Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

u ARIORUM PATRUM

CAPUT CLVII. insula, inquit , Behcini castatu isssis Oscopi ad i-

Jcopum Nelitium , in scans quod persuase Antiocheno , ut in hi et is nihil super in poηereor, id Ui, de Nesorii depositione, Personae communicaverim hi, g eranς ex secunda Ohcia.

SIcut illic de praesenti tuae Religiositati promiseram , quae in

caussi contigerint, nunciare., 'udui per has literas id imis plere. Convenit igitur per gratiam Dei Christi, ut . his, quae in illa Epistola superflue legebantur , cxclusis, suscipiantur illa,quae bene dc Apostolice dicta sunt a Domino meo per omnia Deo Amicissimo, & Sanctissimo Ioanne. Ut & Sanctitate ejus perfeci, ut per has nunciemus , dc quae sint, quibus assensi-haus ,&quae, ὲ quibus abstinemus. Sciat autem subtiliter Sanctitas tua cx his , quas ad eum dictavimus literis, quarum destinavi Rescriptum. Et dignare , quaeso, quod tamen non ut mihi strans consilium scribo. , sed ut commemorans, sic de hac caussa tractare, sicut a sancto ac beato Domino illo nostro nutritus : Ut modis . omnibus mancat indisruptum corpus Ecclesiae Domini Christi.

342쪽

CAPUT CLVIIi

Velut ut Anagnosticum, inquit, Deo wmicissimi Disim Melasi ad Maximinum Episcopum Ana Vrbi.

Hi quidqm, qui scripserunt, qua intentione scripserint. ,

non habeo dicere. Sed illud novi, quod nos ad impia manifeste invitent. Namque praeiando consilium , ut ne Ecclesias obtineant haeretici, nos eas potius Ioanni communicando teneamus, quid est aliud dicere , nisi ne alii haeretici futuri sint , vos potius esse haeretici festinate Claret enim , quod qui his communicare delegerit , qui omnes hae-

Ieses incongruitate vicerunt , unus eortim ipse quoque sua communione reddatur. Sicut enim qui adhaeret Domino, unus

est spiritus , sic & qui adhaeret haereticis , unus estspiritus. Nam quid est aliud cum talibus una communio , nisi ad eos conjunctio per animae affectum p Quare de his proprie fortasic dicetur , quod qui eis adhaeserit, unus sit spiritus. Haec autem clarius indicavit Humilitati meae Deo Amicissimum Episcopus Helladius per literas , quae mihi sunt redditae tertia sabbathi , meridie , quas etiam mandare tuae dispositeram Sanctitati, nis Lector cum tuo, ad quod respondeo , Anagnostico pervenisset. Illi autem rescripsi, quod per gratiam Dei nec noverim illos, qui semper quidem contra nos synodos facere meditantur. Sunt vero a semetipsis depositi e Nec reputo eos ullatenus. Qui enim sunt illi, qui nos ad Synodum provocent Quos oportcbat, si tamen justitia servaretur 1 nobis, ad judicium provocari, & eorum, quae ab ipsis inique & insane sunt praesumpta , reddere rationes.

Igitur nec res ndebo ullatenus ei, quem girexerint, si tamen re vera venerit aliquis ; sed ad Directores suos inhonoratum remi tam. Si vero habere visi fuerint Principis nutum , tunc credonS: ex permissione Dei esse hanc rem , & per has tentationes bonam. circa se devotionem avinstrare , absceciam potius ab Ecclcsia ista, opero docens per gratiam Dei quomque volentium, ut Barathrum R x et per

343쪽

316 VARIORUM PATRUM

pet ditionis effugiant, quam patiar communicando cis in hac Eeis clesia permanere, dc memetipsum Omnibus prodere. ae ad tuam Sanctitatem nunc a me dicenda provideo superconteitatione Clericorum. Ridiculum namque est, sicut illi noen

trahuntur ad curiam, ego meam fallam conscientiam coram Deo ,

dc perdam & me & Populum,quem mihi commisit,dum me illi sequi debeant, si bene praefuero,& sicut dux fuerit Dominus Christus. Manifestum vero est, quia eum qui Pro pietate certat, non solum nihil metuere oporteret, sed Sc ad sustinendum dira omnia esse tota dcvotione praeparatum, ne perdat pretiolissimam Ma garitam. Me vero confortante Deo , dc Ecclesia mea exiero : Si

ita contigerit, non soIum mancipem nominent, sed & si quid est pejus, de quidquid aliis vilius. Si autem volunt, & ad Forum puris

gandum me deputent, ut manibus meis plateae pulverem man mdem e Sicut in Judicum fieri solet adventu. Si vero & his est aliquid deterius,ad aliud adjudicent. Nam cujus votum est pro con scientia Christo devincta & per custodias expendi, & per omnem tormentorum speciem trahi usque ad ultimum spiritum, huic quid . de omnibus caeteris pertinebit Pro qua re mihi eveniet tuae Sanctitatis orationibus, ab Ecclesia, si hoc Deo videtur, & sitempus restat, abscedere, opere cunctis, qui mihi commissisint, demo nstrante , quomodo sit ab eis perditorum fugiendus assensus. Si veto aliquis me sequi voluerit, lucrabitur semetipsum. Ali quin ego, quod facere debui, faciam,si me dignatus fuerit Dominus Deus. Credo autem quod dipnetur pro sua clementia. Quid autem mea interest , utrum multi , an pauci sint mei consortes. Nam si quidem Antiochenus institerit , non contristat, - etiamsi nullus adjutor st. Si vero Imperiale Praeceptum necessiatatem sitnul intulerit,nihil proderunt iblatia plurimorum. Quippe . qui & absque hoc, si a me non perditus fuero, nec sic quidem aliquid nes hi pertinet propter Christum , cui commisi spes meas. Excepto. quod infelicium perditionem potero lamentari: mia non oro cκ ipsorum perditionc lucrari. Verumtamen Dominus Macarius, sicut scimus, ex quo ejus agnovi miseriam, nec scripsit . et , nec fecit ut de Episcopo mentionem. od si eum minime didiosuit, non tameα idcirco ei communicaret dicendus est. enim

344쪽

EPISTOLAE. 33

enim potuit Synodum facere contra eum. Quod autem ad se at tinet, fecit, ab eo se animo separando, qui ulterius nec scripsit

ad eum , nec eum nominavit Episcopum. Immo dc e contrario in collocutionibus amarissime eius faciens mentionem. Nam nec nos nunc Cyrillum Sc Ioannem ab Ecclesia fecimus alienos , sed non ob hoc communicare eis credendi ullatenus sumus, donec illorum perditionem nostris animis inducamus. Et quidem miseriae meae per gratiam Dei ista voluntas est. Si vero Ioannes

anathematizaverit ista Capitula, cumque eis Drillum, qui ea exposuit,& agit pro eis, & non subscripterit ordinationem Procli, per hoc utcumque compensans ea , quae contra Deo Amicissi--in Episcopum Nestorium inique praesumpsit. Etenim Proesus amplectitur procul dubio Cyrilli & Ioannis communionem. Uriade & de ea, quae dicitur, ejus confirmatione Sunodicam utrisque rean sinisit. . Si ergo Ioannes haec fecerit, & Deo Amicissimum Nestoriiun Episcopum fuerit se habere consessus, non dictum

tantummodo , sed ut eum in Ecclesiam introducat, & cum eo se deat, tunc cum nostra ipsorum securitate . seu munitione amplectemur ejus communionem. Praeter haec autem decies millies ab Ecclesia pelli exorem , &per universa mortis genera transire , quam communionem ejus amplecti. Etiamsi nullus o Clero vel , Populo hanc beatam viam carpentem me sequi voluerit.

345쪽

CAPUT CLIX.

cunda cilicia, ad Antiocbenum de communione. Et de capitulis jecit ut haereticis mentionem.

SUscipientes tuae Sanistitatis literas per Dominum Admirandi uimum Comitem Neoterium , omnino delectati sumus super expositione fidei Sanctitatis tuae. Quomodo prius sanctoram beatorumque Patrum , qui Niceae convenerunt, tua Sanctitas fecerit mentionem, deinde illorum Sanctorum proposuerit nomina , qui semper civitate rectae fidei micuerunt, &pro pietate fortiter decertando coronati sunt. Haec clarificaverunt animas nostras r Haec corda nostra festivitate repleverunt. Ni-hilominus vero Anathematismi contra omnis contaminationikac impietatis Apollinarium , Sc abominandissimas expositiones ejus nos supergaudere fecerunt. Et oramus uti sanctum tuum caput donetur. nobis longissiano tempore , perpetuo haec exponens , simul & admonens. Quae enim praeterita vel scripta vel dicta sunt, aliena ducimus a sanctorum , beatorumque Patrum fide. Expositioni vero tuae Sanctitatis, Orthodoxae existenti, & satis clare praedicanti piam fidem , acquiescimus. Et non nos dijudicet Religiositas tua, eo quod hactenus ad Paternas tuas ulnas non per currimus. Etenim semper nos omnino turbaverunt illa Capitula, quae & tua Religiositas saepius ut prava existentia repulit. Nunc autem optima expositione tuae Religiositatis accensi , rogamus Sanctitatem tuam , ut orcs pro nobis , quod in fidei pietate perstemus, & diligenteY servemus vitae munditiam. Hoc namque de nobis tuae Religiositatis est qucrum , ut filii tui animi virtute proficiant. Omnem, quae tecum est , Fraternitatem ego, δc qui me cum sunt, plurimum salutamus.

346쪽

Iudicent δι de istis, qui Beati I heodoreti ac Beati ibae Dicta condemnant: Et pariter de Antiocheno Praesule Sancto Joanne, qui talias bentesmi'

nime respuit.

CAP.

347쪽

VARIORUM PATRUM

CAPUT CLX.

248 Epistola, inquit, Theodoreti Epistopi ad Helladium Nara

sensem, qui ei scripserat, direxerat lueras, qua a

constantinopoli menerant. Scripsit verὸ ei hortando eum, ut umretur Antiocheno, Dinans, quod a ne- , mine cogeretur depositio ι consentire Personae.

.nctitas destinavit, inspexi, & Mag- , Amicissimos, Donatum Presbyterum , Sc Acacium Diaconum nobis destinavit. Laegi vero & alias literas Amicorum, & inveni quod omnes pro pace nobis hortatus offerrent. Memor vero est & Sanctitas tua, quia 8c a principio dixerim orthodoxam esse Epistolam , quae ab AEgyptio directa est. Et nullam circa eam quandolibet discordiam habui. Haec igitur apud memetipsum copitans omnia, & quod unum sit Ecclesiae dogma, & quia haereticorum illorum Capitulorum virta evacuata est, dum duae naturae pro una praedicentur, 8c confessa impassibilis Deitas , collocutus sum Domino meo Deo Amicissimo Episcopo Ioanni,& inveni eum pro Orthodoxia studiose certantem, & Ecclesiae unitionem fieri testinantem, &depositionis subscriptionem minime exigentem ab eis, qui facere nollent. Inveni vero & eos , qui sunt secundae Ciliciae , ad eum communionis Epistolam destinasse. Necessarium igitur aestimavi dirigere honorandissimum & reverendissimum Pre byterum Basilium cum his literis,& rogare Sanctum tuum Caput: Ne perdas gregem tibi commissum, dum caussae nullius intersit. Nam per gratiam Dei & recta fides obtinuit, & ad iniustitiam nos secum nullus impellet. Quaeso igitur Sanctitatem tuam , iterum que, ne differas literas, sed ut scribas, & salves Ecclesiam. Quan-Gloriosissimi Quaestoris Epistolam

348쪽

doquidem nec tua conscientia vulneratur. Nec enim nos iustus judex alienae injustitiae exiget ultiones. Inquit enim: Qui ligat Ierem sircinam, ipse ct portabit. Et qui uvam acerbam comederit, ejin dentes Astupefient. Nos convenit & contentiones sistere , & Ecclesias conjungcrc , & commissas a Deo non perdere oves: Ne ob hoc tormenta solvamu ς,

349쪽

CAPUT CLXI.

Epistola, inquit, ejusdem ad Cyrillum Adanensim quam Jcripsit rogans or i um, ut pro pace satageret, con- quia nihil ab eo expeteretur , ni sola

communio. T ηφρ- pQ η, o templo Pacis, inquit sapiens Salomon, res.

bene dispertiens, & quid sit proprium tempori cuique determinans. Igitur praesenι tempus non belli, sed pacis est. Nam & Apostolica Doctrina per Dei gratiam tenet, 3c haereticorum quievit nova vox Dogmatum , & unus est sensus Ecclesiae. Et secum nos injustitiam facere nullus impellit, nec ad damnationem quisquam cogit insontis. Et haec manifeste cognovi colloquens Domino meo Sanctissimo , & Deo Amicissimo Episcopo Ioanni, & subtiliter ejus intentionem comperiens. Dignare igitur, Sanctissime Domine, quia & hi, qui ad secundam

Ciliciam pertinent, ad me Synodicam direxerunt, Communicatores se ejus literis confitentes. Hortare Dominum Deo Amicissimum Episcopum Helladium, ut pro unitione curct Ecclesiae: Quandoquidem nec ejus conscientia vulneretur. Oportet enim Satristitatem tuam pacem Ecclesiae procurare. Sufficienter quippe inVicem, velut in no sturna pugna , consumpsimus: Et operare ut nosmetipsos de reliquo cognoscentes jam tandem amplectamur & pacem ..

Et has superiores p pistolas ex nomine Theodoreti positas non me arbitror inaniter transtulisse, licet rationabiliter ambigam utrum vere sint ejus. Sed idcirco id egi, ut quia talibus adversarii a

utunturia

350쪽

utuntur, etiam circa haec instruantiir orthodoxi per gratiam Dei. Qui enim beati Ibae adamarint F pistolamia ejus abnuunt esse: Quae etiam. Gestis universalis Concilii absolute sub ejus nomine . continetur. Absque dubio Theodoreti credi desiderant , eis quod eam operi suo Irenaeus ille contexat, qui dum prius acerrimus Nestorii Defensor exstiterit, postea anathematizanti eum cum Dogmate suo communicavit Ecclesiae. Unde aliis,& ipsi Theodoreto, magnopere duxerat exprobandum. Ac ne hoc tantum laicus agere Videretur, a Domno Antiocheno Praesule Tyriorum

Metropolis Episcopus ordinatus est. Multa enim talia ejus inter has Epistolas Dicta pro inutili longitudine praetermisi. Cuius ad hoc aliqua transntuli, ut ejus intentio nosceretur. Primus ergo

hic ipse Irenaeus, deinde consimiles ejus sunt abusi talibus, ut quasi de mutabilitate Theodoreto exprobarent. Abutuntur his & Acephali , dum certe in non dicendo Ephesi secundo Concilio apud eorum Authorem Dioscorum nulla ex his legantur objedha. Quod certe immaniter videntes ad hoc impulit Indigentia objectionum,ut de illis

quoque addicendus judicaretur , quae ad Versum duodecim Capitula ante pacem conscripserat. Sed hanc; objectationem; serotinus & novellus

SEARCH

MENU NAVIGATION