De Restutitionibus in Integrum

발행: 1783년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

L 1 s a R iI. CAPu et II1. ,''si , quum putarem Sticho libertatem relictam, si Titio decem daret , pro eo decem Titio

dederim, tum testamentum non Valere comperiatur , potero solutam pecuniam hac actione condicere L. dominus 5s. D. de eondidi.

indeb. Eademque hac actione repetitur , quod datum est, ubi in caussa dandi dissensum fuit L. γι ego I 8. ρ/. O g. I. D. de reb. ere f. Et denique, si quis per errorem, quod non debebat , solverit, solutam pecuniam condictione indebiti repetet , quae species est condictionis sine caussa L. 1. O L. indebiti 15. Oriasim D. de cond. indeb. Hinc si1 putans te me absente mea negotia

curasse , spoponderim , non dubitaverim adfirmare, posse te petentem doli mali exceptione submoveri , si alias non fuissem promissurus ; idque confirmari potest ex eo , quod in simili Papinianus docet in L. quum tale 72. g. 6. D. de cond. O demons. de eo , cui ex falsa caussa legatum est . Cui te illud consentaneum est , ut, si heres legatum ex falsa causia relictum solverit, possit condictione sine caussa repetere , si ostenderit te statorem alias non fuisse legaturum : & pariteris , qui ideo cui donavit, tradidit , quod S a pu

72쪽

putavit sua negotia ab eo adiuta , condiistione sine caussa repetat, quod dedit , si probaverit alioqui non fuisse donaturum ; idque ex generali regula , quam Ulpianus tradit in

L. si non fortem 26. g. 7. D. de eonae indebis perpetuam exceptionem condictionem sine caussa parere. Quare nescio , quid in mentem venerit Donelio , qui XXI. comm. 5. docet, quodcunque quamvis iusto errore amiserimus , iure civili recipere non posse ; ideoque seu quid promiserimus, nullam nobis esse exceptionem, qua actorem repellamus : seu quid dederimus, nullam esse actionem , qua id condicamus ; nisi quid indebitum eY errore solverimus, quod indebiti condictione possumus repetere. Quum ex iis quae hactenus dicta sunt, satis constet, ubi in caussa contrahendi erravimus, si is error nobis damnum, alteri emolumentum si allaturus , & re integra praesto esse doli mali exceptionem , Mimpleto contractu condictionem sine caussa .

Quibus & illud addi potest, quod scribit Ul

pianus in L L.26. s. 7. D. de eonae in s. Te stator, qui fundum emerat , damnaverat ii redem venditorem nexu venditi liberare : ve

ditor id ignorans fundum heredi tradidit, M

73쪽

LIBER II. Capuet ΙIL pretium accepit ; iurisconsultus docet posse

venditorem reddito pretio fundum condicere. Nec Donellum iuvat , quod tradit Paulus in L. in L mina 65. f. a. D. de cond. in-deb. scribens. Id quoque, quo ob eaesiam da-τur , Puta quod negotia mea adjuta ab eo putavi , licet non si factum , quia donare volui, quamvιs falso mihi persuaserim , repeti non pose. Nam hoc accipiendum, modo non ostendatur me alias non fuisse donaturum, quod fortasse ea verba indicant , quia donare voltii : sic quoque saepissime traditum est, quod ex falsa caussa legatum est, deberi, ut in L. demonstratio I p. a. D. de eonae o demons. semper tamen intelligendum est , nisi probetur testatorem alias non fuisse legaturum. Caeterum multum interest , quis ex salsa caussa necessaria , an voluntaria quid dederit , promiseritve . Nam , qui ex falsa caussa necessaria quid dedit , promisitve, puta, quod se debere credebat ; ei semper praesto est condictio sine caussa , vel doli mali exceptio: nec alia ab eo probatio exigitur , quam fabsam esse caussam , cur dedit , promisitve equum alias non censeatur daturus promissurusve . At qui ex falsa caussa voluntaria , 5 4 --

74쪽

e8o Dκ κxsTtetur. IN I Nix RUMVeluti ex donatione, vel legato quid dedie promisitque ; non. aliter eYceptione , vel condictione utetur, quam si ostenderit alias non

fuisse daturum , vel promissurum : quunt ali qui , adhuc si hanc caussam falsam novisset, potuisset dare , vel promittere . Atque id in cauisa est , cur veteres iurisconsulti de falsa

causia voluntaria tractantes simpliciter ad fit ment legatum , aut donationem ex falsa caus si valere; quod perperam a Donello acceptum eum in superiorem errorem induxit .

Quumque condictio sine caussa , cuius specie; est condictio indebiti , ex ea iuris regula proficiscatur, neminem locupletari posise cum aliena iactura , ut docet Pomponius in L. nam hoe I . Paulus in L. indebit; I5. D. de eond. indeb. hine sit , ut is , qui eg falsa causis quid per errorem accepit , quatenus locupletior factus est , teneatur ;ideoque fructus quidem , M accessiones restituat d. L. I s. pr. O L. in sumina 65. g. 5. D. de eond. india. de iis vero , quae adversario deperierunt , quae suo ipsius lucro minime cesserunt, non teneatur. Ut ecce quis per errorem ex falsa caussa servum accepit, & eum

vili vendidit , vel manumisit ; non quanti

75쪽

ti vendidit , vel quanti operarum nomine consequutus est : similiter, si tibi habitationem domus eκ falsa caussa concessi , non quanti eam locare potui , sed quanti tu eras conducturus , mihi solvere debebis d. L. 65.

Quae autem de contractibus, & legatis dicta sunt , ea testamentis quoque , atque he redum institutionibus aptanda sunt; ideoque, si quis quem eX falsa caussa per errorem instituerit, quem alioqui non erat instituturus; error erit corrigendus , ut si quidem is , ad quem ea hereditas pertineret, in possessione sit , queat institutum hereditatem petentem exceptione doli mali repellere: sin institutus

in possessione fuerit, is , ad quem ea hereditas pertineret , possit vel condietione sine caussa , vel potius utili hereditatis petitione , he

reditatem instituto auferre . Hinc Paulus in

L. vlt. D. de here f. insit. refert , quum Pactumeius Androsthenes Pactumei a m Μagnam filiam Paetumeti Μagni heredem ex asie instituisset: bc Paetumeio Μagno occiso , rumoreque perlato , quasi filia quoque eius, de functa esset, testamentum mutassex , Νο- sum

76쪽

vium Rufum instituisset heredem; Antoninum imperatorem decrevisse hereditatem ad Μagnam pertinere : sed legata ex posteriore te stamento deber1 . Et Gordianus imperator in L. 4. C. de hereae ins. secundum Severi , Antonini placita hereditatem ei auferendam pronunciavit , qui quasi filius fuerat institutus , quum subdititius esset; quo in loco roauferendam perperam Cuiacius in rem m. ad d. iit. c. interpretatur auferendam a fisco :quum constet non fiscum, sed eum , ad quem hereditas pertineret , auferendae hereditatis ius habere , ut in simili specie de filio sup-- posito herede instituto nos docet Papinianus

Atque, ubi In caussa contrahendi, aliusve negotii gerendi erratum est , generatim statuo & naturali, es civili iure errorem esse corrigendum , quando scilicet, quod erranti deperiit, alterius lucro cesiit : idque seu iustus , & probabilis sit error , seu non sit : leseu facti , seu iuris : nam non magis licet eum laedere , aut cum ejus iactura locuplet

ri , qui iniustum , ic supinum admittit er-xorem , quam , qui iustum, bc probabilem t

77쪽

L1κκκ ih. CAput III. fissnec magis cum eius iactura locupletari , qui in iure, quani, qui in facto errat. Ad rem Paulus in L. 7. D. de Jur. O fact. ign. Iuris

ignorantia non prodes ad tisrere volentἱbus , suum vero petentibus non noeet . Hoc eth, ubi

quod ii eae iuris ignorantia amiserunt , id alterius lucro cessit , penes quem sine caussa est . Hinc Ulpianus in L. t. 3. I. D. de cond. lnd. generalem tradit regulam, ubi quid indebitum ex errore fuerit solutum , condici posse , sine ulla differentia , error iustus, an iniustus, facti, an iuris fuerit . Et Pomponius in L. 14. sc Paulus in L. 15. D. eodis ex naturali sequitate indebiti condictionem

repetunt, nempe ex ea naturali regula neminem cum alterius iactura locupletari ponse . Ad haec Pomponius in L. sed O si maputein au . pr. D. eod. condictionem ei conce

dit, qui solvit putans se promisisse , quum non promiserit , quae ignorantia probabilis non est , quum sit facti proprii : δc Ulpianus in L. si is quἱ ag. D. d. tit. docet eum squi exceptione perpetua defendi peterat , si ignorans eam exceptionem sbi profuturam solverit, condicere posse . Idem tradit Papi

78쪽

nianus in L. Idejusor. 53. D. eod. & Iulianus in L. is eui s . D. eod. Quibus in locis de iuris ignorantia agi manifestum est. Nec dissimilem speciem tractat idem Iulianus in L. qui se debere p. pr. D. L cond. cauis . dat de eo , qui ignorans se doli mali eYceptionatutum iussu mulieris pecuniam sponso dotis nomine promisit , cui nuptiis non sequutis repetitionem dari docet. Hinc nullo pacto adsentiri positam triumviris restauratae iurisprudentiae Culacio ad 7. N. do jur. O fari . ign. Donelio XLV.

v. s. quos sequitur NoOdtius ad L tit. decond. indeb. nempe iis , qui iuris errore indebitum solverunt, repetitionem denegari et quoniam eiusmodi error iustus non est , qui ius ignorant, magis stulti , quam ignorantes , vel errantes dici debeant L. 9. ult. D. de jur. O fari. Igm Nam , ut verum sit , qui ius ignorant, stultos esse, certe non magis stultos , quam sapientes laedere liceti Sane unus est iuris locus, qui huic sententiae favere Videtur , nempe L. 1 oi C. Je jur. O. fare ign. in qua Diocletianus , dc Μaximi nus his verbis Araphiae rescripsere r rum

79쪽

LI B R R. ΙΙ. CAPvet III. 28squis jus ignorans indebitam pecuniam solveri se sat repetitio : per ignorantiam facti tantum , repetitionem indebiti soluti. eompetere tibi , totum es Sed hanc constitutionem acci pere debemus in iis caussis , in quibus natu,

salis subest solvendi obligatio , vel saltem , ubi is , qui accipit, suum recipit , veluti siquis sblida legata , vel fideicommissa praestiterit et nam si ex errore facti id acciderit, Falcidite repetitio est: sin ex errore iuris non est. Et pari ratione, si pater pecuniam filio- familias creditam errore facti solverit, quininiam existimabat sibi creditam, aut filio suo iussu, repetet: sin ex errore iuris, quod sortasse putabat patrem pro filio in causia m tui esse obligatum , cessat repetitio . Idque conjicio ex eo , quod es L. IO. C. de jur. Ofari. ignor. non est generalis constitutio, sed speciale rescriptum in certi facti specie; quod ita interpretari convenit , ne Vel aperte narituralemξaequitatem laedat , vel ius constitu tum rescindat, bc superioribus legibus adversetur , potissimum regulae a Paulo propositae in b. L. 7. D. de jur. O facti ign. nempe iuris ignorantiam suum petentibus non noceri re Nam quae respondent i vel C acius, ju-ι ris

80쪽

vis ignorantiam non nocere et , qui indebitum solvit, quum nihil ei adimat , sed nec etiam prodesse , quum ei condictionem non tribuat; vel Donellus scribens eum , qui indebitum solvit, suum non petere, quod dominium solutione amiserit; adeo futilia sunt,

ut refelli non oporteat. At enim cur, ubi de vitiis rei, quae comparatur , erratum est, iustum errorem exigimus et ubi vero de caussa contrahendi , adhuc injuitum admittimus ' Aio iure quidem naturali, si vel maxime ob iniustum err rem quid unus amisit, quod alteri quaesitum

est, errorem esse corrigendum , ne quis locupletetur cum aliena iactura , neve itustos magis , quam sapientes laedamus . Sed iure civili, ne in infinita vitiorum varietate infinita oriretur litium multitudo , necesse fuit& vitia, ob quae agi posset definiri: bc acrionem non nisi ob tu iam errorem dari; potissimum, quia in pretio naturaliter licet contrahentibus se circumvenire: M, qui non iustum errorem allegat, censetur vitia rei nosse , bc sprevisse . Nam si quis servum , aut iumentum oculis effossis per errorem emisse queratur, oudiendus non est , quum censea

SEARCH

MENU NAVIGATION