De Restutitionibus in Integrum

발행: 1783년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

L. IO. C. eod. his Verbis r Dolus emtoris qualitate facti , non quantitate pretii aestimatur; quem si fuerit intercusse probatum , nota adversus eum , in quem dominium transulit, rei vindieatio venditori , sed contra illum , cum quo contraxerat , in integrum restitutio com

petit . Ea constitutio apertissime nos docet contractus bonae fidei, quibus dolus caussam dedit, irritos non esse : quoniam, si essent, neque vindicatio rei alienatae adversus possessorem venditori esset deneganda, neque in integrum restitutio eidem esset tribuenda. Atinque haec est in integrum restitutio civilis , ' quam meminimus in prolemmenis, & quam raro in integrum restitutionis nomine denotari monuimus, quod iure praetorio non detur iis , qui iure civili omne ius situm amr

sere.

Tria iuris loca communi errori occasionem dedere. Unus est L. O eleganter 7. pr. D.de docmal. . In ea Ulpianus , quum ex sententi

Pomponii docuisset de dolo actionem dari , quum alia actio non est , ita subdit : Nis

122쪽

Az8. DE REsTITUT. IN INTEGRUM

Oendidie eum peeulio dandam in manumsigum dodolo actionem: hoc enim sic aeeipimus careradoclo emtorem , ut ex emto teneri non poste 3

aut nullam esse venditionem , si in hoe ipso , ut υenderet eircumscriptus es . Quam legem ita scriptores omnes interpretati sunt , ut si dolo servi dominus circumscriptus esset , ut venderet , venditio rata non esset . sin , ut minoris venderet , vel Venderet cum pec Iio , de dolo actio tribueretur. Unde generalem regulam finxerunt, quum dolus contractui bonae fidei caussam dedit, ratum nota esse : quum in contractum incidit , contractum valere, sed actione ex contractu ini riam corrigi. Sed hunc locum mendosum esse quum lectionum varietas arguit , nam Florentina , Norica , ac vulgata discrepant teste Duareno ad tit. D. de do mal. cap. I. tum etiam

corruptus sensus . Nam quid attinebat irritum contractum monere , quum venditor in hoc ipso , ut venderet circumscriptus est , quandoquidem eo in loco non tractat de sirmitate contractus: sed de concursu actionum,

an scilicet actio de dolo dari possit , quum lia actio est . Praeterea iurisconsultus pro-

123쪽

ponit dominum consilio servi circumventum; quo casu , si venditionem nullam dicamus , ubi in hoc ipso , ut venderet , circumscri- .ptus est ; affirmabimus dolum extranei, qui

contractui caussam dedit , illum infirmare, quod naturalibus , & civilibus regulis plane

repugnat. Quare ipse pro aut legendum eo licio haut , adspirationemque exceptorum in curia excidisse: haut vero, & haud prom,1cue usi sunt Latini pro non , ut monet Quinctilianus lib. I. Disse. oran immo Vict rinus docet scribendum esse haud , ubi se

quens vocabulum incipit a vocali : haut vero , ubi incipit a consonante . Sensus igitur legis est regulae ab Ulpiano propositae, actionem de dolo non dari, nisi quum alia actio non est , non adversari, quod scribit Iulianus , ubi minor vigintiquinque annis consilio servi circumscriptus eum vendidit cum peculio, & emtor manumist, de dolo acti nem adversus manumissum dari : quoniam domino servi vindicatio non est , nam , si

vel maxime in .hoc circumscriptus sit , ut manumitteret , venditio nulla non est : nec restitutio in integrum competit , quod adversias manumissionem minor non restituitur;

124쪽

sao DE REsTITU . IM INTEGRUM neque ex vendito adversicis emtorem agere potest , quoniam non dolo emtor is , sed servi

fuerit circum Uentus.

Reliqua sunt duo iurisconsultorum responsi , quae communem opinionem iuvare videntur , unum Ulpiani in L. in eauis, I 6. f. I. D. de min. his verbis : Item relatum eis apud Labeonem , si minor circumscriptus δε-

cietarem coierit , vel etiam donationis caussa , nullam tis scietatem , nec inter majores

quidem : alterum Pauli, , qui in L. a. f. 3. D. pro Meso ita scribit . Soeiotas , si dolo malo , aut fraudandi caussa coita , ipso jura nullius momenti es , quia fdes bona contra ria os fraudi , O dolo . Verum, ut taceam huiusmodi iurisconsultorum responsa , non loqui de contractu , qui per rei traditi nem complementum acceperit , sed de societate, quae in nudis conventionis finibus si terit, quam irritam pronunciare licet, quoniam in irritum , ut m dicam , recidere debet ; unde merito effectu spectato irrita dicitur . Ut hoc , inquam , taceam , in his iuris locis non agitur de dolo, qui contrahe dae societati caussam dedit , sed de dolo in contrahenda societate adhibito, quo contrahentatium

125쪽

Lia ER II. CAPUT VII. saettium alter contra bonam fidem fraudaretur, seu de pactis , quibus sociorum alter contra bonam fidem laeditur ; quae utpote legibus reprobata nullius momenti sunt . Idque indicat Ulpianus , quum ait societatem , quam quis circumscriptus , aut donationis caussa contrahit, ratam non esse, quasi diceret M pacta, quibus quis fraudatur, & pactum donationis, societatem irritam reddere: δc Paulus , quum inquit societatem dolo malo, aut fraudandi causia coitam nullius momenti esse, scilicet societatem dolo malo coitam , hoc est, ut alter ex contrahentibus fraudetur , ratam non esse . Et sane , quid oportebat Ulpianum in d. L. 16. f. i. id de sola soci

tale monere , minorem in integrum non restitui , ubi dolo malo societatem coierit , quod ea nullius momenti sit 8 si generatim verum esset contractus bonae fidei , quibus dolus malus caussam dedisset , nullos esse :potius diaeisset, si minor dolo ad contrahendum fuerit inductus , in bonae fidei iudiciis

non esse restituendum , quum ii contractus rati non sint. Quum igitur docuerimus contractus seu

bonae fidei, seu stricti iuris ob dolum irritos

126쪽

s32 DE REsTIT . IN INTEGRUM non esse, nisi contrahentium alter in errorem fuerit inductus, qui negotii substantiam spectat; sequitur , ut videamus , qua ratione iure civili injuria fuerit emendata in contractibus dolo initis , δc quid intercesserit discriminis inter contractus bonae fidei, & stricti iuris. Sed antea oportet explicare, quaenam bonae fidei, quaenam stricti iuris apud veteres fuerint negotia: id enim a nostris interpretibus satis explicatum non est . vulgo putant actiones bonae fidei fuisse has, ex emto, vendito, locato , conducto , nοgotiorum gestorum , mandati, depositi, pro socio , tutelae , pignoratiliam, famili se erciscundae , praescriptis verbis de aestimato , & ex perin latione , petitionem hereditatis, & actionem ex stipitiatu pro dote: ceteras stricti juris fuisse docent. Idque tradi putant in s. actionum 28. O f. fuerat 29. In sit. de action. Sed ipse sequutus Iustum Enningium Boeti merum

in tractat. de action. feci. I. cap. S. 6. I 2.

O sq. stricti iuris fuisse autumo solos contractus iuris civilis, qui ex sollemnitate verborum substantiam capiebant : reliqua negotia omnia bonae fidei fuisse, seu contractus essetu re initi, seu 1blo consensu, seu co

127쪽

LIBERII. CAP υτ UIL ssa tractus innominati, seu quasi contractus , quoniam ex his naturalis obligatio oriebatur. Quanquam autem negotia omnia , in quibus naturalis obligatio vertebatur, bonae fidei essent; tamen proprie, Sc κατ' bonae si dei ea dicebantur, in quibus, quum dolus ,δc fraus intervenire posset, eum abesse Opor tebat , si intervenisset, necesse erat emendam ri ; quae iudicia inrcus Tullius lib. s. de me. Deor. cap. so. de mala me appellat: Inde, inquit, tot judicia de Ide mala , tutelae mandati pro Iorio , suetae , reliqua , quae ex

emto, aut vendito, eonducto, aut locato contra

Id m sunt. Atque haec illa sunt quae in

28. O 29. rasit. de action. enumerantur, M.

strictiori acceptione actiones bonae fidei dicuntur , quoniam per eas, si quid contra Ddem factum sit, ex fide bona corrigitur.

I inc intelligi potest olim stricti iuris suis.

1e contractum nominum , stipulationem , Mquae per stipulationem fiebant, delegationem, novationem, bc sideiussionem : item liberti iusiurandum : dc ante Theodosianam constitutionem dotis dictionem ; uti ante legem Iustiniani donationem , quae nonnisi stipulatione, aut mancipatione fiebat: bc fortasse

128쪽

lcgata, antequam formulae in iis essent subita. tae, bc fideicommissis essent exaequata. Iust, niani vero aetate sola stipulatio stricti iuris fuit, quod in ea sola obligatio ex verborum sollemnitate oriretur . Sed quum hodie ne veterem quidera stipulationem habeamus , nullaque sint negotia, quae ex sollemnitate verborum substantiam capiant ; nulli sunt Contractus, nullae actiones , nullaque iudicia stricti iuris, sed omnia bonae fidei sunt, ut rectissime docet idem Boetimerus d. feci. I. qq. 6 45. His ita expositis ad formam corrigendae iniuriae in contractibus dolo illatae iure civili proditam veniamus. Et initio quidem apud Veteres Romanos non videtur licuisse de dolo queri, quam nulla fuerit prodita actio , qua dolus in negotiis gerendis adhibitus emendaretur ; nisi quod ex legibus duodecim tabularum tutorem, qui dolo malo gereret, licuerit accusare . Ejusque rei ratio ea fuisse

videtur , ut lites quoad fieri poterat , reciderentur : bc quod, qui se dolo deceptum diceret de se magis, quam de alio queri d heret . Ad rem Plautus in Rudente actu q.

129쪽

. In aetate hominum plurimae Fiunt transennae, ubi decipiuntur dolis . Atque aedemi in eas plerumque esca impa

nitur .

Quam si quis avidus poscat escam avariter, Deeipitur in transenna avaritia sua . Ille, qui consulte, doc te, atque asute co-vel , Diutine ei uti bene Iieest partum bene.

Deinde lex Laetoria, seu Lectoria consequuta, qua circumscriptio adolescentium coercita A est , permissumque adolescentibus doludeceptis iniuriae emendationem postulare. Denique iurisconsulti rationem inVenere, qua dolus in omnibus contractibus bona, sidet

emendaretur : etenim saepissime in contrahendo cavebant dolum malum abesse. Quare Ambrosius lib. a. de Q. eap. IO. stribit: Qtiid loquar de contractibus caeteris, ac maxime de coemtione praediorum , vel transactionibus, atque pactis , nonne honestatis formul e sunt δε-lum malum abesse ' Et, si id cautum non suis. set, tradebant adhuc dolum esse emendandum: quoniam ex iis negotiis naturalis oriebatur obligatio : natura Vero non patitur unum al

terum dolo decipere, & si dolo deceperit,

130쪽

iniuriam emendendam praecipit; quare in huiusmodi negotiis, quae ex bono, , aequo erant diiudicanda, adhuc, si nil conventum, de doloqueri , dc iniuriae emendationem postulare quem posse docuerunt. Ad rem Proculus in L sfundum 68 g. I. D. de cone. emt. Fere aliqui solent ea Derba adjieere dolus malus a DeuL-

rore aberit; qui etiam , si adjectum nou es , abesse debet. Hinc Μ. Tullius lib. s. de in.ωρ. I 5. scribit. Atque ise dolus malus etiam Iegibus erat vindieatus, ut in tutela XII. tabulis, O eireumferiptio adole sentium lege Laetoria: O sine lege judieiis in quibus additur ex fide bona . Reliquorum autem judiciorum Hec verba maxime exeellunt, in arbitrio rei uxori.e , melius aequius, in sidueia , ut inter bonos bene agiter oportet. Quo in loco, quum inquit dolum in iudiciis bonae fidei sita legibus fuisse vindicatum, id significat ex pr

dentum interpretatione emendandi doli rationem fuisse inductam; uti quum eap. I 6. scribit iure civili sancitum esse, ut vendendis praediis vitia etiam dicerentur , quae nota essent venditori; iuris civilis nomine prudentum interpretationem denotat, ut is paulo

post explicat, scribens a iurisconsultis etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION