De Restutitionibus in Integrum

발행: 1783년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

L I 8 κ R II. C A P υ T IV. 29γiudicis eis posse subveniri ; id ineptius est,

quam , ut mereatur refelli , ut recte notat Bachovius ad eum locum . De usucapibne vero , praescriptione longi temporis diserte id statuit Justinianus in L. ult. C. de praeseripi. long. temp. qui, quum in rebus soli decennium contra praesentes, Vicennium contra absentes praestituis et , bc definivisset , quinam praesentes , quinam ab

sentes habendi sint, subdit , nulla scientiss ,

vel ignorantia expectanda , ne altera dubitationis inextricabilis oriatur oeeaso . Et in L.

vlt. C. de usucap. transf. idem imperator ideo se motum profitetur ad amplianda usucapi num tempora, quoniam iniquum qrat brevi tempore dominos rebus suis excidere, ad quas , ut loquitur imperator , nullus eis reservabatur retrosus , quae O nescientibus dominis procedebant. Si igitur olim nescientibus dominis usucapio procedebat, nec ea imple, ta ad res amissas ullus eis reservabatur regressus ; quomodo dicemus hodie ampliatuus apionum tempore per in integrum restitutionem posse dominos res amissas repetere PId ipsum apud nos statutum videtur a

92쪽

Ferdinando I. Aragonio, qui in Prag. de praeser. restitutionem adversus praescriptionem ob ignorantiam denegat cavens, adhuc ob instru menta noviter reperta non esse concedendam , nisi doceatur iudeae ea instrumenta noviter esse reperta , eaque illam , cuius inter, erat , antea latuisse, deque ea re is , qui instrumenta exhibet, iuratus testetur . Atque id elegantissimum exemplum est in integrum restitutionis ob iustum errorem. Verum adversus temporales brevioris temporis praescriptiones facile ob iustissimam ignorantiae caussam in integrum restitutionem puto concedendam exemplo interdictorum, de quibus Ulpianus in L. semper I 5. g. 5.D. quod vi aut clam, nos docet, eatista cognita annuam exceptionem remittendam , hoc est magna , O jusa eausia ignorantiae interveniente. Quibus v6rbis illud significat interdicta adhuc post annum iusta ignorantiae causta cognita per in integrum restitutionem reddi posse . Nisi eae praescriptiones fuerint, adversus quas leges vetuerint subveniri , cuius modi est praescriptio quinquennii, ne de statu defunctorum quaeratur, praescriptio de a

dulterio , de iniuriis , M similes , adversus

93쪽

y L i η κ R II. C A P u T IV. 299 quas ne minoribus quidem subvenitur, ut1uperiori libro dictum est . Quod si iustissimus sit error , facile puto

in integrum restitutionem dari , adhuc adversiis usucapionem , longive temporis praescriptionem : nam ex Iuliano in L. ex hoe edicto 3. f. i. D. de eo per quem fact. erit, quomin. quis in jud. Isai. docemur , adversus eum, qui in ius vocatus in iudicio mInime stiterit , quod alieno dolo luerit impeditus , aestionem restituendam esse , si i terea rem usu ceperit, vel dies actionis exiebrit, saltem ubi is, qui dolo fecit , quominus sisteret, solvendo non est . Quo exem

plo illud probari potest , si quis alieno

dolo deceptus cum alio , quam oportebat , egerit, & interea dominium rei suae , vel actionem amiserit; restituendum esse , saltem ubi is, qui eum decepit, solvendo non est :generatim adfirmari, quando quis non alieno dolo , sed proprio errore deceptus fuerit, ei esse succurrendum , modo iustissimus fuerit error; veluti si quis cum scripto herede egit , bc deinde testamentum irritum pronunciatum est : nam non dubito adversus legitimum heredem ei actionem vel tempo

94쪽

soo DE RESTITUT. IN INTEGRUM

re peremtam esse restituendam . Atque huc

referri potest , quod scribit Ulpianus ii

& Iulianus in L. qui eum herede I 5. D. GO. O A. qui cum herede ejus egit , qui filium praeterierat , exceptione submotus fuerat, si non in ea cauisa sint tabulae tota menti , vi cantra eqs bonorum pGyesio duri possit ; omittente emancipato non inique restituendum, ut agat cum herede, hoc est, si vel maxime dies actionis exierit . Et pari ratione , si filius, postquam dies actionis exierit , bonorum possessionem Mnoverit, aio creditori actionem esse restituendam . Illud etiam hic merito videndum, utrum ob iustum errorem, iustamve ignorantiam in integrum restitutio adversus transactionem , vel rem iudicatam sit tribuenda , puta ob instrumenta noviter reperta , vel quod ex falsis instru mentis tetans actio inita , aut res iudicata dicatur. Et vulgo docent restitutionem dari, potissimum adversus rem iudicatam. Sed ipse differentiam facio inter transactionem , & rem iudicatam . Nam adversus transactionem nunquam maiores vigintiquinque annis restituendos aio : ω quidem ob instru

95쪽

LI 8 E R II. C A p 0 T Iv. serstrumenta noviter reperta transactionem bona fide initam non oportet rescindi, nisi dolo adversarii instrumenta fuerint subtracta , vel celata, quoniam tunc de dolo erit age dum . Id a Diocletiano , & Μaximiano cautum legitur in L. Ab praetextu i 9. C. de trans his verbis : Sub praetextu infimpetenti p0ὶ reperti , transadiionein bona sid itam rescindi jura non patiuηtur. Quod si ex falsis instrumentis adhuc sine adversarii dolo transactio facta sit , sine ulla in integrum restitutione transactionem licet retractare . Ita enim Leo,& Anthemius in L. si me falsis . C. eod. Si ex fulses infrumentis transadriqnes , vel pa Etiones initae fuerint , quamvis jusjurandum de his interpositum se ; etiam eiυiliter falso revelato eas retraritari praeeipimus . Eiusque rei

ratio est , quod in hac specie transactio ex falsa caussa inita esst; ea vero , quae ex falsa caussa fiunt , si nobis damnum , adversario lucrum afferant. 1unt corrigenda, ut superiori capite demonstratum est . Quare , si quid ex ea transactione prsestitum est , condictione sine caussa repetendum puto : si quid promissum , doli mali exceptione aditionem submovendam . In sileriori vero specie ex

96쪽

falsa causia dici nequit transactum : nam trans actiones omnes ob dubium litis ineuntur :dubium vero litis potissimum facit instrumentorum ignoratio. Quod ad rem vero iudicatam attinet, eam non licet aliquo colore retractare , quod eX falsis instrumentis dicta sit sententia, vel quod noviter instru menta sint reperta , ex quibus perperam iudicatum appareat : neque ea de causia licet maioribus vigintiquinque annis in integrum restitutionem impetrare ; nisi uno,& altero casu. Nam primo si iudex inopia probationum secundum eum iudicaverit, qui iuravit ; constitutionibus principum permittitur ex integro caussam agi, si quis nova instrumenta invenisse dicat, quibus solis usurus sit , ut tradit Caius in L. admonendi si . D. de jurejur. Deinde si res ex falsis testimoniis iudicata sit conspiratione adversariorum testibus pecunia corruptis, ex Hadriani rescripto caussam restituendam esse docemur et , qui falsis testimoniis adversarii dolo fuit oppressus L. Divus 33. D. de re jud. Et quod de falsis testimoniis constitutum est, idem omnino locum habere arbitror in salsis instr

mentis, si quidem quis dolo adversarii falsis

97쪽

LIEER II. CApuT IV. Ioainstrumentis suerit oppressus : quum huic in integrum testitutioni non testimo aiorum , aut instrumentorum falsitas, sed adversarii dolus locum faciat. Hinc .existimaverim , quamvis plerumque in integrum restitutio , quae ob iustum errorem postillatur , intra quadriennium petenda sit , quod ordinarium est in integrum restitutionis petendae tempus L. ult. C. de tem por. in integr. res. tamen , si adversius rem

iudicatam ideo restitutio postuletur , quod quis dolo adversarii falsis testimoniis dicat religionem iudicis fuisse circumventam , intra biennium iudicium esse suscipiendum , quum actioni de dolo , bc in integrum restitutioni ob eam caussam biennium sit iure

praestitutum L. ult. C. de do L mal. Consulite , quae capite octaVO dicemus.

CAPUT R

Dis doli mali uatura o variis generibus .

ALtera in integrum restitutionis caussa est dolus malus, de quo hoc loco dicendum . Polum a. dolando , hoc est laeden-

98쪽

do dici, & laesionem denotare tradit Donatus ad illud Terentii in Eunucho act. III.

Icen. 3..... Iam tum erat fuspieio

Dolo malo haee fieri omnia Dolus , inquiens , a laedendo dictus , hoe esa dolando, id es minuendo . Nam O δολος Griseis laeso dieitur , O dolones tela quaedam allida , O dolare fabris lignum ascia eaedere . Sed male : non enim dolus omnem laesionem denotat , sed tectam , specie utilitatis absconditam et neque dolare est laedere, minuere, aut ascia caedere, sed levigare, seu ligna complanare , ic levia , & plana reddere : dolabra non ascia est , sed fabrorum instrumentum , quo ligna complanantur, seu levigantur: doloves vero tela sunt , seu potius conti, in quibus latent tela , ut recte docet Servius VIII. AEneid. Nec verius

videtur , quod quibusdam placet , dolum a deludendo , vel a dolendo dici , quod alios

deludat, vel eis doleat, hae enim bellae ab lusiones sunt. Potius dixerim dolum a Graeco δολοι dici , quod amo του δελειν , inescare factum est ; quare dolus proprie est ham tae utilitatis objectio , seu alterius deceptio. alb

99쪽

La E E R II. CAPUT V. sos aliqua opposita utilitate, Vel voluptate. Quumque id fieri possit , vel ut nostra tueamur , aut aliis prosimus , cuiusmodi est dolus ,

quo adversus hostes utimur , aut quo pueris medemur dulci melle ora calicis illita : velut aliis noceamus , alienaque iactura locupletemur , qualis est dolus venditoris , qui rei , quae Venit , vitia celat, ut pluris vendat ; hinc duplicem dolum iurisconsulti distinguunt , bonum , & malum. Porro doli mali triplex apud veteres acceptio est . Nam primo dolus malus generatim sumitur pro delinquendi proposito, seu

consilio nocendi, seu, ut Graeci aiunt, πονη- ραγ-η προαιρεσι. Atque hoc sensu dici-rur vi bonorum raptorum non teneri , nisi eum , qui dolo malo rapuit L. a. D. de vibon. rape. & ex lege Cornelia non teneri nisi, qui dolo malo necem admisit L. I. & T. D. ad L. Cornel. sc quoque dicimus dolum malum in omni contrae ii praestari, nec conveniri posse, ne praestetur L. contractus 2S-D. de reg. Dr.

Deinde dolus malus accipi selet pro cer in iniuriae genere , quod in proprium delicti nomen non transi . Atque ita de dolo

100쪽

tenetur is , qui promissum ab alio animia occidit , quo debitor liberaretur, ic creditor suum amitteret L. arbitrio I 8. f. ult. αδε dol. mal. 9 is, qui ante aditam hereditatem rem legatam corrupit, quo legatum ii-teriret L. y eae legati us. D. de V. O. item is , qui testamenti tabulas apud se depositas delevit , induxitque , ne heres hereditatem adire , vel legatarii legata petere possent L. si quis tabulas 35. D. de dol. mal. Qui Omnes ex lege Aquilia conveniri nequeunt , quod

neque necuerint , neque corruperint res eQ-rum , quibus damnum attulerunt.

Denique dolus malus accipitur pro qualibet machinatione , qua alter in errorem inducitur , ut capiatur , ic damno assiciatur , qualis fuit dolus , quo usus Pythius Cannium equitem Romanum ad emendum agrum Siracusanum induxit , de quo Cicero lib. a. de octie. cap.r4. Atque de boc dolo cum primis hoc loco sermo est. IIuno dolum malum Servius definit ma-ctinationem quamdam alterius decipiendi caus. sa , quum aliud simulatur , & aliud agitur L. I. 3. u. D. de Al. mal. Eamque definia

SEARCH

MENU NAVIGATION