장음표시 사용
111쪽
- Lia κR IL CAPUT Q. Arrinittere. Quod ad humanam societatem perturbandam cum primis facit. Ex his , quae dicta sunt , facile est sormam emendandi doli mali iure naturali praescriptam intelligere. Etenim, si ob dolum negotium irritum sit , forma emendandi doli erit , si nihil ex eo negotio exigatur , & , si quid fuerit praestitum , restituatur . Sin valeat , damna decepto sarciantur : eaque& , qui decepit, & qui ex alterius dolo adhuc bona fide lucrum reportavit, sarcire debet: ille quidem, quatenus damnum dedit: hic, quatenus lucrum sensit, seu quatenus locupletior factus est . Natura enim praecipit nemi nem laedere: id praeceptum violat, &, qui dolo malo alteri damnum infert; ideoque eum oportet illatum damnum reparare: bc, qui eNalieno dolo emolumentum capit , quoniam& accipiendo , bc retinendo alieoum , alterum laedit; idcirco hunc , quod recepit, bc
retinet, oportet restituere . Dicamus uno Verbo : naturali lege neminem laedere debemus: sc, qui alterum laesit, quatenus laesit, damna debet reficere , ne pergat laedere : qui dolo malo alteri damnum intulit, quatenus da num intulit, eatenus laesit , ideoque eatenus
112쪽
debet damna sarcire: qui vero ex alieno do-- Io lucrum sensit, quatenus locupletior factus est, alterum laedit, idcirco eatenus ad restitutionem obligatur . ne quodammodo doli Particeps fiat. Quod in caussa est, cur interdum doli actio adversus eum . ccommode tur , ad quem ex aliena jactura emolumen rum pervenit , ut capite octavo di*emus. Et, si quidem contrahentium alter alterun
dolo malo decepit, damna sarciet , dolumque emendabit , si ei , quem decepit , per mittat vel ab omni contractu discedere , vuliniuriae emendationem petere ; veluti si quis dolo malo xem vitiosam vendidit , permittendum est emtori vel ab emtione recedere: vel quanti minoris emisset, si rei vitium n Nissex , petere . Non enim venditor dicere potest separatum reddere, quod amplius prς-tii nomine accepit, aut rem venditori adhuς vitiosam eidem usui , ad quem comparata est , emtori futuram : quoniam is respondebit , si vitium nosset, non fuisse emturum. Ita plerumque : nam int*rtam ipsa naturalis aequitas suadet ab omni sontractu ob dolum malum non esse recedendum: fac enim dolomeso venditorem minori pondere, aut me
113쪽
Lrana II. Carur VI. ssura usum, aut plus legitimo pretio accepisse ; dolum emendabit repleto, quod iusto ponderi , aut mensurae deest, restitutove , quod plus iusto pretio accepit. Praeterea , ubi d Ceptus mavult contra tui stare , injuriam corrigi desiderat , puta , quum rem vitiosam emerit, quod pluris emit, sibi reddi; id ex decipientis voluntate faciendum est , cui Permitti oportet, si malit, a contractu discedere , modo nihil aliud impediat : etenim, ut fraudator dolum emendet , satis est d ceptum indemnem facere: &, si decepto pro
arbitrio permittamus iniuriae emendationem
postulare; dum huic consulimus, facile illi
injuriam facimus. Et quoniam is , qui ab altero contrahente
deceptus est, potest vel a contractu recedem , vel postulare injuriae emendationem ; hinc fit, ut si contractus nondum sit impletus , queat illum irritum reddere : sin fuerit impletus , possit eius rescissionem postulare, nempe restitutionem ejus , quod dedit , reddito eo , quod accepit, quae naturalis est in int grum restitutio. Non igitur contractus dolo malo initus, naturaliter irritus est , sed potest ab eo, qui deceptus est , infirmari , ic
114쪽
rescindi . Eiusque rei insignis effectus est ,
ubi contractus fuerit impletus: nam, si contractus irritus esset, decepto naturalis danda esset adversus quemvis possestarem rei alienatae vindicatio. Quod, si alius a contrahentibus fraude usus fuerit, quo contrahentium alter lucrum sine dolo, alter damnum senserit ; fraudator ad libellam damna debet decepto sarcire : is , . qui lucro auctus est, quatenus auctus est , tenetur, ne cum aliena iactura locupletetur ;nisi malit, ab omni contractu discedere, quod ei omnino permittendum est . Idemque obtinet , si fraudator, dum alium decipere vult, se ipse decipiat , quo alter lucrum faciat :quoniam hic, quatenus to pletior factus est, debet damna fraudatori reparare, nisi malit
ab omni contractu recedere : quum lex na turae neminem sinat cum alterius vel fraudatoris damno locupletari Explodenda est enim impia opinio Ioannis Barbeyracii in xotis Gallieis ad mones de O. H. O C. lib. I. cap. 9. f. I S. existimantis doloso , si se ipse deceperit, non oportere damna repam.
De iuratis contractibus, conventionibusque dola
115쪽
aer EsR II. CAPUT VII. auri dolo malo initis eadem omnino praeceptio est. Nam , ut saepe dictum est , quum iusiurandum novam obligationem non inducat , sed Conventione partam religione confirmet; co tractus , conventionisque naturam , & ius sequitur. Itaque si contractus , vel conventio ob dolum irrita sit; & iusiurandum irritum erit. Si valeat , sed deceptus velit illam infirmare , vel rescindere ; adhuc iuratam poterit . Denique, si iniuriae emendationem obdolum malit petere, quominus id faciat, sa cramentum impedimento non est : non enim
Deus fraudatori favet, sod iustitiae. CAPUT. VII.
formis emendandi doli mali in negotiis gerendis adhibiti jure civili .
EXposita doli mali naturali emendandi
forma ad civilem veniamus exposituri, quatenus iure civili dolus malus contractibus obsit, .c qua ratione sit emendandus. Et communiter interpretes , seu veteres, seu recentiores , Sc eruditiores discrimen faciunt inter
116쪽
si dolus eis caussam dederit, dc olim suisse,N hodie irritos ess. docent : si in eos incuderit, actione ex eodem contractu iniuriam, bc captionem corrigi. Contractus vero stricti iuris , seu dolus illis caussam dederit , seu in eos inciderit, iure civili valere di sed iure praetorio doli actionem decepto accommodari , ut vel contractus rescindatur , HI
illata iniuria emendetur . Ita post Accursium,& Bariolum Culacius , dc Duarenus ad L. O elegiaeer 7. D. de dol. Mai. dc Donellus XII. comm. 7. Unus Gerardus Noodtius dis
muni opinione dissentit generatim existimans bonae fidei conixactus ob dolum malum infirmari nullo discrimine , dolus iis caussam dederit, an in eos inciderit: quum nihil tam bonae sidei contrarum sit, quam fraus ,
dolus maluS. Sed ego hanc communem interpretum sententiam probare nullo modo possum, muli que minus Noodtianam adsertionem . Quam.
ab eis , qui hactenus de dolo malo scripserunt , divortium facio , atque aio . inspiciendum esse , qualis sit dolus, qui in contractum inciderit, nulla disserentia facienda,
117쪽
LI AER II. CAPuτ HL aras honae fidei sit , an iuris. Et, si dolus
contractus 1 ubstantiam spectet , hoc est dolus alterum ex contrahentibus in eum errorem induxerit , ut contractui consensisse non existimetur, quod de iis quae ad contractus substintiani referuntur , erraverit si cundum ςas regulas , quas capite secundo , Scxertio tradidimus; puto contractum nullius momenti esse, seu bonae fidei sit, seu stricti i ris. Sin minus, potissimum si dolus contrahendi causi am spectaverit ; contr3ctum seu stricti juris, seu fidei valere t injuriam
vero oportere emendari . In ea emendand
aliquid discriminis esse inter contractus bonίς fidei, & stricti iuris , quum in illis iure civili , in his praetorio corrigatur, ut moX di-
La sententia non modo rationi , & natu-xali aequitati contentanea est , ut iis, quae superioribus capitibus disputata sunt, satis intelligi:ur: sed etiam iuri Romano plane congruit. Nam primo, ubi de contractus firmitatu disputatum est, nunquam aut veteres iuristonsulti, ut Rum ni imperatores differentiam iecere inter contractus bonae fidei, bc stricti juris seu de eo ob errorem , seu ob dolum
118쪽
quaereretur ; ut eiusmodi distinctio contra ctuum bonae fidei, & stricti iuris, ut comme titia , ti temeraria ex hoc loco omnino erinplodenda sit . Deinde dolum , qui contractus substa tiam spectat , illum infirmare satis nos docet Pomponius in L. in omnibus 57. ILde O. O A. his verbis : In omnibus negotiis contrahendis,sve bonae fidei int,sive non,int, si error aliquis inter nit , ut aliud sentiat , Pata , qui emit, aut qui conducit , aliud, quo eum his eontrahit, nihil valet, quod acti sit. Generatim inquit iurisconsultus contractus tam
bonae fidei , quam strita iuris nullius momenti esse , quum error intervenit , qui eius substantiam respiciat, seu is error ex alieno dolo profectus sit, seu non . Immo multo magis , si ex alieno dolo Venerit. Dolum vero, qui ad substantiam referri nequit contractus , potissimum , qui caussam contrahendi respicit, contractum ipsum nequaquam infirmare, seu bonae fidei sit , sea non sit , plura ostendunt . Primum factum Τ. Claudii Centimali, qui quum aedes , quas in Coelio monte habebat, iussus esset demo' liri, quarum altitudo ossiceret auspiciis, dolo
119쪽
LI aER II. CAPUT VII. sas Io malo eas vendidit P. Calpurnio Lanario. Is , ubi eas iussu augurum demolitus est, T. Claudium arbitrio adegit , quidquid sibi dara
Deere oporteret ex fide bona . In eoque iudicio Μ. Cato sententiam dixit , quum in υenundando rem eam Iesisset, O non pronuaria visset , emtori damnum praesari oportere , ut resert Μ. Tullius lib. s. de Q. cap. 16. EX quo intelligimus neque Lanarium, neque Catonem emtionem , cui dolus malus caussam
Ad haec Ulpianus in L Iulianus I 3. g. I. q. g. O6.D. de act. emt.plura exempla proponit, in qui-
. bus dolus contractui caussam dedit, veluti si quis furem pro fido vendiderit, si de 1ervi artificio fuerit mentitus , si instrumenta , bc mancipia ex hereditate emtor subtraxerit, si ve ditor legata , & tributa , quae municipiis debebantur celaverit; atque in omnibus his casibus ex emto , aut vendito agi tradit ; quo nos docet contractum valere , sed iniuriani actione ex eodem contractu esse corrigendam. Idque manifestius tradit in L. ex emto II. 5. D. eod. quum docet eum, qui mulierem pro virgine vendidit , quum sciret emtorem Virginem quaerere, eum errare passus sit
120쪽
a 6 DE REsTITUT. IN INTEGRUM ex emto teneri ad resolvendam venditionem.
In quo loco constat de dolo avi, qui contra Rui caussam dedit: nam dolus malus non silum in eo est, qui fallendi caussa obscure loquitur , sed etiam in eo , qui insidioin dissimulat , ut scribit Florentinus in L. ea
quae si . f. 2. D. de eontrah. eme. Et nihilominus emtio irrita minime pronunciatur : sed ex emto agendum ad iniuriam contractu restita emendandam, Nam si emtio non Valeret , non ageretur ex emto , sed Eluta pecunia reddita ancilla condiceretur, ut in simili scribit Paulus in L. quum ab eo ΑΙ-
Denique id duobus Diocletiani,M Μaximiani
rescriptis confirmatur, quorum alterum est in L. 5. C. de rescinae vendit. In vo ita imperatores: Si dolo abersarii deceptam venditione is praedii te Delis pneses provinciae aditus anima Derterit , flens contrarium este dolum bo-
diis frit quae in hujusurodi contractibus maxime exigitar; ) rescindi venditionem Dbuit. Mquo loco intelligimus emtionem , cui dolus caussam dedit , valere, sed ex emto resci dit valere, inquam, quoniam, nisi valeret, re scindi non posset . Alterum luculentius in