Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

CAPUT CXXXXV.

sola iniquit Amicis imiHSanctissimi Dissopi

metu ad Helladium , per quam reser sit , quod que ipse ab eis, qua semel pie placitastim , abisset, neque credere justum esset his, qui illa nuncia erunt, dum per opera ipsa docuerint, quod propter tempus a Procli 0 t suscitaras tori . .

Maximianum, qui nuper obiit, quique a Cyrillo, ct eis, qui ea, quae ejus sunt sentiunt, ordinatus est , S: qui eos pro impietate adversia veritatem , quantumcumque potuit , adjuvit, neque quemquam novi, quisquis sit, qui Ioannem vocat Episcopum. Neque alsquid eorum, quae ab ipso dicuntur , accipio. Sed nec si Angelus d e coelo . secundum beati Pauli Praeceptum , me persuadere voluerit. Nam si esset vere credendum , quod idem vir Nestorium Deo Amicissimum Episcopum haberet Episcopum, re Cyrilli, deteriorisque ab eo Ioannis communionem respueret ut Diabolicam,ne tunc quidem per omnia inculpabile foret ejus Ordinationem recipere, etsi multoties millies ante hoc schisma consecratus esse dicatur : Eo quod omnino haec omnia ex priori perturbatione & inordinabilitate, perquam cuncta dirupta, & in in-Vicem per partes incisa sunt,pendeant,nihilque ratum sit legitime apud eos. Forsan tamen nihil nobis nocere videretur injustitia illa, quae in Personam commissa ab aliis videretur, quos a nostra omnino communione suspendimns; nunc autem quomodo sane his credere poterimus; ustimonium ferentibus quod existat

mine mi

natus est

322쪽

orthodoxus, qui pium nominat & Ioannem , de manifeste dicit quoddam Decretum dirigendum esse , per quod pii cogantur ejus approbare Synodicum. Ego igitur, Deo Amicissime Domine mi, non abscedo a priori sententia, neque patior conscientiam meam in quocumque decipere, etsi omnes se dediderint piaesentis saeculi vanitati, propter eum qui me a principio adscivit, ut devotam Deo servare studeam conscientiam meam. Iam de 'reliquo quidquid voluerint agere contra nos, ipsorum fit hoc in tempora potestatis. Hoc solum rogo, ut consiletis orationibus tuis nobis . cooperari digneris. . . '

CAP.

323쪽

Eppola Th odoreti, inquit, Di copi ad Alexandrum. Deo Amicissimum D vom, per quam gnisca i , quod Magniscintissimus comes Titus ,-Sandi sinu

Monachi inseurrexerint in elim per liferas, tanquam qui debebat pacem, communionems ample li Antiocheni Ioannis. MUltra per hos dies siistinui perturbationes, multasque

tristitias, quales nunquam , quarumque alias praeter mittam. Venit Admirandissimus atque Clarissimus Τribunus Euricianus cum literis Magnificentissimi μ Gloriosissimi Comitis Τiti, tam ad Sanctos Monachos scriptis, quam ad Dominum Iacobum, & Dominum Simeonem , & Dominum Baradatum , & ad nos. Quae literae minas continc bant, ut si non acquiesceremus pacificari, mox nobis projectis ordinarent alios. Et quidem ris de minis, pessimu autem me Sancti Monachi affixerunt, multa pro pace rogantes, ut culpantes. Dum Vero irascens ego male accipiens ista , paratus cssem & civitatem relinquere , Provinciam , & ad vitam Monasticam confugere , afficti promiserunt usque ad Gindarum mecum discedere , , Antiocheno suadere ut illuc adveniret, mecumque loqueretur. Me autem dicente , quod nisi ejicerentur illi, impossibile esset fieri pacem , direxerunt tres Deo Amicissimos Presbyteros& Archi-Mandritas , tam ad eum , quam ad Magni fice ntissimum Comitem Titum , mandantes eis non esse justum, ut viros Sanctos, ct qui suas Provinciaι ornaverunt , sic injuste ct inique projicerent: Si quid enim tale fuerit gestum , perturbationem necesse est subsequi. Si igitur pacis curam geris, dignare venire ad Gindarum , ct sumentes Episcopum nos um, veniemus ad se. Igitur necessarium duxi haec ipsi tuae innotescere

324쪽

sanistitati, ut eam nihil eorum , quae agimus, lateat. Ire Vero ad Antiochiam omni tib interim recusavimus. Oret igitur Sanctitas

tua hoc, quod Deo placeat, dispensari, & ea flari, quae expediuntnhctis Ecclesiis.

325쪽

-98 VARIORUM PATRUM

CAPUT CXXXXVII.

Epistola , inquit, Deo Amicissimi Episcopi Alexandri ad

Theodorettim, quam rescripsit ad haec , quae ab illo suntscripta, dirigens ei conditiones quasdam de ipso negotio.

TVa quidem Sanctitas bene fecit, in Scripto nobis, quae-:

nuper a sunt, indicare. Ex parte autem nobis haec ipsa k opinio nunciat, cuae super ea quae dicuntur, & ea iquae aguntur, solet aajicere falsitatem Verumtamen ego per gratiam Dei, quae me nunc usque roboravit, sporo quod . nullius metuam minas , ut aut impio Cyrillo communicem , aut Orthodoxiae Proditoribus , qui es anathematizaverunt eam, &orthodoxum dejecerunt, ut ex hoc, quod ad ipsos attinet, clare ubique falsitas praedicetur. Nam quod crescat apud eos atque prodiciat mali nominis haerefis, puto quod dc ipsa, quae nunc a Constantinopoli scripta sunt, tuam docuerint Sanistitatem. Et in Antiochia vero non unus, nec duo , nec decem tantum de Hiera- .politanis adfuerunt in Ecclesia, inter quos erat & Dominus meus . Deo Amicissimus Presbyter Maranas, qnando & Macedon in majori hebdomada in Coemiterio , & Anthonius Chalcidis Episcopiis in Ecclcsa sancti Zachaei aperte Deo-Passianam haeresim praedicaverunt. Haec scribere sum coactus, nimis aegre suscipiens, . propter sanctorum Monachorum contra nos curiolatatem. Rogo . igitur, ut etiamsi omnes mortuos ab initio Mundi resuscitent, siquidem quiescant. Orent pro nobis. Si autem damnant nos, parcat illis Deus. Nec enim majoris authoritatis sunt, quam dec o Angeli, & quam Chorus ille Apostolorum: Quos anathematietavit per Paulum Christus , sit quid praeter Evangelium Chri- sti evangelizare praesumpserint. Si unquam vero contigerit, ut

326쪽

allinii eo rundem Sanctissimorum Monachorum tua Sanctitas colloquatur, de super hoc moverint ipsi sermonem, suade illis ex me, quia secundum veritatem , nec si mihi totum coelorum Regnum Ioannes , cujus non est Dominus, dederit, non autem dico Rasaphas, dc alias luijus solitudinis civitates , ei communicare sustinebo, nisi prius correcta fuerint consequenter illa, quae per Orbem terrarum sunt operata hoc fidei naufragium. Memor enim sum dicentis : Quia tu que altitudo , neque prosi dum , neque ΠUentia, neque futura , neque alia creatura serit nos separare a charitate , qua est in Christo Iesu, Domino nostro. Et gratias ago Deo , quod cum illis.

sent & Synodi, &Sedes, & Regna , & judices: Nobiscum vero

Dominus Deus, & munda atque intemerata fides in eum. Et per sanetas orationes tuas, quia nisi me timor Dei retineret, non exspectarem violentiam per saeculi Potestates inserendam: Sed ne Christi Gregem videar prodidisse , necessitatem sustineo. Sciens igitur Sanctitas tua Propositum meum , si ei id placuerit, & Antiochiam introire non renuat: Et quidquid novit aliud agere. Ego enim quae a principio definivi, in ipsis permaneo. Quia vero non sim contentiose dispositus, sed habeam piae condescensionis affectum, & eam grate suscipiam ,& hae, quas nunc direxi chartas, tuae satisfacient Sanctitati.

Satis ostendit Beati Theodoreti subjecta respqnsio, si tamen vere has ejus esse approbemus Epistolas, eum reverentia & affectu Archi. Episcopi tunc sui hujus Alexandri, de adversitate beati Joannis E

piscopi, dc voluntate omnes secum pariter uniendi, non vero Nestoriani erroris assensu ad univer

salem pacem tardius accessisse. Quippe qui dc unitivae beati Cyrilli Epistolae fidem , quam tantopere nititur impugnare Nestorius, perseveranti in si me ab initio approbavit, dc prae tulit duorum E-

327쪽

, VARIORUM PATRUM

piscoporum causis, dejectioni Nestorii, An

thematismo Dogmatis ejus. Et nunc ad haec ad omnes illius conditiones Alexandrum Episcopum stitim conatur adducere. F. t postea hoc permultas cum singulis esticacissime egit Epistolas , ut omnes ad unitionem perduceret. Quod &ia cunetis, eo suadente, paucissimis exceptis, suo stil-dio, annuente Dei gratia, adimplevit. Vnde dc magnas inimicitias sustinii it eorum, qui usque ad finem suo errori pertinaciter adhaeserunt.

328쪽

inola, inquit Irenaeus, ad Deo Amicissimum Episcopum Alexandrum, quam Theodoretus re in , δε-njicans ei, quod legerit directaου Abi conditiones , Vtinam tanquam minus se bene habenIem non proba-

I Egens tuae Sanctitatis Epistolam inspiciens ver&dc tria

exemplaria , magis illud sine nomine approbavi. Duo- rum namque priorum unum quidem simplex erat, alte- rum Vero intemperate ardens. Bone autom se habens 'mihi illud est visum, quia & condesccnsionem cum monsura ha- buit, & acribiam laudabilem. Continebat efiim, ut intendercmuSin illa synodica, & quaereremus si superfluum nihil haberent, &rectae fidei consonarent, nullumquc habercnt assensum ad ea,quae Ephesi male sunt gesta. Et susciperentur pro Ecclcsiae pace. Alio- quin omni modo fugiantur atque rcfutentur. Dignetur igitur Sanctitas tua , ut si ab Oriente redi crint, qui haec ipsa deportant, inspicias & quaeras nobis quod verum sit innotescat. Ego enim murinur audivi, quod is qui nunc obtinuit Scdem orthodoxe docet. Et docuit ecro me lioe per literas clare Dominus meus Sanctissimus , & Deo Amicissimus Episcopus Helladius :Et eorum , quae mihi ab eo scripta sunt, tuae Sanctitati Rescripta transmis. Direxit vero mihi & exemplar Epistolae Domini mei Sanctissimi, & Deo Amicissimi Episcopi Eutherii, eandem Vir- tutem continens. Rogo igitur Sanctitatem tuam, ur legenS haec, seut de recta fide , sic & de Ecclosiarum cogites pace, quae secun- dum veritatem nimis commoventur, & facti sumus universo P pulo ridiculum. Si autem tuae Sanctitati videtur , ut conditiones Antiocheni pro pace suscipiamus Ecclesiae, ut exclusis his, qui ab eo inique sunt ordinati, foris ab Antiochia colloquamur, ει - ΡP3

329쪽

hoc facies sicut tuam decet Religio litatem. Non autem tuam laisteat San stitatem, quia & epo Antiocheni ad Piissimum Principem literas legens, valdo mea anima dolui: Quia evidenter novi, ouod Scriptor ejus , idem sentiens, absque judicio & justitia condemnavit eum, qui nihil iioviter ejus doctrinam docuit. An thematismus vero illic insertus sufficiens est quidem plus & ab ipso dejectionis atansu perturbare lagentem. Verumtamcii non indefinite, sed cum quadam determinatione positus modicam quandam praebet consolationein. Non enim dixit: Anathemat eamus uia ιDarinam, sed macumque abeo aliene, sire quocumque modo dicta νιι sessunt prater Apostolicam doctrium. Ego quidem praesumpsi rogare , tuae verb sit Sapientiae dc pertractare quod expedit, do non irasci, sed intentionem nostram perquirorc.

330쪽

inquit, Deo Amicissimi Disini Aquam demo rescripsit Deo sn, sim Theodorato, dirigens ei ἐν proclinium Synodicorum Procli.

Non ignorat Sanctitas tua, quid sit quod me a eommunia

ne Antiocheni a principio sequestravit. Scit hoc.&Οriens , & occidens, dc Septemtrio, atque Meridies.

Et nullus mihi eorum sermo est quia aut vituperent, 'aut accusent me, aut mihi contumelias ingerant. Semovit autem 'me non ordinationum turba, per quas iniquἱ viri promoventur,& illis Dei proponuntur Altaribus, quae ad Antiochenum minime pertinent , sed proditio fidei, & communio Haeretici, depositi quidem prius a fere ducentis Episcopis, cedente vero nunc ei communionem Joanne & Paulo. Et hanc constantiam & h

bui & habebo , conforiante me Deo, ut nulli eorum communi cem , qui commuiticant Cyrillo, non excutienti & anathematietanti in Scriptis impia sua Capitula. Et si hic, qui nunc commu- nicat ei, dicatur orthodoxus , & vel nunc ab orthodoxis ordin tus , vel ante confiisonem 3c iniquitatem , quae Ephesi facta est, consecratus , 8c si ipse nnittis millibus vicibus anathematizet im- pia Cyrilli Capitula, non vero etiam communionem Cyrilli confutet : Quicumque talis est , meus Communicator esse vel dici non potcrit. Quae autem sibindo cognovi, & quae agnoVero, aut pcr. Verbum, sicut coram Domino a dignis fide viris, aut per literas, vel quae sit confusio praedicationis in Ecclesia Constantinopolitana, Vel quae virtus ex inde allatorum Synodicorum , Vel quae corruptio quorundam nostrae Provinciae Episcoporum , qui Antiocheno adjunguntur, & in omnibus circumferuntur cum AEgyptio , scribere superfluum duco, unam habens intentionem , quam & cuncti, qui nos sciunt, noverunt, ut habeam constantiam

SEARCH

MENU NAVIGATION