda eΣistimabat, ut ne, quod Venditor sciret , emtor ignoraret: &, si quid
emtorem celaret , dolum malum admittere. Contra Diogenes venditorem , quatenus iure civili constitutum est , dicere vitia oportere:
neque , si quid non dictum , id videri cel tum , & dolum malum adhibitum : non enim omnia , quae tibi scire utile est , mihi
necesse est dicere . Uterque minus recte is Nam venditor domus vitia debet emtori patefacere : frumentarius non debet adventum aliarum navium manifestare : ea reticere dolus malus est : hunc non item . Eiusque rei ratio est , quod ea reticentia cum iniuria emtoris conjuncta sit, qui rem vitiosam
104쪽
pro bona emit : haec non sit , quum emtor probam mercem iusto pretio emat , hoc est: tanti, quanti valet, quum venditur. Legatur Grotius de I. B. dc P. lib. a. cap. 12. 9. 34
De forma emendanssi doli mali in negotiis gerendis adhibiti jure naturae, O gentium.
IAm de forma emendandi doli mal; In ne
gotiis gerendis adhibiti dicendum. In hac quaestione mihi cum summis viris, a quibus dissentio, est contendendum, seu de iure naturae, Sc gentium, seu de civili, seu de praetorio quaeratur . Quod non ideo facto , ut inanem gloriam ex contentione reportem, velut iis quid de existimatione detraham : non enim is sum, qui summis viris reprehendendis , quibuscum nullo modo sum comparandus , existimationem mihi velim conciliari: sed , ut quaerendae veritati serviam , quae mihi potior, & antiquior semper habita est, quam magnorum virorum praeiudicia . Et vulgo quidem scriptores iuris naturalis
105쪽
I, I E E R II. C A P u et VI. si a docuere , ubi quid dolo malo gestum, si quidem contrahentium alter alterum dolo malo ad contrahendum induxerit, nihil valere, quod actum est: sin eum in contrahendo deceperit , ut deteriori conditione contraheret; quod gestum est valere, at dolum emendari oportere . Pufendorfius vero de O. H. OC. lib. I. eap. 9. f. I a. in hac specie optionem dat et , qui deceptus est , ut vel contractum nullum arguat , vel injuriae emendationem postulet. Illum dolum appellant dantem caussam contractui , hunc incidentem . At Nooditus de forma e nend. do Lmal. cap. q. . quem sequitur Gundlingius de junnat. O gent. cap. q. f. go. generatim docet
nihil valere , quod gestum est , si contrahentium alter dolo usus fuerit. Quod si alius a contrahentibus dolum adhibuerit, coinmuniter tradunt id nihil contractus firmitatioiscere : sed , qui dolo usus est , iniuriam
Horum omnium sententiam ipse minime probo, explosaque distinctione doli, qui contractui caussam dedit , vel non dedit: quem contrahentium alter , vel alius a contrahemtibus adhibuit , ita distinguendum puto: aut
106쪽
dolus substantiam spectat contractus; & contractum irritum reddit , seu ab uno ex comtrahentibus , seu ab alio fuerit adhibitus et aut substantiam minime spectat contractus , & , si vel maxime contractui caussam dede Iit , eoque unus ex contrahentibus usus fuerit ; te contractus naturaliter valet , dolum Vero Oportet emendari & ab eo , qui dolum adhibuit , quatenus suo dolo alteri damnum dedit , ic ab eo , qui alieno dolo lucrum reportavit , quatenus lucro auctus est , seu quatenus factus est locupletior . Etenim in dolo malo duo spectantur Semalitia decipientis , bc error decepti . Μalitia decipientis , quamvis eum ad iniuriam emendandam obliget; tamen contractum nullo modo potest infirmare , quum non minuat, sed potius augeat consensum decipientis . Error vero decepti, nisi is sit, qui ad substantiam pertineat contractus , quique ab omni contractu consensum excludat , illum vitiare non potest , potissimum , si in caussa contrahendi alterius dolo fuerit erratum, ut capite secundo demonstravimus . His duo addi possunt, quae ob errorem aeque, ac ob dolum in caussa contrahendi, contractum
107쪽
L1BER II. CAPUT VI. 3ractum irritum non fieri ostendunt. Alterum, quod quemadmodum , qui peccat errore falsis, aut alieno dolo deceptus in caussa peccandi , alias non peccaturus; non ea re mi nus peccat: ita, qui contrahit vel proprio errore lapsus , vel alieno dolo circumventus in caussa contrahendi , alias non contractu rus ; non idcirco minus contraxisse dici potest, aut contractum ratum non esse . Alterum , quod uti, qui in causia contrahendi de re futura errore labitur , aut dolo decipitur, non ideo contractum nullum dicere potest ;ita dc , qui de re praeterita: quum nulla solida ratio reddi possit , cur in uno magis .
quam in altero casu contractus irritus sit pronunciandus . Ut ecce : quis rem vendit habita side de pretio seu errore lapsus , seu dolo deceptus : si ei constituta die pecunia non fuerit soluta , non ea re venditio irrita fiet aut dominium ad emtorem non erit translatum . Aut quis rem donat et , a quo gran dem remunerationem sperat, vel a quo sibi fuerat promissa , si eam non obtineat ; non ideo donatio irrita erit , aut dominium rei in accipientem non erit translatum . Ita, qui fundum vendit ei, cui se testamento damna
108쪽
tum Vendere putat : aut donat ei, a quo se absente negotia curata credit , seu id proprio errore lapsus, seu alieno dolo deceptus existimet ; non idcirco venditio , aut dona tio rata non est, aut dominium in accipientem non transfertur . Quinam vero sit dolus , qui substantiam spectat contractus, seu quinam sit error , in quem contrahentium alter dolo inductus contractum nullum dicere queat , quod de substantia rei erraverit , ex iis, quae capite secundo huius libri dicta sunt , satis intelligi potest.
At occurritur nobis a Gundlingio Ioeila. Dolus duo continet & decepti errorem , Mdecipientis malitiam : utrumque hoc , quod acti est, infirmat. Nam error consensum decepti removet, ut, qui errat, nec contrahat, nec peccet , nec adquirat , nec obligetur , nec laudandus , nec vituperandus sit . Μalitia vero decipienti omne ius adimit , quum malitiae , ic fraudi nulla lex faveat, ut decipiens iure accipiendi destitutus nihil adquirere possit, nec dominium rei traditae, nec obligationem decepti . Sed facilis responsio est : error enim consensum decepti excludit, quum de substantia rei. erratum est, quo casu p
109쪽
su , qui errat , neque contrahit, neque peccat : non , quum de adjunctis , vel de caussa
contrahendi, vel peccandi. Quod tali exemplo potest declarari: si quis hominem occide rit , quem feram bestiam putavit , seu errore lapsus , seu dolo deceptus; non peccat: si quidem error iustus sit, quum is error ad rei 1 ubstantiam pertineat , hoc est ad iniustam hominis necem, in quo sita est homicidii natura. Αt, si quis hominem necuerit, quod ab eo sibi gravem iniuriam illatam credidit , quae non fuerit , seu errore lapsus , seu dolo deceptus , alioqui eum minime imteremturus ; homicidii reus est: quoniam eiusmodi error ad substantiam rei non rese tur , seu ad injustam hominis necem . Nec iuvat dicere , si nossem nullam ab eo mihi illatam iniuriam, non occidissem. At occidisti tamen : satis est enim , ut de homicidio tenearis , iniustam hominis necem admissi e . Ita, si quis Stichum pro Pamphilo , plumbum pro argento , aut virginem pro puero errore lapsus , aut dolo deceptus emat ; emtio non erit , quod is error substantiam contractus respicit. Contra emtiovalebit , si quis errans , aut deceptus crediderit
110쪽
derit se testamento damnatum emere , aut rem sibi esse necessariam , quae non erat τquoniam hujusmodi error venditionis contractui non cohaeret.
Qtiod autem dicitur malitiam omne ius fraudatori adimere , qui dolum adhibet , iure accipiendi excidere ; id quidem, si eo sensu accipiatur , quod fraudator id , quod ex fraude consequitur , honeste acquirere ,& accipere non possit ; verum quidem est et sed nihil nostrae sententiae officit . Sin Vero ita intelligatur , quasi is , qui dolo usus est, incapax ea re fiat dominii , obligationisque adquirendae; id plane falsum est : quum nulla lex fraudatorem hominum societate excludat . Et sane , si ideo dicamus fraudatorem adquirere non posse, & contractum irritum esse , quod ius non habeat per fraudem acquirendi; consequitur omnem contractum, quo iniuriae infertur alteri , ratum non esse ;quum nemini ius sit alteri iniuriam inferre :immo bc omne factum iniquum nullum esse,
veluti injustam iudicis sententiam , iniquam
honorum , munerumque tributionem , electionemque eorum, qui ad publica ossicia v